UNIVERSITÀ DI MILANO
UNIVERSITÀ DI NAPOLI FEDERICO II
UNIVERSITÀ DI PALERMO
UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA)
UNIVERSITÀ DI VERONA

ALIM – Archivio della latinità italiana del Medioevo

THOMAS AQUINAS (ps.), Tractatus in arte Alchemiae


p. 55


Tractatus D. Thomae de Aquino datus fratri
Reinaldo in arte Alchemiae

p. 56

[Tuis rogationibus assiduis]

Tuis rogationibus assiduis, carissime frater, superatus tractatum
brevem de arte nostra, certas regulas operationis leves et efficaces,
et tincturas verissimas continentem, propono tibi praepingere
in octo capitula partium, volens te in tribus habere precatum.
Primo quod non cures multum de verbis Philosophorum modernorum
et antiquorum in hac scientia loquentium, quoniam in
capacitate intellectus et in demonstratione experimentali, tota
ars Alchemica sedem sibi constituit Philosophi vero celare volentes
scientiae veritatem, quasi omnia figurative locuti sunt.
Secundo noli pluralitates rerum appreciare, nec compositiones
diversarum specierum, nam natura nunquam nisi sibi simile producit,
quamvis ex equo et asino mulus generetur productione imperfecta,
sicut quidam scientiam imitantes, ex pluribus quandam
multiplicationem producunt.
Tertio ne sis garrulus, sed pone ori tuo custodiam, et ut filius sapientum,
margaritas ante porcos non proiicies.
Cum Deo tuo pacem habendo finem ordinatum in opere tuo
semper in mente praefige. Credas pro certo, quod si dictas regulas
mihi a D. Alberto traditas, ante oculos habueris, non oportebit
te Reges et Magnates quaerere, sed Reges et Magnates omnem
honorem tibi impendent. Suspectus enim omnis hac arte
serviens Regibus et Praelatis, cum ipse non solum iis subvenire
potest verum omnibus indigentibus gradatim, quod autem gratis
accepit, pro pretio nulli in aeternum praestare debet.
Sint ergo regulae praefatae in corde tuo secreto signaculo indubitabiliter
signatae et sigillatae, nam in superiori libro vulgaribus
tradito, philosophice locutus sum, tibi autem et filio secretissimo
apertius de tua taciturnitate confisus scripsi.

p. 58

CAPUT II
De operatione

Quoniam secundum Avicennam in epistola ad Assam Regem:
Nos quaerimus substantiam veram et unam facere ex pluribus
coactam fixam, quae super ignem posita ipsum sustineat, quae
erit penetrativa et ingressiva, tingens Mercurium et alia corpora
verissima tinctura cum pondere debito, cuius tincturae nobilitas
mundi thesaurum excedit universum. Nam una res nostra facit
esse tria, tria duo, duo unum, finaliter existunt. Quomodo tandem
sit substantia una ut dicit Avicenna, habere oportet patientiam
moram et instrumentum. Patientiam, quia secundum Gebrum
festinantia a diabolo est; ideo qui patientiam non habet, ab
operatione manuali suspendat. Mora est etiam necessaria, quia
omnis actio naturalis, quam sequitur ars nostra, suum habet modum
et tempus determinatum. Instrumenta vero sunt necessaria,
non tamen multa prout in sequentibus patebit quoniam opus
nostrum in una re, uno vase, una via, secundum Hermetem, et
una operatione perficitur. Quae quidem medicina licet sit ex
pluribus aggregata, est tamen una sola materia; nulla alia extranea
indigens, nisi fermento albo vel rubeo. Quare est pura naturalis
in nullo unquam alio opere posita, ex quo in regimine operis,
diversi colores secundum tempora apparebunt.
In primis etiam diebus oportet mane surgere, et videre si vinea
floruit, in subsequentibus corvinum transmutatum in solitudine
caeci, et multiplices colores in quibus omnibus intensus color albus
est spectandus, quo habito, expectemus sine quocunque errore
Regem nostrum, elixir vel pulverem sine tactu simplicem,
qui lapis habet tot nomina quot sunt res in mundo: sed ut breviter
me expediam, materia nostra sive magnesia est argentum vivum
nostrum Minerale, urina puerorum duodecim annorum debite
praeparata, quae statim venit de vena, et nunquam fuit in
aliquo opere magno quod scripsi vulgaribus, notavi terram Hispanicam
vel antimonium, non tamen hic nota argentum vivum
commune, quo aliqui multiplicatores utuntur et sophistae, ex
quo si aliquid sit, dicitur solum moltiplicatio, modicum tamen
tingit respectu magisterii, quamvis dabit largas expensas, et si
placebit laborare in illo, invenies in illo veritatem, sed requirit

p. 60

longam digestionem. Sequere ergo Divum Albertum Magnum
magistrum meum, et labora cum argento vivo minerali, et ipsum
est operis nostri perfectivum ad ustionis, salvificativum et fusionis
effectivum, cum enim figitur, est tinctura albedinis vel rubedinis
uberrimae refectionis, fulgidi splendoris, et non recedit a
commixto quod est amicabile metallis et medium coniungendi
tincturas, quoniam commiscetur cum eis in prufundum ingrediens,
et penetrans naturaliter, quod est, adhaeret eis .

p. 62

CAPUT III
De Mercurii compositione et eius separatione

Et quamvis ex Mercurio nostro solo opus nostrum perficitur, indiget
tamen fermento rubeo, vel albo, miscetur ergo facilius cum
Sole et Luna, et sit unum cum eo, cum ista duo corpora magis
participent suam naturam, ergo sunt aliis perfectiora.
Ratio est quia corpora sunt maioris perfectionis quae plus de
Mercurio continent. Sol ergo et Luna plus de eo continentes
commiscentur ad rubeum et album, figuntur in igne stando,
quoniam ipse Mercurius solus est ille qui perficit opus, et in
illo invenimus omnia quibus ad opus nostrum indigemus, cui
nihil extraneum debet adiungi, Sol et Luna sibi non sunt extranea,
quoniam ipsa rediguntur in operis inceptione in suam primam
naturam id est Mercurium, quare ab illo sumserunt suam
originem.
Quidam autem nituntur ex solo Mercurio, vel simplici Magnesia
complere opus suum, lavantes eum in aceto acerrimo, coquentes
in oleo, sublimando, assando, calcinando, destillando,
quintam essentiam extrahendo, cum elementis et aliis infinitis
martyrizationibus ipsum Mercurium torquentes, et suis operationibus
credentes aliqui magni ex eis inveniri, finaliter modicum
lucrum inveniunt.
Sed crede mihi, fili, quod totum magisterium nostrum sit solum
in regimine ignis ex capacitate industriae. Nos enim nihil operamur,
sed virtus ignis bene recti lapidem nostrum operatur modico
labore, et paucis expensis, puta quod lapis noster cum fuerit in
suam primam naturam, scilicet in primam aquam vel lac virginis
vel caudam draconis semel solutus, tunc ipse lapis seipsum calcinat,
sublimat, destillat, reducit, lavat, congelat, et virtute ignis
proportionati, seipsum perficit in unico vase sine alterius manuali
operatione.
Agnosce ergo fili, quomodo philosophi de manualibus operationibus
figurative locuti sunt, ut ergo securus sis de Mercurii nostri
purgatione, vera docebo operatione Mercurium nostrum
communem levissime praeparari. Recipe ergo Mercurium mineralem
sive terram Hispanicam, Antimonium nostrum, vel terram
nigram oculosam, quae omnia idem sunt non inferiora sui generis,

p. 64

et qui prius in nullo opere sit positus, libras quinque et viginti
aut plus, et fac ipsum transire per pannum lineum spissum tribus
vicibus, deinde fac ipsum transire per corium leporis, et ultimo
fac ipsum transire per pannum lineum spissum, et haec est lotio
vera, et attende si aliquid remanet in corio de eius grossitie, seu
aliqua spissitudo sordiciei vel faetus, tunc ipse Mercurius non valet
pro opere nostro. Sin autem nihil appareat tibi bonus est.
Nota quod cum isto Mercurio, nullo sibi addito, potest utrumque
opus perfici.

p. 66

CAPUT IV
De modo amalgamandi

Quoniam ex solo Mercurio nullo extraneo addito opus nostrum
perficitur, ideo de modo componendi Amalgama breviter dictum
est.
Quidam vero hic male intelligunt philosophos, quia credunt ex
solo ipso Mercurio sine sorore vel compari eius, opus perficere.
Ego autem tibi dico secure, quod cum Mercurio et compari eius
labores et Mercurio nihil extranei addas, et scias quod aurum et
argentum non sunt extranea Mercurio, imo vicinius participant
suam naturam quam alia quaevis corpora. Ideo reducta in suam
primam naturam, dicuntur sorores et compares Mercurii, ex sua
compositione et simul fixione, lac virginis emanabit, si locum
istum clare intellexeris.
Et si cum Mercurio nulla re extranea addita operatus fueris,
consequeris optatum.

p. 68

CAPUT V
De compositione Solis et Mercurii

Recipe solis depurati communis, id est, in igne calefacti, quia
fermentum rubedinis est, uncias duas, et incide in frusta parva
cum forcipe, addito Mercurii uncias decem et quatuor, et fac
Mercurium fumigare in tegula, et solve meum Solem et move
cum baculo ligneo, donec Sol bene solvatur et misceatur, et tunc
totum funde in aquam claram, et in una scutella vitrea vel lapidea,
et lava saepius tergendo et mutando tam diu, quod nigredo
tota ab aqua recedat, tunc si advertere vis, vox turturis audita est
in terra nostra, qua mundata fac amalgama per corium transire
superius bene ligatum, exprimendo totum amalgama absque unciis
duabus, et remanebunt in corio unciae decem et quatuor, et
illae quatuordecim unciae sunt res aptae ad nostram operationem:
et attende quod debent esse nec magis nec minus quam unciae
duae totius materiae in corio remanentis. Si esset plus diminue,
si esset minus adde.
Et istas duas uncias expressas, quae dicuntur lac virginis, reserva
ad secundam operationem. Ponatur ergo materia de corio in
vitrum, et vitrum in furnellum superius descriptum, et lampade
accensa infra, ite continue ardendo nocte dieque quod nunquam
extinguatur, et flamma semel inclusum recto tramite percutiat,
non tamen ollam tangat omnibus partibus furnelli bene lutatis similiter.
Si autem post mensem vel duos inspicere volueris flores vivos et
colores principales, puta nigrum, album, citrinum, et rubeum,
tunc sine aliqua operatione manuum tuarum, regimine solius
ignis, manifestum erit absconditum et absconditum manifestum
sit.
Quare materia nostra seipsam ad perfectum elixir perducit,
vertendo se in pulverem subtilissimum, qui dicitur terra mortua,
vel homo mortuus in sepulcro, et anima quasi recessit. Permitte
ergo stare tunc a principio usque ad sex et viginti septimanas, et
grossum tunc factum est gracile, leve ponderosum, asperum
molle, et dulce amarum, conversione naturarum, virtute ignis
occulte completa.

p. 70

Cum ergo videris pulveres tuos exsiccatos, et si probam et expensas
desideras, tingent: postea docebo unam vel duas partes,
quoniam una pars operis nostri solum septem tingit Mercurii
bene purgati.

p. 72

CAPUT VI
De amalgamatione ad album

Eodem modo processus sit ad album, id est lunam, hoc est fermentum
albedinis, cum septem partibus Mercurii purgati misqueris
in eodem modo sicut et rubeum fecisti procedas.
Nam in omni opere albo, nihil intrat nisi album, et in omni opere
rubeo, nil nisi rubeum intrare debet: ex eadem enim aqua nostra
sit rubeum et album, diverso tamen fermento addito et tempore
supradicto elapso, potest tingere ad album super Mercurium,
sicut ad rubeum fecisti.
Nota tamen quod Argentum foliatum in ista materia est magis
utile quam argentum massale, quia habet in se mixturam quarundam
saecum Mercurii, et debet amalgamari cum Mercurio
frigido, et non calido. Alioquin hoc operando maxime errant,
solventes amalgama in aqua forti ad ipsum purgandum, et si volunt
respicere naturam compositionis aquae fortis, ipsa per hoc
magis destruitur.
Aliqui volunt etiam laborare cum sole vel luna minerali, secundum
regulas huius libri, et errant, dicentes quod sol nullam habeat
humiditatem, et calidus in manifesto, et ideo optimus, imo
quinta essentia extrahitur subtili ignis ingenio in vase circulationis,
quod dicitur pellicanus ab illo. Sol autem mineralis et luna
habent secum permixtam tantam fecis immunditiem, quod eorum
purificatio ad nostrum valens, non esset opus mulierum et
lusus puerorum, sed potius labores fortissimi viri senioris, solvendo,
calcinando, et aliis operationibus magnae artis insistendo.

p. 74

CAPUT VII
De secunda et tertia operatione

Finito primo isto opere ad secundam practicam procedamus.
Ubi corpus primi operis nostri cum cauda draconis, id est lacte
virginis, additis Mercurio novo septem partibus super materia
remanente, secundum pondus pulverum, Mercurio dico purificato
et mundificato, fac transire per corium, et retinere septem
partes totius, lava et impone vitro et furnello, ut in primo opere
fecisti, per totum regendo tali tempore vel circa, quousque videris
pulveres iterum factos, quod iterum excipe vel extrahe, et si
vis tinge, et isti pulveres sunt multo subtiliores primis, quare magis
digesti sunt, eo quod una pars tingit septies septem in Elixir.
Tunc procedas ad tertiam practicam, sicut in prima et secunda
operatione fecisti; et pone super pondus pulveris secundi operis
Mercurii purgati partes septem, et pone in corio, ita quod septem
partes in totum remanebant ut prius. Et iterum coque et fac
pulveres, qui quidem pulveres subtilissimi sunt, quorum uncia
una tingit partes septies quadraginta novem, quae sunt trecentae
et quadraginta tres partes, et hoc super Mercurio.
Ratio est quia quanto plus digeritur medicina nostra, tanto subtilior
efficitur, et quanto subtilior erit, tanto penetrabilior, et
quanto penetrabilior tanto plus ingrediendo tingit. Pro fine
huius notandum, quod si non habes argentum vivum minerale,
secure poteris laborare cum Mercurio communi, quia quamvis
non tantum valeat, sicut iste, dat tamen largas expensas.

p. 76

CAPUT VIII
De modo operandi in materia seu Mercurio

Cum autem tingere vis Mercurium. Recipe tegulam aurifabrorum
et line interius modicum cum sevo, et pone in eam secundum
proportionem Medicinae super lentissimum ignem, et cum
Mercurius ceperit fumigare, proiice intus medicinam tuam in
cera munda clausam, vel in papyro, et habeas carbonem ignitum
fortem et latum praeparatum ad hoc et pone super os tegulae et
da fortem ignem, et cum totum liquefactum fuerit, proiice in
cannam cum sevo linitam, et habebis solem et lunam finissimam,
secundum fermenti additionem.
Si autem medicinam tuam multiplicare volueris, in fimo equino
hoc fac, sicut te oretenus docui, ut scis, quod tibi non scribo, quoniam
peccatum esset hoc secretum viris secularibus revelare, qui
magis hanc scientiam propter vanitatem, quam propter debitum
finem et Dei honorem quaerunt, cui honor et gloria in saecula
saeculorum. Amen.
Verum opus illud quod vulgaribus stylo satis Physico conscripsi,
a D. Alberto semel pro semper laborare vidi de Antimonio, et de
terra Hispanica tibi nota.
Sed quia magis lucri et temporis indebita expensio, consului tibi
levius operandum, illud breve opus conscripsi in quo nullus error,
modicae expensae levitas operis, brevitas temporis, et finis
vere desideratus. Ex quo tu et omnes tui sine falso percipietis.
Noli ergo te, carissime, cum maiori opere occupare, quia propter
salutis, et Christi praedicationis officium, et lucrando tempus
magis debes attendere divitiis spiritualibus, quam lucris temporalibus
inhiare.

Explicit tractatus D. Thomae de Aquino de multiplicatione artis,
editus et datus fratri et socio suo fratri Reinaldo pro thesauro
secretissimo.

FINIS


home ||  autori per secolo: XI XII XIII ||  el. alfabetico || per generi ||  testi in prosa ||  testi in poesia ||