UNIVERSITÀ DI MILANO
UNIVERSITÀ DI NAPOLI FEDERICO II
UNIVERSITÀ DI PALERMO
UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA)
UNIVERSITÀ DI VERONA

ALIM - Archivio della latinità italiana del Medioevo

IACOBUS DE DINANTO, Expositio Breviloquii

p. 139

INCIPIUNT E<X>POSITIONES BREVILOQUII
DEO GRACIAS AMEN

<M>e sepe sepius breuiloquium quod compillaueram dictatorie facultatis
auditoribus recitante, uidi claro clarius quod illud quod dixeram breuiloquium,
si debebat a rudibus intelligi, multiloquium requirebat, neque
rudes poterant ea recolligere cunta memorie de facile comendando. Quo
circha destinaui breuiloquium seriosius ampliare tradendum rudibus et
legendum secundum uerbum doctoris egregii sic de se loquentis: " Sapientibus
et insipientibus debitor sum " .
Igitur, ut sumantur per ordinem singulla, sic dicamus: Dictamen
dicitur quasi mentis dictatio uel mentis dictum, et desendit a dicto dictas,
uerbo frequentatiuum quod desendit a dico dicis, uerbo sinplici. Dictamen
sic describitur: dictamen est congrua diccionum et oracionum disposicio stilo
conpetenti decorata ad exprimendum ea que in corde dictantis consistunt.
In qua descripcione tria sunt notanda: primo uidelicet illud quod spectat
ad gramaticum, secundum quod spectat ad generalem rethoricum,
tercio signabis illud quod spectat ad eum quem nos instruimus dictatorem.
Ad gramaticam nempe spectat congrua diccionum et oracionum disposicio,
que considerat congruum et incongruum, specialliter in sermone. Unde
notandam quod sufficit dictatori s<c>ire gramaticam, quamuis non nimis
profundum uel non nimis obscuram, sed illam tantum modo que discernit
congruo ab incongruo per gramaticam regullarem. - Ad rethoricum spectat
quod sequitur stilo conpetenti decorata. Stilus idem est quod scriptura uel
figura uel caracter; de quibus stilo, figura uel carathere loquitur Tulius
libro quarto Rethorice noue. Qui triplex est, ut dicitur in eodem. Decorata,

p. 140

idest ornata. Unde uerbi <gratia> hoc homines decorant, qualiter
uestimenta decorant. Ad eum uero quem nos instruimus dictatorem
spectat quod dicitur: ad exprimendum ea que in corde dictantis consistunt.
Stilus enim dictatorius exprimit ea que sunt in corde dictantis.
Epistola dicitur ab epy, quod est supra, et stolo quod est missio, quasi
supra missio
, nobilis uidelicet et alta missio, quoniam nec de uili re sicut
sunt duo scilicet denarii uel aliquid symile, nec uili persone, sicut est cerdo
uel bubulcus, debet epistola destinari, si loqui uolumus proprie uel precise.
Epistola est notificatio per scripturam destinata cum solepnitate debita
mictentis ad eum cui mictitur significans uolumptatem
. Per hanc autem descripcionem
uidentur excludi principalliter ista tria: ea que mictuntur per
nunt<ium> uiua uoce, per hoc quod dicitur " notificacio per scripturam
destinata "; ea similiter que mictuntur per scripturam rudem, non politam,
non ornatam, sicut sunt lictere merchatorum et scolarium rudium
uel grossorum, quod excluditur ubi dicitur " cum sollenitate debita ";
excluduntur ea tertio que scribuntur per eos qui sciencias tradiderunt
et similes qui scripserunt cetera documenta - ibi: " mictentis ad eum
cui mictitur significans uoluntatem ".

Sciendum autem quod epistola, que quasi quoddam totum dicitur,
geminas habet partes: integrales aliquas que sunt septem, subiectiuas eciam
que sunt tres, tantum modo principales; que dicuntur integrales et subietiue
non per modum logicalem, sed per modum moralem pro eo quod integrant
epistolam et subiciuntur consideracioni potissime cuiuslibet dictatoris.
Integrales partes epistole septem sunt: allocucio, principium, continuacio,
naracio, declaracio, concluxio, comunicio.
Est autem alocucio prima pars epistolaris dictaminis, mictentis et eius cui
mictitur nomina continens uel alliquod loco nominum cum optacione certa.

In qua tria notantur: mictens, qui debet poni nominatiue, ille cui mictitur,
qui debet poni dactiue, illud quod mictitur uel optatur, quod poni debet
acusatiue uel infinitiue quandoque. Allocucio sic formatur: " Iacobus Petro
felicitatis augmentum ". In alocucione ponitur illud quod mictitur uel
optatur in infinitiuo, sic: " Iacobus Petro u<i>uere feliciter et honeste ".
Viuere ponitur loco acusatiui, uelud illud quod Petro mictitur uel optatur.
Prima uero pars que dicitur allocucio salutacio dici non debuit, cum
salutacio non possit esse prima pars epistole generalis, quia nulla epistola
salutat, nisi una tantum modo loquendo proprie, illa uidelicet que mictitur

p. 141

a superiori ad inferiorem. Ille uero que mictuntur ad equales uel ad maiores
non salutant. Mittere nempe salutem dicit auctoritatem promictere.
Inferior autem erga maiorem uel inequalem non habet auctoritatem. Item
alocucionis uocabulum generalius est quam salutacionis; omnis enim salutans
aloquitur, sed non omnis aloquens salutat. Iterum epistola que mictitur
ad inimicum non salutat, nec illa que mictitur ad papam, imperatorem
uel similes salutat. Unde, si salutacio esset pars epistole generaliter
generalis, epistola que mictitur hosti uel superiori, quia non salutaret,
epistola nulatenus diceretur, quod falsum esset.
Principium est secunda pars epistole integralis, uel est principium
fundamentum epistole generale respectu narandorum
. Quod enim naratur in
quarta parte epistole specialiter, hoc dicitur in principio epistole generaliter
et modo quasi pregnanti uel conceptiuo.
Continuacio est tercia pars epistole integralis, et dicitur continuacio
specialis explicacio principii in comparacione ad naranda, quia illud quod
principium dixit in genere, hoc continuacio explicat in specie traendo
generalitatem principli ad speciallia. Nec habet locum continuacio in epistola
nisi principium premitatur.
Quarta pars epistole integralis est naracio. Et est naracio expoicio
eorum que in corde mictentis epistolam continetur
. Et hec pars continet
mentem et exenciam narandorum.
Quinta pars epistole integralis est declaracio. Et est declaracio dilucida
et aperta exposicio naratorum
. Et hec pars dicit causam antecedentem
quare narata narantur.
Sexta pars epistole integralis est concluxio. Et est concluxio breuis
quedam epillogacio eorum que ex naratis secuntur
. Et hec pars dicit effectum
qui sequitur ex naratis afirmatiue, si fiant narata, uel negatiue, si non
fiant. Et dicit epilogacio ab " epi ", quod est supra, et " logos ", quod est
sermo, quasi sermonis superioris repiticio. Nomine uero superioris sermonis
et naracio conpreenditur et ea que narata sunt inteliguntur, maxime
cum naracio sit proprie allia pars epistole que continet mentem dictantis
principaliter, specialiter et expresse.
Septima pars et ultima epistole integralis dicitur comunicio. Et est
comunicio id quo uel quibus adibetur epistole plena fides
. Et hec pars dici
non potuit sigillacio, quia non omnis epistola sigilatur. Et hec eciam pars
que prestat fidem alocutioni, principio, continuacioni, naracioni, declaracioni,
concluxioni uere comunicio potest dici, quia comuniter et fidem dat
plenariam partibus supradictis, quod ille partes procedant ex parte mictentis
epistolam comunitam. Que pars recte dici potuit comunicio, idest
simul omnium parcium precedencium municio et certificacio cum fide
plenissima parcium predictarum.

p. 142

Notandum uero quod iste partes septem dicuntur integrales non per
omnem modum similem quo fundamentum, paries atque tectum dicuntur
partes integrales domus pro eo quod altera defficiente deficiat esse
domus integra uel totalis, sed pro quanto partes gramatice, que sunt octo,
uel partes oracionis rethorice, que sunt sex, dicuntur partes integrales
oracionum ipsarum. Nam, sicut in gramatica oracio integratur aliquando ex
duabus partibus tantum, nomine et uerbo, ut cum dicitur: " Iacobus amat ",
- aliquando tribus, nomine, uerbo et auerbio, ut eum dico: " Iacobus bene
curit ", aliquando ex quatuor tantum, scilicet nomine, participio, auerbio
et uerbo, ut cum dico: " Iacobus disputans bene curis ", - aliquando
ex quinque tantum, aliquando ex VIII simul omnibus, cum dico: " Eya
quoniam pro me dictante gaudium fuit eri ": ita dico quod epistola, licet
habeat septem partes integrales, tamen potest integrari ex duabus partibus
tantum, allocucione et naracione, que integrantes epistolam exencialiter,
ideo quod sine ipsis non potest epistola integrari, sicut sine nomine
et uerbo uel aliquo locho nominis et uerbi non potest oracio gramatica
integrari. Aliquando potest epistola fieri ex tribus partibus tantum,
alocucione, principio et naracione, aliquando ex quatuor, aliquando ex
quinque, aliquando ex sex, aliquando ex septem omnibus suis partibus
integralibus, ut hostendi in Summa dictatorie facultatis.
Notandum etiam quod iste septem partes habent naracionem pro
parte quarta, que est media in septenario numero parcium predictarum.
Et ista naracio continet ea que in corde dictantis consistunt. Unde dici
potest cor epistole tamquam pars potissime principalis, quia ad instar
cordis tenet situm et locum medium inter omnes partes epistole, que sunt
septem, ita quod tres precedunt naracionem: alocucio, principium et continuacio,
- tres uero partes secuntur: declaracio, conclusio et comunicio, -
ipsa uero naracio pu<n>ctaliter consistit in medio uelut quoddam centrum;
ad quod centrum partes cetere reducuntur. Sicut cor hominis stat in
medio corporis humani, membrorum uidelicet principalium, tantum distans
a ceruice superiori quantum a natibus, parte corporis uidelicet inferiori.
Unde partes cetere ordinantur ad naracionem uelud ad partem potissime
principalem.
Notandum autem et uidendum quomodo partes epistole que dicte
sunt racionabiliter ordinantur et quod modus iste epistole faciende per
istas septem partes racioni nititur naturali et sensui naturali naturaliter

p. 143

instituto. Nam montanarius et ydeota quilibet ductus et instructus
sensu tantummodo naturali facit istas easdem partes in dicendo quas
facit dictator in dictando. Et ad hoc tale ponatur exemplum.
Si ueniat ad me montanarius ydeota, ut faciam sibi epistolam aliqua
continentem, ita dicet michi: " Magister, bona dies sit uobis "; ecce allocucio
facta est. Deinde dicit: " Moris est ut homines ydeote recurrant ad homines
sapientes "; ecce factum est principium, fundamentum generale uidelicet
respectu narandorum. Deinde ita dicit: " Et quia sum huius modi
ad uos ueni, quem credidi sapientem " ; ecce facta est continuacio, explicacio
uidelicet pri<n>cipii generalis in conparacione ad naranda. Hinc
quarto subiungit: " Ecce quidem uos deprecor ut michi faciatis epistolam
talia continentem. Nam comuniter dicitur quod, quando uultis, facitis
epistolas quam plurimum gloriosas "; ecce facta est declaracio, uidelicet
causa precedens et inpellens quare montanarius ad me uenit et non ad
allium et michi narata narauit. Et est dilucida et aperta exposicio naratorum.
Demum concludit dicendo igitur: " Si michi feceritis epistolam requisitam,
dabo uobis protinus duos grossos "; ecce concluxio que sequitur ex
premissis, si fiant, et est quasi quedam breuis epillogacio eorum que ex
naratiis secuntur. Presencia uero montanarii uerba tallia proferentis
predicta comunit efficaciter, et sunt locho comunicionis, que est illa pars
que continet illud quo uel quibus adhibetur epistole plena fides.
Ex quibus patet quod partes epistole que dicte sunt non tantum ab arte
procedunt sed a natura. Quas partes artifex epistole recipit, et sensu naturali
et artificio quodam componit in epistola cuius est auctor. Ubi enim
defficit natura, ibi ars incipit operari. Unde sicut natura numquam fecit
domum, sed fecit ligna et lapides; ex quibus lignis et lapidibus ars postea
fecit domum siue turrem, ita est hic, quia natura numquam fecit epistolam,
nec gramaticus nec logicus nec allius, nisi rethoricus et dictator.
Igitur concludatur quod iste partes uere sunt partes epistole integrales
potisime, cum non recedant a proprietate parcium oracionis rethorice: que
sunt sex: exordium, naracio, diuisio, confirmacio, confutacio, concluxio.
Exordium enim continet principium et insinuacionem. Diuisio continet
continuacionem, cuius est proprium considerare quod conueniat, et habet

p. 144

exposicionem annexam, et habet uicinitatem ad naracionem. Confirmacio
uero et confutacio sunt locho declaracionis, per quam dilucide et aperte
exponuntur narata. Concluxio uero est locho concluxionis. Comunicio
et alocucio, quoniam sunt a consuetudine et usu, et consuetudo et
usus non cadunt generaliter sub do<c>trina, sed moribus aprobantur, -
qui quidem mores scripture minime comendantur, - de hiis duabus non
est tradita Tulliana do<c>trina.
Dicto de partibus epistole ipsam integrantibus, deinde uidendum est
de partibus subiectiuis que, licet possint esse quam plures, tamen tres
sunt partes subiectiue maxime principales. Licet enim quelibet dictacio
et quelibet oratio et quelibet lictera et quelibet pu<n>ctus epistole subietiua
pars epistole possit dici, tamen quia dictator considerat principaliter
clausulam, distincionem et subdistincionem, idcircho quia lex
de minimis non curauit, principaliter predictas tres partes sue consideracioni
subiectas nominare uoluit partes epistole subietiuas. . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ………………………………….
. . . ut cum diceretur: " Mater mea mixit michi munera magna modo ",
uel: " Inpiis Hyspanis istis illi Britanici sic insapidi sibilarunt ", uel: " Laui
lanam linum leuissima lauatura ". Ecce in istis tribus racionibus, M lictera
in prima, I lictera in secunda, L lictera in tercia nimis frequenter sunt posite,
et idcircho in prima micthacismus, in secunda iothacismus, in tercia
laudacismus reperitur, et ideo raciones uicciose dicuntur. Unde bene concedo
talia uictanda a quolibet dictatore. Sed quod dixerunt de predictis
licteris, idem diccere potuerunt de aliis, potisime de R lictera, que facit

p. 145

sonum magis horidiorem et confuxiorem, ut patet in hac oracione: " Reges
regnantes rigide regalia repetunt " .
Et sic finiatur exposicio breuiloquii quod conposui ego Iacobus de
Dinanto.

EXPLICIT E<X>POSITIO BREVILOQUII
MAGISTRI IACOBI DE DINA<N>TO
DEO GRACIAS AMEN










5




10




15




20







25




30




35




40





45




50




55







60




65




70




75




80




85




90




95




100







105




110




115




120




125




130




135







140




145




150




155




160




165







170




175




180




185




190







195


home ||  autori per secolo: XI XII XIII ||  el. alfabetico || per generi ||  testi in prosa ||  testi in poesia ||