|
p. 2347
I - Sanctissimo ac beatissimo patri domino Alessand[r]o pape.
Mitis Alexander, bone pastor, papa beate,
Pontificum forma, primatum gloria, cleri
Exemplar, populique sacer dux, plebis asylum,
Ecclesie princeps, lux mundi, maxime patrum;
Tu dispensator celestis es atque minister
Summus, apostolici primi successor et heres;
Te primevus Abel singnat, Noeque gubernans
Misticat, et mangnus Abraam patriarcha figurat;
Te Moyses ductor, Aaron te pontificatu,
Te Samuel censor depingit, teque potestas
Offitii summi Petrum notat, unctio Christum.
Accipe, san[c]te pater, opus hoc; incongrua vocum
Materie splendor redimat, preclara beati
Thematis obscuram donent splendescere formam.
Hec humili depicta stilo tua gratia, queso,
Dignetur penetrare tue dulcedinis aures;
Nec, quia summa decent te summum, spernere debes
Infima; nec, quoniam magnus, calcare minora.
Non quid in oblatis sit queritur, immo ferentis
Pensatur votum; que sunt abiecta colorat,
Vilia nobilitat affectus, parvaque mangnis
Munera muneribus equat generosa voluntas.
II - Verba a[u]ctoris.
Principium metuit, operis fastigia mirans,
Mens rudis et sinplex, medium finemque veretur.
p. 2348
Sol celat stellas; confundit nobile thema
Ingenii speculum. Quis fructus poscat amenos
Arbore de sterili, vel quis de marmore duro
Fluminis exquirat undas, de paupere mensa
Speret delitias? Etenim temeraria res est,
Ut sermone carens, sensu mendicus, in eius
Almificos actus spiret, lumenque novelle
Lanpadis extollat metris, ubi musa Maronis
Sisteret, et quevis torperet lingua poete.
Languent ingenii vires, mens feda reatu
Offitium lingue frenat, censetque prophanum,
Virginis ut sordens maculis insignia promat,
Incestus castam, pollutus sorde carentem
Personet eloquio, scirpus de flore loquatur;
Set quia conceptum mentis, quem culpa relegat,
Quod fluat in lucem fervens devotio cogit,
Hoc opus aggredior. A[u]ctorem luminis omnis
Invoco, quod mentem celesti compluat inbre,
Imbuat, illustret, vitiorum nube fugata;
Adsit et huic studio lumen de lumine, Patris
Splendor seu speculum, sapientia, forma, figura;
Pingat opus pictor rerum, vitalia cordis
Spiritus accendat, sacro spiramine cuius
Frigida flammantur, mollescunt dura, rigantur
Arida. Sic fultus potero preconia clare
Virginis ad votum metrico describere ludo;
Est ortus cuius clarus, primevaque clara,
Clara fides, clarus habitus, mores quoque clari,
Clarus odor fame, mors eius clara, sepulcrum
Est clarum, clarusque cinis, miracula clara,
Spiritus est clarus, clara regione locatus.
III - Prephatio super legendam sancte Clare virginis.
Istorie textum levigans sub lege metrorum,
Unum prelibo, quod non figmenta poete
Queram, seu veterum faleras, ut sensus adulter
p. 2349
Vestiat istud opus, vel sermo sophista coloret
Materiam; que luce sua vestita requirit,
Hereat ut gestis scriptor, dictumque reducat
Ad faciem veri, vero det nubere verbum,
Verborum fuco non aures mulceat, immo
Imbuat attentas veri dulcedine mentes.
Non hominum plausus cupio laudesque requiro,
Ne michi subripiat fructum levis aura laboris.
Mens humana loqui tentans de virgine tanta,
Sobria concipiat, non se deleget [ad] illud
Culmen suppremum vel inviolabile lumen
Quod mentem superat hominis, sensumque revincit
Angelice lucis; sic mens versetur in istis
Quod sit firma fides, verbi prolatio sinplex.
Quapropter leviora serens, potiora relinquo
Sensu conspicuis, contentus sinplice verbo.
IV - Incipit legenda et primo que fuit necessitas novorum Ordinum.
Ingenite lucis splendor, genitusque perhempnis,
Principium de principio, sapientia cuius
In varias causas discrevit semina rerum,
Humani generis lapsu permotus, in alvum
Virginis advenit, carnem suscepit, utramque
Naturam copulans divini Neumatis arte.
Tamquam de thalamo sponsus celestis ab alvo
Virginis egrediens, fragilis sub carnis amictu
Exiit in canpum; tandem cum principe mortis
Conflingens, sub fraude pia pius ipse redemptor
Hostis congressu miro commenta refellit,
Languores nostros pretiosi sanguinis unda
Diluit in lingno pendens: ibi dampna resolvit,
Que vetiti lingni gustus congessit in orbem.
p. 2350
Quam prius ecclesiam sub mortis agone redemit,
Hanc in apostolicis Christus fundavit alumpnis;
Per quos insonuit veri doctrina per orbem,
Et mundi rengna fidei substrata fuere.
Cuius pura seges, lolio crescente maligno,
Temporibus nostris emarcuit, ipsaque virtus
Succubuit vitio; putruit concreta reatu
Ecclesie facies; heresis, que senper id egit
Scinderet ut Domini tunicam, non serpit, ut olim,
Nec latet in caveis; veteres exuta latebras
Publicat errores et dogmata falsa tuetur.
Erravit populus, erravit et ipse sacerdos;
Erravere duces: studium pastoris ovile
Deseruit, neglexit oves servare, luporum
Faucibus exponens; doctorum lingua quievit,
Ipsaque desipuit claustralis vita. Quid ultra?
Excipiens nullum, clausit genus omne reatus.
Sic crevere mala, sic friguit ignis amoris,
Quod ratis ecclesie, numerosis fluctibus acta,
Innumeris depressa malis, illisa procellis
Ingemuit, cordis suspiria traxit ab imo;
Nec rata iam sistens, pelago quasi mersa profundo,
In solum Christum gemitus lacrimasque reduxit.
Cuius naufragio cupiens occurrere nauta
Celestis, lacrimasque suas detergere, binos
Precones misit, quasi splendida sydera, quorum
Luce nova, splendore novo claresceret orbis;
Pulsis errorum nebulis vitiisque recisis
Eloquii falce, fidei cultura vigeret.
Hos velud occiduas sub mundi vespere stellas
Edidit, accendens eterni luminis [h]austu,
Ut mundi senium sub eorum luce novetur.
Hii duo sub vario ritu, sub dispare veste,
Mundi labentis spreverunt gaudia, Christi
Conformi voto vestigia sacra secuti.
Unus, transumens de nomine Domini nomen,
Preconum Christi speculum fuit adque viator;
p. 2351
Alter, Franciscus, qui vili veste minorem
Cunctis se prebens, dux estitit ipse Minorum.
Parvulus in mille crevit, tenuisque lapillus
In montem magnum, grandis de fonte pusillo
Processit fluvius vasto diffusus in orbe;
Irriguum cuius animas rigat, adque salubris
Potu doctrine vitiorum comprimit estum.
Hic transire videns fugientis gaudia mundi,
Adque voluptates carnis cum carne perire,
Et, nisi per pugnam, nullam superesse coronam,
Bellum cum mundo subiit, cum principe mundi
Mirum commisit fragili sub vase duellum.
Incentiva domans, in mortis corpore Christo
Comoriens, membrisque suis pia stigmata portans,
Aerias acies et sevi demonis iras,
Spirituum furias ignitaque spicula trivit.
Non utens ferro novus hic athleta novellas
Armorum species fidei congessit in arcem:
Firma fides cordis et confidentia verbi,
In cruce pendentis Christi compassio mira,
Rerum conten[p]tus, carnis sopita voluntas,
Excubie noctis, sinplex oratio mentis,
Parca cibi, potus assunptio, verbera carnis,
Corda rudis nudique pedes, simul aspera vestis,
Huius apostolici munimen et arma fuere.
In se flammatus divini Neumatis igne
Et de se prebens aliis exenpla, beati
Luminis est dictus ardens lucensque lucerna:
Preditus hiis donis alter fuit iste Iohannes.
Hic pugne novitate calens fervensque sub armis
Militat ecclesie castris, cum prole tuetur
Catholice fidei muros, heresisque nephande
Argutos stimulos confundit acumine veri;
Hic splendore sue vite, dulcedine verbi
p. 2352
Multos irradians pavit, multosque retraxit
De mundi pelago, scelerumque voragine mersos
Inpulit ad portum venie, regnique beati
Participes fecit quos mendicare sub isto
Tenpore predocuit, et quos abiectio vite
Reddidit hic miseros celo dedit esse beatos.
V - De ortu et conversatione in domo paterna.
Eius tenporibus, celo sua dona pluente,
Edidit Asisium florem sydusque novellum,
Claram, qua floret, qua claret mundus, et ordo
Virgineus quondam premortuus orbe revixit;
Cuius odore novo, cuius splendore beato
Preredolet patria, provincia tota coruscat.
Fertilis Asisii tellus generosaque vitis,
Duplice sub fructu gaudens, sub palmite bino
Pollens, emicuit in mundo mistica Bethlem.
Illa tulit Christum, Franciscum nobile Christi
Edidit hec me[m]brum; de miro Virginis illa
Preradiat partu, micat hec sub virginis ortu.
Exiit ut rutilans lampas hec virgo pudica,
Sanguine conspicua, claris natalibus orta.
Istius genitrix fuit Ortola[na] vocata,
Nobilibus pollens studiis, pietatis amica.
De radice bona florescens vi[r]gula crescit:
Flore de dulci nascuntur dulcia poma,
Fructiferam glebam conmendat fructus opimus.
Ex hac dum gravida nimium paritura timeret
Mater et oraret, sonuit vox auribus eius:
'Ne timeas; salva divino munere, quoddam
Parturies lumen, cuius fulgore moderno
Clarescet mundus'. Ex huius federe verbi
Clara vocata fuit a sacri fluminis unda,
Ut vox ipsa rei vel res sit consona voci.
Hec velud aurora surgens quasi luce modesta,
Paulatim cepit studiis clarescere mentis;
p. 2353
Utque capax fuerat infantia virginis, utque
Ipse requirebat sensus puerilis, eam sic
Spiritus afflabat, sic perficiebat in actu.
Filia de more sequitur vestigia matris:
Mente vigil, docilis animo, prelucida sensu,
Que teneris annis matris suscepit ab ore
Pectore sincero fidei primeva recondens,
Se Domino tenplum iam principiare studebat;
Utque Dei cultus et vite celibis actus
Primevum tenpus teneros prescriberet annos,
Puro conceptu mentis satagebat, ut intus
Posset et exterius se Christo primitiare.
Pauperibus tribuens manus insudabat, et intus
Orans attente Domino se thurificabat;
Sepe Pater noster parvis numerando lapillis,
Invigiles Domini laudes cantare solebat;
Dum reficit miseros, heret dum mente supernis
Prosequitur Martham simul est anplexa Mariam.
Mollia iam spernens et mollibus aspera celans,
Induit ad carnem lane pungnentis amictum.
Cunque viro vellent hanc desponsare parentes,
Respuit, in sponsi spirans conubia Christi,
Cuius delicias iam pregustarat amenas,
Cuius in amplexus et in oscula digna pudore
Virgineo, gustu mentis suspensa suisque
Dulcorata favis, eius languebat amore.
O deitatis opus, o dispensatio summa
Summi conscilii! mentem quam compluis, illam
Prepurgas vitiis, celesti nectare condis,
Mulces, dulcoras, flamma succendis amoris,
A terris retra[h]is, vehis ad celestia; quod sic
Aula sit ipsa tua, sit tenplum, mansio, sedes,
Et veniens maneas, recubes, pascas, requiescas!
VI - De notitia et familiaritate beati Francisci.
Virgo, ducis sacri concivis et emula vite,
Eius perflata fame frag[r]antis odore,
p. 2354
Non tepido corde cupit hunc audire, videre.
Voto conveniunt parili: vir sanctus ad eius
Non minus ardebat aspectum, famine dulci
Sperans predo bonus talem divellere predam
De mundi laqueis, studiis vincire supernis.
Qui magis ardebat et quem plus forte decebat,
Prevenit hanc visu, persepe revisus ab illa;
Alternantque vices et congrua tempora captant,
Ne sacris studiis rumor dispendia prestet.
Ad sanctum patrem pergit studiosa puella
Gressibus occultis, una contenta sodali.
Vir sanctus loquitur; suspendunt verba puellam,
Et rapitur quocumque rapit doctrina loquentis.
Persuadere studens in mundi verba reducit
Conte[m]ptum, fore vana docens hec gaudia mundi:
Delicias, census, mundi labentis honores,
Formas, picturas et cuncta sophismata rerum
Assimilat fumo, fugienti comparat unbre.
Sicque sub hiis verbis procedens, dogmate sacro
Illecebras dampnat, ferit et commertia carnis;
Admmonet ut virgo voveat se nubere Christo,
Laudibus extollens insignia virginitatis.
Non magis insistam. Sic concludente magistro,
Virgo dat assensum. Que prenascentis amoris
Igniculo caluit, eius crescente calore
Fortius ardescit; quod preconceperat intus,
Promovet exterius. Tenpus sibi querit et horam.
I[n]star habet cythare quasi plectro voce citata,
Dum parens monitis reddit se virgo sonoram:
Auris pulsatur, ignescunt viscera; sic sic
Massa rudis flamma fit ductilis, igne domatur,
Cuditur in pulcram, deducitur inde monetam.
VII - Qualiter per beatum Franciscum conversa de seculo ad religionem
transivit.
Virgo fugam mundi sitiens pulsansque magistrum,
Poscit eum quando seu qualiter esset agendum.
p. 2355
Ulterius dux ille verens differre, quod almus
Spiritus interno flatu conflarat in ipso
Virgineo vase, ne quod sibi vera sophia
Purgarat speculum fedetur pulvere mundi,
Mandat ut in Palmis vicinis veste decora
Exeat ad palmas, et postea nocte sequenti,
Vite presentis per[e]untia castra relinquens,
In lacrimosa crucis convertat gaudia mundi.
Exequitur virgo iussum patris, ecclesiamque
Intrat et in cetu dominarum clara refulget.
Cunctis ad ramos turbis properantibus, ipsa
Continuit gressus quodam suffusa pudore;
Divino nutu Presul descendit ad illam,
Prebet ei palmam. Sunt hec presagia quedam:
Quam sibi iam Christus intus sponsaverat, ipsam
Quodam prevenit speciali Presul honore.
Utque suus doctor precepit, nocte secuta,
Clara suos egressa lares ad limina sacre
Virginis accelerat: ipsam cum lumine grandi
Excipiunt Fratres, leti de divite preda
Rapta de retibus mundi; statimque recisis
Crinibus ornatus varios ponpasque reliquid,
Mundo commigrat, feces Babilonis et omnes
Respuit illecebras, sordique renuntiat omni.
Quod de connubio Christi conceperat ante,
Parturit exterius; in sacra Virginis aula
Nato se spondet in firmi fedus amoris,
Virginei floris donans insignia Christo.
Felix conubium, felixque professio, castus
Amplexus, iocundus amor, connexio dulcis,
Sollicitum studium, fervens dilectio! Grandis
Est pietas, miranda Dei dignatio, per quam
Mens devota Deo nubit, fragilis caro Verbo,
Infima iunguntur summis et vilia caris!
p. 2356
Ad sanctum Paulum sapiens auriga puellam
Deduci fecit, donec disponeret ille
Celestis Sponsus fieri quid postea vellet.
VIII - Qualiter a consanguineis impugnata fuit.
Innotuit res ista suis, rumore volante;
Festinant corde lacero revocare puellam:
Spargunt blanditias, promissa serunt, furiisque
Virginis exagitant mentem, subvertere querunt;
Insistunt nec proficiunt, frustraque laborant.
Illa capud nudans pannis altaris adheret;
A Christi se servitio discedere nolle
Clamat et emissum nunquam se frangere votum.
Roborat intus eam divini fervor amoris,
Et crescit virtus, bello crescente suorum,
Quo magis insistunt, sistens et cedere nollens.
Sic invicta suos Clare constantia vicit.
Lucida Lucie placet huc exempla venire.
Fertur Pascasio sic insultasse tyranno:
'Vim nullam sentit animus, nulloque timore
Deprimitur; solum cogit violentia corpus'.
IX - Q[u]aliter ad ecclesiam sancti Damiani pervenit.
Francisci iussum post hec pia virgo secuta,
Ad sacram sancti Damiani transiit aulam.
Ista caverna fuit, in qua benedicta columba
Nidum virginee sobolis construxit, et in qua
Mundo se celat sponsi celestis amore.
Hic macerans corpus, depresso fomite carnis,
Se docet et socias vitiorum monstra domare;
Hic fragilis sexus, mulierum cetus inermis
p. 2357
In se dum pungnant, dum se se carne flagellant,
Spirituum turmas vincunt Herebique tyrannum.
Vixit in hac annis hec quadraginta duobus,
Et multas in ea dominas pluresque puellas
Instituit servire Deo sub paupere veste.
Lilia virtutum candent hic florida morum;
Hic oculo mentis celestia pervia fiunt.
Singula quid referam, cetus quibus ipse beatur?
Se speculum statuunt vernantis Religionis.
O nova pugna, novum bellum, congressio mira,
Mirus conflictus et dignus laude triumphus:
Inferior sexus, sub carnis mole gravatus,
Aerias vires superat fraudesque retundit!
X - De fama virtutum eius circumquaque diffusa.
Summa Dei bonitas, non passa latere lucernam
Sub modio, voluit, merito crescente puelle,
Multos ipsius perfundi lumine, multos
Fulgentis mundo Clare clarescere fama.
De bonitate sua redolebat fama, propinquas
Terrarum partes inplebat; et undique currit
Femineus cetus: mulierum vasa pudica
Virginis exenplo festinant nubere Christo,
Carnis ab excessu retra[h]it se nupta marito,
Sanguine perspicue spetiosa palatia spernunt,
Religiosa loca condunt, se seque recludunt.
Artaque vita placet ob summe premia vite.
Sicque Dei nutu fragrans sua fama remotis
Partibus illuxit, aspersit regna, sueque
Splendentis vite radios legavit in orbem.
Clara, reclusa brevi cella, sub tegmine vili,
Magnatum thalamos penetrat, penetralia regum
Nardus odora suo grato perfundit odore.
p. 2358
Regalis generis dominas hec sacra ducissa
Inlecebras carnis petulantis spernere monstrat,
Mundi delicias, morituros nolle maritos,
Exenploque sui celesti nubere Sponso.
Surgitur ad studia virtutum, preduce Clara;
Ecclesie gremium numerosis floret alumpnis
Tot ramus folia, tot vernans virgula flores
Protulit, et natos Mater sine semine carnis,
Quod bene conveniunt sibi mistica verba prophete:
In fetu sterilis nupta generosior estat.
Dum sitit hec animas, dum delectatur in illis
Stipari malis, fulciri floribus orat,
Illam subiciens causam: quia languet amore.
XI - De sancta eius humilitate.
Ordinis ista sui primus lapis et studiosa
Nutrix et custos, cupiens formare puellas
Virtutum studiis, humilis, quasi provida mater,
Virtutis gemmam prefert in dogmate morum:
Hanc colit, hanc optat proprias vestire Sorores.
Ex qua virtute, velud ex radice beata,
Mentis in affectu plantaria sancta virescunt.
Virtutes alias hec condit, easque colorat,
Et donis mentes aptat redditque capaces.
Hec memor humani lapsus, quasi mentis ysopus
Mundificat sensus anime, pellitque tumorem
Hec, veluti Sponsi summi specialis amica,
Virginis in mente residens actuque refulgens,
Suggerit ut, quamvis existat in Ordine prima,
Spernat primatum renuatque magistra vocari.
Suscipit invita, Francisco precipiente,
Offitii pondus, curam regimenque Sororum;
Nil tamen offitio gessit grave, nilque superbum
p. 2359
Intulit; immo suis servit prelata, suoque
Virgo ministerio minor est et forma minorum.
Exemplum retinens Domini summique magistri,
Non sibi serviri querit, servire parata.
Moribus ipsius velud in speculo speculatur
Queque puella sue se non preferre sorori,
Set magis ut studeat maior servire minori,
Maioremque minor animo veneretur, honoret.
Hoc in matre legunt, repetunt exempla magistre.
Offitiosa nimis, mater plerumque sororum
Fundit aquas manibus, sotiisque sedentibus astat;
Sordida nec fugiens, nec fetida virgo perhorrens,
Abluit egrotis tergitque sedilia feda,
Et pedibus famularum lotis obscula prebet.
Nec reticere volo quoddam memorabile factum.
Cum semel hec famule pedibus sua flecteret ora,
Obstupuit famula, non passa, pedemque retraxit;
Et pede subtracto dominam percussit in <hore.
Iocunda facie tulit hoc, blandeque resumit
Virgo pedem famule, plante mox obs[c]ula figens.
XII - De sancta et vera paupertate.
Pauperibus demo[n]strat iter paupercula mater.
Quem prius in mente contempserat, ere paterno
Disperso miserisque dato, iam corpore mundum
Deserit et, voti compos, cum paupere Christo
Pauperiem sequitur, cum Christi paupere Matre
Mendicare cupit. Post Christum currere gaudet,
Mundo de corde pulso foris, exonerata
Rebus terrenis; et paupertatis in arto
Dilatat mentem, desiderioque beate
Vite conculcat presentis gaudia mundi.
Nil preter Christum iam querit, nil nisi Christum
Sperat, nilque suas sotias permittit habere.
Paupertas sibi sola placet, pro cuius amore
Dulcia desipiunt, pretiosaque vilia fiunt.
p. 2360
Hic sibi nidificat, hic thesauriçat, et ipsa
Fit sibi munimen, defensio, mentis asylum
Adversus carnem, mundum, magnumque tyrannum.
Cum nichilo pugnat, cum paupertate triumphat.
Res nova! Virgo petit, ob paupertatis honorem,
Quod novus Ordo suus in paupertate creatus
Sedis apostolice munimine perpetuetur.
Sit licet insolitum quod pauper Clara requirit,
Id tamen inpletur, paupertatisque beate
Littera papalis titulum confirmat eisdem.
Post, licet ob sevas corrupti temporis iras
Terrea pauca sibi vellet concedere Papa,
Ipsam promittens a voti solvere lege,
Restitit, et Pape fertur sic esse locuta:
'A Christi penitus absolvi nolo sequela'.
Alta sapit mulier, audens obstare magistro,
Pontifici summo, solvendi sive ligandi
Suppremum cui posse dedit divina potestas!
Forte quod inbiberat illius pocula, cuius
Nec falli doctrina potest nec fallere novit,
Et quod agebat eam divinus Spiritus intus.
Est ibi libertas, ubi spirat; quos agit, illi
Non sunt sub lege: legi preiudicat omni.
Cum sibi questores victus quesita reportant,
De modicis gaudet, de multis mesta videtur;
Integer allatus panis sibi displicet, et plus
Particule seu frustra placent et fragmina panis.
Et quia despiciens magnum multumque perorrens,
Proficit ex modico cumulareque gaudet in ipso;
Virtutum Dominus, dulcis, pius adque benignus,
Multiplicare volens modicum, quo virgo meretur,
Et Clare meritum claris extollere signis,
Incipit a modicis in laudem virginis huius,
Conventum satians uno de pane Sororum.
Clarius ut pateat, subscripta relatio pandit.
p. 2361
XIII - Miraculum de multiplicatione panis.
Unum namque sacer panem conventus habebat,
Urgebatque fames, commedendi venerat hora.
Affertur panis; dispensatrixque vocata
Dimidiat. Fertur pars extra Fratribus una,
Pro sotiis reliqua retinetur, matre iubente.
Dimidium panis in quinquagi[n]ta recidi
Partes, apponique iubet; dixitque ministra:
'Exigit antiqua miracula sectio talis'.
Adiecit mater: 'Fac, filia, perfice iussa'.
Tunc properat, mandata volens inplere iubentis.
Ad Christum currit mater, suspirat et orat.
Tunc illud modicum sic Christi munere crescit,
Quod satiantur eo mox quinquaginta Sorores.
Exiguas voluit pietas augere superna
Particulas, cuius replet omnipotentia totum.
O summe bonitatis apex, o copia nunquam
Deficiens, Deus, ipse tuis non deficis; immo
Affluis ex alto dives, prelargus, habundans,
Dona pluis, bona multiplicas et munera spargis!
XIV - Aliud miraculum de oleo sibi celitus dato.
Una quippe die penitus defecerat illis
Christi pauperibus oleum. Tunc illa benigna
Mater, compatiens sotiis, vas accipit unum,
Abluit hoc propriis manibus, ponitque seorsum,
Unde minister erat sumpturus; et ipse vocatur,
Querere quod properet oleum. Set, eo properante,
Prevenit obsequium fratris Deus, et replet illud.
Optinet hoc matris supplex oratio. Frater
Accelerans plenumque videns, submurmurat, atque
Se fore delusum dixit, frustraque vocatum.
Miraris, lector, quasi sit mirabile; set sic
Mireris, quod hoc esse magis laudabile credas,
Totum credibile dicas, venerabile totum;
p. 2362
Nam Deus in sanctis mirabilis hoc operatur:
Magna facit Dominus, ubi servus magna meretur.
In merito servum, Dominum veneremur in actu.
Nolo mireris oleo vas esse repletum;
Set si miraris, potius mirare quod is qui
Hoc oleum fudit, oleo non deficiente
Perfudit mentem Clare, quam rore beato
Conpluit, et nomen subito diffudit in orbem.
In viridem laurum saliuncam crescere fecit,
In grandem cedrum voluit transire miricam.
Quis non miretur? Humilis muliercula, testa
Fictilis adque cinis tenuis, sic ilico crevit,
Quod domus aut patria non continet huius odorem
Unguenti, sed totus eo perfunditur orbis.
XV - De mortificatione carnis.
Non servat sibi Clara modum, nec mollia querens
Comuni vult lege frui. Nimis aspera temptat.
Horrida sunt actu, que sunt miranda relatu.
Non facit ad votum, nimium leve forte putabat
Clara togam portare rudi de vellere testam,
Seu de mantello vili; sibi stringere pectus
Sub corio porci languet, nimis yspida cuius
Connubit carni fragili tonsura pilorum.
Hanc quoque dilacerat de villis vestis equinis
Nodis conserta, rigido sibi fune reducta.
Conqueritur miseranda caro peccasse parentes,
Quorum posteritas vitiate traduce carnis
Lubrica fit, concreta malis, obnoxia culpis,
Nolens addicta penis et dedita morti.
Nuda sibi fit lectus humus, quandoque recisa
Lectus erant sarmenta sibi, sub vertice lingnum
p. 2363
E[s]t sibi pulvinar. Storio quandoque iacebat,
Substernens capiti modicum palee, quasi plumam.
At quia tam dura vix ultra ferre valebat
Attritum corpus, Franciscus mitius egit,
Mandans ut pleno paleis fiscone quiescat.
Non servat metam seu ritum ieiuniorum,
Quem tenet ordo sacer devote religionis.
Huic cibus est panis, aqua potus quolibet anno
In quadragenis binis, quibus ipsa secundo
Et quarto sextoque die cessabat ab esu,
Vinum percipiens Domini quandoque diebus.
Set quia nimirum post tempora longa sub ista
Vita, seu morte potius, marcescere cepit,
Vir sanctus Presulque loci iussere, quod huius
Regula ieiunii triduani pernitiosa
Exulet, et quod nulla dies pertranseat, in qua
Non modico panis corpus regat attenuatum.
Virginis hinc artem videas, qua pondera carnis
Exuit et cogit spirantia monstra silere.
Cum caro nostra modum senper transire laboret,
Non sibi iam servare modum lex equa requirit;
Namque dolum pulsare dolo, propellere vim vi
Et fraudi cum fraude viam concludere, lex est.
Non grave ieiunium, non observantia talis
Efficit hanc mestam; vultus pretendit amenos,
Iocundos, ylares senper; carnisque flagella
Cordis amor levigat. Fervet dulcedine Sponsi.
Dum recolit, dolet et plorat ludibria Christi,
Sputa, flagella, minas, colaphos, cruciamina seva,
Celorum Dominum pro servis in cruce tensum,
Confixum clavis, lacrimosa morte peremptum;
Dumque gemit sanctos pro Christi nomine passos,
Verbera carnificum, suspendia, vincla, flagella,
Ardentes laminas, gladios, incendia, mortes,
Multos pro Christo cesos, pro cuius amore
Non lapides Stephanus metuit, Laurentius ignes
Derisit, vincens Vince[n]tius aspera vicit:
p. 2364
Dum recolit seva teneris illata puellis,
In quibus Agnetis constans infantia frangi
Non potuit, non omnino Lucia movetur;
Leniter exequitur [gravia?], ieiunia carnis
Sponte subit, cunctosque suos pia gesta labores
Dulcorant, exempla levant, comitiva remulcet,
Plurima confortant suffragia, premia firmant.
XVI - Digressio quedam de pugna spirituali.
Non tibi displiceat, lector, digressio talis.
Tres i[n]stant hostes homini: demon, caro, mundus.
Spiritus aggreditur, blanditur gloria mundi,
Continuatque suos motus petulantia carnis.
Demon ut superet hominem, cito subruat ipsum,
Carni se copulat, in ea sua commovet arma;
Ut caro pars hominis veluti vicinior hostis
Surgat in oppositum, subvertere nobiliorem
Partem contendat; ut homo sic dimi[di]atus
In se bella videns, pugnans in corpore mortis,
Pugne subcu[m]bat, vincatque domesticus hostis.
Interior desudat homo sic vincere carnem,
Quod vincens castiget eam; contendit in ipsa,
Fomite compresso cecaque libidine pulsa,
Quod caro se subdat, dominetur spiritus; et sic
Bello transacto, votiva pace secuta,
Fortius in mundum surgat, mundique tyrannum
Prosternat citius, quasi liber et exoneratus.
Si carnis vis pace frui, sub lege modesti
Constituas illam, sibi tolle superflua; nunquam
Indulgere velis, ne forte recalcitret: illi
Parcendo, ledis; parcis ledendo. Quid ergo?
Seviat in ipsam, non parcat spiritus; illa
Non compressa furit, servit collisa. Voluptas
Est inimica sibi, dampnosa licentia. Queris
Ut salves? cedas; si diligis, esto molestus.
Siste vagam, lentam stimula, religaque furentem.
p. 2365
Sanat corporeas pestes afflictio carnis:
Sepe malum fit cura mali, morboque medetur
Sectio, demulcet et viscera potus amarus.
Motibus extinctis vel rectius extenuatis
Infecte carnis, repetat mens interiora,
Se circumspiciat, sibi curas subtrahat omnes,
Intima perlustret; et si quid in exteriorum
Discursu movit aut, i[n]stigante maligno,
Promovit turpe, deducat id ante tribunal
Cordis, discutiat, accuset, dampnet et illud
Abstergat gemitu, lacrimis, suspiret et oret.
Nam lacrime, gemitus, fervens oratio, cordis
Interiora lavant, fantasmata cuncta repellunt,
Nubila depellunt mentis faciemque serenant.
Hinc ad mortiferas pestes et turpia monstra
Stans vigil et docta pugnandi celitus artem,
Clara suum tenplum disponit: in interiori
Mensa thus adolet, dum contemplatur et orat.
Cordis ibi primos motus tenuesque favillas
Suffocat, extinguit lacrimarum flumine. Mentem
Purificans, eius oculos defigit in illud
Suppremum summumque bonum, speculatio cuius
Mentem suspendit, alienat et innovat; ut sic,
Sensibus obtusis, celestia mentis acumen
In Verbo videat, in quo sibi conscia mens fit,
Se videt adque suas maculas circumspicit omnes.
Cernit in hoc speculo quod sit sine sorde creata,
Quodque sit ipsa sui genitrix actrixque reatus;
A se sit vitium, de se sit prava voluntas,
Et meritum non salvet eam, sed gratia velle
Preveniens hominis, consumans adque coronans;
A se defectus, et sufficientia soli
Sit referenda Deo. Dum mens considerat ista,
Non tumet ex merito, non ex virtute superbit.
Hiis ita dispositis, prorumpit in exteriora.
p. 2366
"Non missura cutem, nisi plena cruoris, yrudo"
Indignata furit, animalia feda trucidat,
Illecebrosa cremat, terit incentiva molesta;
Sic dum se macerat, dum carnis sordida mactat,
In sua salvificum convertens membra flagellum,
Insita nature cedunt, infusa triumphant.
Dic michi, te queso, facit hoc industria Clare?
Ut reor, hoc potius operatur Spiritus ille,
Est cuius virtus inmensa, potentia summa,
Dura liquefaciens, cum vult, et mollia durans.
XVII - De exercitio sacre orationis.
Eternis afflata bonis, abducta caducis,
Laudibus invigilat, ymnos agit, artius orat.
De gremio mentis excusso pulvere sordis,
Obtutus anime lucem defigit in illam,
Que lucere facit homines, qua cuncta creata
Subsistunt, vivunt, pariterque moventur in ipsa.
Profluit in lacrimas orando, suasque Sorores
Incitat ad fletum: movet has lacrimatio matris.
Assiduat sua vota Deo, noctemque diei
Applicat, et longis post completoria noctis
Tractibus, attente, sotiis orantibus, orat.
Set cum iam fessas oratio longa Sorores
Afficit, et propria vadunt dare membra sopori,
Insistit Sponsumque suum magis anxia querit,
Affectu pulsat, lacrimis compellit, et eius
Predulces gustus furtim sibi sepe requirit.
Procidit in faciem, lacrimarum flumine terram
Infundit, mulcet labiis, ut sic videatur
Devotis manibus iam iam sibi stringere Christum.
Dic, queso, devota Deo dulcissima sponsa,
Quid dempse lacrime cupiant sitiantve, quid orent.
p. 2367
Nunquid naufragium metuis? aut forte remordet
Te nota delicti, que Sponsi digna mereris
Deliciis eiusque bonis potioribus uti?
Aut te forte movent Pauli sacra verba beati,
Qui pia post studia virtutum splendida, multos
Profectus anime: 'Michi nil sum conscius' inquid;
Non tamen ex hoc se reputat fore iustificatum?
Vel non quod lacrimis delere piacula, set quod
Irriguo tali gaudes potiora mereri?
An est quod sotiis lacrimas fundendo mereris?
Nescio quid. Secreta tua tibi, Clara, relinquo.
Non tamen ignoro, memini, plerumque relegi
Insignes meritis lacrimas effundere, non quod
Supplicium metuant, magis est quod premia tardant
Prevenit in nocte socias, per signa silenter
Excitat ad laudes; surgitque cubantibus ipsis,
Accenditque speras, signum sepissime pulsat.
Non ibi desidie locus, tepor exulat omnis;
Nec sunt discipule segnes, stimulante magistra.
XVIII - Quod diabulus apparuit oranti.
Invidet antiquus hostis profectibus huius.
In specie nigri pueri se visibus affert:
Non plorare monet, querens subvertere; subdit
Quod privabit eam lacrimarum fusio visu.
Respondens virgo, sic protulit insidianti:
'Nunquam cecus erit, Dominum quicumque videbit'.
Confusus cessit; sed eadem nocte reversus
Post matutinum, repetit temptator eandem
A lacrimis cessare monens, ne reuma solutum
Naribus emungat, nasique minatur eidem
Torturam. Fit ad hoc celeris responsio Clare:
'Nulla Dei servo poterit tortura nocere'.
p. 2368
Sic exclusus abit demon, non insulit ultra
Victus, quem gemino propellit virgo triumpho.
XIX - Qualiter ab oratione inflamata redibat.
Dulcia que gustat orans de fonte perhenni,
Et quos igniculos sibi de fornace beata,
Seu que de Sponsi thalamo pigmenta reportat,
Derivat sotiis; has mulcet nectare verbi,
Inflammata suas gaudet flammare Sorores
Ignibus eloquii: mirantur virginis huius
Preclaros vultus, ignitaque verba loquentis.
Clarior est facies ubi de fornace recedit
Ferventis studii, radiis vibrata supernis.
Inspice quid iustis oratio pura meretur,
Sive quid oranti meditatio sancta rependit.
Ut Moysi quondam, conscenso monte, benigni
Respectu Domini facies radiosa coruscat;
Sic huic pro modulo dulcis collatio Sponsi,
Dum contenplatur celestia mentis in arce,
Preditat sensus anime faciemque decorat.
XX - Quod virtute orationis sue fugavit Sarracenos.
Quot mala sustinuit vallis miseranda Spoleti!
Quot lacrimosa sibi Frederici Cesaris ira
Intulit, et quot seva tulit discrimina! Belli
Conflictus, rerum permaxima dampna, locorum
Strages et cedes hominum sonuere per orbem.
Hostilis rabies invasit clade sub illa
Asisii fines, exercitus inper[i]alis
Obsidione gravi cives inclusit; et illis
Instabant acies equitum, numerosa cohorsque
Sarracenorum, sevis precincta sagittis.
p. 2369
Dum terret cives portis iam proximus hostis,
Ausa nephas omne gens impia, gens scelerata,
Infida progenies, Crucis emula, christicolarum
Querens pernitiem, quorum sitit ipsa cruorem;
Ecclesie sancti Damiani claustra furentes
Transiliunt, saltuque suo furor ille nephandus
Exterret Christi famulas, nimioque fragore
Examinat, dementat eas: aspectus eorum
Afficit has, veluti stigialia monstra viderent.
Incinerat facies subitus pavor, attenuatur
Spiritus atque tremor muliebres concutit artus.
Dum velud arma sua lacrimas gemitusque reposcunt,
Sic pavide, sic exanimes et sic tremebunde,
Ad matrem referunt gemitus fletusque Sorores.
Conpatitur mater, et quamvis corpore languens,
Intrepido corde se mandat ad <hostia ferri,
Hostibus obicitur, argenti vase reclusum
Sancti sanctorum corpus precedere iussit.
Sola Dei querit suffragia virgo, sibi se
Totam prosternit, orat, lacrimatur et inquit:
'An placet has famulas, tibi quas in amore nutrivi,
Ecce paganorum manibus sic tradere, Christe?
Custodi, Domine; tua, supplico, gratia salvet,
Quas hoc articulo nequeo salvare puellas'.
Mox veluti pueri sonuit vox auribus eius:
'Vos ego salvabo semper'. Festina subinfert:
'Clemens Domine, precor, istam protege terram,
Que multum devota tuo nos pascit amore'.
'Hec patietur' ait 'quamplura gravamina terra;
Set defendet eam mea virtus'. Tunc lacrimosam
Attollit virgo faciem flentesque Sorores
Alloquitur, confortat eas, spondetque salutem.
Congeries mox illa canum, conversa retrorsum,
Deturbata fugit, dum cogit oratio Clare.
Sic orans hostes exclusit virgo reclusa.
Tunc quibus insonuit ea vox, interminat ipsa
Quod sileant, nulli pandant, dum vixerit, illud.
p. 2370
XXI - Miraculum de liberatione civitatis ab obsidione.
Civis Aversanus, Vitalis nomine, vite
Prodigus et fame cupidus, tunc inperialis
Militie primus, fines animosus in armis
Occupat Asisii, terre canpestria nudat
Arboribus, cunctaque simul circumsita vastat;
Affirmat comminans quod non omnino recedet,
Donec subiciat terram parereque cogat
Cesaris inperio. Iam sic artaverat illos,
Quod superesse sibi vicina pericula credunt.
Hoc ubi comperiit virgo, permota dolore
Ingemuit, sotiasque vocans sic inquit eisdem:
'Nos hec terra vovet, nobis bona multa ministrat;
Esset inhumanum, si non in tempore pravo
Succurramus ei. Si sit pugnare benignum
Pro patria, gladioque solum natale tueri,
Cum precibus pugnare magis censetur honestum'.
Precipit afferri cineres, nudare Sorores
Quamque suum caput; ipsa suo cu[n]ctisque Sororum
Inponit cineres. Post hec sibi: 'Pergite' dixit
'Ad Dominum nostrum; pulsate pium, precibusque
Inplorate piis populi terreque salutem'.
Ad consueta, precum concurrunt arma. Quid inde?
Permotus precibus Dominus lacrimisque coactus,
Disgregat hostiles acies, civesque quieti
Restituit. Post hostis eos vexare quievit.
Tempore post modico lapso capitaneus ille
In sua fata ruit, belli discrimine cesus.
XXII - De virtute orationis contra demones.
Non mirum si, magna potens, sit strenua virgo
In minimis, aut si lacrimis armata revincat
Terrenas acies, ausus orando refrenet
Humanos; cuius oratio sancta repellit
Aerios hostes, quos non clementia flectit,
p. 2371
Non timor extundit, non ulla pudentia frenat.
Istud ab experto testatur femina quedam,
Que veneranda loca dominarum leta requirens
Ut grates devota Deo Clareque referret,
Asseruit quinque se dudum demoniorum
Vexatam furiis, et ab horum peste beatis
Ereptam Clare meritis; dixitque quod ipsa
Monstra fatebantur precibus se virginis uri,
Et de possesso per eam se vase fugari.
XXIII - Quod papa Gregorius instanter petebat eius orationes.
Pontificum summus orat, Gregorius, huius
Clare fulciri meritis precibusque foveri.
Novit adire preces huius fastigia celi,
Et terris humilem superum virtute beari;
Scit quod virginitas paradisi replet amena,
Angelico splendore nitet, velud incola celi
Condelectatur superis, superum comitivis
Virgineus candor aspirat inesse beatis.
Clara, pudicitie cultrix, candore beato
Delectat superos cives, et gaudia celi
Celum mente colens morum probitate meretur.
Hanc ditat meritum duplex, duplexque corona
Prestolatur eam; quam mortificatio carnis
Equat martiribus, insignia virginitatis
Ipsam virgineis dignam dant esse choreis.
XXIV - De mira devotione erga Sacramentum altaris.
Ex operis fructu se mens exponit, et eius
Res foris exemplat votum. Sic virginis huius
Quod fuerit mentis studium, devotio queve
Ad Christi mensam, qua conficiente ministro
Pignoris eterni libamina sancta geruntur,
Pandit opus manuum, digitorum publicat actus.
p. 2372
Cum nimis egrotans in lecto [Clara] iaceret,
Erigitur pannis submissis fulta, sedensque
Filabat pannos, in particulasque recisos
Et sericis thecis seu purpureisque reclusos,
Ad decus altaris Sacramentique decorem
Prompta per ecclesias Christi dispensat amore.
Denique sumptura corpus Dominique cruorem
Se calidis lacrimis rorat, Christumque latentem
' Non minus in spetie panis timet et veneratur,
Quam veneretur eum celum terramque regentem.
XXV - De quadam miraculosa consolatione quam ei Christus in
infirmitate fecit.
Celestis mensor homini condigna rependens,
Virginis exequat studium votumque repensat.
Ut memor est Christi senper, nec deprimit ipsam
Languor, set languens in Christi fervet amore;
Sic et eam Christus condulcat, lenit et egram
Visitat, adque pio mentem solamine mulcet.
Accidit ut pueri Christi natalis adesset
Nox, que mundane proscribit nubila noctis.
Non habet obscurum, splendet nox ipsa novata
Lumine perpetui solis nascentis in orbem.
Hec nox, immo dies, est in qua, teste propheta,
Mella fluunt colles et stillant dulcia montes;
Qua, puero nascente, polus nova dona propinat
Terris, et mundo nubit substantia celi.
Etherei cives iubilant hac nocte beata,
Nuntiat angelicus cetus nova gaudia mundo.
Ad Matutinum surgunt hac nocte Sorores
Ut Christo iubilent, infirma matre relicta;
Que Puerum natum recolens nimiumque dolensque,
Laudibus ipsius languens non possit inesse
p. 2373
Christo conqueritur, et cordis supplice voce
Alloquitur sponsa Sponsum, suspirat et inquit:
'Ecce vides, Domine, quod sum tibi sola relicta'.
Nec mora. Concentus mirabilis ille beati
Francisci sonuit in virginis auribus; audit
Psallentes Fratres: nec erat locus ille propinquus,
Qui nisi celesti nutu perlata fuissent
Organa, seu dono summe virtutis adauctus
Corporis auditus foret, hec attingere numquam
Humano more potuisset virginis auris.
Nec nimis hoc mirum reputo; magis esse benignum
Credo, quod ad dulce solamen sola videre
Christi presepe meruit. Post, mane secuto,
Intulit hoc sotiis: 'Benedictus sit Deus! Ipse
Me non deseruit solam; sua gratia fecit
Quod mea percepit auris sollempnia tota,
Que chorus in sancti Francisci concinit aula'.
XXVI - De ferventissimo crucis amore.
Pungit amara crucis Christi compassio mentem
Virginis, ad lacrimas oculos sacra vulnera cogunt.
Diversos anime motus crux ipsa movebat:
Elicit hinc lacrimas, solamina parturit inde;
Passo compatiens lacrimatur virgo; salutem
In cruce dum recolit, plausus et gaudia surgunt.
Temperat hoc fletum, quod restauratio mundi
Ex cruce dependet, quod lacrima dulcis amaros
Detersit fletus, delevit pena reatum,
Plaga luem lavit, livorem vulnus abegit.
Hinc sibi dulcescunt lacrime, compassio mentem
Dulcorat, fit crux lenis, fit passio grata.
Quem sibi fortis amor devinxerat atque profundo
Cordis inherebat, animo non excidit, inmo
Hunc quasi precipuum thesa[u]rum mentis in arca
Servat, persepe memorans, repetensque frequenter.
p. 2374
A[d]monet hinc dominas Christum deflere, suique
Exemplo docet hoc. Cum sepius ista moneret,
Anticipat dicti lacrimarum copia finem;
Dumque crucis Christi distinguit tenpus et horam,
In sexta nonaque suam compunctio maior
Contorquet mentem: clavis stat fixa doloris.
Cum semel oraret in nonis, spiritus ille
Nequam percussit maxillam virginis, et sic
Suffudit livore genam, lumenque cruore.
Hec crucis Offitium didicit, velud eius amator
Franciscus docuit, simili quoque more peregit.
Illa precum verba, que plagas quinque recensent,
Ruminat. Hec iubilus, hec sunt sibi cantus amenus.
XXVII - Memoriale quoddam Dominice passionis.
Accidit, et recitare iuvat, quod tempore quodam
Advenit Cene Domini revolutio sacra;
Noxque propinquabat, qua proditor ille Magistrum
Vendere non timuit, presumpsit pacis alumpnum
Corruptor pacis sub pacis prodere signo,
Et tenebris dampnare diem, caligine lucem
Perdere, mortali contractu vendere vitam.
Iamque pavor mortis instabat et ille cruentus
Sudor agonie, qua Patrem Filius orat
Humanum sapiens calicis quod transeat [h]austus.
Secretum celle petiit, se virgo reclusit.
Orans prosequitur orantem, mestaque mestum;
Captio crudelis, illusio turpis, amara
Que tulit ille pius et mansuetissimus agnus,
Virginis in mentem subeunt, vehementius herent.
Singula dum recolit, dum mens se cogit ad ista,
Per totam noctem pia virgo diemque sequentem
Extra se rapitur, sua lumina cogit in unum.
p. 2375
Affectus vigilant anime, faciuntque silere
Corporis offitia; peragit mens otia sancta,
Dum sic fixa manet, dum sic immobilis extat.
Sepe redit famula matrem visura, videtque
Immotam stare; non in diversa feru[n]tur
Vultus. Cumque dies Veneris transacta fuisset,
Noxque sequeretur que prevenit illa beata
Sabbata, devota repetit tunc filia matrem,
Accendit lumen, memorat per signa statutum
Id, quo vir sanctus dudum preceperat illi,
Quod nulla sibi virgo die postponeret esum.
Evigilat mater, quasi tunc aliunde rediret:
'Non opus est' inquit 'candela; nonne dies est?'
Respondet famula domine: 'Nox transiit illa,
Succedensque dies abiit; nox altera venit'.
Tunc sibi mater ait: 'Benedictus sit sopor iste,
Quem nimis optavi; tandem votiva recepi!'
Ne tamen hinc fastus surgat, vel laude tumescat
Humana, vetuit mater dixitque puelle:
'Hoc dum corpus ago, caveas exponere cuiquam'.
Qui legis hec, oro, perfectio virginis huius,
Quanta sit inspicias, quam purus spiritus eius,
Liber et exutus motus et pondera carnis!
Stat mens confixa Christo, corpusque soporat.
Nec sopor est carnis: non hunc natura soporem
Infert, set placidam dat ei mens ipsa quietem.
Sic conscissus erat paries, sic extenuata
Carnis grossities, lasciva tota sepulta,
Motus allisi, sic mortificata voluptas,
Sic domitus fomes, quod non obstacula gressus
Impediunt anime, non obsistentia tardat
Vota, nec affectus reprimit studiisve repugnat.
Quam placidus sompnus! quam contenplatio grata!
Quam dulcis gustus et amena refectio mentis!
Quam felix potus, quo sic fit debria virgo
Corpore, quod mente sit sobria; sic aliena
Mundo, quod celo sit cognita, proxima Sponso.
p. 2376
Corpore dissolvi cupiebat Apostolus, et sic
Christo coniungi; plus hic, quod carne retenta
Fit, licet ad tenpus, hec virgo domestica Christo.
Cor vigilat, cor summa petit; caro prava quiescit.
Obsequitur corpus, animi se legibus uti
Gaudet, obedire satagit, servire laborat.
Est animus rector; regitur caro, servit, obedit.
Non ibi conflictus, non lix seu pugna duorum;
Est unum velle, par votum, parque voluntas.
Que dudum fuerat effrenis eratque molesta,
Doctrinata subest, tractabilis adque pudica.
Imperat hic, facit hec; hic (decidit), illa movetur;
Sistit eam pro velle suo, (preiudicat) illi:
Spiritus auriga stat et it quocumque iubetur.
Que tulit invita, subit ultro; levia fiunt
Aspera que fuerunt: sic fit portabile totum
Quod fuit ante grave, sic et dulcescit amarum.
XXVIII - De miraculis que signo crucis operata fuit.
Scribentis calamus fletus depinxit amaros
Virginis et crebra lacrimarum flumina, quorum
Perfudit (divina) crucis vestigia rivis;
Et nunc melifluo testu describit amenos
Arboris ipsius fructus et dulcia poma,
Que lacrimas tergunt et mulcent pectus amantis,
Balsama precellunt et aromata queque revincunt;
Que lacrimis madefacta piis crux ipsa refudit
Virginis in manibus. Operatur mira, medetur
In virtute crucis mater languentibus, adque
Omnibus egrotis medicamine subvenit uno.
Set cum sit longum signorum pingere telam
Et que circunstant loca, tempora (trad)ere metris,
Que sinus ystorie largo sermone resignat;
p. 2377
Sit satis exprimere morbos curasque medentis,
In quibus ipsa Crucis preclara potentia fulget
Et meritum famulantis ei virtusque relucet.
Cum foret arreptus furiis, ut gesta recensent,
Frater cui nomen Stephanus, Franciscus ad ipsam
Dirigit egrotum, mandans sibi ferre medelam.
Prosequitur patris verbum: langore gravatum
Consignans, ubi multotiens orare solebat
Obdormire parum fecit; sompnoque retentum
Liberat. Evigilans surgit sospesque recedit.
Quidam Mathiolus dictus, puer atque triennis,
Naribus intrusit lapidem; cui nulla salutem
Ferre manus potuit. Ad Claram curritur; huncque
Christi signavit signo, lapidemque reiecit.
Infectus maculis oculum Perusinus habebat;
Claram curandus adiit. Signavit, eumque
Ad matrem misit, signum crucis ut geminaret.
Hec nate veneranda sequens vestigia, mundum
Spreverat et Christo cupiens servire, soluta
Lege maritali, sub religionis amictu
Concluso cum virginibus se clauserat [h]orto.
Obsequitur proli mater, signoque beato
Lesum signavit oculum. Mox, nube fugata,
Limpidus efficitur. Merito genitricis id actum
Testatur Clara; set se medicamine tali
Asserit indignam mater, prolisque beate
Extollit meritum tribuens ei pondera laudis.
Per quasi bis senos annos afflixit in ulna
Unam de sotiis morbus, cui fistula nomen.
Stillabat saniem per quinque foramina plaga.
Cui virgo compassa, crucis medicamine summo
Plagam curavit sotie, tribuitque salutem.
Illo de numero quedam, cui nomen Amata,
Ydropisim, febrem, tussim, laterisque dolorem
Per tredecim menses fuerat perpessa, nimisque
Tot morbis oppressa simul confecta iacebat.
Conpatiens mater expertam consulit artem,
p. 2378
Salvifico signo patienti subvenit, atque
Tot mala profligans langoribus exuit egram.
Offitium vocis ammiserat una Sororum
Per binos annos, et erat sic inde gravata
Quod vix exterius vox attenuata sonabat.
Demonstratur ei per visum nocte beata,
Qua celebris colitur Assumptio Virginis alme,
Quod sibi per dominam Claram vox restituetur
Hoc viso, patiens expectat mane diei
Cum desiderio; qua lucescente, benigne
Querit opem matris, signari postulat; illa
Signavit: Vocem mox hec signata recepit.
Auris perdiderat auditum tenpore longo
Quedam de sotiis a Christo nomen adepta.
Hoc contra vitium plures adhibere medelas,
Set frustra, studuit. Capud huius virgo salubri
Signo signavit; auditum reddidit illi.
Infirmabatur graviter pars magna Sororum.
Ingrediens solitam sotiis adhibere medelam,
Virgo quintuplicat super egras nobile signum;
Et dum sic repetit, sanat mox quinque Sorores.
Ex hiis apparet in pectore virginis huius
Radicasse crucem: de fructibus intima cordis
Replet, et ex foliis spargit foris ipsa medelas.
Summam constituit fidei sibi virgo speique
In (sola virtu)te crucis, misteria cuius
Pagina sacra notat (et aro)mata clausa figurant.
Quid nisi forma crucis fuit illa mosayca virga,
Que mare divisit, latices de monte deiecit,
Dulcoravit aquas? Crucis hec magnalia signant.
Quid peregrina loquor, vel quid mendico remota?
Quid moror (in minimis et) particularibus insto?
An mirum censes aliquos languore gravatos
Mirifico signo crucis accepisse salutem?
p. 2379
An magnum forte reputas quod particulares
Partius abstergit morbos, que largius omnem
Languentis mundi potuit detergere plagam?
Christi purpureo crux vera peruncta cruore
Atque suis menbris quasi gemmis predita claris,
Mortem destruxit, inferni vincla resolvit,
Restituit vitam, celi patefecit amena.
Quid non mellifluum, iocundum sive salubre,
Quid non salvificum, seu mite piumve, benignum
In cruce resplendet? Crux hec mala cuncta recidit,
Morbos depellit, languores sanat et omnes
Corporis abscidit pestes, eliminat omnes
Sordes et maculas anime, fugat omne malignum,
Litigium solvit, celi terreque relegat
Discidium, sedat odium pacemque reformat.
Hic adverte parum quod crux, licet omnia possit,
Se tamen humanis studiis meritisque coaptat,
Et pro mensura fidei se format in illis.
Non erat unius apud omnes manna saporis.
Dissimiles parit hec fructus in dispare cultu:
Pectora si tepida fuerint, crux ipsa tepescit;
Cum calidisque calet, si sint ferventia fervet.
In se largiflua, primis se reddit avaram;
Parca penes medios, postremis magna rependit.
Est eadem diversa gerens; variatur in illis,
In quibus ipse crucis cultus differre videtur.
Hinc patet in Clara quod, dum crucis ardet amore,
In cruce magna facit, per eam crux grandia prestat.
XXIX - De cotidiana informatione Sororum per se et per predicatores.
Clara puellarum doctrix rudiumque magistra,
Conmissum servare gregem, sibi frangere panem
Vite, prebere sibi nutrimenta salutis,
Summis invigilat studiis. Quasi mater alumpnas
Moribus informat, blande monet adque benigno
p. 2380
Confovet affectu. Que, dum considerat illud
Quod non conveniunt nec in una sede morantur
Maiestas animi cum fedo carnis amore,
Nulla fit ad tenebras convenctio lucis, honestum
Cum turpi se non patitur; docet inde Sorores
Carnalem strepitum de mentis pellere sede,
Quodque vacare Deo studeant, mentisque recessu
Obliviscantur patriam, carnisque propinquos
Abiciant, miseros affectus carnis et eius
Omnes restringant nugas, ratione magistra.
Instruit hinc mater monstratque quod insidiosus
Hostis multiplices laqueos abscondit, ut inde
Puras decipiat animas; aliterque dolosus
Mundanos, aliter sanctos subvertere temptat;
Diversisque viis hostis molitur apertis:
Nunc pugnat vitiis, et nunc virtutis amictum
Mentitur, falsumque struit sub ymagine veri;
Turpe vel obscenum sub tegmine celat honesti.
Et quia multotiens languet mens ipsa quiete,
Orando torpet animus, meditando pigrescit,
Mens variis acta studiis invescit in illis;
Expedit ut mente subeant diversa vicissim:
Nunc foris insistat operi, nunc otia querens
Mens sibi se rapiat, opus intermittat et alte
Conmigret, solisque Dei penetralibus insit.
Istud dum repetit anima, dum decoquit intus,
Pellere desidiam, torporem mentis et omnis
Accidie vitium cupiens sollertia matris;
Tempora distinguit, movet in diversa Sorores:
Nunc orare monet, tranquilla mente supernis
Versari studiis, nunc insudare labori,
Nunc citat exterius ad opus, nunc advocat intus
Ad studium mentis, ut sic fastidia tollat.
Nam dum cedit opus studio, studiumque labori,
p. 2381
Promtius exequitur pondus manus ipsa laboris;
Letius aggreditur summam mens ipsa quietem,
Dulce sapit studium, meditatio sancta calescit.
Non tamen ipsa suis monitis contenta, puellis
Per sanctos doctosque viros alimenta propinat,
Celestis vite, qui sacri nectare verbi
Mentes perfundunt Dominarum, pectora flammant;
Quo dulci potu fit eo fecundior ipsa,
Quo magis hunc sitiens haurit, magis imbibit, eius
De quo fit sermo magis exardescit amore.
Sic mellitus eam pastus, sic potio sacra
Celibis eloquii reficit, sic dulcia Sponsi
Cantica delectant, sic deliciatur in illis
Virginis auditus, quod cum de Fratribus unus,
Nomine Philippus, verbum proponeret, ipsi
In visu puer astabat pulcerrimus atque
Oblectabat eam plaudens. Cum talia quedam
De sotiis visu placido de matre videret,
Exhilarabat eam visus plaususque suavis.
Gaudebat, quamvis scripture nescia, virgo
Doctos audire; quorum sacra verba recondens,
De testa nucleum, dulcem de cortice fructum
Noverat elicere, verbi penetrare medullam.
Indictum fuerat ne quis frater Dominarum
Religiosa loca peteret, nisi de speciali
Pape permissu. De tali virgo statuto,
Dum sibi perspiceret illud quod pabula verbi
Rarius acciperent, doluit cunctosque remittens
Fratres qui victus querebant, intulit: 'Ex nunc
Corporei victus questores nolumus, ex quo
Papa suo vetito verbi subtraxit alumpnos'.
Hoc ubi comperiit, vetitum mox Papa resolvit,
Istud in arbitrium ponens et velle Ministri.
Non solum curat animas, quinimmo puellis
Offitiosa suis servit, pressasque sopore
Algentes operit socias in frigore noctis.
Si qua pati legem communem forte nequiret,
p. 2382
Ordinis indictum non posset ferre rigorem,
Secum materna pietate remissius egit.
Mestis compatitur merens, lacrimansque medetur
Mestarum lacrimis; si cui temptatio mentis
Invasit claustrum, pedibus prosternitur eius,
Consolatur eam blandis affatibus; et sic
Erigit elisas mentes et sublevat egras.
Illud apostolicum retinens et gestibus inplens,
Quod pietas ad cuncta valet, dum subvenit egris,
Dum supportat <honus et dum miseretur egenis,
Dum reparat lapsos, fragiles dum robore firmat,
Omnibus assistit velud omnibus omnia facta.
Dulcia dum recolunt servitia matris alumpne,
Se sibi devotis animis placidisque rependunt:
Ut dulcem matrem studio venerantur amoris,
Moralis vite reverentur in arte magistram,
In Christi sponsa vestigia sancta, benignos
Gestus, perfectos sensus mirantur et actus.
XXX - De infirmitatibus eius et languore diutino.
Per quadragenos annos hec virgo cucurrit
In paupertatis stadio, pertingere querens
Ad bravium vite, spe cuius levia ducens
Aspera, cum multos cruciatus sponte subisset,
Pressuris variis macerasset corpus, ut eius
Tellus multiplici meritorum germine pollens,
Culturis repetita novis et vomere duro
Scissa nove frugis crementis gratior esset;
Invaluere mala carnis, tabescere cepit
Corpus, languoris longevi mole gravatum.
Dispensante Deo factum fore creditur, ut quam
Strenuitas fecit operum splendore coruscam,
p. 2383
In tollerando foret meritis prestantior, atque
Passio victricem faceret, quam strenuus actus
Hostibus attritis dederat splendere tropheis.
Quesitas sibi servat opes patientia, custos
Virtutum, gaudetque novos apponere census.
Non minus infirme prestat patientia, servans
Virtutes alias quasi thesauraria virtus,
Quam quevis alia, propria que forte meretur.
Equat querendi meritum quesita reservans;
" Nec minor est virtus quam querere, parta tueri ".
Fit sera virtutum pacientia, pacis amica,
Nobilior cunctis morum resplendet in aula.
Inter virtutes magis hec prestare videtur,
Que dum divitias aliarum servat easque
Accumulat, summe sibi querit premia laudis.
Nobile virtutum genus est patiendo mereri,
Vincere dum patitur; nichil est prestantius ista
Virtutum spetie; fit eo magis in patiente
Iocundum meritum, quo passio dulcior extat;
Quo magis in carne patiens affligitur, eius
Fortior est animus. Carnis languore frequenter
Perficitur virtus: sic languor deliciosus
Estat, sic morbus dulcis, sic passio lenis,
Sic ylaris mala cuncta subit, quod nulla querela
Seu murmur resonat. Nec solum fortiter, immo
Gratanter quasi delicias, sic excipit omnes
Languores; in eis sibi premia magna requirit.
Altius est meritum, quo fit productior eius
Morbus; et ut maius meritum, sic gloria maior.
Cum foret urgente morbo iam proxima morti,
Disposuit Christus obitum differre, quod eius
Romanus Presul solleniter exequeretur
Funus et exequiis dignos adhiberet honores.
Tunc faciente moram Lugduni Presule summo,
Cum languore gravi nimium foret attenuata
p. 2384
Mater, acerbisque meroribus afficerentur
Corda puellarum, quaedam virgo monialis
De sancto Paulo meruit subscripta videre.
Monstrabatur ei quod apud sanctum Damianum
Staret et in lecto pretioso Clara iaceret.
Cum sotie flerent de matris morte propinqua,
Ad caput apparens mulier formosa Sorores
Alloquitur, quarum fletus lacrimasque remulcens,
Inquit: 'Nolite victuram plangere'; subdens
Esse prius Dominum cum discipulis rediturum,
Quam languens virgo moriatur. Et ecce, brevi post
Tempore decurso, pervenit Curia tota
Perusium. Postquam novit sic esse gravatam,
Visere languentem festinat episcopus ille
Cui dat cognomen venerabilis Ostia sedis.
Hic pater officio, cura studiosus alumpnus,
Affectuque pio fuerat sibi carus amicus.
Pascit eam Christi vitalis corporis esca,
Et reliquas dulci reficit sermone puellas.
Huic sotias lacrimando suas aliosque Sororum
Cetus obnixe virgo commendat, et illud
Precipue rogat ut titulus de paupere vita
Sedis apostolice scriptum confirmet eisdem.
Spondet; et ad votum, quod Clara precatur, adimplet.
Annali spatio decurso, Papa profectus
Asisium venit, ut perficerentur in illo
Hec que de Clare fuerant previsa recessu.
Cum sit trans hominem citraque Deum, satis apte
Altior offitio Domini gerit ipse figuram;
Discipulosque sui fratres signare videntur,
Utpote qui quasi membra sibi specialius herent.
XXXI - Quod Papa Innocentius infirmam visitavit absolvit et
benedixit./B
Propositum complere suum de virgine summus
Acelerat Sponsus, cupiens inferre supernis
p. 2385
Thecis purgatum repetitis ignibus aurum,
In potiora sui thalami deducere sponsam,
Ut cui compassa fuerat conregnet eidem.
Cuius deliciis virgo suspensa, perorat
Vincula dirumpi carnis, de carcere mortis
In libertatem revehi, cum divite Christo
Ditari; que dum terris paupercula Sponsum
Mendicum sequitur, percussum saucia, passum
Conpatiens, humilis humilem, mitisque benignum,
Conregnare sibi sperat fierique coheres.
Menbris attritis languore, supervenit illi
Morbus finalis, qui per compendia mortis
Dum corpus perimit, dum carnis vincla resolvit,
Istius exilii fit meta malique recessus,
Ingressus vite, patrie reditusque perhennis.
Pontificum summus Claram iam summa petentem
Visere deproperat; et quam sub tempore nostro
Femineum vulgus merito precellere vite
Conperiit, dignum ducit presentia Pape,
Funus ut ipsius celebri veneretur honore.
Inque monasterium veniens lectoque propinquans
Languentis, dextram sibi porrigit. Oscula figit
Clara, petitque pedem; quem scandens Papa scabellum
Commodat; huic virgo sursum pariterque deorsum
Obscula defigens, inclinat se reverenter.
A quo cum peteret peccamina cuncta remitti,
I[n]fert hic: 'Utinam venie michi sic opus esset!'
Post absolvit eam summus pater et benedicit.
Cumque recessisent omnes, quia virgo Ministri
De manibus sacram Christi susceperat escam,
Erectis oculis sursum manibusque plicatis
Ad Dominum, lacrimans affatur mater alumpnas:
'Filiole, laudate Deum, dignatio cuius
Concessit pietate sua michi talia dona,
Que conpensare celum vel terra nequiret:
Ipsum suscepi Christum, meruique videre
Celi Clavigerum, Domini summumque Ministrum'.
p. 2386
XXXII - De finali transitu eius et hiis que in eo visa vel acta sunt.
Circumstant lectum morientis matris alumpne;
Exundant oculi lacrimas, suspiria cordis
Intima producunt, et viscera casus acerbus
Excruciat. Cogit lacrimabilis ille recessus
Ad lacrimas; non ipsa fames, sompnusve remittit
Planctum, non requies noctis, nullusque diurne
Mense delectus: delectat plangere, potus
Sunt lacrime, merorque cibus. Sic tenpora noctis
Deducit peragitque dies intensio luctus.
Inter lugentes Agnes germana precatur
Cum lacrimis, ne, se dimissa, Clara recedat.
Quam sic solatur: 'Placet, o carissima, Christo
Hinc me transire; set tu plorare quiesce:
Ad Dominum venies, et me festina sequeris'.
Addiciens illi, quod consolatio magna
Eius preveniet, Domino faciente, recessum.
Cresceret ut plebis devotio, virgo diebus
Pluribus in mortis concedere fa<cta videtur.
Concurrunt populi, sanctam venerantur, eamque
Almifice Sedis sacer ille senatus honorat.
Est satis auditu mirabile: corporis escam
Cum non sumpsisset denis septemque diebus,
Tanto fovit eam virtus divina vigore,
Ut cunctos ad se venientes virgo salubri
Mulcens affatu Christo servire moneret.
Cum quidam frater, Rainaldus nomine, longo
Tritam martirio carnis grandique malorum
Pondere depressam patienter ferre moneret
Aspera, respondit promta sibi voce, quod ex quo
Francisci monitis Domino se vovit, eamque
Induit ex alto Christus, sibi nulla molesta
Pena fuit, morbusve gravis, seu passio dura.
Iam propius stante Sponso sponsamque vocante,
p. 2387
Vult per presbiteros et Fratres spirituales,
Ut lacrimosa sibi recitetur passio Christi.
Inter quos stabat Domini ioculator amenus
Frater Iuniperus, qui verbi nectare plenus
De Domino calida profundere verba solebat.
Hunc, quodam dulcore novo perfusa, requirit
Virgo, novum poscens de Christo si quid haberet
Pre manibus frater; qui de fornace profundi
Pectoris emittens scintillas eloquiorum,
Virginis oblectat aures, animumque remulcet.
Ad flentes tandem se vertit mater alumpnas,
Et paupertatem Domini conmendat eisdem:
Laudans commemorat celestia dona, suosque
Devotos et devotas benedicit, et orat
Detur ut a Domino benedictio rel[l]igiosis
Pauperibus cunctis presentibus adque futuris.
Cetera quis referat sine fletu? quisve subortas
Contineat lacrimas, ubi casus tam lacrimosus
Nil preter lacrimas, luctum fletumque refundit?
Astant Francisci sotii duo, de quibus unus
Angelus est dictus, qui conlacrimando remulcet
Merentes alios; Alter, Leo nomine, deflens
Clare decessum lacrimosa dat ob[s]cula lecto.
Plangunt filiole matrem, matrisque recessus,
Dum se destitui dulci solamine cernunt;
Delegant lacrimas in euntem, flentque quod eius
Transitus ipsarum sepel<lit solacia tota.
Vix pudor ipse manus retrahit divellere crines,
Dilaniare genas: hinc pectora fortius ardent,
Quod nequit exterius prorumpere flamma doloris:
"Quoque magis tegitur, tectus magis estuat ignis ".
Claustralis dominas cogit censura silere,
Singultusve graves prodit dolor immoderatus.
Hoc tamen inmensum poterat levigare dolorem;
Quod iam non moritur moriens, set mortua vivet.
Esse pium reputo morientem flere, piumque
Huic congaudere; sibi nam debetur utrumque:
p. 2388
Infert mors lacrimas, plausum successio vite.
Ad se conversa sanctissima virgo silenter
Inquid sic anime: 'Proficiscere, tuta recede:
Iam felix conductus adest; tuus ipse Creator,
Qui te de nichilo fecit, te sanctificavit,
Teque tuus custos tenere quasi mater alumpnum
Semper dilexit'. Cum quereret una Sororum
Cui loqueretur, ait: 'Loquor hec anime benedicte'.
Nec longe distabat ei comitiva superna.
Ad quamdam sotiam mater conversa: 'Vides tu'
Inquit 'quem video Regem celi?' Super illam
Fit manus Excelsi; felicem concipit inde
Visum corporeis oculis, aciemque reducens
Ad portam, videt hoc, quod in albis ingrediuntur
Virginei cetus, gestantes aurea serta
In summis capitum; preclarior omnibus una
Inter eas graditur, gestans diadema coruscum;
Hocque fenestrati speciem videbatur habere
Thuribuli, tanto radians splendore, quod ipsam
Intra claustra domus noctem lucescere cogit.
Ad lectum, quo sponsa iacet, speciosior illa
Procedens, more peramantis se super illam
Incu<nbat et dulces amplexus donat eidem.
Hinc a virginibus splendens profertur amictus,
Quo Clare tegitur corpus, famulantibus illi
Certatim cunctis, thalamusque paratur eidem.
Succedente die, postquam Laurentius ille
Strenuus athleta petiit fastigia celi,
Egrediens anima superum conscendit in aulam,
Aureola cum virginibus fruitura perhenni.
O quam mors felix, quam transitus ille beatus,
Quam casus dulcis et amena solutio carnis!
Introitus vite fit mors et ianua celi.
Omnibus est pene mors pena; bonis via vite,
Exilii finis,patrieque regressio per quam
Vite punctali succedit vita perhennis,
Et ceno celum, mundo paradisus amenus,
p. 2389
Splendens gemma luto, pretiosaque purpura sacco,
Perpetuusque dies nocti, lumenque tenebris,
Libertas vinctis, peregrinis mansio celebs,
Gloria sanctorum lacrimis, mercesque labori,
Currenti bravium, certanti laurea perpes!
XXXIII - Qualiter ad exequias eius Curia romana confluxit cum
multitudine populorum.
Confestim rumor obitu de virginis omnes
Conmovit cives: simul illuc sexus uterque
Confluit, et tantus ibi fit concursus, ut ipsa
Sola remansisse videatur terra. Beatam
Acclamat populus, sanctam veneratur, et intra
Laudes admiscent lacrimas. Properatque Potestas
Septus militibus armatorumque catervis;
Sero pervigiles et toto tempore noctis
Custodes adhibent, thesaurum tam pretiosum
Custodire student, ne forte quid inde sinistri
Accideret; nam tanta fuit devotio cunctis,
Ut prelatorum sacra pontificalia signa,
Que splendent digitis, pretiosis insererentur
Defuncte manibus, ut quid sibi querere possent
Virtutis: sperant quod mortua non sit avara
Circa devotos, que grandia dona pluebat
Vivens, et mundo signorum fulgure vivat.
Ad Clare funus festinat mane sequenti
Romane Sedis Antistes cum comitiva
Fratrum: civesque concurunt. Hinc ubi ventum
Esset ad exequias et que de more geruntur
Inciperent Fratres in matris flebile funus,
Offitium de Virginibus magis esse canendum
Proloquitur Papa; set ubi spectabilis ille
Presul cui celebrem dedit Ostia pontificatum
Et vite splendor pariterque scientia famam,
Quod res tam celebris maturius esset agenda
Respondit, misse sollempnia mesta secuntur.
p. 2390
Postea, cum sotiis Papa residente beato,
De vanis mundi labentis temate sumpto
Prefatus Presul mellito gutture mella
Fundens eloquii, Claram sermone diserto
Conmendat, mundum mentis sprevisse recessu.
Circundant funus a cardine nomen habentes,
Debita percelebri peragunt suffragia more.
Set quia non tutum reputant dignumve quod ipsum
Tam sanctum pignus, tam nobile, tam pretiosum
Sic longe distet a civibus, illud in ymnis,
Laudibus et iubilo plebis, clangore tubarum,
Preclarum Clare corpus transfertur in aulam,
Cui dat cognomen titulumque Georgius. Illic
Francisci tumulata prius sacra membra fuere,
Ut qui viventi dux extitit et via vite,
Defuncte pater ipse locum tumulumque pararet.
Concurrit populus, numerosis laudibus ipsam
Magnificat, clamat quod vere virgo beata
Regnat in excelsis iam consociata supernis
Civibus et residet sublimis in ethere, cuius
In terris corpus tanto plebs tractat honore.
Post hec paucorum spatio currente dierum
Claram subsequitur Agnes soror eius, ad Agni
Provehitur cenam. Deus hiis dispensat ut ambe,
Natura, vite merito regnoque sorores,
Christo coniubilent, celo sine fine fruantur;
Quodque repromisit illi soror ante recessum,
Exitus ostendit; ut quam fuit illa secuta
Mundi conten[p]tu, moriens sequeretur eamdem
Signis conspicuam, virtutum luce coruscam,
Ad Christum, vite concors regnique coheres.
Virgo puellarum celebs auriga, precare
Christum pro nobis: tua conversatio sancta
Exuit a culpis multos, ipsosque novatos
Ad vitam, vite quadam novitate reduxit;
Nos, qui te superum regnum gaudemus adeptam
Et tua magnifica preconia laude sonamus,
Celo restituens, predoni subripe mundo.
p. 2391
XXXIV - Incipit opusculum de miraculis que post mortem eius
Dominus demonstravit.
Hactenus almificos descripsi virginis actus,
Hactenus exposui preclaros eius agones;
Nunc occulta placet miracula, mira referre
Signa, quibus nostri redolent extrema libelli.
Non eget accensu facis excellentia solis;
Sic ad preclara Clare preconia solus
Sufficeret splendor operis lumenque relucens
Ex vite merito. Nullas fecisse Iohannem
Virtutes legimus, quo nullus sanctior extat;
Set quoniam fidei tepor et devotio plebis
Exigit et tante matris reverentia cogit,
Perstringens aliqua de multis, plura relinquens,
Que sunt iurata scribam miracula, queque
Luce magis lucent, fido sermone retexam.
XXXV - De liberatis a demonio.
Quidam namque puer, Iacobinus nomine, civis
Perusii, fuerat quadam sic peste gravatus,
Sic actus furiis, ut non tam pondere morbi
Esse putaretur lesus quam demone tentus.
Nunc disperate se precipitabat in ignem,
Nunc se per terram collidens, ore lapillos
Mordebat, duro confringens marmore dentes;
Et capud ipse suum graviter laniabat, eoque
Conscisso miserum maculabat sanguine corpus;
Distortumque gerens os, linguam prohiciebat
Extra, sicque suos artus glomerabat, ut inde
Sepe videretur crus circumducere collo.
Hunc bis cotidie vexatio talis agebat;
Huic duo non poterant obsistere, quin sibi vestes
p. 2392
Exueret; nullus potuit prebere iuvamen,
Nec medicinalis industria ferre salutem.
Cunque pater pueri, Guidaloctus nomine, nullam
Hiis unquam posset furiis adhibere medelam,
Ad Clare transit suffragia, supplicat illi
Pro puero, deposcit opem, sibi devovet ipsum.
Ad cuius tumbam properans, deponit ibidem
Natum; qui statim persensit adesse medelam:
Liber abit, nec vexat eum post lesio talis.
XXXVI - De eodem.
Sic quedam mulier, Alexandrina vocata,
Demonis afflatu male vexabatur, ut ipsam
Per quandam rupem coniunctam fluminis undis,
In morem volucris faceret volitare frequenter.
Hanc quoque per gracilem cogens descendere ramum
Acclinem fluvio Tyberis, faciebat ibidem
Illusam miseram ludentis more vacare.
Perdiderat merito scelerum latus ipsa sinistrum,
Unam de manibus morbus contraxerat illi;
Nec tribuere sibi medicamina plura salutem.
Ad sacrum Clare festinat lesa sepulcrum,
Effunditque preces conpuncto corde. Precantis
Se mox inclinat votis pia virgo, medetur
Adversus triplicem medicatrix optima morbum.
Sanatur contracta manus, laterisque salutem
Consequitur languens, et pellitur hostis iniquus.
Altera demonio multisque doloribus acta,
Virginis ad tumulum pergens accepit eodem
Tenpore votivam, Clara miserante, medelam.
XXXVII - De furioso sanato.
Francigenam puerum furie pervaserat horror
In tantum, quod eum lingue privaverat usu;
p. 2393
Horrende corpus eius furor ipse movebat.
A nullo poterat, furia luctante, teneri,
Quin tentus sese collideret et laniaret.
In defunctorum lecto religatus, in aulam
Virginis infertur invitus; et ante sepulcrum
Eius mirificum positus per compatriotas,
Consequitur precibus horum miser ille salutem.
XXXVIII - De liberato a morbo caduco.
Hic Valentinus de Spello mole caduci
Extiterat morbi depressus, eoque gravatus,
Quod sex cotidie vicibus quocumque cadebat:
Gressus abstulerat illi contractio cruris.
Ducitur ad tumulum Clare, devectus asello;
Cunque dies binos eger iacuisset ibidem
Et successisset lux tertia, morbida grandi,
Nullo tangente, languentis sura fragore
Personuit. Mox a morbo fit liber utroque.
XXXIX - De ceco illuminato.
Bissenis annis Iacobellus nomine, visum
Perdiderat: sine ductoris solamine quoquam,
Quin rueret preceps et devius, ire nequibat.
Hic semel a puero dimissus et absque ducatu
Pergens incaute, cecidit, graviterque cadendo
Collidens miser illi capud sibi fregit et ulnam.
Cum prope Narne[n]sem pontem de nocte cubaret,
Cuiusdam domine species apparuit illi,
Quem vocat in sompnis: 'Cur non ad me, Iacobelle,
Assisium properas et amica luce frueris?'
Evigilans mane tremebundus, visa duobus
Exponit sotiis, cui 'Sic audivimus' aiunt
'Quod quedam domina nuper migravit ibidem,
p. 2394
Ad celebrem cuius tumulum miracula multa
Ostendit divina manus'. Permotus ad ista,
Dirigit Assisium gressus, veniensque Spoletum
Perspicit in sompnis eadem que viderat ante.
Otius exurgens cursum pre lucis amore,
Pervenit Assisium; turbisque fluentibus illuc,
Non patet accessus ad tumbam virginis illi.
Supponit lapidem capiti, sompnum capit; audit:
'Si potes intrare, tibi per Dominum bene fiet'.
Surgit, cum lacrimis clamat, turbasque precatur
Quod via prestetur. Postquam fit cessio, statim
Deponit vestes et se discaltiat, atque
Corrigia collum precingit, aditque sepulcrum.
Lentus ei sompnus obrepit. Clara beata
Precipit ut surgat sanus, lucemque refusam
Nuntiat. Evigilat, et ubi caligine pulsa
Clarum per Claram sensit sibi lumen adesse,
Clarificat laudatque Deum pro munere tanto,
Quodque Deum laudent astantes excitat omnes.
XL - De manu perdita et restituta.
Cum de Perusio quidam cum compatriotis
Contra Fulginei cives certamen inissent,
Ex ictu lapidis graviter collisus in ulna,
In medicos census multos expendit, eique
Nullum prebere medici potuere iuvamen,
Quin collisa manus penderet inutilis. Optat
Corpore precidi, quod cernit inutile membrum;
Mallet enim mancus fieri membroque carere,
Quam totum corpus morbosa parte gravari.
Querit opem Clare: movet hunc clarissima fama
Signorum; votumque manus sub ymagine cere
Solvens emissum, statim postquam super eius
Accubuit tumbam, presto fit virgo; priusquam
Exeat ecclesiam, sibi gaudet adesse salutem.
p. 2395
XLI - De contractis.
Sic quidam Petrolus dictus languore trienni
Consumptus fuerat, sic desiccatus ab ipsa
Mortifera peste, quod ei violentia morbi
Renes curvarat adeoque reflexerat illum,
Ut substentatus baculo vix pergere posset.
Multos explorat medicos pueri pater, illos
Precipue querens quos novit in arte medendi,
Ossibus elisis, expertos, bona cuncta paratus
Solvere pro cura; set respondetur eidem
Quod nequit humana penitus puer arte iuvari.
Hinc Clare perquirit opem: puer ante sepulcrum
Delatus modicumque iacens, tulit inde salutis
Munus, et exiliens Domini magnalia laudat
Ipsum glorificat verbis, signoque corusco
Plebis conventum movet ad preconia Clare.
XLII - De eodem.
Ex utero matris claudum puerumque decennem,
Quem sibi compatiens pietas materna frequenter
Almifico patri Francisco vovit, ab ipso
Curandum; nec curatum pia virgo miserta
Curavit. Quod non tribuit bonus ille magister,
Eius discipula confert. Ubi claudus ad eius
Devehitur tumulum: solita pietate diebus
Paucis decursis, crepitantibus ossibus, eius
Obliquos gressus in rectum Clara reducit.
XLIII - De eodem.
Eugubii civis, Iacobus cui nomen, habebat
Quinquennem puerum, qui gressu debilis in se
p. 2396
Sistere nequaquam poterat nec pergere quoquam.
Hunc velud ostentum mo[n]strumque domus pater eius
Flebat; qui terra cubitans, in pulvere repens,
Surgere et frustra temptans herebat: eundi
Velle sibi natura dedit, set posse negavit.
Hunc puerum Clare devovit cura parentum,
Adiciens illi, ut verbis utar eorum,
Quod suus esset homo, curatus forte per illam.
Quem sibi devotum mox sanat; eumque parentes
Mirifico Clare properant offerre sepulcro.
XLIV - De eodem.
Edita Mevanio mulier Pleneria dicta,
Preter opem baculi, contractis renibus, ire
Non poterat, nec eo curvum substollere corpus;
Set male nutantes gressus hinc inde trahebat.
Quodam namque die Veneris defertur ad illum
Percelebrem tumulum, de quo magnalia surgunt,
Qui micat eximia signorum luce, coruscat
Prodigiis, splendet virtutum fulgure, pollet
Muneribus, donis rutilat redoletque medelis.
Quod rogat assequitur mulier; nam mane sequenti
Erigitur, plenaque salus donatur eidem;
Et redit ad propria proprio devecta regressu.
XLV - De sanatione a tumoribus gutturis.
Gutturis intensum Perusina puella tumorem
Glandibus incurrit; in natis bisque decenis
Inducebat ei nimium tumor ille dolorem.
Sic locus excrevit, tumuit sic guttur, ut ipsum
Grossitiem capitis eius superare videres.
Virginis ad tumulum deduxit sepe puellam
Mater. Cumque semel de nocte iaceret ibidem,
Inmaduit sudore tumor, mollescere statim
Ille ceperunt strume modicumque moveri.
p. 2397-
Postea sic Clare meritis evanuit illa
Congeries tota, sic et locus ille resedit
Gutturis, ut morbi vestigia nulla fuissent.
XLVI - Item aliud quod fecit cum adhuc viveret.
Contigit ut, Clara dum viveret, una Sororum
Consimilem morbum pateretur, eratque vocata
Andrea; set morbi fugiens sufferre dolorem
Iniecit sibi stulta manus. Mirumque quod inter
Ignitos lapides pectus glaciale latebat;
Frigida sic anima latitabat in igne beato,
Qui glaciem solvit, qui pulso corda rigore
Flammat et absumpta purgat rubigine mentes.
Hec quadam sibi nocte gulam compressit, ut ipsum
Evomeret vesana globum, conamine tali
Velle supergrediens celestis Numinis. Idque
Non latuit Claram; patuit divinitus illi.
Uni de sotiis iubet ut subcurat eidem
Sorbendumque sibi calidum quod prebeat ovum,
Adiciens quod ducat eam. Festinat, eamque
Seminecem reperit, videt ammisisse loquelam.
Utque potest relevat, ad matrem ducit; aitque
Clara sibi: 'Misera, resipisce, Deoque fatere
Quos bene cognovi conceptus cordis. Et ecce,
Quam presumpsisti, tribuit Deus ipse medelam.
In meliora tue converte novissima vite;
Ex alio, quam nunc pateris, languore recedes'.
Hiis contrita, suos mores vitamque reduxit
In melius; vitioque gule sanata, parum post
Ex alio morbo concessit in ultima vite.
XLVII - De liberatis a lupo.
Contigit Asisii partes feritate luporum
Vexari; rabies sic creverat ipsa ferarum,
p. 2398
Quod pascebantur humanis carnibus. Inde
Accidit ut mulier, geminum que pignus habebat,
Cui Bona nomen erat, nati, qui preda luporum
Extiterat, planctum vix explevisset; et ecce,
Stante domi matre, festinat bestia seva,
In reliquum puerum dentes infigit, eumque
Arripit, in silvam portat. Stridoribus eius
Auditis, currunt homines; si mater haberet
Infantem querunt, et in hec sibi verba locuntur:
'Insolitos fletus paulo persensimus ante'.
Agnoscens mater quod eum lupus arripuisset,
Voces extollit, ullulatibus aera complet;
Quod reddat natum Claram deposcit, et addit
Ni sibi restituat quod se demerget in amnem.
Currunt vicini, per silve devia querunt
Quem lupus abstulerat puerum, predamque relictam
A sevo predone vident. Mirabile quiddam!
Quod fera direptam predam, feritate remissa,
Dimisit; sanum quod ceperat ipsa reliquit
Ingluvies: visumque satis delectat eorum
Quod canis ipsius lingebat vulnera. Cuius
Cervici primos iniecit bellua morsus;
Quem levius portare volens, de renibus eius
Inplevit fauces, et signa reliquit in ipso
Non levis attractus. Pro voto mater ad ipsam
Claram festinat, et nati stigmata cunctis
Ostendit, laudesque Deo Clareque rependit.
XLVIII - De eodem.
Quadam namque die stabat foris una puella,
In gremio cuius mulier recubabat; et ecce,
Concitat ad predam furtim lupus illico gressus.
Huncque puella videt, set credens quod canis esset,
Non timet; intendit scrutandis crinibus. Ipsam
Mox lupus aggreditur, vasto concludit yatu
Ipsius vultum, truculentaque bestia raptam
p. 2399
Faucibus in silvam cepit deducere predam.
Protinus exurgit mulier stupefacta, memorque
Magnifice Clare, vocat, interpellat eandem:
'Succurre, pia virgo, precor, succurre; puellam
Hanc tibi commendo'. Satis est. Mirabile dictu!
Que portabatur, infert infantula contra
Sevum raptorem: 'Portabis, latro, puellam
Tante commissam domine?' Confusus ad ista,
Mox lupus in terram predam deponit; eaque
Dimissa, velut interceptus latro, recedit.
XLIX - Conclusio totius operis.
Evigilent mentes in laudem virginis huius,
Et Clare vox nostra sonet magnalia, claris
Laudibus extollat virtutes, concinat eius
Mellifluos mores, fulgentes predicet actus;
Cuius corporeos fugat excellentia morbos,
Pellit spirituum furias, animique furores
Mitigat, inmitesque feras mitescere cogit.
Summis ipsius meritis precibusque beatis
Nos commendemus, Dominumque rogemus, ut huius
Virginis optentu sanctisque precatibus omnes
Clarificet sensus animi, mentesque serenet,
Actus purificet; ut post hec nubila mundi,
Post tenebras vite presentis, mane futurum
Spiret, et aspirent celestis gaudia vite.
|
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
55
60
65
70
75
80
85
90
95
100
105
110
115
120
125
130
135
140
145
150
155
160
165
170
175
180
185
190
195
200
205
210
215
220
225
230
235
240
245
250
255
260
265
270
275
280
285
290
295
300
305
310
315
320
325
330
335
340
345
350
355
360
365
370
375
380
385
390
395
400
405
410
415
420
425
430
435
440
445
450
455
460
465
470
475
480
485
490
495
500
505
510
515
520
525
530
535
540
545
550
555
560
565
570
575
580
585
590
595
600
605
610
615
620
625
630
635
640
645
650
655
660
665
670
675
680
685
690
695
700
705
710
715
720
725
730
735
740
745
750
755
760
765
770
775
780
785
790
795
800
805
810
815
820
825
830
835
840
845
850
855
860
865
870
875
880
885
890
895
900
905
910
915
920
925
930
935
940
945
950
955
960
965
970
975
980
985
990
995
1000
1005
1010
1015
1020
1025
1030
1035
1040
1045
1050
1055
1060
1065
1070
1075
1080
1085
1090
1095
1100
1105
1110
1115
1120
1125
1130
1135
1140
1145
1150
1155
1160
1165
1170
1175
1180
1185
1190
1195
1200
1205
1210
1215
1220
1225
1230
1235
1240
1245
1250
1255
1260
1265
1270
1275
1280
1285
1290
1295
1300
1305
1310
1315
1320
1325
1330
1335
1340
1345
1350
1355
1360
1365
1370
1375
1380
1385
1390
1395
1400
1405
1410
1415
1420
1425
1430
1435
1440
1445
1450
1455
1460
1465
1470
1475
1480
1485
1490
1495
1500
1505
1510
1515
1520
1525
1530
1535
1540
1545
1550
1555
1560
1565
1570
1575
1580
1585
1590
1595
1600
1605
1610
1615
1620
1625
1630
1635
1640
1645
1650
1655
1660
1665
1670
1675
1680
1685
1690
1695
1700
1705
1710
1715
1720
1725
|