UNIVERSITÀ DI MILANO
UNIVERSITÀ DI NAPOLI FEDERICO II
UNIVERSITÀ DI PALERMO
UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA)
UNIVERSITÀ DI VERONA

ALIM - Archivio della latinità italiana del Medioevo

REMIGIUS GIROLAMI, Tractatus de iustitia


p. 125


I.

Incipit tractatus eius de iustitia.
<< Diligite iustitiam qui iudicatis terram >> Sap. I.
Cum de misericordia tractatum fecerimus, rationabile satis videtur
ut offerente se oportunitate loquendi etiam de iustitia aliquid quantum
sol iustitie concesserit disseramus. Hec est enim biga qua dominus
ad nos venit; iuxta illud Ps.: << Universe vie dei misericordia et
<< veritas >> et quod per ipsam ad eum accedamus requirit; iuxta illud
Prov. III, << Misericordia et veritas, idest iustitia, non te deserant,
<< circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui et invenies >>
et cetera. Disciplina enim, idest iustitia et misericordia, multum destituitur
si altera sine altera teneatur, ut dicit Gregorius libro ***
Moralium. Non enim una est contraria alteri, sicut forsitan apparet
in cortice, quia qui habet unam virtutem, habet omnes secundum
sanctos et philosophos. Utraque quidem iustitia et misericordia
virtus est. Quod etiam apparet ex hoc quia virtus est que bonum
facit habentem et opus eius bonum reddit secundum philosophum
in II Ethic. Unum autem bonum non potest contrariari alteri
bono set malo, et unum malum alteri malo, ut prodigalitas avaritie

p. 126

contrariatur, secundum philosophum in libro Predic. Idem etiam
hinc apparet quia virtus est habitus electivus in medietate consistens
et cetera. Unum autem est medium inter plura extrema et veritas
est medium inter plura falsa, ut inter Arrium, qui ponit filium minorem
patre, et Sabellium, qui ponit ipsum equalem patri et eandem
personam in re, veritas fidei tenet medium, scilicet filium equalem
esse patri set aliam esse personam a patre, et inter Euticetem, qui
ponit unam personam et unam naturam in Christo, et Nestorium,
qui ponit duas naturas et duas personas, veritas fidei tenet medium,
scilicet unam personam, set duas naturas esse in Christo. Sapiens
igitur in verbo proposito tangit preceptum iustitie ex duplici parte,
scilicet ex parte operis, quia << iustitiam >> et ex parte operantis, quia
<< diligite >> . Et hoc tangit dupliciter, scilicet quantum ad omnes operantes
generaliter, quia << diligite >> et secundo, quantum ad quosdam
operantes specialiter, quia << iudicatis terram >> , quia ad istos specialiter
pertinet iustitiam facere, quamvis et ad omnes pertineat ipsam
diligere, si velint esse observatores precepti iustitie, ut scilicet opus
iustum non faciant propter ruborem vel timorem vel cupiditatem
vel gloriam inanem vel amicitiam vel parentelam vel alium inordinatum
finem, set propter ipsum amorem iustitie. Virtus enim propter
se amanda est, non tamen ibi sistendo, set in ulteriorem finem,
idest in beatitudinem et summum bonum ipsam referendo, sicut
docet Magister in I Sententiarum. Circa primum notandum quod
preceptorum duplex est genus: quedam enim precepta sunt affirmativa,
que scilicet obligant ad faciendum, ut illud << honora patrem >>
et cetera; et quedam sunt negativa, que scilicet obligant
ad non faciendum, ut illud << non furabis >> et similia. Preceptum

p. 127

autem quod datur de iustitia potest utrumque genus comprehendere,
vel potest determinate sed alterum se habere. Iustitia enim aliquando
accipitur generalissime, scilicet pro executione cuiuslibet recti in
quacumque materia et cessatione a quolibet obliquo, secundum quod
dicit Augustinus quod declinare a malo et facere bonum sunt
due partes iustitie et sic iustitia comprehendit utrumque genus precepti.
Alio modo accipitur minus generaliter, scilicet solum pro
executione cuiuslibet recti in quacumque tamen materia et tunc
pertinet ad genus affirmativum et non ad negativum. Inter que duo
genera talis est differentia quia preceptum negativum obligat semper
et ad semper quantum ad omnes circumstantias, scilicet persone, loci
temporis et ceteras alias. Quia illud quod est malum de sua natura,
nullo modo potest bonum fieri. Set affirmativum obligat semper, set
non ad semper secundum circumstantiarum exigentiam sive in sacrificiis
vel obsequiis divinis, quia non est semper celebrandum vel
cantandum vel orandum et cetera; sive in purgationibus propriis,
quia non est omni tempore gemendum et confitendum et cetera;
sive in predicationibus et aliis officiis exequendis, quia non est
semper predicandum et cetera; sive in malis puniendis, quia pene
sunt quedam medicine, secundum philosophum in II Ethic. Medicus
autem non semper cognite infirmitati adhibet medicinam, set
considerat tempus, puta si est quarta luna in minutionibus et cetera;
et si est canis in purgationibus et cetera; et considerat locum, puta
si est locus egrotativus vel sanus et cetera, quia bonum est uti dieta
in locis egrotativis. Ergo simpliciter non sequitur secundum philosophum.
Item considerat personam, scilicet utrum sit debilis complexionis
vel fortis, utrum membrum sit egrotum vel totum corpus
et si membrum nobilius vel ignobilius, quia infert malum pedi propter
oculum, non econtrario, et partibus propter totum. Ita et ille
qui facit iustitiam debet facere ut scilicet consideret si punitio redundat
in bonum vel in malum communis vel nobilioris partis. Unde
et peccata principum et multitudinum multum oportet pertransire

p. 128

et etiam magnorum interdum, et etiam aliquid esset puniendum in
uno loco quod non esset puniendum in alio loco. In civitate namque
ubi populus dominatur magis potest puniri magnus quam alibi et
cetera; et oportet etiam interdum differre propter diversas causas vel
ex parte puniendi vel ex parte punituri et cetera. Nichil enim tarde
fit quod bene fit, sicut dicit Augustinus. Item alio modo accipitur
adhuc minus generaliter scilicet pro omni rectitudine secundum
quod concordat legi. Lex autem est duplex, scilicet innata et positiva.
Ad primam siquidem legem pertinent duo prima precepta
iustitie; positiva autem est duplex, scilicet divina et humana et sic
est duplex iustitia. Divina autem est duplex, scilicet vetus et nova.
Humana autem est duplex, scilicet civilis et ecclesiastica. Civilis
autem est duplex, scilicet imperialis et municipalis.


home ||  autori per secolo: XI XII XIII ||  el. alfabetico || per generi ||  testi in prosa ||  testi in poesia ||