|
p. 125
(17.) Tria sunt que debent seruari in exordio, et nomine exordii intelligitur
principium et insinuatio. Primum est ut leuis sit sermo; secundo
p. 126
ut usitata <sit> uerborum consuetudo; tertio, ut non apparata uideatur
oratio esse.
(18.) Dictum est quibus modis exordium fieri debeat, hoc est que sunt
condiciones exordii laudabiles. Nunc uidendum est que uicient exordium.
Sunt autem VII. Primum uiciosum exordium est quod in plures causas
accomodari potest, quod uulgare dicitur. Secundo uitiosum est exordium
quo nichilominus aduersarius uti potest, quod commune appellatur. Tercio
uiciosum est illud quo aduersarius ex contrario poterit uti. Quarto uiciosum
est quod nimium apparate propositum est. Quinto uiciosum est quod nimium
proprie cohereat eum narratione. Septimo et ultimo uiciosum est
exordium quod neque beniuolum neque docile neque attentum faciat
auditorem.
(19.) Tria conuenit habere narrationem, ut sit breuis, ut sit dilucida,
ut sit uerisimilis.
Breuis erit, si inde incipiemus narrare unde necesse erit; et si non ab
ultimo initio repetere uolemus; et si summatim, non particulariter, narrabimus;
et si non ad extremum, sed usque quo opus erit, persequemur; et
si translationibus nullis utemur; et si non deherrabimus ab eo quod cepimus
exponere; si exitus rerum ita exponemus ut ante quoque que facta
sunt fieri possunt, tamen et si nos reticuerimus; quod genus est, si
dicam me ex prouincia rediisse, profectum quoque in prouinciam intelligatur.
Et omnino non modo id quod obest, si id quod neque obest neque adiuuat
sacius est preterire. Et ne bis aut sepius idem dicamus, cauendum est
etiam ne id quod supra semel diximus deinceps repetamus.
(20.) Verisimilis narratio erit, si, ut morum, ut oppinio, ut natura
postulat, dicemus; si spacia temporum, dignitas personarum, consiliorum
rationes, locorum oportunitates constabunt, ne refelli possit aut
temporis parum fuisse, aut causam nullam, aut locum ydoneum non
fuisse, aut homines ipsos facere aut pati non potuisse. Si uera res
erit, nichilominus hec omnia conseruanda sunt; nam sepe ueritas, nisi
p. 127
exornata sit, fidem non potest; facere; si erit ficta, eo magis est conseruanda.
De hiis rebus caute confingendum est; quibus in rebus tabule aut alicuius
firma auctoritas uidebitur interfuisse.
(21.) Causarum divisio in duas partes distributa est.
Primum percreata narracione debemus aperire quod nobis conueniat
cum aduersariis, quid in controuersia relinquatur. Demum, cum hoc
fecerimus, distributione uti debemus; ea diuiditur in duas partes in enuntiatione
et <in> expositione.
Enuntiatione utemur, cum dicemus de numero, quot de rebus dicturi
sumus. Eam plus quam trium partium numero contineri non opportet.
Nam et periculosum est, ne quando minus plus ue dicamus, et suspitionem
affert auditori meditationis et artificii, que res fidem abrogat orationis.
Expositio est, cum res de quibus dicturi sumus exponimus breuiter et
absolute.
(22.) De quarta et quinta et sexta parte orationis concionatorie est
sciendum quomodo de hiis promiscue tractat Tullius. Sed quantum ad
hanc artem spectat que illi subalternatur tanquam menbrum nobile, sic
erit notandum quod, habito principio et inuento uel insinuatione reperta,
ubi insinuatio habet locum, statim debemus post principium et insinuationem
narrationem aggredi, et breuiter et dilucide et uerisimiliter quantum
possumus enarrare.
Cauendum tamen ne narrationem que multa continet aliquando de
necessitate uelimus uiolenter abbreuiare, omissis aliquibus de contingentibus
uel necessariis. Narratione completa, oportet narrationem diuidere
et enuntiare, et enuntiata exornare. Quibus factis debemus exornata probare.
Dictis nostris confirmatis, debemus si qua dicantur in contrarium
confutare, hoc est <con>sensionem debitam dare. Sed quia confirmatio
dictorum nostrorum et confutatio aduersariorum tot exigit doctrinas
uarias quot sunt genera siue species siue indiuidua rerum de quibus potest
aliquis concionari, idcirco, quia talia sunt quasi infinita, et infinitorum
non potest dari doctrina nisi forsitan generalis, que datur pocius ab
intellectu naturali et ingenio quam doctrina, maxime in diuersis articulis,
idcirco istas duas partes, confirmationem et confutationem, necnon eam
que sequitur sextam partem, uidelicet conclusionem, relinquamus pocius
ingenio quam doctrine.
p. 128
(23.) Nunc absoluta difficillima parte artis concionatorie, inuentione
uidelicet et eius partibus, que sunt VI, que sunt etiam partes orationis
concionatorie, nunc de secunda parte principali tocius artis, dispositione
uidelicet, pertractemus.
Et sciendum est quod dispositio in dicendis duplex consideratur.
Est enim una dispositio que ex artis institutione proficiscitur, et illa
est que seruat ordinem trium parcium predictarum, uidelicet quod concionatur
per inuentionem sciat exordiri, narrare, diuidere, confirmare,
confutare, demum concludere.
Secunda <est> que ad casum temporis accomodatur, quando uidelicet
concionator non potest predictum ordinem obseruare. Nam dictum est
quod in turpi causa et in aliis duobus casibus concionator debet uti principio.
Aliquando non potest uti insinuatione, et tunc incipere debet a
narratione. Aliquando uero, cum narratio uerisimilitudinem non habet,
tunc incipiendum est a confirmatione, idest ab aliqua firma ratione. Sed
in firmis rationibus nota ordinem ualde cautum. Nam concionator inprimis
firmissimam ponere debet rationem, similiter et in fine: in principio,
quoniam animus auditoris exspectat qua ratione dictum confirmari
debeat; in fine similiter, et id quod postremo dicitur facile memorie commendatur;
in medio uero, mediocres et minus utiles ad dicendum, que si
per se dicerentur infirme uiderentur, quod patet in exemplo sub oculis
posito. Nam instructio militum in preliis modo supradicto per boni
ducis industriam ordinatur. Nam in prima acie uel cheria, que dicitur
fronteria, fortissimi milites preponuntur; similiter et in fine que dicitur
retroguardia; in medio uero persone minoris probitatis communiter collocantur.
(24.) Pronunciatio dividitur in figuram uocis et corporis motum; et
primo, de figura uocis, que sic describitur.
Figura uocis est ea que suum quemdam possidet habitum oratione et
industria comparatum. Ea diuiditur in tres partes: magnitudinem, firmitudinem,
mollitudinem.
Firmitudinem maxime comparat natura, non nichil adauget et maxime
conseruat excercitatio declamationis; magnitudinem uocis maxime
comparat natura, non nichil adauget, sed maxime cura conseruat; mollitudinem
uocis, hoc est ut eam retorquere in dicendo pro nostro commodo
possimus, maxime facit excercitatio declamationis.
p. 129
(25.) Primo requiritur quod sedata et depressa uoce principia nostra
dicimus. Nam leduntur arterie, si, antequam uox bene permulsa est acri
clamore compleatur.
Secundo requiritur ut interuallis longioribus <utamur>; reuertitur
enim spiritu uox et arterie reticendo acquiescunt.
Tertio, ut continuum sermonem remittamus et ad sermonem transeamus.
Commutationes enim faciunt, ut nullo genere uocis effuso in omni
uoce integri simus.
Quarto, ut acutas uoces exclamationis uitemus; ictus enim fit, et
uulnerantur arterie acuta atque attenuata nimis exclamatione.
Quinto oportet ut uno spiritu continenter multa dicamus extrema
oratione; fauces enim calefiunt et arterie complentur et uox que
< tractata varie > <est> reducitur in quemdam sonum equabilem atque
constantem. - De magnitudine uero uocis eadem sunt precepta que de
firmitudine dicta sunt.
(26.) Molitudo uocis diuiditur in sermonem, contentionem, amplificationem.
\*
Sermo est oratio remissa et finitima cotidiane locutioni.
Contentio est oratio acris ad confirmandum et ad confutandum accomod<at>a.
\*
Amplificatio est oratio que uel <in> iracundiam inducit aut ad misericordiam
trahit animum auditoris.
(27.) Sermo diuiditur in quatuor partes: dignitatem, demonstrationem,
narrationem, iocationem.
Dignitas est oratio cum aliqua grauitate.
Demonstratio est oratio que docuit quomodo quid fieri potuit aut non
potuit.
Narratio est rerum gestarum aut proinde ut gestarum expositio.
Iocatio est oratio que ex aliqua re uerisimili risum pudentem et liberalem
potest comparare.
(28.) Contentio diuiditur in continuationem et distributionem.
Continuatio est orationis annunciande acceleratio clamosa.
p. 130
Distributio est oratio frequens cum raris et breuibus interuallis acri
uociferatione.
(29.) Ampli<fi>catio diuiditur in cohertionem et conquestionem.
Cohertio est oratio aliquod peccatum amplificans auditorem ad iracundiam
prouocans
Conquestio est oratio que incommodorum amplificatione animum auditoris
ad misericordiam perducit.
(30.) Si fuerit sermo in dignitate, plenis faucibus, quam sedatissima
et depressissima uoce uti conuenit, ita tamen ne ab oratoria consuetudine
< ad tragicam > transeamus. - Cum autem est sermo in demonstratione,
uoce paululum attenuata crebris interuallis et diuisionibus uti oportebit,
ut in ipsa pronunciatione eas res quas demonstrabimus inserere atque
intersecare uideamur in animis auditorum.
Cum autem est sermo in narratione, uocum uarietates exponi possunt,
ut, quo quidque pacto gestum sit, ita narrari uideatur; strennue quod
uolumus ostendere factum, celeriuscule dicere, aut aliud otiose retractabimus.
Deinde autem modo acri aut clementer, meste, hilariter in omnes
partes commutabimus ut [ si ] uerba ista, pronunciationem; si qua inciderint
in narratione dicta, rogata, responsa, sique admirationes, de quibus
narrabimus, diligenter animaduertamus, ut omnes personarum sensus
atque animos uoce exprimamus.
Si erit sermo in iocatione, leuiter tremebunda uoce cum parua significatione
risus sine ulla suspicione nimis cachinationis leuiter oportebit
a sermone serie retorquere ad liberalem iocum uel uocem.
Cum autem contendere oportebit in continuatione, adaucto mediocriter
sono uocis, uerbis continuandis uocem quoque adiungere oportebit
et torquere sonum et celeriter cum clamore uerba conficere, ut uim nobilem
orationis uociferatio consequi possit. In contentione, cum distributione
p. 131
utemur, uocem ab imis faucibus exclamationem quamdam
clarissimam adhibere oportet, et quantum spatii per singulas exclamationes
sumpserimus, tantum in singula interualla spatii consumere iubemus.
In amplificationibus, in cohertione utemur uoce attenuatissima,
clamore leni, sono equali, commutationibus crebris, maxima celeritate;
in conquestione utemur depressis uerbis, inclinato sono, crebris interuallis,
longis spatiis, magnis commutationibus.
(31.) Motus corporis est gestus corporis, uultus moderatio quedam que
pronuncianti conuenit. Conuenit igitur in uultu pudore<m> et agrimoniam
inesse, in gestu nec uenustatem inspiciendam nec turpitudinem inesse,
ne aut histriones aut operarii uideamur esse. Ad easdem igitur partes,
in quas uox distributa est, motus quoque corporis ratio uidetur accomod<and>a esse. Nam si erit sermo cum dignitate, stantes in uestigio leui
dextre motu loqui oportebit, hilaritate, tristicia, mediocritate uultus ad
sermonis sententias accomodata. - Si erit in demonstratione sermo, paululum
corpus a ceruicibus dimittemus; nam hoc est a natura datum ut
quam proxime uultum admoveamus ad auditores, si quam rem docere
eos et uehementer instigare uolumus. - Si erit sermo in narratione, idem
motus poterit ydoneus esse, qui paulo ante demonstrabatur in dignitate. -
Si in iocatione, uultu quamdam hilaritatem debemus significare
sine commutatione gestus. - Si contendemus in continuatione, brachio
celeri, mobili uultu, acri aspectu utemur. - Si in contentione fiet per
distributionem, porrectione celeris brachii, ambulatione pedis dextri,
rara subplausione, acri et defixo aspectu uti oportebit. - Si utemur amplificatione
per conquestionem fremendo plangore et capitis ictu, non<n>umquam
sedato et constanti gestu, mesto et conturbato uultu uti
oportebit. - Si utemur amplificatione per cohertionem, paulo certiore
consideratione gestu conuenit uti, similibus ceteris rebus sicut in contentione
per continuationem.
|
5
10
5
10
5
5
10
5
10
15
20
5
10
15
20
25
5
10
5
10
5
10
5
5
10
15
20
30
5
10
15
20
|