![]() |
UNIVERSITÀ
DI MILANO UNIVERSITÀ DI NAPOLI FEDERICO II UNIVERSITÀ DI PALERMO UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA) UNIVERSITÀ DI VERONA |
|
ALIM - Archivio della latinità italiana del Medioevo
|
p. 398 Si cupias, lector, medicorum noscere morem, Carminibus variis notificabo tibi. Ergo cor apponas, prodest nam discere cuiquam: Omnia scire decet, cuncta patrare nocet. Scire malum, quod vitet idem, res conveniens est: Scire bonum discat quilibet id quod agat. Principio medicus, urinam cum videt egri, Admirans inquit: << Hec aqua cuius adest? >> Et capiens scafium manibus deducit in altum Inspiciensque diu sic, quasi tristis, ait (Maxime si fuerit alicuius divitis illa, A quo subtrahere munera posse sciat): << Crede michi, frater, cito ni succurritur isti, Posset de facili deteriora pati! p. 400 En, urina docet quia fortiter iste gravatur: Nam caput et venter, cetera membra dolent. Intus et exterius calor illum vexat, amarum Guttur habet, stomachum debilitasque premit. Fercula que sumit non digerit, egerit illa Indigesta nimis; esca nocere solet. Nocte nichil dormit, tempestas angit eundem Et cibus insipidus sic sapit omnis ei. Ergo si cito vult hic indagare salutem, Consilium medici queritet ipse boni Qui bene curet eum ceu morbi causa requirit: Ignarus medicus mortificare solet. Naturam morbi qui non agnoscit, eundem Quomodo curabit? Est sua cura mala. Ignari medici demit medicina salutem; Dum prodesse putat, semper obesse solet. Curo meos egros, conforto, visito cunctos: Sic debet facere quisque bonus medicus. >> Territus hiis dictis rogat illum nuncius egri Ut sibi consilium prebeat ipse modo. << Providus est quoniam, volo consilium sibi ferre, p. 402 Nulli consilium denego quippe meum. Attamen ex illo me vivere semper oportet, Quod pretio multo discere vix potui. Ars michi thesaurus manet, hec possessio clara; Quilibet arte sua vivere debet homo. Servivi multis qui premia nulla dederunt, Frivola verba tamen multa dedere michi. Vix modo pro meritis aliquis respondet amicus, Quilibet ingratus cernitur esse quasi. Dum dolet infirmus, promittit premia multa; Cessat promissum cum dolor ipse cadit. Disposui quare nulli servire deinceps, Ni michi sit cautum pignore vel pretio. Cum limpha calida siropum mane resumat Et comedat farra pomaque sive pira. Abstineat vino! Facito servare dietam, Donec visurus venero cras ad eum. >> Infirmo rediens exponit cuncta minister. Talibus auditis fortius ille dolet Atque verens nimium: << Propera velociter >> , inquit, << Ad me quod veniat supplice voce roga! >> Is properans medicum reperit; tunc supplicat illi, Quatenus accedat; nam rogat eger eum. << Lux hodierna michi patientes visere tantum Vix puto sufficiet quos recreare volo; p. 404 Idcirco nequeo, sed cras proficiscar ad ipsum Auxiliumque sibi consiliumque dabo. >> Vertit iter retro famulus, solatur egentem; Propter solamen non minus ille dolet. Surgit in aurora famulus scafioque resumpto Ad medicum properat letus et inquit ei: << Lux bona sit vobis! >> urinam monstrat et illi. Qua visa medicus singula querit ab hoc: Si bene dormivit, assellatur, requiescit. Cuncta prius doctus, consilium dat ei. Tunc surgens medicus visurus tendit eundem Atque statum querit introiens ad eum Et pulsum tangit. Eger suspirat ab ymis: << Est michi quippe male, torqueor intus! >> ait. << Confortare satis, omnem depone timorem! Auxilio Domini nam cito sanus eris. Omnipotens Dominus cunctos confortat egentes, Qui confortare solus in orbe potest. Debilitat firmos, infirmos roborat, egros Sanat, vivificat, mortificando premit. Infima sublimat, sublimia mergit ad yma, Ditat et anichilat, prebet et ipse levat. Exaltans humiles deponit sepe potentes, Omnipotens solus creditur esse Deus. >> p. 406 << Ipse tibi queso virtutem prebeat ut me Confortare queas, qui dare cuncta potest. Ut tibi cura mei tamen adsit sedula, queso; Quod petis ut tribuam, tu modo pande michi, Et tibi quod iustum fuerit prebebo libenter: Premia quisque labor optat habere sua. >> << Premia digna sui cupit omnis habere laboris; Quatenus acquirat inde laborat homo. Quilibet idcirco nimium studet atque laborat Ut sibi proficuum conferat ipse labor. Si labor ipse perit, perit eius in arte voluntas; Amisso studio fit piger omnis homo. Cumque Deo teneatur homo servire potenti, Qui Deus et dominus, conditor atque pater, Nemo tamen famulatur ei nisi spe dationis: Hac specie colitur magnus in orbe Deus. Egris servivi nonnullis et generosis, Quis ego consilium nocte dieque dedi, Et michi pro meritis nullus respondit eorum, Qui promittebant munera multa michi. Quilibet ex facili deluditur, at semel: ille Qui me decepit fallere non poterit. Cimba locum vitat, ipsam qui lesit euntem; p. 408 Aucupis ingenium callida vitat avis. Nempe fidem dictis adhibebam credalus horum: Ingenui verbis credere debet homo. Me spes decepit; spes multos decipit atque Hec eadem reficit, implet et evacuat. Non tamen hoc pro te dixi; nam si placet, ecce Gratis servire sum tibi presto quidem. Culpa malignorum factis nocet egregiorum; Quod non commisit sic homo sepe luit. Omnibus est turpe, sed turpius est generosis Non compensare servitium merito. Qui sunt immemores accepti semper honoris, Debet eis ferre dedecus omais homo. Ingratos homines inflata superbia reddit; Quilibet ingratus nempe superbus erit. Corda superborum volitant per culmina montis, Sed dum stare putant, vallis ad yma ruunt. Nonne superborum finis mala semper habetur? Gaudent in vita, morte profecto dolent. Ascendunt subito, subito merguntur ad yma; Stare diu nequeunt qui mala semper agunt. Hoc Dominus dixit vitium quod displicet omni; Semper veridica sunt pia verba Dei. >> p. 410 << Grates innumeras ex hoc tibi reddo, magister, Gratis consulere quod michi vis, ut ais. Tolle quod est iustum! Michi postea ferto iuvamen; Ne sine prodesset non tua cura michi! >> Accepta mercede sua, securus in ere, Inquit ei: << Sanus si cupis esse cito, Ceu dicam facito: fiat siropus ut omni Febre procul pulsa sospes adesse queas >> . Facto siropo patienti, protinus hausto, Non prodesse sibi, sentit obesse magis. Plus dolet amissis sine causa sumptibus eger Quam de febre sua, que minus urit eum. << Ne mireris >>, ait, << humorum multa malorum In te materia; rem bene nosco modo. Oportuna tibi multum medicina videtur Ut deponatur ista superfluitas. Qua sumpta scito quia morbi causa peribit: Incolumis fies; sic eris, adde fidem! >> << Sic michi dicebas de siropo quia sanum Me quoque reddebat, profuit et minime. Amisi nummos expendi quos in eodem: Ne perdam vereor hos alios pariter. >> << Non est amissum quicquid gerit utilitatem: Amisisse putas quod tibi lucra tulit? p. 412 Tu vero noscas profectum quod tibi multum Siropus gessit, teque docere volo: Dura nimis natura facit, sed mollificavit Illam siropus atque paravit eam. Nunc subiens apte pariet medicina salutem: Omnia fructificant cum venit apta dies. >> << Ventosis verbis et vanis imbuis aures; Ignoro certe quid tua dicta sonant. Attamen hoc fiat, medicine sed meliorem Effectum dum det, quam dedit ante, Deus. >> << Simplex non credit nisi tantum que sapit ipse; Omnibus in rebus credit adesse dolum. Ecce, Deum testor, quem nil latet, omnia qui scit, Quod fraus in verbis non latet ulla meis! Falsum consilium nulli me credo dedisse: Ut novi melius, ymmo fidele dedi! De me conqueritur nemo; sed sunt, puto, multi Qui me collaudant meque valere sciunt. Sunt, puto, plus centum michi qui servire tenentur Consilium propter auxiliumque meam. Hii me cognoscunt, hii longe meque salutant Et dicunt famulos semper adesse meos. Tu vero me nescis adhuc, mendacia cuncta Que tibi dico putas; est tua pauca fides. Tu verum falsum credis, falsum quoque verum, Illicitum licitum, fas pariterque nefas. p. 414 Sum deus ut possim febrem depellere verbo Atque crucis signo vivificare viros? Crede michi: tibi vis medicamen proderit ullum; Rebus et in verbis est tibi nulla fides. Credenti vere pro voto singula fiunt: In factis cunctis est tibi pauca fides. Non est hoc hominis, pro certo scito, fidelis, Veridicis verbis non adhibere fidem. >> << Quicquid vis facias, noli me debilitare, Queso, tuis verbis; verba nociva michi! >> Ergo confecta medicina combibit illam Infirmus cupidus; que male purgat eum. Quatenus assellet expectat debilis eger; Sed cum fallat eum spes sua, tristis ait: << Vade, voca medicum veniat quod protinus ad me! >> Nuntius accelerat ut reperire queat. Invento, rogat hunc ut ad egrum tendat egentem: << Peius >>, ait, << solito se modo tristis habet. >> << Quomodo? Nonne bene purgavit eum medicina? Miror, mirantem me stupor atque capit. >> << Vera loquor: minime commovit eum medicina; Non egessit enim, fortiter unde dolet. >> << Cum bibit exitiens epar illam, congrua multum Ipsi crede michi quod medicina fuit. Utilis esset ei nunc altera, postea sanus Esset uti piscis; sed nimis ipse tenax. p. 416 Congregat assidue, nil volt expendere parcus, Nec dare vult aliquid proque salute sua! Anxiat ut nummis nummos coniungat avarus; Plus nummos quam se quisquis avarus amat. In coacervando patitur mala multa fidemque Nulli servare tristis avarus amat, Plus habet et quanto tanto plus appetit ipse: Ydropico similis omnis avarus adest. Non gaudet partis quia tangere parta veretur; Ne sibi deficiant pauper avarus eget. Est similis talpe metuenti mandere terram Ne sibi deficiat: sic perit ipsa fame. Que male lucratur alii conservat ut ipsis Gaudeat; is penis perpetuisque datur. Iste foret sanus, expendere si voluisset; Sed quoniam non vult, febris aduret eom. Et iam non possum tantum sufferre laborem Pro modico pretio quod dedit ipse michi. Uncia quippe, scias, michi si largita fuisset, Non compensatus esset et inde labor! Dic sibi quod sumat aliud medicamen ut inde Apte purgetur: convaluisse sciat. >> Tunc famulus remeans seriatim singula narrat. Hiis intellectis, ingemit eger egens; Ingemit et lacrimans ait: << Heu michi, sunt medicorum p. 418 Mellea verba quidem factaque virus habent! Credere quis verbis nam posset dolcibus horum? Ore favum mellis, corde venena gerunt. Dummodo subripere possint, languentibus ullam Curam non adhibent, cura sed eris eis. Nulla fides! Medicus non curat si moriatur Eger, denarios dummodo bursa ferat. Vade cito, fili, pinguem mercare suellam Atque fer ad medicum, quod veniatque roga! >> Accepta mediens gaudens venit ecce suella; Ingrediens alta voce salutat eum Et reddit grates; tunc singula querit ab illo. Omnibus auditis certificatus ait: << Accipias iterum medicinam - consulo vere - Quam modo sumpsisti: profuit illa tibi. Sumpsit epar quoniam totum, tibi dico quod ante Non assellasti te neque movit ea; Sed te purgabit pravis humoribus ista Et sic sanus eris, ne dubitare velis. >> Ergo libens ipsam sumens non inde movetur Egrotans, tristem se miserumque vocat. Nuntius ad medicum currens hoc intimat ipsi; Qui iubet ut fiat suppositura sibi. p. 420 Qua facta, per eam non egerit anxius eger. Tunc cristera cito fecit ei fieri. Estque per id pravis humoribus alleviatus; Non tamen omnino deserit estus eum. Temporis ad cursum paulatim febris anelans Ipsum deseruit, incolumisque fuit. Sunt medici multi qui nil sitiunt nisi nummos, Illos preponunt omnibus atque Deo. Non honor est cure nec crimen nec timor ullus: Decipiunt omnes ambitione lucri. Certe non medicus, sed fallax est inimicus Egri qui curam non habet, ymmo sui. Non curat morbum, sed curat tollere censum; Ipse ferox adimit que valet inde sibi. Dum durat morbus, decrescit copia census; Duplex supplicium quilibet eger habet. Visitat et curat nummis mediantibus egrum; Letatur medicus atque libenter adit. Si nummi desunt, perit omnis sollicitudo; Sollicitum nummus quemlibet esse facit. Sollicitat pigros, studiosos reddit inertes, Infirmos sanat, debilibus dat opem. Causidicis adimit nummus tribuitque loquelam, Auditum surdis restituitque viris. p. 422 Mutos voce loqui magna facit atque loquaces Interdum mutos reddere sepe solet. Claudis dat gressum, velocibus eripit illum, Letificat pueros exhilaratque senes. Bella movet nummus, eadem sedare videtur, Qui sunt discordes unanimesque facit. Regibus et ducibus generaliter omnibus ipse Imperat atque preest et dominatur eis. Si careat nummis, sapiens quasi nullus habetur Et fatuus sapiens dives habetur homo. Formosus turpis et fortis debilis atque Nobilis est humilis, si sibi census abest. Nummus amicitias iungit, dat nummus honores: Vix sine denariis ullus habetur honor. Nummus honorari cunctos facit atque timeri: Dives honoratur, vilis habetur inops. Rex regum nummus dominus manet et dominantum; Omnes inclinant et famulantur ei. Qualis Virgilius vel si sit qualis Homerus, Si non sit locuples nullus habetur homo. Destruit, edificat nummus, facit omnia que vult: Ius et iustitiam cum ratione necat. Nobilitat vilem: si sit de stercore natus, Dummodo sit dives, summus habetur homo. p. 424 Indignus dignus, iniustus iustus habetur, Insipiens sapiens, impius atque pius. Sontes absolvit, insontes obligat, atque Liberat es nocuos innocuosque premit. Excepto nummo non est deus alter in orbe Qui mirabilia signaque multa facit. Psallere presbiteros nummus facit; omnia fiunt Huius avaritia: psallere nummus amat. Attamen ipsa ruunt que nummus congregat ipse: Stare diu nequeunt que male parta vides. Pontificum nummus delirat ab ordine iuris Prelatusque facit quilibet illud idem. Huius avaritia fit rusticus ille sacerdos Qui nescit legere, sed bene scit fodere. Qui fit prelatus, nescit proponere verbum, Sic homines nescit pascere: sciret oves! Huius avaritia reges comitesque barones Subiectos reprimunt iustitiamque necant. Huius avaritia iudex discedit a lege, Iustitiam perimit, fas facit esse nefas. p. 426 Huius avaritia testis deponit inique, Falsa refert mendax, vera tacendo necat. Huius avaritia periuria furta rapine Necnon procedunt altera multa mala. Huius avaritia nonnulli mortificantur; Demonium colitur deseriturque Deus. Huius avaritia delirat religiosus: Dum coacervat opes, est sua lesa fides. Huius avaritia lusor blasfemat et eius Invocat auxilium qui mala semper ait. Huius avaritia mercator trans mare currit; Et manet incesta que fuit ante bona. Huius avaritia vir fato coniugis instat, Filius atque patris: res scelerosa satis. Huius avaritia medicus non curat egentem, Illum qui tantum tradere lucra valet. Nomen ab effectu trahitur: si littera detur, Extortquet medicus more rapitque lupi. Dives habet medicos, si vult expendere, multos; Eger inops nullum prorsus habere valet. Non consanguineos nec gratis curat amicos: Nil nisi denarios diligit ipse rapax. |
5 10 15 20 25 30 35 40 45 50 55 60 65 70 75 80 85 90 95 100 105 110 115 120 125 130 135 140 145 150 155 160 165 170 175 180 185 190 195 200 205 210 215 220 225 230 235 240 245 250 255 260 265 270 275 280 285 290 295 300 305 310 315 320 325 330 340 345 |