UNIVERSITĄ DI MILANO
UNIVERSITĄ DI NAPOLI FEDERICO II
UNIVERSITĄ DI PALERMO
UNIVERSITĄ CA' FOSCARI (VENEZIA)
UNIVERSITĄ DI VERONA

ALIM – Archivio della latinitą italiana del Medioevo

THOMAS CAPUANUS, Ars dictaminis.

p. 10

I. IN HOC PROEMIO REPREHENDUNTUR ILLI, QUI PRECIPITANT
SENTENTIAS ET CONFUNDUNT IUDICIUM,
PONENTES LUCEM TENEBRAS ET TENEBRAS IPSAM
LUCEM.

Iuste iudicate, filii hominum, et nolite iudicare secundum
faciem, sed iustum iudicium iudicate, ut ostendatis vos diligere iudicium
et iustitiam, qui iudicatis terram. Etenim multi iudicium
confundunt et precipitant sententias, qui nesciunt quid sit iudicium,
et ab eis quid sit sententia penitus ignoratur. Sed ve illis, qui
dicunt bonum malum, ponentes lucem tenebras et tenebras
ipsam lucem, equum ab iniquo minime separantes nec licitum
ab illicito discernentes, docentes quod non primario didicerunt,
volare volentes, antequam pennas idoneas produxerint
ad volandum, prestantes ducatum aliis, cum ipsi ducatu
magis indigeant, obvoluti nubilo cecitatis, arbitrati aurichalcum

p. 11

esse aurum, et aurum non sunt veriti dicere aurichalcum.
Sed neque insipiens sapientiam, neque asinus [civilitatem],
neque porcus habebit in pretio margaritas.


II. IN HOC PROEMIO REPREHENDUNTUR ILLI, QUI
SINE PREHABITO MAGISTERIO FACIUNT SE DICTATORES,
CUM NON SINT.

Celebris est et gloriosa Romana ecclesia, de sub cuius
pedibus defluunt aque vive, et, velut ex fonte rivi, tam rerum
omnium faciendarum quam tenendarum iura et dogmata derivantur
usque scilicet ad speciem ornati dictaminis et decorem,
in quo et per quod totius litteratorie professionis noscitur
reflorere facultas, et omne bonum publicatum in lucem sese
erigit clariorem. Eapropter Romane curie vestigiis inherentes,
eius stili non indigne magisterium imitamur, confutato
illorum errore, qui sine prehabito magisterio dictatores se
faciunt, cum non sint, quin immo sine talis lucis lucerna in

p. 12

viam non meruerunt dirigi veritatis. Ideoque ad veram dictaminis
speciem et celsitudinem contemplandam cuncta minus
ad rem facientia, ne nostrum cursum impediant, exstirpemus,
et utilia quelibet sub compendio perstringentes, quid sit dictamen
et epistola videamus, presertim cum ipsorum varietatem
et ordinem plenarie sentiamus, ita ut omnibus ad dictandi
nuptias ianua patefiat, nisi eis dumtaxat exceptis, quorum
oleo deficiente lampades exstinguuntur.

1. HIC DISTINGUIT, QUID SIT DICTAMEN.

Est ergo dictamen digna verborum et artificiosa
congeries, cum pondere sententiarum et ordine dictionum,
nihil intra se sustinens diminutum, nihil
concipiens otiosum.
"Digna igitur et artificiosa congeries" appellatur,
quia digne et ornate necesse est verba componi, ut recte dictioni
dictio maritetur, et proprietati proprietas uniatur.

p. 13

"Cum pondere sententiarum" ideo dicitur, quia Prisciano
docente, omnis synthesis ad intellectum referenda est,
quoniam cum verba debeant deservire sententie, non bene
stabit vocum edificium, quod non roborat sententie fundamentum.
"Ordo dictionum" ideo inseritur, quia ordinande
sunt in dictamine dictiones, sicut notabiliter inferius exprimetur.
"Nihil diminutum" sustinens, nihil penitus
concipiens otiosum" hoc ea ratione adicitur, quia si esset in
aliquo diminutum, argueretur utpote defectivum, si otiosum
aliquid contineret, damnaretur tamquam superfluo vitiosum.

2. HIC DISTINGUIT TRIA GENERA DICTAMINUM, SC.
PROSAICUM, METRICUM ET RHYTHMICUM, ET SUBIUNGIT
DE MIXTIS.

Dictaminum vero genera tria sunt, a veteribus
definita: prosaicum scilicet, metricum et rhythmicum;
prosaicum ut Cassiodori metricum ut Virgilii,
rhythmicum ut Primatis.

p. 14

Prosaicum dicitur a proson grece, quod latine significat
longum, quia in prosa licet alicui longius et latius aut quantumlibet
castigatius evagari.
Metricum denominatur a metron grece, quod est mensura
latine, quia sub certa pedum et syllabarum mensura consistit.
Rhythmicum dicitur a rhyma vel a rhythmon, quod
est distinctio vel definitio, quia sub certa computatione syllabarum
cum finali consonantia distinguitur sive etiam definitur.

p. 15

Quod si ex hiis fiat commixtio, ex tali mixtura denominationem
assumit, ut dicatur prosimetricum sive mixtum;
unde dictamen Boethii veteres prosimetricum appellarunt. Sed
quia de duobus ultimis nihil ad presens intendimus dicere, ad
epistolare potissime iter nostrum, Dei invocato auxilio, dirigamus,
quid sit epistola primordialiter attendentes.

3. HIC DISTINGUIT, QUID SIT EPISTOLA ET UNDE
DENOMINETUR ET DICATUR.

Est ergo epistola litteralis legatio diversarum
personarum capax, sumens principium cum effectu
salutis. Denominata est autem epistola ab "epi", quod est

p. 16

supra, et "stolon", quod est missio; inde dicitur epistola quasi
supramissio, quia supra intentionem mittentis gerere videtur
ministerium nuntiantis, id est elegantius et locupletius
in ea mentis explicatur affectus, quemadmodum faceret aliquotiens
ipse nuntians vel delegans.

4. HIC DISTINGUIT QUINQUE PARTES EPISTOLE,
QUE SINT ET UNDE DICANTUR.

Partes autem epistole sunt quinque a veteribus
definite: salutatio scilicet, exordium sive benevolentie
captatio, narratio, petitio et conclusio. Unde quoniam
a salutatione sumit principium, digne de ipsa primordialiter
est videndum.

p. 17.

5. HIC DISTINGUIT QUID SIT SALUTATIO.

Dicta est autem salutatio salutis adoptio.
Illum enim salutamus, quem pure diligimus sanumque desideramus
vivere ac iocundum. Non enim salutamus inimicos aut
excommunicatos, sed cum mittentium nomina describuntur, aut
apponuntur nomina simpliciter, talis descriptio pro titulo reputatur,
quia qui scribit, cui scribitur, liquido expeditur. Si
autem cum adiuncto nomina describuntur, illud quod adicitur,
ubi salutatio poneretur, indignationis aut suasionis locum obtinet
potius quam salutis.

6. ITEM DE SALUTATIONE ET PLENIUS.

Et est notandum, quod salutatio largo modo accipitur, sive
dicamus salutem, sive etiam captemus benevolentiam, quia vice
salutationis accipitur, quodcumque bonum alicui affectatur vel
devotionis causa humiliter exhibetut. Non enim magnos dominos
salutamus, sed humiliantes capita nostra, eis reverentiam cum
devotione offerimus et fide mentis desiderium explicamus. Salutare
namque sicut et benedicere de auctoritate maiorum est, non
de presumptione minorum; pares autem nostros vel parum
maiores absque inurie discrimine salutamus.

p. 18

7. HIC DOCETUR, QUOD IN SALUTATIONE NULLA
DICTIO IN PRIMA VEL IN SECUNDA PERSONA SED
TOTA DEBET IN TERTIA PERSONA NOTARI, ET
ASSIGNAT CAUSAM.

Salutatio sive mentis intentio tamen cum describitur, nulla
dictio prime vel secunde persone debet in salutatione notari, quod
ideo contingit in epistola, quia epistola loquitur inter absentes,
et cum nos presentialiter loquimur, non in salutatione sed
in captatione benevolentie potius exordimur, et inde est, quod
quidam salutationem ipsam pro titulo reputarunt et partem esse
prorsus epistole negaverunt.

8. HIC DISTINGUIT, QUOD SALUTATIO APUD QUOSDAM
PER ACCUSATIVUM ET APUD QUOSDAM DESCRIBITUR
PER DATIVUM.

Scribitur quoque salutatio per dativum et apud quosdam
per accusativum; sed cum scribitur per dativum, intelliguntur
ista verba: mittit, mandat, delegat et legat; cum autem scribitur
per accusativum, intelliguntur ista verba scilicet: optat, cupit,

p. 19

desiderat et affectat; ex alterutra tamen parte intelliguntur
verba indifferenter. Sed quod salutatio per accusativum scribatur,
in usu hodie celebri non habetur. Sed emergit questio,
quare verba mittentis affectum significantia in salutatione celentur,
cum scriptum sit: "Lucius Catilina Quinto Catulo
mittit salutem", et Ovidius: "Hanc tua Penelope lento tibi
mittit Ulixes" ? Ad quod plenarie respondemus: antiquos
suo more fecisse, sed moderni quanto iuniores, tanto subtilius
intuentes per identitatem, que mater satietatis est, limpidius
contemplantur, quod explicato iam per nomina mentis
affectu, ibi verba affectum significantia, tamquam supervacua
ponerentur, vel possumus dicere, quod pre nimio mentis affectu
celari debeant, utpote quando mens plus concipit, quam lingue
possit officium explicare, sicut et in matre contingit, que cum
desideratum diu filium recipere meruit, occurrens in amplexus

p. 20

filialis dulcedinis, latosque sinus expandens et oscula
materna defigens, cum non possit in vocem salutis, in lacrimas
erumpere cogitur pietatis.

9. INTRODUCTORIUM QUODDAM AD SALUTATIONES
ORDINANDAS.

Ad universitatem tamen omnium salutationum, que fieri
possunt, a modernis sunt notule introducte, scilicet gratia,
post titulum ordo, cleri mansuetudo; [sed] virtus,
linea, conditio, dilectio, patria, cognitio, laus, locus
et dignitas, [si laici] etiam contineantur. Primi
duo versiculi sunt ex parte mittentis, quando scilicet
suum nomen preponere debet ille, qui mittit; primus
versiculus est in clero, reliqui extra clerum, videlicet

p. 21

quod prelatus scribens, preposito suo nomine, debet scribere
Dei gratia, postea debet ponere suum titulum, i. e. nomen ecclesie,
ad quam noscitur titulatus, ord[inem], si sit archiepiscopus,
vel episcopus, sive abbas, cleri mansuetud[inem],
quia debet dicere "licet indignus, quamvis immeritus, etiam suffragantibus
meritis". Iste quoque versiculus solet suo loco
laicis potentioribus adaptari, posito in loco ecclesie laicalis
nomine dignitatis, et quod se immeritos non appellent.

10. HIC DOCET, QUOD SALUTATIO SIT DIVERSIMODE
ORDINANDA.

Et est notandum, quod magnus semper potest dicere Dei
gratia, nisi scribat summo pontifici vel regi, eo quod tunc hoc
possit et debeat humilitatis causa tacere; nam summus pontifex
nunquam ponit in suis litteris Dei gratia, sed quia imitator est
humilis Christi, dicit: "Innocentius episcopus, servus
servorum Dei etc.". Et est notandum, quod mediocres
vel minores persone non debent de se dicere Dei gratia, quia
quodammodo hoc verbum arrogantium, vel dignitatem magnam,
vel magnificentiam importare videtur. Electus autem

p. 22

aliquis in episcopum vel magnum abbatem potest dicere Dei
gratia. Electus autem in Romanum pontificem non dicit Dei
gratia secundum propositam rationem. Unde dicit: " Gregorius
in pontificem Romanum electus, servus servorum dei".

Reliqui vero duo versiculi sunt ex parte recipientis
et ita intelliguntur: laus etc., i. e. nomina laudem
significantia, debent recipienti ascribi, ut sic in dignitate
constituto dicatur: "sanctissimo in Christo patri, vel venerabili,
vel reverendo, vel metuendo, vel colendo", et hoc in clericis.
Et est notandum, quod extra clerum dicitur: "egregio viro,
victoriosissimo principi, magnifico domino, illustri duci etc.,
reliquis autem: "prudenti, sapienti, litterato, discreto" secundum
genera singulorum. Locus autem et dignitas proprie
servari debent clericis et laicis, dicendo: "talis loci
pontifici vel presidi"; et honorantur clerici, scilicet cum
dicitur eis: "dignissimo et benemerito", et laici honorantur,
cum dicitur eis scilicet: "potentissimo et ab hostibus metuendo".

p. 23

11. QUALITER SCRIBATUR MAIORIBUS EXTRA CLERUM.

Et est notandum, quod sive maior scribat minori, sive minor
maiori, maior persona semper prefertur; si vero par pari, recipientis
persona prefertur; si vero mediocris persona scribat
paulo minori, scribentis arbitrio relinquatur.

12. QUALITER SCRIBAT SUMMUS PONTIFEX IMPERATORI
VEL IMPERATRICI, REGI VEL PRINCIPI, CARDINALIBUS,
ARCHIEPISCOPIS, EXCOMMUNICATIS ET
ALIIS IN CLERO ET EXTRA CLERUM.

Ad maiorem autem evidentiam exempla salutationum in
omni quasi genere statuamus apponi et primo salutationem
summi pontificis, qualiter ipse scribat: "Honorius
episcopus etc. carissimo in Christo filio F., illustri
Romanorum imperatori et semper augusto,p. 24
salutem et apostolicam benedictionem". In eundem
modum imperatrici, quia solus imperator augustus dicitur
et sola imperatrix augusta.
Reges autem et maiores principes illustres appellantur",
et dicit regibus et reginis: "carissimo in Christo
filio", ceteris vero inferioribus: "dilectis filiis" tantum;
universis autem differenter dicit: "salutem et apostolicam
benedictionem", qua eius salutatio non mutatur, nisi paganis
et excommunicatis, quibus cum scribit, aut omnino tacet,
aut cum deberet dicere salutem et apostolicam benedictionem,
dicit: "redire ad cor et viam agnoscere veritatis", vel "spiritum
consilii sanioris", vel" "Deum diligere ac timere" et
similia. Tales enim dilectionis et filiationis nomine censet indignos.
In clero autem, si sit episcopus vel supra, dicit:
"venerabili fratri", si vero fuerit simplex abbas vel presbyter
cardinalis, scribit ei: "dilecto in Christo filio". Aliis vero
omnibus clericis et laicis dicit: "dilectis filiis" tantum.

p. 25

13. ITEM DE EODEM ET PLENIUS.

Et est notandum, quod sive summus pontifex scribat, sive
scribatur ei, semper suum nomen prefertur; similiter nomen
imperatoris omni homini preterquam Romano pontifici noscitur
preferendum. Alii autem pontifices et prelati scribentes suis
subditis sua nomina preferunt, nisi forte sit metropolitanus
aliquis, qui preponat sibi nomen sui suffraganei causa
humilitatis et dicat: "salutem et sinceram in domino caritatem",
si talis sit, quod hoc ei iuste dicere possit, vel
"salutem et benedictionem", vel "salutem et sincerum amorem",
vel "de bono in melius feliciter prosperari", vel "felicibus in
domino successibus habundare.

14. QUALITER SCRIBATUR SUMMO PONTIFICI EXTRA
CLERUM.

Summo pontifici ita scribitur extra clerum: "Sanctissimo
in Christo patri ac domino H., Dei gratia
sacrosancte Romane ac universalis ecclesie summo
pontifici, Fredericus, eadem gratia Romanorum

p. 26

imperator, semper augustus, salutem cum omnimoda
reverentia subiectionis.
Aliis autem omnibus dicit imperator: "gratiam suam et
bonam voluntatem.
Reges quoque et alii scribunt summo pontifici et aliis,
ut predictum est, pro sue arbitrio voluntatis.

15. QUALITER SCRIBATUR SUMMO PONTIFICI IN CLERO.

In clero scribitur summo pontifici pro voluntate
mittentis, utpote: "sanctissimo in Christo patri et domino", vel
"reverendo", vel "colendo", vel "metuendo patri, benefactori
et domino"; vel aliter: "domino sancto; meritisque beato,
domino G., dei gratia sacrosancte etc., debitam cum devotione
reverentiam", vel "reverentiam cum orationum instantia", vel
"tam prompte, quam debite reverentie famulatum"; et quidam
adiciunt "naviculam Petri feliciter gubernare.
In eundem quasi modum episcopis cardinalibus
scribere possumus suo loco. Sed nota, quod, si fuerit presbyter
cardinalis, dicimus ita: "venerabili in Christo

p. 27

patri, dei gratia tituli sancte Sabine presbytero
cardinali"; si vero fuerit diaconus cardinalis, dicimus
"sancti Adrian diacono cardinali"; non enim dicimus
"tituli", quia cardinales diaconi non habent ecclesias baptismales,
et tituli nihil aliud sonat in parte ista quam ecclesia baptismalis,
et dicitur "tituli Calixti", vel "tituli Pastoris
"ab ipso scilicet ecclesie fundatore. Unica tamen est ecclesia
Romana, que, licet sit baptismalis, non dicitur tituli, sed
dicitur antonomastice "basilice duodecim apostolorum
presbytero cardinali" Eis autem minores, gratia reverentie,
salutem dicere non presumunt sed: "devotionem cum
reverentia", "vel obedientiam et reverentiam cum salute", vel
"tam promptam" in omnibus reverentiam quam devotam".
Prelatorum autem est dicere inter se "salutem in eo, qui
est salutis auctor", vel "salutem et sinceram in domino caritatem".
Monialibus quoque dicimus: "salutem et prosperitatem
in eo, cui angeli serviunt, et cuius pulchritudinem sol et luna
mirantur".

p. 28

Abbatibus, monachis et heremitis dicimus:
"salutem et reverentiam", vel "in oratione constantiam", vel
"de cursu bravium, de labore denarium et gaudium consequi
sempiternum", vel "ad fructum centesimum pervenire",
vel "Deum facie ad faciem contemplari, vel "salutem et
illam quam mundus dare non potest pacem.

16. QUALITER SCRIBATUR IMPERATORI.

Imperatori scribitur in hunc modum: "victoriosissimo
et gloriosissimo domino Frederico, dei
gratia Romanorum imperatori etc., talis de inimicis
triumphum", vel "parcere prostratis et debellare
superbos", vel "spiritu consilii et timoris domini habundare"
vel "robore accingi fortitudinis et virtutis", vel "salutem, per
quam reges regnant et principes dominantur, et potentes
etiam tenent terram."
Hec quoque salutationes possunt regibus adaptari, nisi
quod reges augusti minime nuncupantur.

p. 29

17. SALUTATIO PATRIS AD FILIUM ET E CONVERSO.

Pater filio dicit: "salutem cum benedictione paterna", vel
"de bono in melius augmentari" vel "feliciter prosperari", vel
"benedictionem, quam Isaac et Iacob a domino habuerunt".
Filius dicit patri: "salutem et reverentiam filialem"; potest
tamen, si vult, gratia reverentie tacere salutem.

18. QUALITER SCRIBATUR MAGISTRIS ET ALIIS LITTERATIS.

Magistris et aliis litteratis scribitur in hunc modum:
"septiformi studiorum lampade renitenti", vel "litterarum scientia
redimito", vel "floribus eloquentie purpurato", vel "eximie prudentie"
vel "exquisite peritie viro, canonici et civilis iuris perito",
vel "spectabilis eloquentie ac morum prerogativa conspicuo et
honestatis gloria rutilanti" et similia, ita tamen, ut "singula
queque locum teneant sortita decenter". Eis autem dicimus:
"salutem, per quam opportet ad felicis et optate scientie culmina

p. 30

pervenire", vel "ea docere in terris, que placeant in excelsis",
vel "salutem et haurire aquas cum gaudio de fontibus scientie
salutaris".

19. QUALITER MILITES SALUTENTUR.

Milites autem et amici communiter salutantur. Eis autem
dicimus: "egregio viro et strenuo militi, cingulo militie decorato,
salutem et robore accingi fortitudinis et virtutis", vel "salutem
et feliciter gubernare cingulum glorie militaris, et cui militaris
gloria laudes in bellis plurimas acquisivit."

20. QUALITER AMICI AD INVICEM SALUTENTUR.

Amicis dicimus: "intimo et precordiali", vel "dilecto et
speciali", vel "benemerito et vere caritatis visceribus amplexato
et fortius amplexando" et similia "salutem et prosperos ad vota
successus", vel "salutem et prosperitatem ac vite longitudinem
et dierum", vel "votivis in domino successibus habundare", vel
"votiva et continua perfrui sospitate".
Inimicis et excommunicatis, sublato salutationis
oraculo, sic dicimus: "sic transire per bona temporalia, ut
non amittatis eterna", vel "redire ad cor et viam agnoscere
veritatis."

p. 31

21. DICTO DE SALUTATIONIBUS, DISTINGUIT DE
EXORDIO.

Exordium sive benevolentie captatio est benigna
verborum eloquentia, quadam attentione
alliciens animos auditorum et dignitatem seu qualitatem
personarum tam in clero quam extra clerum
sollicite observans ac diligenter attendens.
"Benigna verborum eloquentia" ideo dicitur, quia
cum aliquid alicui suadere vel dissuadere intendimus, cum benevolentia,
que humilitatem importat, non sine quodam adulationis
applausu rationem inducendo, que foveat partem nostram,
reddere debemus nobis animos auditorum benevolos et attentos.
"Dignitatem personarum et qualitatem" circa exordium
dicimus attendendam, quia, si sit digna persona, i. e. in
dignitatis solio constituta, sive persona mittentis sive recipientis
loquatur, decens tamen sublimitas mediocriter inter eos servetur;
et omnium ordo sive qualitas attendenda est, quoniam
aliter discolis et aliter loquendum est lectione multimoda
satiatis, aliter elatis animis et aures habentibus delicatas et
aliter placidis mentibus est dicendum.

p. 32

22. ITEM DE EODEM ET PLENIUS.

Et nota quod sicut alii cuicumque diceres ore ad os, ita
nulla ratione dubites exordiri ac scribere, quecumque in mentis
armario concepisti, narrationem exordio sine medio complectendo,
[sed] ut congruit res gestas vel ea, que geri posse
videbuntur, cum diligentia exponamus; que
quidem expositio debet esse brevis, probabilis et aperta,
ut si de Troiana ruina loqui volumus, non ab ovo gemmino
initium capiamus sed a raptu Helene, que causa
exstitit procul dubio destructionis; " aperta", si ordinem
rerum gestarum servaverimus, "probabilis" erit, si tempus
et locum ostendimus, ad rem facientia semper vere vel
saltem verisimiliter explicantes.

p. 33

23. HIC DISTINGUIT DE PETITIONE.

Petitio est oratio, per quam aliquid postulamus,
quod sit iustum, utile et necessarium; unde Cato:
"quod iustum est petito, vel quod videatur honestum". Si
erit honestum, erit iustum et utile; necessarium autem erit,
si evidens necessitas intercedat. Unde hic nota breviter,
quod petitionis libellus, principi de more porrectus, ex sola
narratione et petitione consistit vel ex sola petitione dumtaxat.

24. HIC DISTINGUIT DE CONCLUSIONE.

Conclusio est oratio, per quam epistola limitatur,
clauditur et finitur, ostendendo, quid commodi
vel incommodi ex re premissa sequatur. Et ut
super hiis omnibus epistole partibus veritas nobis eluceat
in exemplis, exempla tamen in hac sequenti epistola colligamus,
que a principibus orbis terre ad summum pontificem
conscribitur in hunc modum:

p. 34

25. IN HAC EPISTOLA REGES, PRELATI ET PRINCIPES
OCCIDENTIS ROGANT PAPAM, UT CONFERAT IMPERIUM
UNI DUORUM LITIGANTIUM ET OBTINENTI PRESTET
FAVOREM APOSTOLICUM.

Domino sancto meritisque beato J., Dei gratia sacrosancte
Romane et universalis ecclesie summo pontifici, Philippus
eadem gratia Francie et J[ohannes] Anglie reges, ecclesiarum
prelati ac duces omnes et principes de partibus occidentis
salutem et omnimodam reverentiam in Christo Jesu et Petro.
(exordium) Celestis altitudo consilii sue volens ecclesie
consulere firmitati, duarum eam censuit columnarum sustentamine
fulciendam, sacerdotio videlicet atque regno, quorum
alterius gubernaculo sacerdotalem, alterius vero imperialem
dignitatem censuit preferendam"; et ad hoc duas elegit et constituit
in mundi regimine potestates, ut quod una non potest
verbo, compleat altera ferro, et quod una non potest per
spiritualem gladium, altera per materialem non differat
coercere, ne forte urgente tempestate interius, que talium
debet dextera tranquillari, concutiatur et mutetur" machina
mundialis. (narratio) Quantis igitur angustiis et pressuris.

p. 35

quantis hodie christianitas procellarum spiritibus et turbinum
fluctibus agitetur, apostolicam latere non credimus sanctitatem
cum extrinsecus hostilitates impugnent, et intrinsecus bella
surgant intestina, quoniam ex oriente contra terram sanctam
et ex occidente contra Christi charactere insignitos christiani
nominis seviunt inimici et, quod formidolosius est, seditiones et
guerras inter se fatere non desinunt christiani. (petitio)
Eapropter beatitudinem vestram supplicum precum instantia
multipliciter in domino flagitamus, quatenus ad christianitatis
statum apostolice considerationis aciem propensius attendentes,
uni duorum istorum, P, videlicet vel O., qui de imperii
dignitate contendunt, vel cuilibet alii digno clementer annuere
et favorem velitis apostolicum impertiri, (conclusio) ita quod
de cetero in tanti periculum et iacturam discriminis non compellatur
militia Jesu Christi, sed previa misericordia salvatoris
et circumspectionis vestre prudentia faciente nec non interveniente
principe christiano cuiuslibet obscuritatis nubila propulsentur,
ac adversarii nihilominus arceantur, et christiani
nominis professores grati decoris gloriam et optate serenitatis
sibi provenisse congaudeant claritatem.

p. 36

26. DISTINCTIS QUINQUE PARTIBUS EPISTOLE, DICIT
EAM ALIQUANDO CONSTARE EX QUATTUOR PARTIBUS,
SEPE EX TRIBUS, INTERDUM EX DUABUS, NONNUMQUAM
EX UNA, ET DE SINGULIS PONIT EXEMPLA.

Nunc vero quibus modis ex suis partibus constare contingat
epistolam videamus. Constat autem post salutationem
epistola interdum ex quattuor partibus, sepe ex tribus,
interdum ex duabus, nonnunquam" ex una tantum.
Ex quattuor constabit, i. e. exordio, narratione, petitione
et conclusione, hoc modo: (ecce exordium) "Sopiendarum
litium iura tenet sedis apostolice moderamen. (narratio)
Sane suggestum est apostolatui nostro, quod inter venerabiles
frares nostros H., Ferrariensem et G., Bononiensem
episcopos super limitibus utriusque dioecesis odium inveterate
controversie communiter recrudescit. (petitio) Ideoque

p. 37

discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus
partibus convocatis super controversia ipsa, omni appellatione
et occasione cessantibus, nostra freti auctoritate finem debitum
imponatis, (conclusio) ita quod nulla de cetero
hinc inde remaneat materia malignandi.

27. HIC DICIT, QUOD EX TRIBUS VEL EX DUABUS
PARTIBUS SUPRADICTIS VEL EX UNA TANTUM CONSTABIT
EPISTOLA, ET PONIT EXEMPLA.

Constabit autem epistola ex tribus partibus supradictis,
si exordium sive conclusio subtrahatur; ex duabus vero constabit,
scilicet exordio et petitione, vel ex narratione
solum et petitione constabit; ex una tantum constabit,
scilicet ex sola narratione dumtaxat ut in hoc exemplo:
"Noveritis dominum [I]. esse per dei gratiam ad
apicem summi pontificatus assumptum, et dominum

p. 38

O. ad imperialium culmina fascium tam
repentinis quam felicibus successibus evolasse".
A simili intentione dicimus, quod ex sola posset petitione consistere.

28. HIC DOCETUR, QUOD EX TRIBUS NEC EX DUABUS
PARTIBUS EX HIIS TRIBUS, SCILICET SALUTATIONE,
EXORDIO ET CONCLUSIONE, EPISTOLA STARE NON
POTEST, QUAM NONNUMQUAM SINE SALUTATIONE
FIERI CONTINGIT, PROUT PONIT EXEMPLUM ET
SUBDIT, QUOD ROMANA CURIA TAXAT EPISTOLAM IN
QUATTUOR PARTIBUS, SEPE TRIBUS, INTERDUM
DUABUS, NONNUMQUAM UNA, ET DE SINGULIS
DANTUR EXEMPLA.

Ex salutatione vero, exordio et conclusione, vel ex duabus
ex hiis, epistolaris compago subsistere non valebit. Sine
salutatione quoque fieri contingit epistolam, veluti gratiam

p. 39

faciente[m], prout ponit Sallustius, ita dicens: "Quis sim
ex eo, quod ad te misi, cognoscere potes.
Sed Romana curia pretaxat interdum quattuor partes
epistole, quas interdum sub ipsis quattuor pretaxat versiculis,
interdum sub tribus, interdum sub duobus, interdum
sub unico et singulari concludit versiculo.

[V]ideamus: Sub quattuor autem distinguit versiculis,
ut predictum est in epistola supradicta.

In tribus plene concludit, scilicet dum exordium et narrationem
per causativum signum, quod est coniunctio "quia"
et "quoniam", sub uno versiculo concipit in hunc modum:
"Quia sopiendarum litium iura tenet sedis apostolice moderamen,
suggestum est apostolatui nostro" etc. usque in finem. Item
in [tribus] versiculis concludit, scilicet exordio et narratione et
sigillatim et distincte receptis, petitioni conclusionem annectens;
tertium constituit versiculum per hoc adverbium taliter,
ut in exemplis dicitur supradictis.

p. 40

In duobus quoque versiculis comprehenduntur, supra
causativum signum scilicet exordio et narratione in unum
collectis, sed conclusio [petitioni] per hoc adverbium "ita"
vel "taliter" annectatur, ut puta si dicatur hoc modo "finem
debitum taliter imponatis, ut nulla de cetero causa remaneat
malignandi". Alio etiam modo sub [duobus] versiculis
epistola concludi potest, scilicet si exordium [et] narratio per
conditionale signum, quod est hec coniunctio "si" vel "cum"
sub uno versiculo colligantur" hoc modo: "Cum sopiendarum litium
iura teneat etc. usque moderamen [et] suggestum [sit]
apostolatui nostro etc. usque recrudescit, discretioni vestre"
etc. usque in finem.
In uno demum versiculo potest epistola comprehendi, si
collectis omnibus per hoc conditionale signum, ut diximus,
conclusio petitioni, ut predictum est, per predictum adverbium
taliter vel aliud sibi simile annectatur.
Nec est silentio transeundum, quod Romana curia gratia
talis compendii faciendi ponit persepe ipsum exordium ut
ipsam narrationem vel cause redditionem, cum signo conditionali

p. 41

vel causativo post hanc coniunctionem "quod" in
narratione positam, vel post hanc coniunctionem "quatenus"
in petitione locatam; verbi gratia in narratione hoc
modo: "Miramur quod, cum sitis cultores fidei et
concordie, discordiam confovetis"; in petitione vero hoc modo:
"quatenus, cum militetis in ordine nec in ordine ordinem
observetis, divine possitis et merito formidare iudicium
ultionis".

29. PROOEMIUM CONTRA MALE CONIECTURANTES.

Romana curia non patitur coniecturas, que verbis exponi
minime patiuntur, quia multa possunt in mente concipi, que non
valent narrationibus explicari, eo quod nec omnium, que scripta
sunt, ratio reddi potest.

p. 42

30. HIC DISTINGUIT TRES DISTINCTIONES, QUE CONSIDERANTUR
IN QUOLIBET PERFECTO DICTAMINE, ET
DE SINGULIS DANTUR EXEMPLA.

De compositiones epistolarum satis plenarie videmur superius
ostendisse. Verum quia non sufficit vas ex auro consistere, nisi
celature sit artificio decoratum, immo illud semper est optimum,
quod noscitur ad decorem, sciendum occurit, quod in quolibet
dictamine tres considerantur existere distinctiones, quarum
prima coma, secunda cola, tertia periodus appellatur.
Coma est punctum cum virgula superius ducta, quando scilicet
adhuc suspensus permanet animus auditoris. Cola est
punctum planum, cum animus auditoris necesse non habet
aliud expectare, et tamen aliquid addi potest. Periodus est
punctum planum cum virgula inferius ducta, quando
scilicet animus auditoris nec amplius expectat, nec amplius
adicere querit intentio proponentis, ut in hoc exemplo:

p. 43

"Iuris gentium est ! ut sit nobis erga Deum religio et ut parentibus
et patrie pareamus" ; Cum enim dico: "Iuris gentium est", hic est
coma, i. e. punctum planum cum virgula superius ducta, quia
adhuc suspensus remanet animus auditoris. Cum autem subiungo
"ut sit nobis erga Deum religio" ibi est cola, i. e. puntum
sine virgula superius vel inferius ducta, licet amplius addi
possit; cum autem adicio: "ut parentibus et patrie pareamus",
ibi est periodus perfecta, i. e. punctum" cum virgula
inferius flexa, eo quod audiens amplius non expectat, et proponens
ulterius adicere non intendit. Et est notandum,
quod non refert utrum unum membrum vel plura membra periodum
faciant, sicut plura membra faciunt unum corpus.

31. PROEMIUM CONTRA MALE DOCTOS.

Ecclesia domini filios desiderat eruditos. Ideo clericus ignorantie
tenebris offuscatus tamquam lampas mortua comprobatur,

p. 44

et ideo non indigne censui prelibanda, quoniam in libro, quem
appellamus allegoriam Boėthii iunioris, de veste philosophie ac
dilaceratione ipsius est probabiliter disceptatum et sufficienter
enucleatum, que ars artium et scientia scientiarum ac philosophie
vestis ornatus dicitur et corona; hec multiformi calculo
rationis tanta meruit prerogativa gaudere, que ut nobis ad presens
plenius elucescat, aliquid inde censuimus prelibandum.

32. HIC LAUDATUR ARS DICTANDI ET VOCATUR
MERITO ARS ARTIUM ET SCIENTIA SCIENTIARUM,
QUIA PER EAM OMNES ARTES ALIE COLORANTUR.

Ars artium et scientia scientiarum ac philosophie vestis ideo
censetur ista lux dictatorie previa facultatis, quia sine ipsa
artes et scientias vel rerum gestarum memoriam non posse
diu subsistere vel ad successivam digne transmitti posteritatem
nemo dubitet sapientium.


home ||  autori per secolo: XI XII XIII ||  el. alfabetico || per generi ||  testi in prosa ||  testi in poesia ||