UNIVERSITÀ DI MILANO
UNIVERSITÀ DI NAPOLI FEDERICO II
UNIVERSITÀ DI PALERMO
UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA)
UNIVERSITÀ DI VERONA

ALIM – Archivio della latinità italiana del Medioevo

GIROLAMI REMIGIUS, Determinatio utrum sit licitum vendere mercationes ad terminum


p. 343

Determinatio utrum sit licitum vendere mercationes ad terminum
fratris Remigii Florentini ordinis predicatorum.
Queritur utrum sit licitum vendere mercationes ad terminum
temporis. Et dicendum quod vendere mercationes ad terminum
non est illicitum de natura sua, quantum ad modum nec vendere
mercationes set illicitum de natura sua sed potest licite fieri servatis
debitis circumstantiis scilicet quis quid ubi et cetera. Ista enim
conditio que apponitur in venditione cum dicitur ad terminum non
est conditio dirimens sicut motuum appositum homini vel diminuens
puta cum dicitur iste est albus secundum dentem, sed potest
esse conditio augens. Puta cum dicitur iste est nobilis homo
secundum mores. Terminum enim dare emptori de solutione
pretii nullum includitur peccatum nec mortale nec veniale sed
potius potest esse virtuosum. Sicut enim dare rem aliquam in
totum sine omni pecunia, quod est eam donare, est licitum servatis
debitis circumstantiis. Ita eam dare pro pecunia, certo temporis
termino persolvenda, est licitum immo et potest esse virtuosum.
Puta quia potest accipi ut quiddam gratuitum mutuum pecunie
statim persolvende. Hoc autem potest pertinere ad caritatem seu
amicitiam, que habetur ad personam que emit, seu ad commune.
Puta ad commune mercatorum vel civitatis vel regni pro cuius
utilitate hoc statuitur. Tamen propter intentionem contractus
talis potest esse illicitus. Si enim intentio feratur ad hoc ut vendatur

p. 344

tempus, semper est usura ex parte eius qui vendit tempus.
Hoc autem potest esse et ex parte vendentis mercationem et ex parte
ementis eam. Si enim vendens propter dilationem temporis vendit
rem plus quam valeat propter temporis dilationem sed
vendit ipsam minus quam valeat propter indilatam et statim factam
solutionem, non est usura ex parte vendentis sed ex parte ementis
videtur esse aliquis modus usure cum spatium temporis vendat.
Quod quasi potest per simile videri in aliis debitis. Si enim alicui
debeatur aliquid ad certum terminum sicut contigit in locationibus
vel censibus vel aliquo tali, si ipse de eo quod est sibi debitum
dimicteret ut sibi citius solveretur, non commicteret usuram; licet
enim plus debito accipere ut sibi citius solvatur usuram non sapiat,
minus tamen accipere ut sibi citius solvatur usuram non sapit.
Et ita est in proposito, idest in venditione. Si autem intentio
vendentis ad terminum feratur ad hoc ut magis, sic vendendo,
lucretur, quia scilicet mercatores magis emunt, idest emptioni
intendunt quando non oportet eos statim pecuniam solvere eo
quod non semper habent eam in bursa paratam, distinguo quia
aut cum ista intentione miscetur venditio temporis aut non. Si
primo modo est usura, si secundo modo non est usura quamvis
possit ibi esse peccatum avaritie. Si vero intentio vendentis feratur
ad hoc ut dampnum suum vitet etiam hic distinguo, quia aut
hoc accipitur de dampno preterito, quod incurrit, aut de futuro,
quod incurrere metuit. Primo modo potest contingere dupliciter.
Uno modo quia ipse vendens ad terminum accepit ab alio
pecuniam sub usuris ut ipse possit melius exercere mercationem
suam. Et in hoc casu commictit usuram qui vendit ad terminum
quia propter nullum dampnum temporale receptum licet alicui
facere id quod de natura sua est peccatum mortale et maxime
quando recepit dampnum propter culpam suam, sicut est in proposito.
Peccat enim quis accipiendo pecuniam sub usuris tamquam
dans occasionem usurizandi nisi necessitas id exigat. Sed ut honorabilius
vivat et maiores mercationes exerceat non est talis necessitas
que sufficiat ad excusandum peccatum. Si tamen plus vendens
rem ad terminum venderet illi a quo accepit pecuniam sub usuris

p. 345

non commictit usuram, quia, sic faciendo vendens, non accipit
alienum per contractum usurarium, sed recuperat suum per contractum
usurarium sibi extortum. Alio modo potest contingere
quia aliquis plus vendit ad terminum propter expensas licitas quas
fecit in portatione pannorum et huiusmodi. Et sic non commictit
usuram. Iste enim non vendit rem plus quam valeat propter
spatium temporis, sed iuste iudicat rem plus valere quam alias
valuisset, quia carius sibi constitit propter expensas quas fecit.
Si autem incaute et imprudenter expensas fecisset non posset eas
recuperare. Si vero intentio dampni referatur ad dampnum futurum
etiam hic distinguo, quia hoc potest contingere dupliciter.
Uno modo quia si ego vendo ad statim solvendum, ego damnificabor
quia multi alii vendent ad terminum, quod faciendo impedient
venditionem meam. Et in hoc casu commictit usuram plus
vendens propter terminum, sicut patet ex dictis. Alio modo
potest contingere quia mercatores minus intendunt emptioni, si
non vendatur ad terminum. Et de hoc etiam patet responsio ex
dictis. Sic ergo vendere tempus et similiter vendere mutuatum
cum utroque sit malum de natura sua, quia vendere tempus est vendere
non suum, sed alienum, cum tempus sit commune et similiter
vendere mutuatum est vendere alienum, nulla bona intentione
fieri potest, nec a venditore rei nec ab emptore, nec a creditore
nec a debitore, excusationem aliquam recipere potest quin semper
remaneat peccatum et usura, nec propter bonum commune nec
propter usuras alii datas nec propter expensas inordinatas. Nec
excusatur debitor propter hoc quod solvendo ante terminum,
gravatur et quod ad hoc faciendum ab alio inducitur, quia ex eadem
ratione possent fere omnes usurarii excusari, quorum et aliqui
male libenter alienum mutuant, sed hoc interdum faciunt ut subveniat
amicis vel timore aliquo seu ex alio motivo. Explicit
brevis determinatio secundum fratrem Remigium florentinum
ordinis predicatorum. Super quo diffusiorem tractatum require
ab eodem de peccato usure.


home ||  autori per secolo: XI XII XIII ||  el. alfabetico || per generi ||  testi in prosa ||  testi in poesia ||