|
p. 131
(32.) Notandum igitur quod duplex est memoria: una naturalis, alia
artificialis. Naturalis est ea que nostris animis est insita uel simul cum cogitatione
nata. Artificiosa est ea quam confirmat induxio quedam et ratio
preceptionis.
p. 132
(33.) Memoria artificiosa duobus constat: locis et imaginibus. Locos
appellamus eos qui breuiter perfectione insigniunt, aut natura aut manu
absoluti sunt, ut eos facili naturali memoria comprehendere ualeamus,
ut edes, intercolumpnium, angulum et fornicen et alia que hiis similia
sunt.
Ymagines sunt quedam forme et note et simulacra eius <rei> quam meminisse
uolumus; quod genus equi, leonis et aquile; memoriam artificiosam
habere si uolemus, ymagines eorum in certis locis collocare nos
oportebit.
(34.) Quemadmodum qui litteras sciunt possunt id quod dictum est
scribere et recitare quod scripserunt, ita quod in modico didicerunt, possunt
ea que didicerunt in locis collocare et hos memoriter pronunciare.
Nam loci cere aut carte similimi sunt, ymagines litteris, dispositio et
collocatio ymaginum scripture, pronunciatio lectioni. Oportebit igitur, si
uolumus multa meminisse, multos [ nos ] nobis locos comparare, ut in multis
locis multas ymagines collocare possimus.
(35.) In primis loci debent ex ordine constitui, ne quando perturbatione
ordinis impediamur quo serius, quoto quoque loco licebit, uel
a superiore uel ab inferiore parte ymaginem sequi, ut ea que mandata
locis erunt uidere et proferre possimus. Nam ut, si in ordine stantes
notas quam plures uideamus, nichil nostra intersit utrum a summo uel
ab ymo aut in medio nomina eorum incipiamus, ita in locis ex ordine collocatis
ueniet, ut in quamlibet partem quoquo loco libebit ymaginibus admoniti
dicere possimus id quod locis mandauerimus.
Secundo locos quos sumpserimus egregie commeditari oportebit, ut
perpetuo nobis herere possint. Nam ymagines sicut littere delentur, nisi
in hoc utimur; loci tanquam cera manere debe<n>t.
Tertio, ne forte in numero locorum falli possimus, quintum quemque
p. 133
nominari placet; quod genus si in quinto loco manum auream collocemus,
[ si ] in decimo aliquem notum cui prenomen sit Decimus; nam
facile erit deinceps similes notas quinto quoque loco collocare.
Quarto, commodius in derelictum quam in celeberrimam regionem
locos comparare, propterea quod frequens obambulatio hominum perturbat
et infirmat ymaginum notas, solitudo conseruat integras simulacrorum
figuras.
Quinto, dissimili forma atque natura loci comparandi sunt, ut distincte
interlucere possint. Nam siquis multa intercollumpnia sumpserit, conturbabitur
similitudine locorum et ignorabit quid in quo loco collocauit.
Sexto, magnitudine modica et mediocri locos habere oportebit.
Nam et preter modum ampli uagas ymagines reddunt, et nimis angusti
sepe non uidentur posse capere ymaginum collocationem.
Septimo, nec nimis illustres nec uehementer obscuros locos habere
oportet, ne aut obsecentur tenebris ymagines aut splendore prefulgeant.
Octauo, interualla locorum mediocria placet esse, fere paulo plus
aut minus pedum trinum. Nam ut aspectus, ita cogitatio minus ualet,
si aut nimis procul remoueris aut uehementer prope admoueris id quod
oportet uideri.
(36.) Rerum similitudines exprimuntur, cum summatim ipsorum
negotiorum ymagines comparamus, ut tocius rei memoriam sepe una
nota et ymagine simplici comprehendimus; hoc modo, ut si accusator
dixerit a reo hominem ueneno necatum et hereditatis causa factum arguerit
et eius rei multos dixerit testes et conscios, - si hoc ipsum, ut
ad defendendum nobis expeditum sit meminisse uolemus, in primo loco
rei totius ymaginem confirmabimus: egrotum in loco cubantem faciemus
eum de quo agitur, si formam eius retinebimus; si eum non agnouerimus,
aliquem egrotum non de uno loco sumemus ut cito in mente uenire
p. 134
possit, et reum ad lectum eius statuemus, dextera poculum, sinistra tabulas,
medi<c>o testiculos arietinos tenentem, hoc modo testium et hereditatis
et ueneno necati memoriam habere poterimus.
(37.) Licet autem elocutio sit tercia res quam debet habere concionator
secundum dispositionem et ordinem partium superius positarum,
tamen, quia concionator in aliquo differt ab oratore nec ipsum totaliter
imitatur, idcirco uoluimus pronunciationem et memoriam preponere, et
in hoc loco, quinto uidelicet et ultimo, de elocutione tractare. Nos enim
utilius fuisse credimus prius instruere concionatorem in uoce et corporis
motu, que sunt partes pronunciationis, deinde de elocutione dicere, que
uidetur de exsecutione officii concionatorii.
Sciendum igitur quod elocutio tria continet eleganciam, compositionem,
dignitatem.
Elegancia est ea que facit ut unumquodque pure et aperte dici uideatur.
Hec diuiditur in Latinitatem et explanationem.
Latinitas est que sermonem purum conseruat ab omni uicio remotum.
Vicia in sermone quo minus Latinus sit duo possunt esse: soloecismus et
barbarismus. Soloecismus est cum in uerbis pluribus consequens uerbum
superiori non accomodatur. Barbarismus est cum uerbum aliquod uiciose
effertur.
Explanatio est que reddit apertam et lucidam orationem. Ea comparatur
duabus rebus: usitatis uerbis et propriis.
Usitata sunt ea que uersantur in sermone et consuetudine cotidiana.
Propria sunt, que eius rei uerba sunt aut esse possunt de qua loquimur.
(38.) Elocutio debet habere eleganciam, compositionem et dignitatem,
ut dictum est. Dicto de elegancia, nunc dicendum est de compositione.
\*
Est autem compositio uerborum constructio equabiliter perpolita; ea
conseruabitur, si fugiamus crebras uocalium concursiones que uastam
atque hiantem reddunt orationem, ut est hoc: " Bacce aeree amenissime
impendebant " ; - et ei uitabimus eiusdem littere nimiam assiduitatem,
ut si diceremus: " O Tite tute tibi tanta tyranne tulisti " ; - et si eiusdem
uerbi assiduitatem nimiam fugeremus, ut est hoc: " Cuius rationis ratio
non exatat, ei rationi ratio non est fidem adhibere " ; - et si non utemur
continenter similiter cadentibus, hoc modo " Flentes plorantes lacrimantes
obtestantes " ; - et si uerborum transitionem uitabimus, nisi erunt concinna,
ut in hoc exemplo: " Has res ad te scriptas, Luci, misimus, Hely " .
Item fugere opportet longam continuationem, que auditoris aures et oratoris
ledit spiritum.
Dignitas est que reddit ornatam orationem et uarietate distinctam.
Hec in uerborum et sententiarum exornationes diuiditur.
p. 135
Verborum exornatio est que ipsius sermonis insignita continet perpollitione.
\*
Sententiarum exornatio est que non in uerbis, sed in ipsis rebus quamdam
habet dignitatem.
Notandum autem quod arengator uulgaris omnia predicta potest
habere suo modo quodammodo et litteraliter, quod per singula perscrutandi
patet ad sensum subtiliter intuenti.
|
5
10
5
10
15
20
25
30
5
10
5
10
15
20
5
10
15
20
|