UNIVERSITÀ DI MILANO
UNIVERSITÀ DI NAPOLI FEDERICO II
UNIVERSITÀ DI PALERMO
UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA)
UNIVERSITÀ DI VERONA

ALIM – Archivio della latinità italiana del Medioevo

THOMAS AQUINAS (ps.), Tractatus de lapide philosophico


p. 21

Tractatus D. Thomae de Aquino
ordinis praedicatorum de lapide philosophico


p. 22

CAPUT I
De corporibus supercaelestibus

Aristoteles in primo meteororum, ait quod pulcrum et laudabile
sit investigare causam incentionis causarum. Sapientes enim
videntes effectum rerum scrutantur causas. Nos autem videmus
corpora coelestia agere in elementa, et ex potentia materiae
unius elementi, utpote ex materia aquae, educere formam aeris
et ignis.
Omne enim agens natura, agit ut sibi simile educat, ut ignis agit
in lignum et educit ignem, et loquor hic de agentibus naturalibus
principalibus. Videntur enim Corpora supercaelestia non sine
elementi sive elementalis formae materia esse, et maxime quia
ad sensum videmus sphaeram planetarum simplicioris fore naturae,
quam ipsi planetae, et planetas crassiora esse corpora et
compositiora. Sed ad evidentiam istius veritatis, non secundum
quod probavi, de influentiis rerum naturalium.
Et hoc optime Rogerius exponit: Omne agens naturale per similitudinem
suam agit, immittendo similitudinem illam in passum,
quae quidem similitudo non est diversa ab agente in specie,
utpote si stuppa ponatur iuxta ignem, ita quod non iungatur igni,
ignis sicut alia agentia multiplicabit speciem suam per medium,
quae species multiplicabitur, et recipietur in stuppa per actionem
ignis naturalem continuam et aptitudinem passibilitatis
stuppae, vigorabitur in ea species quousque; sit in completo actu
ignis, propter quod patet, quod similitudo ignis non erat diversa
ab igne in specie.
Sed quaedam res sunt valde activae sua actione specifica, ita
quod possunt educere per similitudinem suam, conformando et
multiplicando similia omnino sicut ignis. Alia vero sunt, quae
non possunt sibi simile omnino actu educere in subiectum specie
sicut homo. Non enim homo posset similitudinem quae est in
medio tantum conformare quod fiat in actu homo, quia homo
aliis actionibus est occupatus.
Unde secundum quod probat Rogerius in libro De Influentiis,
si homo haberet ita fortem actionem in similitudinem suam, sicut
ignis, non est dubium quin illa species fieret verus homo,

p. 24

unde non potest dici, quod illa similitudo hominis sit omniilo
non homo, quia ipse ponit eam sub specie.
Cum ergo corpora coelestia agant in elementis agunt per similitudinem
suam. Cum ergo educant aliquid eis simile, et quasi
eiusdem speciei, igitur cum educant ab elemento elementum, et
elementis res elementatas, sequitur de necessitate quod habeant
ipsi aliquid de elementis. Et ut plenius videas, cogita hoc in sole,
qui educit ignem a corpore urinalis pleni aquae et a corpore crystallo
sphaerico. Unde scire debes, quod licet agens, secundum
quod probatum est in libro De Influentiis, multiplicat similitudinem
suam per lineam perpendicularem rectam et fortissimam,
sicut patet in stuppa et igne, quae primo iunguntur in puncto illius
lineae consideratae perpendiculariter.
Cum enim urinale plenum aquae vel crystallus ponitur ad solem,
radii solares qui sunt eorum similitudo, sicut patet si apponatur
speculum, quod videbitur ibi sol multiplicari per lineam
perpendicularem rectam, quae transiens totum corpus non frangitur
in aqua, propter fortitudinem suae actionis, et per lineas
rectas non perpendiculares, aut quae franguntur in corpore urinalis,
fiunt obliquae in aqua et transeunt ad aliam partem, et
coadunantur in puncto lineae perpendicularis. Ergo sol habet in
se naturam igneam, hoc autem in speculis comburentibus.
Pono enim fieri speculum talis compositionis, depositionis, et
formae de chalibe politissimo, quod tota una linea fiat combustibilis,
ita quod appositum villae vel civitati vel loco alicui comburat
eum incessanter. Sic dicit Athan in libro De Speculis Comburentibus.
Propter quod manifestum est, solem et alia corpora supercoelestia
non sine elementali materia esse, nec propter hoc
corruptibilia, nec gravia nec levia.
Unde distinguendum est de elementis, quia quaedam sunt purissima,
simplicia, non habentia virtutem transmutativam unum
in reliquum, quia materia eorum contenta est sua forma, et ista
elementa possunt esse corpora supercoelestia: nam ponimus ad
literam aquam super firmamentum, et coelum aqueum sive crystallinum.
Similiter possimus dicere de aliis elementis, et ab istis
elementis, corpora supercoelestia esse composita per virtutem
divinam aut intelligentiae regentis ipsam. Ab elementis istis non

p. 26

potest generari gravitas aut levitas, ut dicatur terra illa gravis vel
ponderosa, quia solum inest terrae illi crassae et ponderosae, et
quasi elementariae. Generantur tamen colores in corporibus supercoelestibus
ab ipsis elementis.
Cum enim corpora supercoelestia quasi sint deaurata, quasi ex
hoc scintillant ex radio percutiente ipsa, sicut scutum deauratum
scintillat cum percutitur a sole. Sic ponit Astrologus credendo
causam de scintillatione stellarum. Et quia talis color sive deauratio
habet generari. Sic Isaac probat et Rogerius in libro De
Sensu, ex aliquibus qualitatibus elementatibus, oportet in ipsis
naturam elementalem fore. Sed quia illa elementa purissima
sunt in suis naturis, et nonnullis accidentibus immixta, oportet
quod in ipsis corporibus sunt corporaliter vel proportionaliter,
quod nunquam possint a reliquo separari.
Nec de hoc mireris, quia ego per artificium natura cooperante
separavi a quibusdam corporibus inferioribus quatuor elementa,
ita ut singula haberem ad partem, scilicet aquam, ignem et terram,
et quaelibet per se depuravi accidentibus in quantum potui
quadam operatione secreta, tandem depurata coniunxi et venit
mihi quaedam admirabilis res, quae a nullo istorum etiam inferiorum
elementorum subiugatur. Nam si semper staret ad
ignem, nunquam combureretur, et nunquam transmutaretur.
Non ergo mireris, si corpora supercoelestia incorruptibilia
sunt, quantumcunque sunt ab elementis confecta. Non igitur dubium,
naturam illam dictam multum multicipare corporis coelestis.
Unde dicit Hermogenes qui triplex fuit in Philosophia: De
eo aere terra cum ad perfectionem pervenissem, fuit mihi gaudium,
quale nunquam fuit, videnti quintam essentiam sine elementali
materia, ut infra dicemus.
Plus habet de potentia pugillus ignis, quam centum aeris forte,
propter quod unus pugillus ignis forte intrabit mille terrae. Pondera
autem istorum elementorum quomodo haberent se in mixta
ignoramus. Per artificium tamen natura cooperante vidi, quod
cum separassem quatuor elementa a corporibus quibusdam, et
quodlibet per se depurassem, in coniunctione ipsorum ponebam
aequale pondus aeris, aquae et terrae.
De igne vero ponebam sextam decimam partem et licet ista
confectio sit ex elementis composita, tamen habet magis naturam
igneam quam alterius elementi. Nam projecta una parte super
mille argenti vivi, sensimus quod coagulabant ipsum, et rubrum
efficiebant, propter quod merito apparet illam naturam
habere aliquid de natura corporum coelestium, nam in transmutatione
habet se quasi per modum formae vel agentis potentissimi.

p. 28

CAPUT II
De corporibus inferioribus, et de esse et essentia
mineralium et primo de lapidibus

Nunc vero de corporibus inferioribus tractandum est.
Sed quoniam haec dividuntur in mineralibus, plantis, et animalibus,
ideo de esse et essentia Mineralium pertractamus.
Mineralia dividuntur in lapides et metalla: esse ergo est eadem
ratione in istis sicut in aliis creaturis excepto quod esse essentiae
educitur in istis ad actum suppositi, et plures transmutationes
quam in elementis vel corporibus supercoelestibus, nam materia
eorum est plurimis formis composita: Materia autem lapidum
est aqua, et immixta et grossa, sive habens multum de terreitate
vel parum secundum puritatem lapidis.
Unde secundum quod dicit Aristoteles in libro Meteororum
(alii tamen capitulum putant esse Avicennae) terra pura lapis
non sit, sed potius terra aquea, sicut videmus generari lapides in
fluminibus, salem ex aqua salsa, quae habet multum de terrestreitate,
et lapidem per calorem solis et ignis.
Est autem materia lapidis aqua grossa, agens autem calor et frigus
congelans eam aquam, et essentiam lapidis in actum deducens.
Natura enim lapidis reperitur in plantis, in animalibus,
quos quidem lapides non sine magna virtute consideres: alii
namque ipsorum congelantur in animalibus virtute caliditatis et
in multis aliis virtuosis lapidibus credens virtuosiores esse lapides;
qui procedunt ex animalibus, quam alios.
Alii vero congelantur virtute minerali cooperante natura. Nam
sicut dicit Aristoteles, quidam faciunt quandam aquam ex
duabus aquis confectam, quam lac virginis appellant, et coagulant
ipsum in lapide. Ita autem dicitur fieri ex lythargyrio dissoluto
in aceto et aqua salis Alkali, cum quaelibet aquarum istarum
sit valde clara, ambae coniunctae fiunt immediate quodam affectu
minerali una aqua spissa et alba sicut lac.
Cum ista ergo imbibunt quod coagulare volunt in lapidem et
coagulatur, utpote si calx argenti vel alterius corporis huiusmodi

p. 30

aqua imbuatur, postea in Kimia ad lentum ignem ponatur, fiet
lapis, habet enim illud lac naturam coagulandi calces in lapides.
Videmus etiam ex sanguine, ovo, et capillo et cerebro et aliis
partibus animalium fieri lapides mirabilis efficaciae et virtutis.
Verbi gratia de sanguine: accipiebatur sanguinis humanus, et
putrifiebat in fimo calido, postea ponebatur in destillatorio, et
destillabatur aqua candida, ad modum lactis, post ea augmentabatur
ignis, et oleum destillabatur, postea faeces quae remanebant
in destillatorio rectificabantur ut albefierent ut nix, et affundebamus
eius oleum, et fiebat lapis clarus et rubeus mirabilis
efficaciae et virtutis, ut valeret fluxum sanguinis stringere, et
multas infirmitates expellere. A plantis etiam extraximus aquas,
sic videlicet, comburebamus plantas in furno calcinationis, praeterea
convertebamus calcem in aquam, et destillabamus et coagulabamus
et fiet lapis ille optimae virtutis et efficaciae secundum
virtutem plantae et diversitatem.
Quidam etiam faciunt lapides per artificium, ut omnino videantur
in omni probatione lapidum, lapidibus similes naturalibus,
utpote faciunt hyacinthum similem hycintho naturali, et saphirum
similem alii, qui quidem modus generalis est.
Dicunt enim quod omnium lapidum pretiosorum materia est
crystallus, quae est aqua parum habens terrestreitatis coagulata
per actionem fortioris frigoris. Molunt enim crystallum super
marmor, et imbibunt quibusdam aquis acutis, clarissimis dissolventibus
sua acuitate multoties molendo et desiccando, ut fiant
quasi una natura, postea ponunt eam confectionem sub fimo calido,
et ibi ad tempus convertitur in aquam, quam aquam destillant,
ut clarificetur, et partes subtilientur.
Postea habent aliam aquam rubeam confectam ex urina puerorum
et vitriolo calcinato rubeo. Similiter multoties destillant et
coniungunt ambas aquas secundum pondera, et ponunt in fimo
ut melius coniungantur, et simul destillant, et postea ad lentum
ignem in Kymia congelant, et sit lapis omnino similis Hyacintho:
et quando volunt facere Sapphirum, habent secundam aquam
factam cum urina et Azielmo (al. Azurino) et sic de aliis secundum
diversitatem colorum, ex quibus omnibus patet naturam lapidum
esse aquam: Agens autem in illam naturam esse calorem
vel frigus, ut sit scilicet calor tenuis vel frigus intensissimum,
quae educunt ab ista materia formam lapidis in aquam suppositam
vel sepultam. In lapidibus autem tria videmus sicut in aliis
rebus, scilicet substantiam, virtutem et operationem. Habemus

p. 32

iudicare de virtutibus per operationes secretas efficacissimas et
occultas in quibusdam lapidibus, sicut sunt operationes naturae
et corporum supercoelestium.
Non enim est dubium quin habeant aliquid de virtute occulta
corporum supercoelestium, et si de virtute aliquid et substantia
habent, et non dicunt quod de substantia stellarum sint compositi,
sed dicunt quod habent aliquid supra virtutes istorum quatuor
elementorum, ut aliqui lapides participant aliquid de natura stellarum,
sive corporum supercoelestium, secundum quod tetigi in
tractatu de corporibus supercoelestibus. Quia separavi a quibusdam
corporibus quatuor elementa, depuravi, et depurata coniunxi,
venit mihi lapis tantae efficaciae et virtutis, ut esset natura
mirabilis, contra quem non habent potestatem elementa grossa
inferiora, de quo Hermogenes (quem Aristoteles vocat patrem,
qui triplex fuit in philosophia, et perfectus omnino quoad
substantiam scientiarum et virtutis earum et operationis earum)
dicit: fuit mihi gaudium quale nunquam fuerat, videnti quintam
essentiam sine elementali natura de virtutibus inferioribus.
Propter quod evidenter apparet, quod aliqui lapides aliquid habent
de quinta essentia, et plane et manifeste est notum, ratio est
operantis hanc hodiernam artem.

p. 34

CAPUT III
De esse et essentia metallorum, et primo de eorum
esse et essentia seu compositione naturali et esse
suppositi

Esse suppositi metallorum educitur a materia sui planetae et
naturarum, similiter et per artificium. Ergo cum sint septem metalla
quodlibet metallum educitur a suo planeta, videlicet
Aurum a Sole, et vocatur Sol, Argentum a Luna, Ferrum a Marte,
Argentum vivum a Mercurio, Stannum a Jove, Plumbum a
Saturno, Cuprum et aes a Venere, et nominibus quorum planetarum
nuncupantur.

De materia substantiali

Materia substantialis omnium metallorum est argentum vivum,
unde in aliquibus metallis est coagulatum debili congelatione, et
in aliquibus forti. Ita sit gradus in metallis secundum gradus actionis
planetarum et sulphuris omnino puri congelati Argenti
vivi, et illa metalla in quibus parum congelatum vel terrestre, habent
se per modum materiae, et in potentia per comparationem
seu oppositionem ad alia metalla, ut puta plumbum est argentum
vivum terrestre parum congelatum, ex subtili sulphure et
pauco, et quia actio sui planetae est distans et debilis, habet se in
potentia ad stannum, ad cuprum, ad ferrum, ad argentum, ad
aurum.
Stannum vero est argentum vivum clarum coagulatum parum a
sulphure grosso et non puro, propter quod se habet in potentia
ad cuprum, ferrum, argentum et aurum. Ferrum vero est argentum
vivum grossum terrestre, ex sulphure terrestri valde grosso,
ex actione sui planetae fortiter coagulatum, et ideo se habet in
potentia ad cuprum, argentum et aurum. Cuprum autem est coagulatum
ex sulphure multo et argento vivo mediocriter grosso,
cooperante suo planeta, propterea se habet in potentia ad argentum
et aurum. Argentum quoque est ex sulphure albo, claro,
subtili, non adurente, et ex argento vivo subtili coagulato limpido
et claro, cooperante suo planeta Luna, et ideo solum se habet in
potentia ad aurum.
Aurum vero est perfectius omnibus metallis, et sit ex sulphure
rubeo, claro, subtili, non adurente et ex argento vivo subtili et

p. 36

claro, cooperante sole fortiter congelato, ita ut etiam a sulphure
cremari non possit, a quo omnia alia metalla cremantur.
Patet ergo quod ex omnibus his metallis potest fieri aurum, et
ex omnibus praeter aurum potest fieri argentum, et hoc patet in
mineris argenti et auri, a quibus etiam alia metalla extrahuntur,
et ibi reperiuntur coniuncta cum Marchasita auri et argenti. Ex
quo nulli dubium est, quod si permitterentur in actione naturae
ad tempus in aurum et argentum converterentur.
Utrum autem cum ex aliis metallis sit aurum, destruantur substantiales
formae aliorum metallorum, et quomodo hoc fiat,
tractabimus in tractatu de esse et essentia rerum sensibilium, ibi
tractabitur generaliter quod sit veritas.

p. 38

CAPUT IV
De esse et transmutatione metallorum, et primo de
ea qua sit per artificium

Transmutatio etiam metallorum sit et per artificium, ut esse
unius metalli in esse alterius transmutetur: Sane potest illa potentia
deduci in actum, quamvis Aristoteles vel Avicenna dicant:
Sciant artificies Alchemiae nunquam species vere transmutari
posse, sed postea sequitur, nisi fiat reductio in primam materiam:
Materia autem prima secundum quod dictum est omnium
metallorum propinqua est argentum vivum, sed materia est remota
aqua.
Sed cum haec reductio sit multum coniuncta naturae, imo quasi
utilis, natura per artificium adiuvatur, et ex hoc difficilis, et ex
huiusmodi difficultate multi stulti facti sunt, per hanc scientiam
expendentes iuventutem suam, et facultates in vanum, seducentes
postea reges et principes, et hoc adeo ut reges desperando de
veritate huius scientiae eam non perquirant nec scire appetant,
tot enim libri erronei, totque fatuitates, totque operationem diversitates
ab istis ignorantibus scriptae sunt, ut cum omnia tua
operando per ipsa expenderis, de scientiae desperando effectum
minime consequaris.
Ego vero omnia considerans, et quomodo reges habuerunt
operationes subtiles, et vis aut nunquam potuerunt ad perfectionem
pervenire, credidi hanc scientiam nihil fore.
Sed ad me reversus, consideravi libros Aristotelis seu Avicennae
in secretis secretorum, et inveni eos vacuos ratione, quantumcunque
factum sive scientiam confuse et in aenigmate aliqualiter
declarant. Consideravi libros contradicentium eis, et inveni
eorum alienationes similes: consideravi et principia naturalia,
et inveni per ipsa posse fieri. Vidi namque argentum vivum
penetrare et transire alia metalla, ut si contingas aes argento vivo
mixto cum aliquanto de sanguine et argilla, penetrabit eum exterius
et interius, et efficiet ipsum album, quamvis ille color non
duret.
Iam ergo argentum vivum habet mixtionem cum corporibus et
penetrationem. Consideravi ergo quid si retineretur ne evolaret,
et esse fixae dispositionis cum corporibus, et faceret quod cuprum
et alia corpora, non comburerentur ab aliis, quae comburunt

p. 40

cuprum et non comburunt argentum quod esset prout argentum
et haberet potestatem talem.
Sublimavi igitur argentum vivum multotiens, ita ut efficeretur
fixae dispositionis, ut scilicet non evolaret ab igne, quod sublimatum
dissolvi in aquam, ut fieret reductio in primam materiam, et
ex praedicta aqua calcem argenti et arsenicum sublimatum
fixum multotiens imbui, quod totum dissolvi similiter in fimo
equido calido, quo dissoluto congelavi et evenit mihi lapis clarus
sicut crystallus habens naturam scindendi seu tundendi, penetrandi,
et in corporibus retinendi, ita quod si parum huius super
multum aeris proieceris, statim ab eo educet formam argenti
puri, quo nullum melius reperitur.
Accipiebam autem ut in aurum eum converterem, rubedinem,
sulphuris nostri, bulliendo ipsum in aqua acuta super lentum
ignem quae aqua efficiebatur rubea, quam destillabam per
alembicum, et manebat in fundo cucurbitae rubedo sulphuris
pura, quam congelabam cum dicto lapide albo, ita quod efficiebatur
rubeus, et parum huius modi super multum aeris
proiectum efficiebat aurum purissimum. Iste tamen modus
quem ego pono, generalis est et occultus, nec pono eum propter
hoc, ut aliquis incipiat operari, nisi forte esset multum perfectus
in modis sublimationum, destillationum, et congelationum, nec
non in formis vasorum et in quantitate et qualitate ignium.
Vidi etiam apud Realgar sublimatum, quantumcunque non
fixum super cuprum proiectum dealbat ipsum multum, in tantum,
quod si medietatem puri argenti admisceas, habebis bonum
argentum, sed tamen non purum, nam ab igne non exit album.
Hoc idem facit Auripigmentum sublimatum sed iste modus dictus
est transmutare unum metallum in aliud.

p. 42

CAPUT V
De esse et procuratione novi Solis et Lunae per
virtutem Sulphuris extracti a lapide minerali

Est tamen alius modus nobilior transmutandi, scilicet argentum
vivum in aurum vel argentum, per virtutem sulphuris rubei et
albi, clarissimi, simplicis non adurentis: secundum quod dicit
Aristoteles in secretis secretorum, ubi ponit modum valde generalem
et confuse, nam illud est absconditum sapientibus, et dixit
ad Alexandrum: Divina providentia iuvet te ad celandum propositum,
et ad implendendum arcanum, propter quod obscure
tractabo, nominando res aliquas a quibus educitur talis natura
ita potens et nobilis. Librum enim istum non edidi propter vulgares,
sed propter perfectos.
Hortor autem ne aliquis praesumat incipere opus, propter haec
quae dicenda sunt, nisi sit multum peritus et expertus in principiis
naturalibus, et multum discretus in modis destillationis, dissolutionis,
et congelationis, et ignibus maxime. Nescit homo qui
velit hoc propter avaritiam praeparare, sed cum discretione et
diligentia agere. Est ergo quidam lapis mineralis a quo educitur
huiusmodi virtus, scilicet, sulphuris, albi vel rubei clari, quod non
aduritur, et educitur per separationem quatuor elementorum et
depurationem et coniunctionem ipsorum.

De operis mineralis enumeratione

Igitur in nomine Domini accipite de eo libram unam et tritura
fortiter super marmor, et imbue cum libra una et media purissimi
olei olivarum communis philosophorum, ut fiat sicut pasta,
quam pastam pone in sartagine physica super ignem, et totum
dissolveretur, et cum videris spumam rubeam ascendentem, depone
ab igne, quousque descendat, semper movendo cum spatola
ferrea, et cum descenderit, iterum pone super ignem, et hoc
toties iterando quousque fiat spissum sicut mel. Postea proiice
super marmor, et cito congelabitur, et fiet ad modum frustri carnis,
aut sicut hepar bene decoctum, quod incide ad modum unguis
tui, in frusta, et habeas tantundem de oleo tartari quintae essentiae,
et una pone ad ignem in sartagine sua, et ferveat ibi quasi
duabus horis.

p. 44

Postea pone in amphora vitrea lutata luto sapientiae, et iter sic
super ignem lentum tribus diebus et tribus noctibus. Postea pone
amphoram cum medicina in aqua frigida per tres alios dies, tunc
confectionem incide ad modum unguis tui, et pone in cucurbita
vitrea, et superpone alembicum, et destilla aquam albam ad modum
lactis, et hoc est vere lac virginis, cum aqua destillata fuerit,
augmenta ignem, et in aliam amphoram extrahe. Et accipe aerem,
et erit sicut aer purus pulcerrimus, quia in se continet
ignem; et tunc remanebit terra in fundo cucurbitae nigra, quam
calcina in furno calcinationis, quousque fiet alba sicut nix, tunc
redeas ad aquam quam destilla septies, quousque lamina cuprea
ignita extincta ter, intus et extra dealbetur penitus.
Hoc idem fac de aere, hoc est de secunda aqua, in tertia enim
destillatione invenies oleum, et totam tincturam sive ignem in
fundo cucurbitae.
Ideo reduc secundo et tertio et serva oleum: deinde accipe
ignem in fundo, qui est quasi sanguis niger et mollis, quem serva
et destilla et reserva et examina cum lamina sicut fecisti de aqua,
et ecce nunc habes modum separandi elementa quatuor.
Sed modum coniungendi fere omnes ignorant. Accipe ergo terram,
et super tabulam mundissimam vitream vel marmoream
tritura, et da ei ad bibendum de aqua sua quantum ipsa est in
pondere, quousque fiat sicut pasta, pone in alembico, et destilla
cum igne quo, et ex aqua quae destillatur, iterum illud quod in
fundo cucurbitae invenies imbibe, quousque suam aquam totam
imbiberit: postea iterum da ei aerem quantum est ad bibendum,
eundem ordinem servando sicut cum aqua, et eveniet tibi lapis
crystallinus, de quo si parum proieceris super multum argenti
vivi, convertet eum in verum argentum, et ista est vis sulphuris
albi non urentis, et completur tribus, scilicet terra, aqua et aere.
Si autem acceperis septimam decimam partem ignis, et commiscueris
cum hiis destillando et imbibendo sicut dictum est, evenit
tibi lapis rubeus, clarus, simplex, non adurens, de quo si parum
super multum Mercurii proieceris, convertet eum in purissimum
solem obrisum. Iste ergo est modus de lapide minerali, ut dictum
est.

p. 46

CAPUT VI
De lapide naturali, animali et plantali huius sexta
divisionis vel tractatus

Est et alius lapis, qui secundum Aristotelem est lapis et non lapis.
Est etenim mineralis, vegetabilis et animalis rationalis, qui
reperitur in omni loco et in omni tempore et apud omnem hominem,
quem debes putrefacere sub fimo, et putrefactum pone in
cucurbita cum suo alembico, et extrahe elementa, eo modo quo
supra, et coniunge, et eveniet tibi lapis minoris efficaciae et virtutis
quam superior.
Et non mireris quia dixi tibi quod putrefiat sub fimo equino calido,
sic debet artifex attentare, ut si panem frumenti sub eo ad
novem dies posuerit, efficietur vera caro admixta sanguine,
propter quod credo Deum potius elegisse panem frumenti, ut in
corpus substantiaretur, quam quicquam aliud, et forte ab isto
possunt educi quatuor elementa, et fieri aliquod bonum opus.
Ex omnibus ergo dictis patet, ex quibus est compositum, esse
actuale suppositum mineralium, et quomodo non educitur per
naturam solum, sed etiam per artificium.
Benedictus Deus qui talem dedit hominibus potestatem, ut imitator
naturae existens, species naturales commutare possit, et
quod natura pigra hoc multis temporibus operatur.
Ecce alii modi sunt transmutandi metalla quae ponuntur in libris
Rasis, Archelai, et in libro septimo praeceptorum, et in multis
aliis libris alchemicis.

p. 48

CAPUT VII
De modo operandi per spiritus

Est etiam modus operandi per spiritus, ad quem sciendum nota
quod quatuor sunt spiritus, et dicuntur spiritus, quia evolant ab
igne, habent naturam quatuor elementorum, et sunt hi: Sulphur
quod habet naturam igneam, Sal Armoniacum, Argentum vivum,
quod habet spiritum aqueum, qui vocatur alio nomine servus
fugitivus, Auripigmentum seu arsenicum, quod habet Spiritum
terreum. Quidam operantur per unum istorum sublimando
eum et in aquam convertendo, et destillando, et congelando, et
supra cuprum proicendo, et convertit eum ut dicunt.
Quidam vero operantur per duo istorum, quidam per tria, quidam
vero per omnia quatuor, scilicet quemlibet istorum sublimando
per se multoties, quousque sit fixum, postea quodlibet
per se destillando, dissolvendo in aquam cum aquis acute dissolventibus
multoties imbibendo et iterum simul aquas omnes iungendo,
et iterum simul destillando et congelando, habent lapidem
album crystallinum, de quo si parum proiecerint super aliquod
metallorum, in veram lunam transmutaret. Et tunc quidem
dicunt quod ibi sunt quatuor elementa et depurata: quidam alii
uno spiritu et cum corporibus et quantumcumque hunc modum
non probaverim, naturalis tamen videtur, et vereor et credo
quod omnibus quasi ignotus sit, licet Avicenna in epistola sua ad
patrem directa, hunc modum aliquantulum tangat. Ego vero
cum locum ac tempus habebo, hunc modum probabo.

p. 50

CAPUT VIII
De assignatione fermentorum Saturni et aliorum

Accipiantur ergo duae partes Saturni si opus fuit ad Solem, et si
ad Lunam, Jovis et tertia pars Mercurii, et fiet Amalgama, fiet
enim quidam lapis frangibilis quem multotiens super marmor
tritura, et imbibendo aceto acerrimo et aqua salis communis optime
praeparati, vicissim imbibendo et desiccando, quousque
maximam in se contineat aquarum substantiam, tunc ex aqua
aluminis istius lamini imbibe quousque fiat sicut pasta mollis et
pone ad dissolvendum, et dissolvetur totum in aqua, quam
aquam destilla ter vel quater, et congela, et habebis lapidem qui
convertet ad Lunam Jovem.

p. 52

CAPUT IX
De assignatione reductionis ad Jovem, sive de
modo operandi ad Solem

Ad Solem vero recipe vitriolum depuratum et calcinatum rubeum,
et dissolve in urina puerorum, et destilla totum, et hoc toties
fac, quousque aqua sit valde rubea: tunc istam aquam coniunge
cum supradicta aqua antequam congeletur, et ambas
aquas sub fimo aliquibus diebus pone, ut melius incorporentur,
et ambas simul destilla et congela et habebis lapidem rubeum similem
hyacintho, de quo si unam partem super septem partes
Mercurii proieceris, vel Saturni purgati et firmi, in Solem obrisum
vertentur, habet enim quasi naturam fermenti.
Reperientur etiam in libris aliae operationes multae quasi infinitae
confusae, quae homines deducunt ad errorem, et ad suorum
sine utilitate amissionem, et maxime in praeparationibus de
quibus prolixum esset narrare.
Ego autem non cupiditate lucri, sed ut viderem oculata fide mirabiles
effectus naturae, et causas eorum, non solum generales,
sed etiam speciales et immediatissimas, non solum accidentales,
sed etiam essentiales conspicerem, istorum multa probavit, et in
separatione elementorum a corporibus.
Quod quidem opus est verum et perfectum, tamen tantum laborem
et foetorem, ac etiam mei corporis imperfectionem sum
perpessus, ut disponerem hoc opus nullo modo nisi necessitate
coactus iterum attentare.
De mineralibus haec dicta sufficiant.

FINIS


home ||  autori per secolo: XI XII XIII ||  el. alfabetico || per generi ||  testi in prosa ||  testi in poesia ||