UNIVERSITÀ DI MILANO
UNIVERSITÀ DI NAPOLI FEDERICO II
UNIVERSITÀ DI PALERMO
UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA)
UNIVERSITÀ DI VERONA

ALIM - Archivio della latinità italiana del Medioevo

IACOBUS DE DINANTO, Ars arengandi

§§ 1-16 (= pp. 121-126)
§§ 17-31 (= pp. 125-131)
§§ 32-38 (= pp. 131-135)


p. 121
 
Ars arengandi
Discrete fandi
Concio miratur
Quam sit preclarum
Omnes cognoscunt
Dum non ignoscunt
Quam per scripturam
Tradi, per curam
Salomon huic primus
Dicitur, et nummus
Deposco ueniam
Non paret inuidiam,
Tullius est auctor
Sim uelut extractor,
Iacobus est nomen
Dinanto natus,




datur hoc sub breuitate,
que non caret utilitate.
si prudens quisque loquatur.
bene dicere, quam quoque rarum
qui mundi climata noscunt,
miseris qui premia poscunt.
non audiui specialem
dare nunc uolui generalem.
auctor nec Tullius ymus
dicar qui sum quasi limus.
uanitatis quam michi non do.
dico non propria condo.
cunctorum si uideatur,
ne liuor in hoc acuatur.
scribentis, consonet omen,
monachi uoto religatus.








5




10




15

  (1.) Concionatoris officium est de hiis rebus posse dicere que res ad
usum ciuilem legibus moribus ue constitute sunt, quo aptius fieri poterit.
Est autem sciendum quod ea que requiruntur in oratore siue aduocato,
excepta sciencie subtilitate quantum ad practicam, suo modo requiruntur
in concionatore, qui uulgo dicitur arengator.
Nomen concionatoris proprie fuit ipsius prudentissimi Salomonis: qui
Salomon ecclesiasten se uoluit nominare. Dicitur enim ecclesiastes secundum
linguam Hebraycam concionator. Salomon autem in libro qui dicitur
Ecclesiastices ecclesiasten se dixit. vanitas, inquit, vanitatum dixit
ecclesiastices, vanitas vanitatum et omnia vanitas. Ex hiis liquido
patet quante nobilitatis sit concionatoris officium, quod quidem ab oratoris
 
p. 122
 
officio noscitur emanasse, quod deinde a tam nobilissimo exemplari,
uidelicet Salomone qui concionatorem se dixit, sumpsit paradigma nominis
et ominis, regulam denominationis proprie siue formam.

(2.) Sunt autem tria genera causarum que spectant ad officium concionatoris:
demonstratiuum, deliberatiuum, iudiciale.
Demonstratiuum est quod attribuitur in alicuius persone laudem uel
uituperationem, ut si uelim arengare quod seruus sit dignus laude uel
uituperio.
Deliberatiuum est quod, positum in consultatione, habet in se suasionem
<uel> dissuasionem, ut, an debeat fieri exercitus contra Reginos uel
non.
Iudiciale est quod, positum in controuersia, habet accusationem
cum defensione, ut si accusem seruum de furto uel petam X solidos
ab eodem.

(3.) Notandum autem quod demonstratiuum respicit tempus preteritum,
deliberatiuum futurum, iudiciale presens.
Debet igitur habere concionator V.
Recepta namque causa demonstratiua uel deliberatiua uel iudiciali,
procurare debet concionator quomodo necessaria ad causam suam inueniat
Secundo, quomodo inuenta disponat.
Tertio, quomodo inuenta eloqui debeat.
Quarto, quomodo inuentorum et dispositorum memoriam habeat.
Quinto, quomodo coram iudice uel aliis quorum interest pronunciare
debeat tam inuenta quam etiam disposita per eundem.
Et sciendum quod inuentio est rerum uerarum aut uerisimilium que
reddunt probabilem concionem.
Dispositio est ordo et distributio rerum que demonstrat quod quibus
locis sit collocandum in concionando.
Eloquutio est ydonea uerborum et sentenciarum ad concionem accomodatio.
Memoria est firma rerum ac uerborum animi perceptio.
Pronunciatio est uocis, uultus, gestus moderacio cum uenustate.

(4.) In oratione concionatoria exiguntur VI, quemadmodum in oratione
rethorica, ex quibus partibus concionator conficit dictum suum.
Prima pars est exordium.
Secunda narratio.
Tertia diuisio.
Quarta confirmatio.
Quinta confutatio.

p. 123
 
Debet enim concionator in causa demonstratiua, si causam suscipiat
defendendam uel impugnandam, et similiter in causa deliberatiua et
iudiciali primo inuenire exordium cause, secundo narrationem et sic
de singulis, ita uidelicet ut primo exordiatur. Secundo exordita debet narrare,
tercio narrata diuidere, quarto diuisa confirmare, quinto dicta uel que
dici possent in contrarium dicti sui confutare, sexto et ultimo concludere.

(5.) Igitur exordium est principium orationis per quod animus auditoris
uel iudicis constituitur uel comparatur ad audiendum.
Narratio est rerum gestarum aut proinde <ut> gestarum expositio.
Diuisio est per quam aperimus quid conueniat, quid in controuersia
sit, <et> per quam exponimus quibus de rebus dicturi sumus.
Confirmatio est nostrorum argumentorum expositio cum assertione.
Confutatio est contrariorum locorum dissolutio, idest argumentorum.
Conclusio est artificiosus terminus orationis.

(6.) Exordiorum due sunt species: principium et insinuatio.
Est autem principium, eum statim auditoris animum nobis ydoneum
reddimus ad audiendum.
Insinuatio eius modi debet esse ut occulta dissimulatione illa eadem
faciamus per insinuationem que facere intendimus per principium.
Unde hec est differentia inter principium et insinuationem, quia principium
statim et aperte reddit ydoneum auditoris animum ad audiendum,
insinuatio uero occulte et per dissimulationem eadem facit que principium.
Iterum alia <est> differentia inter principium et insinuationem, quia, cum
principio uti non possumus nec debemus, tunc insinuatione uti debemus.

(7.) Notandum quod sunt tria que debemus a iudice uel ab auditore
acquirere per principium et insinuationem: docilitatem, attentionem,
beniuolenciam.
Dociles auditores habere poterimus, si summam breuiter exponemus et
si attentos eos faciemus. Nam docilis est ille qui attente uult audire.
Attentos habebimus, si pollicebimur nos de rebus magnis et inusitatis
uerba facturos.
Beniuolos faciemus IIII modis: a nostra <persona>, ab aduersariorum
nostrorum persona, ab auditorum persona, a rebus ipsis.
A nostra persona beniuolenciam contrahemus, si nostrum officium
sine arrogancia laudabimus, aut in rem publicam, quales fuerimus, aut in
parentes, aut in amicos, aut in eos ipsos qui audiunt aliquid referemus;
cum hec omnia ad eam ipsam rem de qua agitur si<nt>; accomodata; item
si incommoda nostra proferemus, solitudinem, calamitatem, et si orabimus
ut nobis sint auxilio, si simul ostendemus nos in aliis spem habere noluisse.
 
p. 124
 
(8) Ab aduersariorum persona captabitur beniuolencia, si eos in
odium, in inuidiam, <in> contemptionem adducemus.
In odium rapiemus, si quid eorum spurce, superbe, perfidiose, crudeliter,
flagitiose, confidenter, maliciose factum proferimus.
<In> inuidiam trahemus, si vim, si potentiam, factionem, diuicias,
incontinenciam, nobilitatem, clientulos, ospicium, sodalitatem, affinitatem
aduersariorum aperiemus.
In contemptionem adducemus, si inherciam, ignauiam, desidiam,
luxuriam aduersariorum proferemus.

(9 ) Ab auditorum persona similiter captatur beniuolencia, si res eorum
feliciter, sapienter, mansuete, magnifice iudicatas proferemus, si que
de hiis estimatio, que iudicio exspectatio sit aperiemus.

(10.) A rebus ipsis beniuolum faciemus auditorem, si nostram causam
laudando extollemus, aduersariorum per contemptionem deprimemus.

(11.) Videndum est quot sunt conditiones causarum sine questionum
quantum ad earum proprietates siue denominationem, ut sciamus in quo
genere uel in qua specie concionator loquatur.
Est autem quadruplex: honestum, turpe, dubium, humile.
Honestum est, cum aut id defendimus quod ab omnibus defendendum
uidetur, aut oppugnamus quod uidetur <ab> omnibus oppugnandum, ut
pro uiro forti contra par<r>icidam.
Turpe genus intelligitur, cum aut honesta res oppugnatur aut defenditur
turpis.
Dubium genus est quod habet in se causa honestatis aut turpitudinis
partem.
Humile genus est, cum contempta res ante fertur.

(12.) Si dubium genus cause habebimus, ne quid illa turpitudinis
pars nobis obesse possit, a beniuolentia constituemus.
Si humile genus cause erit, faciemus attentos.
Si turpe genus erit cause, insinuatione utendum est, nisi quid nacti
erimus, quare, aduersario criminando, beninolenciam captare possimus.
Si honestum genus erit cause, licebit recte uel uti uel non uti principio.
Si uti uolemus, aut id opportebit ostendere quare causa sit honesta,
aut breuiter quibus de rebus dicturi sumus exponere. Si principio uti
nolemus, a lege, <a> scriptura, uel ab aliquo firmissimo nostre cause
adiumento principio carere opportebit.
 
p. 125
 
(13.) Sciendum quod uti principio nos non possumus, si causam turpem
habebimus; hoc est cum ipsa res animum auditoris a nobis alienat,
aut cum animus auditoris persuasus esse uidetur ab hiis qui ante contradixerunt,
aut cum defessi sunt eos audiendo qui ante dixerunt.

(14.) Notandum quod, si causa turpitudinem habebit, exordiri poterimus:
hiis rationibus hominem non rem, aut rem non hominem spectari
opporteret, non placere nobis ipsis que facta dicantur ab aduersariis et
esse indigna et nefaria. Deinde, cum diu rem auxerimus, nichil simile a
nobis ostendemus factum, aut aliquorum iudicium de simili causa aut de
maiori aut de minori proferemus. Deinde ad nostram causam pedetentim
accedemus et similitudinem conferemus. Item, si negabimus nos de aduersariis
aut de aliqua re dicturos, et tamen dicemus interiectione uerborum.

(15.) Notandum quod, si dicta partis aduerse fidem fecerint contra
partem nostram, si uolumus exordiri, insinuabimus ad causam nostram
de eo quod aduersarii firmissimum adiumentum sibi putauerint, de illo
primo pollicebimur nos dicturos, aut ab aduersariis dicta exordiemur,
et ab eo maxime quod ille nuperrime dixit, aut dubitatione utemur
quid potissimum dicamus, aut cui loco primo respondeamus cum adfirmatione.
 
(16.) Sciendum quod, si auditores erunt defessi per eos qui antea contra
nos dixerunt, debemus exordiri ab aliqua re que risum mouere possit,
uel apollogo uel fabula uel uerisimili immutatione, deprauatione,
inuersione ab ambiguo, suspitione, irrisione, stulticia, exurpatione,
collectione, litterarum mutatione, preterea exspectatione, similitudine,
nouitate, istoria, uersu aut aliter interpellatione aut arrisione. Et si promiserimus
aliter, ut parati fuerimus, nos dicturos esse, nos non eodem
modo, ut cuncti soleant, uerba facturos, quod alii soleat, quod nos
facturi sumus, [quod] breuiter exponemus. Sexta conclusio.
 





5




10












5




10






5




10




15







5






10









5








5




10





5




10




15







5
















5




10







5




10












5








10






5





§§ 17-31 
§§ 32-38


home ||  autori per secolo: XI XII XIII ||  el. alfabetico || per generi ||  testi in prosa ||  testi in poesia ||