UNIVERSITÀ DI MILANO
UNIVERSITÀ DI NAPOLI FEDERICO II
UNIVERSITÀ DI PALERMO
UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA)
UNIVERSITÀ DI VERONA

ALIM - Archivio della latinità italiana del Medioevo

IACOBUS BENEVENTANUS, De uxore cerdonis


p. 456

Uxor erat quedam cerdonis pauperis olim
Pulchra nimis, qua non pulchrior ulla fuit.
Huius erat facies solis splendoris ad instar,
Fulgebant oculi sidera clara velut.
Parte gene media molles ut fraga rubebant.
Nigra supercilia, frons erat alta sibi.
Labilis est nasus et labra rubentia, dentes,
Compositi dense, sorde carent aliqua
Flavescitque coma fulvo rutilantior auro,
Ardua sunt colla, candidiora nive
Et status illius rectus gracilisque decoris
Non excedebat prorsus utrumque modum.

p. 458

Atque manus nivee, que cetera membra venustant,
Augent et formam; sermoque mitis erat.
Presbiter hanc cernens exarsit in eius amorem,
Qui deformis erat, dives at ipse tamen.
Infelix illam quotiens hic prospiciebat
Elanguescebat cantus amore suo.
Eius amore miser captus ceu piscis ab hamo,
Ales ut a visco sicque retentus erat.
Intabescit amans glacies ut sole repente,
Ignis ut a facie cera liquere solet.
Pena manet nulla pena, puto, maior amoris:
Pre cunctis penis illa nocere solet.
Omnis pena quidem datur intermissa ferenti,
Hec intervalla non habet ulla sibi.
Semper amoris obest aliis plus pena furentis;
Sevior est cunctis, immoderata nimis.

p. 460

Ve misero iuveni qui stat subiectus amori!
Non amor, immo dolor est mulieris amor!
Presbiter officium non exercere valebat:
cura sibi nulla ni mulieris erat.
Insompnes noctes omnes vesanus agebat
Nec cibus aut potus proficiebat ei.
Tabida iam macies eius tenuaverat artus;
Turpior efficitur quam solet esse miser.
Tunc secum dixit: << Sum turpis et illa venusta:
Spernere deformes femina pulchra solet.
In me sevit amor et me ferus acriter urit;
Qui cor transfixit non amor, immo dolor.
Quid faciam? Compellit amor me pandere vulnus,
Sed pudor atque timor me recitare vetant.
Quod si non pandam, minime sanabitur illud
Et neglecta quidem plaga perire solet.
Quod non curatur mortem generat sibi vulnus:
Tutius ergo loqui quam retinere puto.
Est etenim melius morti succumbere tantum

p. 462

Quam penis mille, mille subesse malis. >>
Accersivit anum dictis his ergo sacerdos
Et detexit ei vulnera flendo sua.
Omnibus expositis seriatim stultus amator
Hanc rogat attente quod sibi prestet opem.
Tunc respondit anus dicens cum voce trementi:
<< Ne plores, fili: femina plorat amans!
Auxilio mediante meo potieris amato;
Per me, si credis, ipse beatus eris.
Quamplures etenim voto per me potiuntur,
Qui me nunc spernunt, quam rogitare solent.
Tu quoque sic facies; cum quod cupis ipse tenebis,
Cura mei certe non erit ulla tibi. >>
Presbiter: << Absit! - ait - Sed erunt mea singula vestra,
Dummodo vota mea perficiantur, anus.
Fastus inest illi qui non compensat amici
Officium merito nec sibi gratus erit. >>
Hec cum dixisset, tribuit sibi dona sacerdos.

p. 464

Accipiens gaudens protinus ivit anus
Atque domum properans intrat mulieris amate.
Sic est orsa prius ingeniosa loqui:
<< O dilecta nimis, pulcherrima filia, salve,
Digna viro Paride, si foret ipse Paris.
Multum miror ego, si diligis ipsa maritum:
Vir tuus est turpis, tu speciosa nimis.
Formosum formosa virum bene debet amare,
Sed que deformem posset amare virum?
Dumque puella fui, formosos semper amavi,
Non multum quamvis ipsa decora forem.
Cum sis stella micans, potes oscula ferre marito
Amplexuque suo, nocte silente, frui?
Sit maledicta dies tibi qua datus affuit ipse,
Nec non et cuncti qui tribuere tibi! >>
<< Non ita deformis michi vir meus ipse videtur
Ut tibi >> - respondens femina dixit ei -
<< Nam quemcumque sibi tribuit fortuna maritum
Diligit atque timet femina queque bona. >>
Tunc anus inquit ei: << Verum tu, filia, dicis;
Non est deformis vir tuus ipse nimis,
Sed non est pulcher, sicut tu femina pulchra:
Idcirco turpis ille videtur homo.

p. 466

Secretum teneas quicquid tibi, filia, pandam
Nec fateare, precor, que retinenda vides.
Pulchrior est quidam qui te male vidit amator:
Pre cunctis rebus te miser ille cupit.
Uritur igne tui nimium flagrantis amoris,
Qui percellit eum nocte dieque simul.
Caumate nix veluti, sic liquitur intus et extra,
Non habet is requiem te nisi quando videt.
Postea, te visa, nimio languescit amore
Et sic augetur pena videndo sibi.
Crescit amor visu, decrescit rebus amator:
Cum plus crescit amor, plus minuuntur opes.
Res amor adnichilat, vim perdit, membra resolvit:
Deterior pena nulla videtur ea.
Sepe nocet visus, qui totum corpus adornat;
Multa vident homines que sibi visa nocent.
Si non vidisset te tristis presbiter ille,
Non cruciaret eum nunc inimicus amor.
Quam cito te videt, gladium sub pectore sentit,

p. 468

Quem removere potest, tu nisi, nullus homo.
Sola potes misero languenti ferre medelam:
Si per te vivit, laus tibi semper erit.
Filia, crede michi, peccas mortaliter ipsa,
Si per te forsan hic morietur homo.
Tu causam misero preberes impia mortis,
Si nolles illum dira iuvare virum.
Sunt sibi divitie, tribuet tibi munera multa;
Preter me nemo conscius huius erit.
Comoda provenient ex hoc tibi, filia, multa;
Consulo quod facias: scis bene te quod amo. >>
Talibus auditis verbis, expalluit ore:
Pulchrior est visa, pallida facta parum,
Atque diu meditans infigit lumina terre;
Corde volutabat singula dicta suo.
Illius ad faciem tandem conversa puella,
Eloquio dulci provida dixit ei:
<< Non decet hanc artem morituram sollicitare;
Convenit annosis sepe rogare Deum.
Altera si mulier dixisset, dentibus eius
Ora forent vacua: non loqueretur ita!

p. 470

Consulo quod numquam dicas michi talia verba,
Amodo deberes dicere verba sacra.
Scis me tu ganeam? Persuades cur michi crimen?
Hec te cura tenet inveterata malis.
Et saltem laico! Sed me coniungere velles
Presbitero, gravior ut michi pena foret.
Est grave delictum misceri religioso,
Debet servire qui sine labe Deo.
Quisque suam famam studeat servare pudicam,
Omnibus est magnum semper honore frui.
Vir bonus et mulier studet hic acquirere laudem,
Ut valeat cunctis atque placere Deo.
Nam qui laude caret et vitam ducit ineptam
Displicet ille Deo displicet atque bonis.
Insensata! Vides te vite tangere metam;
Fac ita quod possis ipsa placere Deo!
Hec ars peccatum generat mortale; quid ergo
Exerces artem que tibi dampna parit?
Facta iuventutis deberes tu modo flere;
Criminibus crimen addere gestis, anus.
Actibus intendit semper tua cura nefandis,
Qui non deficient te moriente nisi.

p. 472

Nam genus omne mali te deficiente peribit,
Cunctorum scelerum mater es atque domus.
Tollitur effectus cause cum cessat origo:
Flamine cessante, deficit ira maris.
An credis forsan tu tempore vivere toto?
Falleris, insipiens: est tua vita brevis.
Infelix, igitur Dominum rogitato benignum
Amodo quod veniam det pius ipse tibi! >>
<< Me fore longevam ne credas, filia, multum:
Non habeo multa tempora >> - dixit anus -
<< Sed me paupertas series et longa laborum
Sic contraxerunt, tu velut ipsa vides.
Canescunt iuvenes propter mala tempora multi;
Ante suum tempus fit modo quisque senex.
Prospice, queso, virum lutulentum; iamque senescit;
Mundus in extremis iste laborat enim.
Non est peccatum miseris prebere iuvamen
Infirmis etiam consiliumque dare;
Immo mercedem credo quod quisque lucretur
Qui studet egrotis ferre benignus opem.
Provideas igitur super his que nunc tibi dixi
Et respondebis, filia, mane michi. >>

p. 474

Hec dicens discessit anus gressuque trementi
Tecta sacerdotis protinus illa petit.
Quam cum vidisset infelix presbiter inquit:
<< Que nova fers, mater? >> - Dixit at illa: << Mala;
Namque michi dentes voluit confringere cunctos,
Extenso pugno post mea dicta ferox.
Vixque manum tenuit, sed grates reddo tonanti
Quod non percussit, vis quia magna sibi.
Multa tamen dixit michi turpia verba virago
Et me deiecit turpiter ipsa foras.
Palpitat en pectus mulieris ceu moribunde;
Si percussa forem, non cruor efflueret.
Pro pretio magno me nollem sustinuisse;
Abiuranda manent dedecorosa lucra.
Invenias aliam, quia te non diligit ipsa;
Que te contempnit, tu nec amare velis. >>
<< Ve michi, ve misero! >> - magna cum voce sacerdos
Tunc exclamavit - << Me magis urit amor.

p. 476

Ve michi, ve! >> - geminat - << Spes est ablata salutis.
Quid faciam? Moriar! Est mea vita brevis.
Vita michi mors est et mors erit impia vita,
Impia mors illa que sub amore iacet.
Ergo mori malo quam penis mille subesse,
Non possum penas plus tolerare miser.
Diversis penis miser excruciatur amator:
Est unum melius quam mala multa pati.
Corpore detinuit vitam spes hactenus una,
Que quia iam periit, vita sequetur eam.
Hanc removere quidem de nostro pectore curam
Non valeo; mortem conferet ipsa michi! >>
<< Quid gemis? >> - inquit anus - << Vis pro muliere perire?
Confundis corpus ipse gemendo tuum.
Insensate! Vides quia premia nulla lucraris,
Detrimenta tui corporis ipse facis.
Tu dampnum dampnis et sumptum sumptibus addis;
Corripis alterius, corripe facta tua!
En iterum vadam, michi quamvis ipsa minetur;
Cura michi de me non manet ulla modo.

p. 478

Munera mitte sibi: forsan placabitur ipsis;
Lenitur donis femina sepe datis.
Sepe deus donis iratus flectitur ipse;
Munere mitescunt femina virque dato.
Instabiles certe sunt in sermone puelle,
Mobilis et vana mens mulieris adest. >>
<< Si pro muneribus consenserit... >> - inquit amator -
<< Sum valde dives: omnia tolle mea.
Sunt mea cara nimis, sed non michi cara videntur;
Omnia vilescunt, est ea cara michi.
Hanc teneo caram que fixit corde sagittam;
Preter eam solam vilia queque puto.
Tolle, precor, censum pretiosaque tegmina tolle
Et quecumque vides que sibi grata forent.
Preterea queso pro me quod tu lacrimeris
Atque pias donis his superadde preces. >>
Tunc anus accipiens inquit: << Pro posse studebo;
Velle meum faciat qui super astra sedet. >>
Vertit iter retro tremulos contractaque passus
Fert anus ingrediens: << Filia, >> - dixit - << ave!

p. 480

Tu licet inferres anui michi dedecus ingens,
Non desisto tamen comoda ferre tibi.
Nam quecumque facis vel tu michi, filia, dicis,
Cura michi non est; mater ut ipsa forem.
Accipe dona tibi que stultus mittit amator,
Qui tuus est servus, cum lacrimisque preces.
Te rogat attente concedas ut sibi vitam:
Tu mortis causa tuque salutis eris.
Perdere sola potes simul et salvare cadentem:
Elige quod melius sit tibi quodque decus.
Gloria magna tibi, si per te vixerit ipse;
Crimen erit magnum, si miser ille perit.
Amens effectus est pro te stultus amator:
Non vidi similem tempore quippe meo.
Desipit interdum qui caute nescit amare,
Nil videt aut noscit immoderatus amor.
Qui sub amore iacet discernere nil bene novit,
Nescit quid sit honor cui dominatur amor.
Eius divitiis uteris, filia, cunctis,
Quas si tu velles perdere, stulta fores.

p. 482

Adde quod ipse tibi dimittet crimina queque,
Quod melius rebus utiliusque puto.
Ergo preces eius exaudi, filia, iustas
Et miserere sui, quem gravis urget amor.
Ne verecunderis secretum pandere cordis,
Dic michi velle tuum neve timere velis:
Ipsa puella fui; mens est, scio, vana puellis,
Actibus in cunctis que trepidare solent.
Firmum propositum, firmam gere, filia, mentem,
Fac cito quod debes neve timere velis! >>
Muneribus captis respondit femina pulchra,
Cui pudibunda gravis circuit ora rubor:
<< Eloquium pulchrum confert sepissime multum,
Precellit cunctas sermo venustus opes.
Ardua pollicita non et michi munera missa,
Alliciunt sed me dulcia verba tua.
Hortaris quoniam tu me precibusque perurges,
Ecce libenter agam quod petis atque rogas.
Credere debemus iuvenes solertibus evo,

p. 484

Etas longa quibus omnia scire dedit.
Omnia noverunt solertes namque vetusti,
Sed nondum iuvenes omnia scire valent.
Dic ex parte mea quod confortetur amanti
Atque cito veniat, quando vocatus erit. >>
Gaudens surgit anus grates redditque puelle
Atque vale dicens exilarata redit
Presbiterique domum festinans intrat ovanter
Expectantis eam lumina sicut avis.
Et sic inquit ei: << Pro te sum passa laborem,
Presbiter o, magnum: premia magna peto.
Comoda qui confert benedictus sit labor ille!
Muneribus dignus qui bene servit erit.
Nonne tibi dixi: 'Voto per me potieris'?
Semper veridica sunt mea verba quidem:
Non decet annosos mendacia dicere verba,
Que perimunt animam corpus et ipsa necant.

p. 486

Nulla tue menti subeant oblivia nostri;
Ecce, beatus eris: queso, memento mei!
Confortare nimis, quia te dilecta salutat,
Esto paratus, amans, bella subire thori. >>
Propter letitiam magnam quam presbiter inde
Concepit corde, vix lacrimas tenuit.
Sic genitrix nato solet exultare reviso,
Tempore quem longo viderat ipsa nichil.
Presbiter expectat felicia gaudia vanus:
Longior est anno quelibet hora sibi.
Tunc anui dixit: << Bene compensabo laborem
Servitiumque tuum premia digna feret.
Est concessa salus quoniam per te michi, mater,
Respondere tibi pro meritis teneor.
Tu me salvasti, tu me michi restituisti:
Servus vester ero dum michi vita comes. >>
Interea mulier seriatim cuncta marito
Exposuit, minime credere qui potuit.
Ostensis donis que miserat ipse sacerdos,
Obstupuit visis; denique letus ait:

p. 488

<< O michi fida viro deformi femina pulchra,
Laudibus es digna: te tua forma decet.
Cum sis pulchra nimis, non es minus ipsa pudica,
Que virtus pulchris rara subesse solet. >>
Post hec uxori cerdo dedit oscula care
Dicens: << Es tu me carior ipsa michi.
Dignum censetur quod penam sentiat ille,
Qui cupit alterius commaculare thorum;
Dedecus inferre voluit michi presbiter, inde
Dedecorosus erit: nollet amasse miser!
Insipiens nescit quantum lucretur amando;
Heu, quantum dampni fert amor illicitus! >>
Imbuit ingentem vegetem, post talia, fece
Et iubet uxori sternat ut ipsa thorum.
Inde sibi dixit: << Mittatur nuntia sero
Ad te quod veniat presbiter ille malus.
Te volet amplecti statim, cum venerit ardens,
At sibi tu dicas: 'Est venus apta thoro;
Vir meus est absens, tecum volo nuda cubare:

p. 490

Pone tuas vestes atque cubile subi.'
Hinc ego discedam fingens et longius ire
Post latitabo domum: nox mea membra teget.
Cumque repente fores pulsabo deforis ipse
Et tibi cum dicam, tu reserare veni.
Territa facta, quasi lecto se ferre volenti
Dicito: 'Quid faciam? Vir meus ecce redit.
Heu miseram! Perimet tecum me nocte silenti;
Nox sontes atra comprimet una duos.
Sum rea, digna mori, reus et tu, dignus et ipse;
Dignior ast ego sum, que scelus ausa fui.
Perfida, cur volui famam maculare pudicam?
Pro pretio fiunt tempore multa mala.
Crimina committit promissa pecunia multa,
Illicitum lucrum plurima dampna parit.
Omnia dat census, dat que non danda putavi;
Proveniunt inde plurima sepe mala.

p. 492

Multum crimen obest, potius sed noxius actus:
Denigrant famam turpiter ista duo.
Consortes in morte sumus que crimine venit:
Mortis ego causa sum tibi tuque michi.
Mortem vitemus, si nos vitare valemus,
Imperio cuius subiacet omnis homo.
Hanc subeas vegetem latens et cautus in ipsa;
Te tibi conserva, me pariterque michi.
Dampnum grande foret, caderet si nostra iuventus
Florida sub gladio nostraque vita nece.
Preterea dampno maius quoque dedecus esset;
Parce iuventuti que sub amore iacet.
Cumque soporatus fuerit bene vir meus, inde
Egressus, de me velle tuum facies.
Incolumis, voti compos et letus abibis
Et venies ad me quando vocatus eris.
Vidi post lacrimas risum succedere letum,
Gaudia post luctum sepe venire solent.'
Ingressum vegetem non permittemus abire,

p. 494

Prebuerit nobis munera multa nisi.
Quod si noluerit, manibus post terga revinctis,
Dimittam nudum plebe vidente reum.
Et sic eius amor pariet sibi dedecus ingens:
Derisus cunctis stultus amator erit. >>
Displicuere nimis mulieri verba mariti;
Nam vetuit: << Crimen incidit! >> - inquit ea.
Femina nulla potest obsistere quippe marito:
Quamvis invita, paruit illa viro.
Ergo sacerdoti cupido fert nuntia verba,
Qui, tamquam cautus, induit arma prius
Inque domum properans intrat mulieris amate
Et claudit post se firmiter ipse fores.
Inde dat amplexus optataque basia iungit
Atque vicem geminat nec satiatur eis.
Instat ceu lepori capto canis acrius audax,
Qui cupit effugere, non tamen ipse potest.
Illa reluctatur ducens suspiria longa,

p. 496

Anxiat et vellet usta quod esset anus.
Quid faciat nescit, facit illud quod valet ipsa;
Ingemit et nollet hec retulisse viro.
Haud secus accipitris que subiacet unguibus ales
Palpitat atque fugam non habet unde petat,
Et sic ore lupi captus mitissimus agnus
Subsistit; contra vis sibi nulla datur.
Fessa manet mulier, quia viribus haud valet huius
Ipsa repugnare: substitit ergo sibi.
Interea rediit delusus et ostia pulsat
Vir suus et clamat: << En reserato michi! >>
Respondere nequit mulier, set presbiter illi
Respondit dicens: << Sustineas modicum!
Semino namque tuo nunc gratum semen in agro;

p. 498

Me non impedias vocibus ergo tuis! >>
Territus obstupuit, sanguis corpusque reliquit;
Nam se delusum comperit ille miser.
Per totam noctem tenuit tunc presbiter illam
Gaudet et in bello succubuisse thori.
Ingenio fraudem sic vicit iniquus amator,
Sed victor victus a muliere fuit.
Cum dedit indicium fulgens aurora diei,
Ille thoro surgit et capit arma sua.
Egressusque domum cerdonem prospicit ipsum
Arreptum sompno plusque dolore gravi.
Pertimuit viso qui mox animoque resumpto
Accedens tetigit letus et inquit ei:
<< Sit tibi grata dies! Pro me mala sustinuisti
Nocte quidem multa: gratia vestra fuit.
Multum vestra michi bonitas modo fecit honoris:

p. 500

Grates reddo tibi, dulcis amice; vale! >>
Vilis sepe lucri fert dampnum ceca cupido;
A dampno semper dedecus ipsa gerit;
Fallere qui cupiunt falluntur sepius ipsi:
Quam faciunt aliis in foveamque cadunt.
Dum fallis, fallax, aliquem, te fallis et ipsum
Illaqueas, animam decipiendo tuam.
Fur, raptor, mechus, mendax, homicida, dolosus,
Dum ledunt alios, se laqueare student.
Qui mala committunt illos mala multa sequuntur:
Ut faciunt aliis, sic quoque fiet eis.
Premia digna boni capient bonitatis et ipsum
Cernent qui summum creditur esse bonum.
Reddit cuique Deus operis velut exigit ordo;
Qui non offendit, ille beatus erit.
Criminis expertem poterit qui ducere vitam

p. 502

Est felix, rarus est tamen ille modo.
'Omnis homo mendax', inquit psalmista disertus,
Humani generis conviciando statum.
Est deceptores dignum quod decipiantur:
Nam fraudem fraude vincere cuique licet.
Turpe lucrum fugito, cupidus nec criminis esto:
Nam multum crimen turpia lucra ferunt.
Cerdo sit exemplum, cupiens fallendo lucrari,
Qui se decepit calliditate sua.
Iacobus istud opus metrice descripsit ut omnis,
Qui leget hic, discat spernere vile lucrum.








5




10







15




20




25







30




35




40




45







50




55




60




65







70




75




80




85







90




95




100




105







110




115




120




125







130




135




140




145




150







155




160




165




170







175




180




185




190







195




200




205




210







215




220




225




230







235




240




245




250







255




260




265




270







275




280




285







290




295




300




305







310




315




320




325







330




335




340







345




350




355




360







365




370




375




380







385




390







395




400




405




410







415




420




425







430




435


home ||  autori per secolo: XI XII XIII ||  el. alfabetico || per generi ||  testi in prosa ||  testi in poesia ||