|
UNIVERSITÀ DI MILANO |
ALIM - Archivio della
latinità italiana del Medioevo
IACOBUS DE DINANTO, Comentum
Tullii
p. 860
IACOBI DE DINANTO COMENTUM TULLI
Incipit comentum Tullii compositum a magistro Iacobo de Dinanto.
In huius libri principio, sicut et similibus, plura sunt querenda.
Primo quis auctor. Et dicendum, quod Tullius, qui trinomius invenitur
. Nam et Marchus et Tullius et Cicero est vocatus, quemadmodum
Iustin<i>anus, Augustinus et Boetius pluribus nominibus sunt
vocati.
Secundo quid sit genus huius artis. Et dicendum, secundum Boetium,
quod facultas, que reddit hominem facundum; secundum Tullium
vero rethorica pars est civilis scientie.
Tertio queritur unde dicitur rethorica. Et dicendum est, quod dicitur
p. 861
a 'resy', quod est virtus, eo quod sit scientia virtuosa; secundum
vero Grecos rethorica dicitur quasi a copia loquendi.
Quarto queritur que sit huius scientie materia. Et dicendum, quod
ypothesis, id est questio circumstantiis inclusa, secundum
Boetium.
Quinto queritur quot sunt eius scientie causarum genera vel species.
Et dicendum, quod tres, scilicet demonstrativum, deliberativum
et iudiciale, que sunt genera respectu causarum, sed que sunt species
respectu ipsius generis, sub quo rethorica continetur; quod genus est
facultas, ut dictum est.
Sexto queritur quot sunt rethorice partes. Et dicendum, quod
quinque, scilicet inventio, dispositio, ellocutio, memoria, pronu<m>ptiatio.
Septimo queritur quid sit huius scientie instrumentum. Et dicendum,
quod oratio apposita.
Ottavo queritur quot sunt partes huius instrumenti. Et dicendum
quod sex, scilicet exordium, narratio, divisio, confirmatio, confutatio,
conclusio.
Nono queritur quid sit oratoris officium. Et dicendum, quod apposite
loqui ad persuasionem.
Decimo queritur quid sit finis huius scientie. Et dicendum, quod
persuadere est finis in altero, sed finis in se est apposite loqui
ad persuasionem vel persuadendum.
Undecimo queritur que sit intentio Tullii in hoc libro. Et dicendum,
quod duplex: quedam generalis quo ad omnes, que perfecta est
traditio rethorice facultatis. Nam in veteri Rethorica artem completam
p.862
non tradidit, quia non egit nisi de prima parte rethorice, scilicet
de inventione; secunda specialis, ut satisfaciat Herenio cognato suo,
cui scribit istos VI libros Rethorice nove.
Duodecimo queritur quid sit in rethorica modus agendi. Et dicendum,
quod modus agendi est in hoc libro maxime divisivus, exemplificativus
et descriptivus.
Tertiodecimo queritur quid sit rethorica secundum diffinitionem
vel saltem descriptionem. Et sciendum, quod rethorica est scientia
apposite loquendi ad persuasionem.
Etsi negotiis et cetera (I.1.1). Liber iste totalis dividitur in tres
partes, scilicet in prohemium dicendorum, in dicenda, in epylogationem
dicendorum. Prima hic: Etsi; secunda ibi: Oratoris (I.2.2); tertia
in fine sexti, ibi: Omnes rationes (IV.56.69). Prima pars dividitur
<in> septem, quia primo duas excusationes pretendit: prima est inpedimentum
familiarium negotiorum; secunda philosophie otium, que
incipit: Et id ipsum (I.1.1). Secundo excusationes suas propter amicum
et cognatum (hoc est primum: videlicet postponit), ibi: Tamen
tua. Tertio rationes tres enumerat, propter quas amico consentit.
Prima incipit ibi: Ne aut tua; secunda ibi: Aut nos fugisse; tertia
ibi: Et eo studiosius. Quarto tertie huius cause rationem reddit, ibi:
Non enim in se. Quinto Grecos rethores reprehendit dupliciter:
primo
de arrogantia, ibi: Quas ob res; secundo de malitia, ibi: Nam illi.
Sexto intentionem suam breviter comprehendit ubi tria facit: primo
sue puritatis intentionem ostendit, ibi: Nos autem; secundo questum
et gloriam se non querere asserit, ibi: Non enim; tertio hoc
dicit, quod hoc fecit, ut amico suo morem gerere posset, ibi: Sed
ut industria. Septimo cognatum suum Herenium de duobus preambulis
ad hanc scientiam necessariis instituit: de assiduitate et arte
videlicet, ibi: Sed si te (om. "sed"). Et hoc prohemium sit
presentis lectionis.
Nunc autem accedamus ad litteram exponendam.
Etsi et cetera. Capitulum, quod hic ponitur, propheticum potius
p. 863
quam phylosophycum cognoscitur. Sicut enim Eçechia et alii prophete
incipiunt suos libros et spectant dicta in animo *** ad dicenda
in libro, quo dicamus, <dicimus>, quod prius ad limam mentis
deberent venire verba quam ad linguam vel quam potius ad
scripturam. Etsi: pro quamvis. Negotiis: negotium dicitur
quasi
negans otium. Familiaribus: id est privatis. Vix satis: temperamentum
est phylosophicum. Otium: quod est in contemplatione veritatis
interius. Studio: quod est in negotiis que sunt exterius. Subpeditare:
id est sub pedibus subponere vel subministrare. Consumme<re>:
in bona parte s<umere>, id est totaliter ponere. Herenii: hic erat
cognatus et amicus Tullii, Romanorum sanguine gloriosus, qui Rethoricam
veterem legerat a Tullio compositam; inuens (?), rogavit eundem,
ut modo totam rethoricam sub uno volumine compilaret.
Ratione dicendi: hoc est de rethorica, que dicitur facultas oratoria.
Quod te non sine causa: quod pro quia; et est diminutio color sententiarum.
Parum: minus dicit et plus significat. Fructus: id est utilitas.
Copia dicendi: rethorica dicitur copia dicendi. Recta
intelligentia: nota duo necessaria precipue rethorico, recta intelligentia
in ratione et "difinita moderatione" animi: in operis
executione.
Quas ob res: scilicet rectam intelligentiam et moderationem animi
diffinita<m>. Scriptores: id est doctores. Ne multa:
Refertur ad ea que secuntur. Et cognitu (om. "Et"): ad cognoscendum.
Dicendi: id est rethorice loquendi. Questus: id est
lucri. Gloria: fama scilicet. Ceteri: id est Greci, de quibus
dictum
est. Industria: ablative ponitur. Morem: id est consuetudinem
sive
vicem. De re: id est de hoc in quo rethorica realiter consistit. Sed:
suple: de re dicemus. Si te unum: id est primum. Preceptionis:
id
est artis vel doctrine. Accomodari: id est ad utilitatem.
Oratoris officium est (I.2.2): Hec est illa pars secundi libri
totalis
de qua superius dictum est, que continet dicenda et durat usque
ad illam partem tertiam principalem, que est in fine libri sexti, que
incipit: Omnes et cetera (IV.56.69). Unde pars ista continet sex libros
p. 864
presentes, usque ad finem libri sexti, ubi videlicet fit epilogatio
predictorum, ut dictum est.
Et quia dividere librum presentem ad oculum et leviter spectat
ad oratoris officium, ideo librum dividimus secundum res illas quas
orator debet habere, que sunt quinque, scilicet inventio, dispositio,
elocutio, memoria et pronuntiatio.
De inventione tractat primus et secundus et principium tertii, usque
ibi: Quoniam dispositio (III.9.16); sed ab illo loco usque ibi: Pronu(m)ptiationem
(III.11.19) tractatur de dispositione, que est secunda
res quam debet habere orator. A quo loco usque ibi: Memoria (III.16.28)
tractatur de pronuntiatione; ab illo loco usque ad principium quarti
tractatur sive agitur de memoria, que est pars quarta quam debet
habere orator. A principio vero quarti, qui incipit: Quoniam in
hoc libro (IV.1.1), usque ad locum epilogationis superius designatum
agitur de elocutione, que est quinta res quam debet habere orator;
sed in quarto tractatur de ellocutione quantum ad substantiam;
sed in quinto et sexto quantum ad ornatus rethoricales vel colores.
Qui libri totaliter distinguntur: nam in quinto libro, qui incipit: Repetitio
(IV.13.19), ponuntur colores verborum; in sexto, qui incipit:
Distributio (IV.35.47), dantur colores sententiarum.
Prima igitur pars, qua agitur de inventione, primum librum
et secundum et principium tertii continens, ita leviter dividatur, ut
gradatim, secundum quod exigunt cotidiane lectiones nostre, divisiones
tractando, *** que confundunt potius intelectum et memoriam
inferunt dicendorum et sententiam narrandorum.
Notandum itaque, quod primo ponit Tullius in quo consistit
officium oratoris hic: Oratoris (1.2.2). Secundo ponit causarum tria
genera, ibi: Tria sunt. Tertio ponit res quinque quas debet habere
orator, ibi: Nunc quas. Quarto ponit tria quibus predicta quinque consequi
poterimus et habere, ibi: Hec omnia. Quinto dicit quot sunt
partes inventionis, quoniam sex scilicet; exordium, narratio, divisio,
confirmatio, confutatio, conclusio, ibi: Quoniam igitur ("quoniam
ergo"). Sexto dat earum diffinitiones, ibi: Exordium (I.3.4).
S<eptimo> ponuntur causarum quatuor generales species, ibi: Causarum
genera (I.3.5). Ottavo prosequitur de exordio, ibi: Exordiorum duo
sunt genera (I.4.6). Nono tractat de narratione, ibi: Narrationum
(I.8.12).
Decimo de divisione, ibi: Causarum (I.10.17). Undecimo de confirmatione
et confutatione, usque ad finem libri primi, que pars incipit
ibi: Nunc ad confirmationem transeamus (I.10.18) et durat usque ad
principium secundi libri, qui incipit ibi: In principio libri (II.1.1:
"In
primo libro"). Duodecimo de conclusione, que est sexta pars inventionis
sive orationis rethorice, ibi: Conclusio est (II.30.47: "Conclusiones").
p. 865
Iusta finem secundi libri prima pars et secunda finit presentis
lectionis.
Oratoris officium et cetera (I.2.2): id est advocati vel patroni. Esse
dicitur autem officium ab efficio -cis, et mutatur 'e' in 'o' et non
ab officio -is, quod idem est quod noceo -es. Et sciendum, in hoc
libro ubicunque agitur de inventione, quamvis de ipsa tractaverat
in veteri Rethorica diffusius et expresse. Oratoris: differunt, proprie
loquendo, rethor, orator et sophista. Nam rethor est ille qui doctrinam
tradit rethoricam velut autor, ut Tullius, Aristoteles, Augustinus
et similes, qui rethoricam scientiam tradiderunt. Orator est ille qui
datam doctrinam exequitur in opere, advocando. Sophysta dicitur scientie
rethorice discipulus et auditor in quantum nomen sophiste
in ista scientia reperitur. Nam qui sunt in hac scientia auditores
neophyti magis apparere quam existere conantur, ut in pluribus experiemus.
Posse: nota, quod hec scientia est in habitu scientie et cetera.
Dicere: dicit actum. Civilem: nota, quod hec scientia est pars
civilis scientie. Moribus: nota, quod hec scientia est moralis. Cum
asensione: assensio, quia requiritur, quod assentiant auditores, quoniam,
nisi auditores assentirent, non h<ab>eret locum officium oratoris,
dicente Salomone: "Ubi non est auditus non effundas sermonem".
Quoad: id est usque quo; alias: Quo aptius ei rei fieri poterit;
sive: Quanta eius rei: de qua agit orator, que res appellatur,
de qua superius dixerat in fine prohemii: "De re incipimus"
(I.1.1).
Ad usum (I.2.2): per hoc excludit ab oratoris officio
quedam que Hermagoras et Gorgias dixerunt ad oratoris officium
pertinere, ut dicitur in principio veteris Rethorice. Licet enim pertineant
ad usum civilem, non tamen habet orator de omnibus dicere
p. 866
que ad usum civilem pertinent, ut est de vineis putandis et similibus,
sed de hiis que moribus et cetera. Moribus: id est iure consuetudinario.
Legibus: id est iure scripto. Rei: quedam litera habet "rei"
et quedam
non et, si non ponatur, tunc "rei" non refertur ad id quod dictum
est.
Auditorum: quo ad aliam licteram habet. Quo aptius fieri poterit:
et
illa lictera plena est gratia. <Tria genera> Nota, quod diversimode,
ut dictum est in prohemio, ista tria dicuntur genera et species. Causarum:
questionum in circumsta<n>tiis inclusarum, que ypoteseos
appellantur secundum Boetium. Demonstrativum: de
preterito. Deliberativum: de futuro. Iudiciale: de presenti. Tribuitur:
id est atribuitur
persone, id est in singulari vel plurali. Consultatione: id est
consulto. Suasionem: ut fiat. Disuasionem: ut non fiat. Ponitur
in controversia:
id est magis quam alia duo. Petitionem:
premii vel pene; vel petitionem: quo ad autorem. Cum defensione:
quo
ad rem. Demonstrativum: ut, verbi gratia, an Sortes sit dignus laude
vel vituperio. Deliberativum: an debeat fieri exercitus contra Aragonenses.
Iudiciale: an Sor commiserit omicidium in causa criminali,
an debeat michi decem in causa civili.
Nunc quas res: hec est illa pars tertia de qua superius est expressum,
in qua videlicet Tullius agit de quinque rebus quas debet orator
habere, que sunt presentis lectionis consequentes, que tractat
de tribus rebus que sunt necessaria oratori, per quas quinque res
predictas consequi poterimus et habere. Et dividitur presens lectio,
quia primo ponit quinque res quas debet habere orator; secundo ponit
earum descriptiones, ibi: Inventio (I.2.3); tertio ponit illa tria per
que poterimus has res quinque assequi; quarto ponit illarum trium
descriptiones, ibi: Ars est.
Dicit igitur: Nunc enim quas res (I.2.2). Appellat partes
huius scientie, que ideo partes dicuntur et quia, si desunt oratori,
non poterit esse perfectus orator. Has causas: demonstrativum,
<deliberativum>, iudiciale. Ostendemus: in sequentibus, licet valde
remote ab hoc principio.
Elocutionem (I.2.3): in prosecutione elocutio est ultima, licet
hic memorando sit tertia, cuius ratio patebit inferius. Inventio: de
p. 867
hac dictum est in veteri Rethorica, sed hic adhuc dicit de ea, ut contineat
partes scientie et ut addat. Verarum: quando veritas subest
inveniendis. Verisimilium: quando probabilitas tantum est in inveniendis.
Causam: demostrativam, deliberativam et iudicialem. Distributio:
que fit per divisionem. Ellocutio: dicta est ab 'e' quod
est extra et 'locutio', quoniam orator aperte et exterius in publico
et (?) debet dicere dicta sua. Accomodatio: adcomodare est aliquid
ad comodum dare. Rerum et verborum: bene dicit, quia memoria
tam naturalis quam artificiosa, quandoque de verbis, quandoque de
rebus. Dispositionis: secundum Boetium est rerum inventarum in
ordinem distributio. Pronuntiatio: inter elocutionem, que est tertia
res, et pronuntiationem, que est quarta, talis est differentia, quia elocutio
est materie, dictis et sententiis in se consideratis, sed pronuntiatio
considerat modum dicendi exterius in voce, vultu et gestu. Vultus:
quia ex vultu cognoscitur ius secundum solutionem et ab occursu
faciei sensatus. Vocis: ut sit quandoque submissa, quandoque
clamosa, quandoque acris, quandoque lenis, prout patebit inferius
in libro tertio. Gestus: nam secundum Salomonem incessus hominis
et risus dentium indicat de homine. Venustate: venustas dicitur
quasi venerabilis status.
Omnia: id est quinque res per ordinem supradictas. Rationemque
dicendi: hoc est quod superius erat dictum in fine prohemii,
artem sine assiduitate dicendi non multum iuvare, et quod erat
dictum in principio libri: oratoris officium est in dicendo. Impellimur:
nota violentiam generosam (?) qua bonus discipulus impellitur
a doctore. Diligentia: ("diligenti ratione"): nota diligentiam
adhibendam in querendo doctorem, quem debeamus utiliter imitari.
Assiduus usus qui consistit. Consuetudo: differt ab usu quia surgit
ex usu.
Quoniam igitur: est illa pars in qua Tullius ponit partes
instrumenti rethorice facultatis, que sunt sex, que etiam sunt partes
inventionis, que est prima res quam debet orator habere. Et hoc per
se dividitur, quoniam primo agit de exordio, secundo de narratione
et sic de singulis per ordinem, usque ad finem primi libri. Dividitur
iterum pars ista, quoniam primo ponit partes orationis, secundo
ponit earum diffinitiones, ibi: Exordium (I.2.4); tertio, ut melius possit
loqui de partibus inventionis sive instrumenti rethorice facultatis, quod
instrumentum est oratio perpolita, quia oratio est ab inventione et
p. 868
inventio facit orationem tanquam quoddam istrumentum rethorice facultatis,
que (?) ordinatur ad causam, ideo ponuntur quatuor genera
causarum, ibi: Causa posita (I.3.5); quarto describit unumquodque,
ibi: Honestum; quinto prosequitur principalem intentum et tractat de
exordio, tanquam de prima parte orationis rethorice, ibi: Cum hec
ita sint (I.4.6). Et ibi presens lectio terminatur.
Quoniam igitur causas (I.2.2):
que sunt tres diximus. Res: que sunt quinque. Orationem:
nota, quod oratio est instrumentum. Oratoris accomodari:
id est <ad> utilitatem sive commodum dari.
VI partes (I.3.4): sicut apud gramaticum sunt otto partes orationis,
qui considerat congruum et incongruum, sic apud oratorem
sunt sex partes orationis, qui considerat ornatum et inornatum, politum
et inpolitum. Et nota, quod sicut gramaticus non ponit de necessitate
in constructione qualibet octo partes, ita rethoricus non semper
ponit in oratione rethorica, hoc est in efficatia orationis, istas partes
que sunt sex. Aliquando enim obmictit confutationem, aliquando principium
et similiter insinuationem, que<m>admodum et gramaticus;
aliquando facit orationem ex duabus particulis orationis tantum, aliquando
ex tribus et sic de aliis; sed nunquam minus quam de duabus
constituit orationem. Unde notandum, quod gramaticus et rethoricus
suas orationes conficiunt, quas et credunt similiter adaptari. Divisionem:
hanc Boetius dixit partitionem. Confutationem: hanc
Boetius dixit reprehensionem. Conclusionem: hanc Boetius nominavit
perorationem, que dicitur a per ornando, id est perfecte
ornando, quia oratio rethorica in conclusione summitur. Exordium:
nota, omne exordium non est principium, sed omne principium est
exordium. Auditoris: nota, quod advocatus non tantum iudici loquitur,
sed auditoribus; aliquando persuadet iudici, non auditoribus, aliquando
e converso, aliquando utrisque. Constituitur: quo ad finalem
assensionem. Audiendum: finaliter apparatur, quo ad assensionem
audiendi. Gestarum: secundum exigentiam veritatis. Proinde:
quo ad verisimilitudinis apparentiam probabilem, prout de
inventione dictum est superius. Conveniat: pro parte propria. Quid
in controversia: contra partem adversam, sed contra meam, sed contra
propriam, verbi gratia in exemplo Horestis et Clitemestre inferius
in capitulo de causarum divisione, ibi: Causarum divisio (I.10.17).
Argumentorum (I.3.4): emptimematum. Nam loycus silogismum, rethoricus
p. 869
emptimema; sicut loycus locum dicit esse sedem argumenti ***;
sed nota, quod loca summuntur in rebus corporalibus, loci
in rationibus disciplinalibus (sic). Conclusio: Nota, quod iste partes
orationis debent reperiri non tantum in inventione, que est prima
res quam debet orator habere, sed in elocutione, pronuntiatione, memoria,
dispositione suo modo, secundum Boetium. Producti: id est
ad hoc adducti sive procul ducti. De exordio: nota mirum, quia
ante exordium nichil est, et ideo ab exordio debet exordiri.
Causa (I.3.5): causam dicit de themate, quo agendum est. Genus
cause: causarum genera tria esse dixit; nunc causarum genera
quatuor esse dicit, sed illa tria ideo dicuntur genera, quia causas
rei formant in primo genere, prout tractatur in controversia. Ista
dicuntur quatuor causarum genera, quia causas denominant honestas,
turpes, dubias et humiles. Quatuor: in veteri Rethorica dixit Tullius
quinque esse genera causarum, scilicet honestum, admirabile, anceps,
humile et obscurum. Honestum: istud genus cause nominatur
hic et in Rethorica veteri. Turpe: in veteri Rethorica dicitur admirabile
quod hic turpe dicit. *** Anceps: ista finaliter in veteri Rethorica
nominantur. Unde hic dimisit obscurum, per hoc significans,
quod ista nova rethorica obscuritatem veteris Rethorice nec non diminutionem
supplere conatur, obscuris pretermissis, vel obscurum continetur
sub dubio. Conte(m)pta: id est parva sive vilis.
Cum hec ita sint (I.4.6): hec est illa pars de qua superius expositum
est, in qua Tullius prosequitur principalem intentum quantum
ad partes orationis rethorice, exordiens ab exordio, que prima
pars est orationis eiusdem. Et dividitur, quoniam primo copulat dicta
dicendis; secundo dividit exordium, ibi: Exordiorum; tertio describit
membra divisionis, ibi: Principium. Et primo prosequitur primum membrum,
deinde secundum, scilicet insinuationem et principium, ibi: Inter
insinuationem (I.7.11); quarto reddit ad exordium tanquam ad
genus, ibi: Vitiosum (I.7.11). Et sic patet divisio generalis omnium
que dicuntur de exordio. Sed tertia pars superius exposita, in qua
describit primum membrum exordii, quod est principium, dividitur,
quoniam primo diffinit principium, ibi: Principium est (I.4.6), ut dictum
est; secundo ponit tria que scruptari debemus per principium,
ibi: Id ita sumitur; tertio ostendit a quo predictorum trium in dubio
genere cause debemus principium summere, quoniam a benivolentia,
ibi: Si dubium; quarto a quo predictorum
trium <principium> summitur in humili genere cause, ibi: Sin
p. 870
humile; quinto dicit, quod in turpi genere cause insinuatione uti debemus,
ibi: Si turpe; sexto facit quandam exceptionem a regula
predicta, ibi: Nisi quid; septimo docet quid sit faciendum in honesto
genere cause, ibi: Sin honestum sub quadam divisione; ottavo dicit
quomodo principium sumere debemus, ibi: Si principio;
nono reddit ad alia tria, benivolentiam, docilitatem et ad attentionem,
ostendens quomodo conficiantur predicta; decimo ostendit quomodo
dociles acquirantur auditores duobus modis, ibi: Dociles (I.4.7); undecimo
quomodo attentio auditorum acquiratur, quoniam novem modis,
ibi: Attentos; duodecimo quomodo benivolentia captatur, quoniam
quatuor modis, ibi: Benivolos (I.4.8), ubi presens lectio terminatur,
que continet partes tredecim speciales, quarum quedam subdividi possunt,
prout in legendo literam poterit declarari.
Hec (I.4.6): hec refertur ad ea, que dicta sunt de generibus causarum.
Genus: loquendo de genere, prout dixit superius de generibus
causarum quatuor. Accomodari: id est ad commodum vel utilitatem
dari. Genera: id est diversitates generales sive speciales. Prohemium:
nomen est Grecum, cum dicit idem quod principium sive
primum. Epodes: Grecum est et idem quod supra
odam (?), sed dicitur epodes quasi clausula, quasi clausa, et per
dissimilitudinem captans vel claudens in se docilitatem, benivolentiam
et attentionem auditoris. Istud comprendit non solum auditorem
proprie loquendo, sed iudicem et alios assistentes. Ydoneum: dicit
in singulari, et animum similiter in singulari, quia unanimitas
quedam, id est unus animus, debet captari a iudice et auditoribus,
<quamvis> sit diversa dispositio vel quotiens in eiusdem ***. Id:
id est principium. Illa: que est in genere cause dubie pars turpitudinis.
Attentos: nostram paupertatem vel iniuriam vel dura verba
creditoris recitando. Insinuatione: que latenter idem facit quod
principium, ut excipitur a regula statim data. Nacti erimus: id est
acquisierimus, quia forte adversarius persona turpis est. Licebit:
licet sit licitum et necessarium, tamen a pluribus ignoratur. Quibus:
quia de duobus et tribus tantum rebus, quia, quanto pauciores,
tanto erunt attentiores. Licet enim multa velimus dicere, tamen
numero brevi debemus uti, ut captetur auditoris docilitas, benivolentia
et attentio. Unde debet numerum cum alio includi incidenter. Ab
lege: autentica, plana, non obscura, non ignota, non suspecta, non
dubia, sicut _qui facit quid natus meus_, quid non leges
p. 871
faciunt; leges allegando, libros codicis ultra libros feudorum et autenticas
multas que non sunt scripte. Scriptura: que sit autentica: Novi vel
Veteris Testamenti, decreti vel decretales b<eatorum> sanctorum
vel alicuius doctoris autentici. Firmissime:
ut lictere sigillate sigillo autentico vel instrumento vel proverbio per
se noto.
Confici (I.4.7): nota, quod orator
est quasi quidam confector et apotecarius *** confecta conficere pretiosisimis
speciebus. Aperiemus: debet orator distincte et aperte
dicere dictum suum, quod significat verbum exponendi. Docilis est:
Nota, quod non omnis docilis est attentus. Nam docilitas aliquid
addit ad atentionem et attentio aliquid ponit preter docilitatem: nam
multi sunt attenti qui non sunt omnino dociles, nisi actitudine remota,
dispositione non propinqua; docilis enim dicitur quasi aptus doceri.
Et quidam sunt dociles qui non sunt attenti attentione perfecta;
quod aliquando procedit ex superbia intellectus. Vult audire: duobus
modis fit auditor docilis, prout hic dicitur; nunc (?) non in docilitate
in litteram insto, <sicut> Tullius, qui statim subdit documenta quibus
efficitur auditor attentus. Nam attentio et docilitas in multis convenit,
ut est dictum. Attentos: novem modis efficitur auditor
attentus, qui modi ponuntur hic per ordinem, qui multa ad docilitatem
faciunt. Pollicebimur: id est promictemus magis, ut eclipsis solis
generalis ex impositione lune. Novis: que non fiunt _ponatera_
nec cognita,
sed supernaturalia, ut virginem parere, de quo fuit dictum <per>
prophetam Ieremiam: "Novum faciet Dominus super terram, mulier
circumdabit virum". Inusitatis: ut stare solem spatio duorum dierum,
quod factum fuit tempore Yosue: sol stetit, diem duplicavit.
Ibi scriptura est: "Non fuit tanta dies, non fuit tam longa dies, obediente
Deo voci hominis". Verba facturos: nota, quod bonus advocatus
facit verba, malus et insufficiens nescit facere verba, sed
tantummodo recitare. Rem publicam: scilicet ad bonum civitatis statum
vel provincie vel hiis similia. Ad eos: magis movetur utilitate
privata quam comuni. Deorum: loquitur more suo illorum qui Aristotelis
tempore in gramaticis dixerunt plures deos esse loquendo vulgariter,
licet Tullius nec aliquis verus philosophus crediderit plures
esse, nisi loquendo participative, quemadmodum dicit Plato in Timeo:
"O dii deorum, quorum ego opifex, natura qui vestra disolubiles
facti estis". Hec sunt verba prime cause, que deus est,
loquentis ad intelligentias quas angelos nominamus, quos numero
p. 872
XLV XV phylosophi posuerunt. De istis diis loquitur Christus
in Evangelio, videlicet de hiis diis qui sunt beati participatione,
assumens verbum Psalmi dicentis: "Ergo dii estis et filii excelsi omnes:
sicut homines moriemini" et cetera. De quibus diis Cicero fecit
libros XLIIIIor de inmortalitate eorum, qui sunt adhuc in Monte
Cassino et eos legi. Relligione<m>: relligio est in preceptis
nobis a
deo datis. Pietatem: pietas deorum
est in cultu, qui eis exibetur et in cerimoniis et sacrificiis et aliis
tributis eisdem inpensis, ita quod nomine deorum potes intelligere
sanctos, vel loquitur more paganico. Rogabimus: nota: rogandos
auditores et ortandos. Numero: brevi videlicet, quia ternarium numerum
excedere non debet, ut patebit inferius. Res: non fabulas, sed
reales veritates vel verisimilitudines, contra illos advocatos qui non
rebus, sed vanitatibus et frivolis garullitatibus aures occupant tam
iudicis quam etiam auditorum.
Benivolos (I.4.8): hec est illa pars in qua Tullius ostendit quot
modis captatur benivolentia; que dividitur, quoniam primo quatuor
modos ponit, quibus modis captatur benivolentia ab auditoribus; secundo
prosequitur eos per ordinem, ibi: Ab nostra; et hec dividitur
in quatuor partes, quoniam primo *** <secundo> ponit modos undecim
vel cautelas unde captamus benivolentiam ab aversariorum
persona, ibi: Adversariorum; tertio ponit quibus modis captatur
benivolentia ab auditorum persona, ibi: Ab auditorum persona; quarto
ponit duos <modos> quibus captatur benivolentia a rebus ipsis, ibi:
A rebus ipsis. Sed illa pars in qua ponit duos modos *** secundo
eos prosequitur, ibi: In odium. Iterum ista secunda pars dividitur
in tres partes, quoniam primo ponit quomodo, septem modis in odium
adversarios rapiendo, captamus benivolentiam ab eorum persona
<ibi: In odium> *** captando, ibi: In invidiam (I.5.8);
tertio ponit quinque
modos quibus in contemptum adducimus adversarios nostros,
benivolentia<m> ab eorum persona captando, vituperando eorum personas,
ibi: In contemptionem. Et sic diffinitur presens difinitio lectionis.
Benivolos et cetera (I.4.8): *** Ab auditorum persona: nota: scribit
"persona" non personis, designa<n>s, quod omnium auditorum
debet esse unanimis intentio audiendi, quasi si esset una persona
et ideo dicit in singulari persona, pro eo quod orator et contionator,
licet multos habeant auditores, debent eos quasi essent
p. 873
una persona computare, nec debe<n>t terrere in multitudine auditorum
sed potius confortari. Officium (I.5.8): maxime quantum ad officia
pietatis vel quantum ad officium vel officia cuiuslibet dignitatis.
Arrogantie: id est superbie. Laudabimus: nota, quod
quis potest laudare suum officium et per consequens semetipsum sine
superbia; quantum ad deum, laudat suum officium apostolus Paulus
dicens: "Ego plantavi" et alibi, ubi doctorem gentium se
vocavit. Unde notandum, quod officium ita potest laudari cum humilitate
et veritate, quod superbie nullatenus ascribatur. In rem publicam:
propter quam etiam res omnis et persona debet exponi
periculis universis. In parentes: *** <in amicos> *** quasi animorum
custodes. In eos ipsos: quia eos dileximus
tanquam nosmet ipsos. Accomodata: id est propria vel appropriata,
quasi ad commodum non impertinentia. Ad rem: de qua sermo
est. Incomoda: id est dampna. Inopiam: id est in ipsos
sine
ope, sine adiutorio; pauper, mendicus, inops et egenus differunt, quia
pauper parum heris habens; mendicus a 'mene' quod est defectus et
'dico dicis', quasi defectum suum dicens; inops, ut dictum est; egenus
quasi extra gente sua. Solitudinem: dicendo in tali loco montanee
solitario commorabat. Calamitatem: dicitur calamitas a calamo, qui
fragilis est et intus vacuus; unde calamitas, quasi cadamitas, et
calamitosus descendunt; unde calamitas est miseria et fragilitas
ad modum calamis quantum ad interiora. Auxilio: ipsi scilicet auditores.
In aliis: nisi in eis de quibus loquimur.
Persona: nota, quod licet sint plures adversarii quantum ad personas,
tamen debemus eos reputare ac si non essent nisi unus adversarius,
non debeamus plures plus formidare quam unum, sed
quod propter eorum multitudinem non debemus ius nostrum dimictere
indiscussum. In odium: iudicis et auditorum. In invidiam: similiter
iudicis et auditorum; Conte(m)ptionem: id est contemptum
iudicis et auditorum. Aducemus: nota: hec prepositio "ad",
<ad cuius>
instantiam quasi diceretur: licet _non ordinant_ nostri adversarii a iudice
et ab auditoribus, tamen eos in predicta tria adducemus. Rapiemus:
nota violentiam quam debet habere orator et ad que debet niti
apud animos iudicis et auditorum procurando, ut aversarios suos rapiat
in odium predictorum violenter. Spurce: spurcus idem dicitur
inmundus; inde dicitur porcus quasi animal spurcum, sed spurci
proprie sunt peccatores, peccato indisolubili laborantes; unde spurce
p. 874
adverbialiter ponitur. Superbe: superbus dicitur qui *** quasi
supra rem ire; unde superbia quasi super se iens, quoniam omnis
superbus vadit et ambulat in magnis et in mirabilibus super se,
dicente Salomone: "Si non ambulavi in magnis". Unde superbia
est contra subditos, quia superbus sibi non vult superiorem, sed
super alios se extollit alios concalcando vel conculcando. Perfidiose:
contra dominos, erga quos debet fidelitas adhyberi. Crudeliter:
in coniuntos; unde crudelis quasi crudus sine igne dilectionis existens.
Confidenter: in pupillos, viduas, horfanos et minores, qui non
videntur habere aliquam protectionem. Malitiose: in sanctos bonos
et iustos. Flagitiose: in hiis que ad animam spectant flagitia et peccata.
Factum proferemus: istud refertur ad id quod dictum est superius
"si quis eorum"; ita quodlibet membrum predictorum septem
referatur per se ad utrumque dicendo: "si quid factum proferemus"
et sicut de quolibet aliorum. Trahemus: nota simile verbum,
quod superius habuistis, ubi dictum fuit "rapiemus", quod secundum
illud notat violentiam. In invidiam: ita quod etiam videatur esse
dictum tanquam invidis, non tanquam invidiosis, tam a iudice
quam ab auditoribus. Unde versus: "Invidiosus ego, non invidus esse
laboro"; et hec invidia decem modis vel cautelis procuratur. Vim:
que est in vi armata. Potentia<m>: que consistit in habitu vel dispositione.
Factionem: id est conspirationem aliquorum potentum sive concordia
ad malum faciendum. Divitias: quia sunt potentes aliqui qui
non sunt divites. Incontinentiam: que <est> generale vitium ad
omnia
mala. Nobilitatem: quantum ad parentelam. Possunt enim aliqui esse
potentes et divites, qui non sunt nobiles. Clientelas: id est societatem
eorum qui secuntur aliquos causa patrocinii. Unde clientulus
dicitur ille qui *** advocato iudici. Hospitium: id est rationem hospitum
suorum, eorum videlicet qui in eorum domibus ad appensionem (sic)
morantur. Sedulitatem: sedulus dicitur socius mense; de quo
Salomon: "Est amicus et sodalis mense et non permanebit in tempore
necessitatis". Affinitatem ("Adfinitates") ex parte uxoris
vel liberorum.
In contentionem: per quam quatuor modis captatur
benivolentia in personis adversariorum, eis contemptibiles ostendendo.
Inertiam: inertia dicitur ab 'in', quod est non, et 'ars artis'; unde
inertia, id est imperitia artis, que est in animo. Ignavia<m>:
ignavus
dicitur non gnarus, id est non sapiens. Ignavia aut respicit
artes corporis et exterius, sicut inertia respicit artes animi et interius.
Desidia<m>: deses; desideo dicitur <quasi> deorsum
sedens,
875
quia talis non est dignus sedere cum bonis viris superius, sed deorsum;
unde desidia potest dici, quia privat hominem artibus mentis
et corporis. Luxuriam: que dicitur ab usura vel fluxu vel luxu
concupiscentiarum et accipitur hic luxuria pro vitio generali. Proferemus:
nota, quod proferre idem est quod in patulo rem ferre.
Fortiter: quo ad potentiam. Sapienter: quo ad prudentiam. Mansuete:
contra furores et iracundiam. Dicitur autem mansuetus quasi
manu assuetus; animalia fera manui non sunt assueta. Magnifice:
magnificus dicitur quasi magna faciens et hoc spectat ad oppinionem
sive famam. Si qua ("si quae"): id est aliqua. Extimatio:
id est
oppinio. Que iudicii: sensus est: quicquid alii crediderint, de vobis
nos secure dicemus, quia nos invenimus iustos et pios in vestris negotiis
promovendis.
Laudando: nota: laudandum est parce, vituperandum parcius. Extollemus:
commendando. Deprimemus
(I.6.9): id est deorsum ponemus.
Deinceps: hec est illa pars in qua prosequitur <secundum> membrum
exordii, tradendo de insinuatione; que dividitur, quia primo tractat
de insinuatione quando locum habet; secundo ostendit differentiam
inter insinuationem et principium, ibi: Inter insinuationem
(I.7.11); tertio redit ad exordium, tractando de conditionibus exordii
laudabilibus, ibi: In exordienda causa;
quarto de vitiis exordii, ibi: Vitiosum exordium. Prima pars dividitur,
quia primo continuat dicta dicendis, secundo ponit tres causas in quibus
habet locum insinuatio, ibi: Tria sunt te(m)pora (I.6.9); et ista dividitur,
quia primo ponit causas predictas, secundo ea<s> prosequitur,
ibi: Si causa; que dividitur, quoniam primo ponit cautelas XIIII que
habent locum in turpi causa, secundo ponit V alias cautelas que habent
locum in secundo casu, quando persuasus est auditor, ibi:
Si persuasus (I.6.10); tertio ponit cautelas XXIII que habent locum
in tertio casu, quando defessus est auditor, audiendo ab is que
ante dixerunt, ibi: Si defessus (I.6.10).
Tempora: id est considerationes que cadunt sub tempore, unde
mensura summitur pro mensurato. Nam tempus est mensura motus
et considerationis que fit in tempore. Non possumus: nota,
quod in causa in qua non habet locum principium habet locum insinuatio.
Diligenter: nota, advocatum debere esse diligentem in exordienda
causa, sive per principium sive per insinuationem debeat
exordiri. Turpem: nota ab *** semper, sed hic ponit causa turpis,
p. 876
sive sit omnino turpis sive secundum partem, quod genus cause supra
dixit dubium. Ipsa res de qua agitur *** Auditoris: singulare
pro
plurali ponitur. Alienat: id est a nobis facit extraneum, ut a nobis
avertantur auditores. Animus: singulari pro
plurali. Persuasus: pro parte contraria per advocatos partis adverse.
Audiendo: nota, quod aliquando causa non solum in turpi
potest esse auditor persuasus, quo ad secundum membrum, vel etiam
defessus, quo ad tertium, scilicet tam in honesta, quam in humili
quam etiam in dubia.
Hiis rationibus: que sunt decem et septem, que sunt necessarie
ad insinuationem inveniendam in turpi genere cause. Hominem
non rem: nota, quatuor combinationes
valde fortes et subtiles, que tractantur diffusius in veteri Rethorica
per Tullium, que sic possunt distingui: aliquando ponitur homo
pro re, <aliquando res pro homine, aliquando res pro re>, aliquando
homo pro homine. Primo homo bonus pro <re> turpi accipitur, ut
patet in Marco, Ro<m>ano nobili, qui fuit conde<m>pnatus repetundarum,
cuius bonitas et nobilitas -dux optimus erat exercitus-
eum excusavit a pena. Secundo accipitur res bona pro homine turpi,
ut in illo pessimo Verre, cuius persona turpissima fuit, qui tamen
regem Dacorum cum exercitu expugnavit, victum vel vinctum
Romam duxit. Hec res fortiter gesta Verris excusavit turpitudinem.
Tertio summitur res bene gesta pro re male gesta. Nota: si bonus
civis delinquens in aliquo accusatur, quamvis iuste debeat accusari,
res bene gesta per ipsum debet mitigare penam rei male geste per
eundem. Quarto possumus sumere hominem pro homine, ut si filius
boni viri rei publice çelatoris in aliquo deliquerit, patris bonitas
insinuata loco principii, debet penam filii mitigare. Spectari: id est
considerari.
Non placere: hoc dicendum, quod <ad> illa que dixerint
adversarii nos fecisse debemus dicere, quod nunquam nobis talia placuerunt
et ea plus detestari quam adversarii fuerint detestati.
Indigna: hoc est dicere, quod talia indignos reddunt suos auditores
et infames; unde indigne nos respicit facientes. Nepharia: hoc est
dictum, quod talia nefandos faciunt suos auctores. Unde nepharium,
quasi non fandum, a 'for faris', quasi fari talia, hoc est dici, non
debent. Auxerimus: id est augmentaverimus. Debemus enim rem augere,
p. 877
id est detestari, quam nobis adversarii imponunt. Simile: id est
generale aliquorum. Iuditium: hoc est: ostendemus, quod nunquam
ab aliquibus in iudicium tracti fuimus de causa simili. Aut de eadem:
quam nobis obiciunt adversarii. Aut de minori:
in eodem genere, puta, si ergo furti rei magne; dicemus, quod etiam
de minimo furto nunquam fuimus accusati. Aut de maiori:
quia nunquam de maiori furto vel de maiori crimine fuit nobis
questio mota vel, si vis, poteris ponere istas quatuor causas dictas:
de eodem, simili, <maiori>, minori in alio genere. Pedetemptim:
id
est paulatim et plano modo et secreto sive clauso, quia per quandam
dissimilitudinem debemus venire ad causam nostram. Similitudinem:
per quam per locum a simili causam nostram colorabimus. Aliqua
re: nota, quod iudicium advocati non semper vitat
iudicium. Et tamen oc(c)ulte: in quo loco habet locum color qui dicitur
significatio. Interiectione: verborum, quasi incidentali<ter>,
non
ex proposito prolat<or>um.
Si persuasus (I.6.10): ibi ponuntur quinque cautele, quibus ad insinuationem
pervenitur in hoc secundo casu, quando videlicet persuasus
est auditor. Neque enim non: due negationes equipollent uni affirmationi.
Facile: adverbialiter ponitur, id est faciliter. Non sumus
nescii: id est sumus scii. Fidem facti: id est fidem
factam. Insinuabimus: id est insinuatione utemur. Firmissimum:
quod per superabundantiam dicimus, uni soli convenit; hoc
est si habet talem rationem, cui totaliter committatur, ibi: Primo
respondemus: ut de persuasis dissuasos
faciamus. Pollicibimur (sic): id est promictemus. Dicto: principali,
scilicet accipiendo adversarii principium, quo auditores facit
dociles, benivolos et attentos, ut suo gladio repercutiamus, idem sumendo
principium pro nobis, quod accipit adversarius contra nos,
quod est valde artificiosum et motivum. Ille: adversarius scilicet.
Nuperime: hec est ultima dubitatio, hoc modo dicendo: "Domini,
tot et tanta occurrunt michi contra partem adversam", dicendo, quod
nescio a quo incipere valeam melius. Cui loco: id est argumento vel
rationi, et accipitur hic continens pro contento, quia locus continet
rationem vel argumentum, cui est sedes et accipitur pro ratione vel
argumento. Cum admiratione: dicendo: "Domini, admiror non modicum
de dictis per istum maximum advocatum", loquendo yronice,
id est per contrarium vel ex clamore vel cum admiratione cause totius
vel argumentorum ipsius cause similium.
Si defessus: hec est illa pars de qua superius erat
dictum, in qua Tullius ponit XXIII cautelas in hoc tertio membro:
p. 878
"cum defessi sunt auditores", per quas ad insinuationem loco principii
pervenitur; et est tertium vulnus, cui XXIII adhibet medicamenta.
Audiendo: per eos qui ante dixerunt. Risum: dicendo aliquod verbum
iocosum sic: "Audistis Tullium, audistis Dalmascenum (sic), audistis
Numasium, audistis gigantem; nunc rogo, quod me
minimum audiatis. Appologo: idem est appologus
quod 'sibi (?) sermonem', quasi sermo factus vel iuxta sermonem, quasi
sermo factus ad instructionem humane vite, ut sunt fabule Esopi
et Aviani, que continent morales instructiones, ut est illud de mure
et rustico vel urbano; vel appologus dicitur sermo excusatorius;
appologia enim est excusatio. Unde Ambrosius fecit librum quem appellavit
Apologeticum, id est excusatorium. Fabula: que est verisimilis
rei narratio, que, quamvis non fuerit, esse tamen potuit, et dicitur
a ffando, quia tota est in fando, id est in loquendo, sicut fuit fabula
Domostenis: cum Allexander petiit sibi dari X sapientiores Atheniensium
ut recederet ab obsydione civitatis, tunc surexit Domostenus
in concilio et dixit fabulam talem, narrando, quod quondam,
cum quidam pastores greges suos non possent a lupis defendere, lupi
pepigerunt cum pastoribus, ut pastores darent eis canes qui custodiebant
greges, promictentes, quod greges deinceps non tangerent. Pastores
autem, tanquam simplices, dederunt canes lupis quos lupi protinus
devorarunt. Quibus devoratis, deinceps lupi gregem sine obstaculo
invaserunt. Innuens hoc, Allexander tale pactum volebat facere
cum Atheniensibus, ut, habitis secum X sapientibus quos petebat, qui
rem publicam defendebant, *** mostrans gestus suos ad modum hystrionis
vel mimmi. Depravatione:
ut cum quis diceret 'amentes' pro 'amantes' vel cum aliquem depravamus,
eius pravitatem dicendo. Inversione: ut cum diceremus: "Utinam
eis amputati occuli et crepati pedes, qui talia promulgarunt".
Nota, quod illud adiectivum "verisimili" potest respondere istis
tribus 'inmutatione', 'depravatione' et 'inversione'. Unde 'inmitatio'
fuit apud Ovidium, cum ex iactu lapidis per hominem fiebat homo
et ex iactu lapidis per feminam fiebat femina; 'deprivatio', ut apud
Ovidium de rustico qui pactus fuit Mercurio, quod sibi servaret; sed
in aliam formam mutatus, pactus depravavit; 'inversio', ut ibidem
de Mercurio, qui in aliam formam versus fuit; et illud: "Reginam
interficere nolite, timere bonum est; si omnes consenseritis, ego non
p. 879
contradico"; vel sic: "Reginam interficere bonum est; timere nolite;
si omnes consenseritis, ego non contradico"; et ibi: "Ibis, reverteris,
non morieris in bello"; "Tuum caput erit hodie altius de Tuscia",
et "Quicquid vivit semper erit" et cetera; et ibi: "Aio
te
Pirre Romanos vincere posse", et ibi: "Panem comedere canem
placet michi", et ibi: "Cresus Alim penetrans pervertet magnam opum
vim", vel sic: "Cresus transgressus Alim perdet maxima regna",
et: "Vidi tris canis commendentes tris panis" et cetera. Sic fuit
in quodam qui condam intrabat in templis deorum et frangebat
de nocte crura vel manus deorum. Sed quadam vice, cum intrasset
et interrogatus fuisset respondit: "Crus fregi"; sotii vero crediderunt,
quod crus alicuius dei fregisset; ipse vero crus suum fregerat.
Suspitione: ut cum dicitur aliquid, quo pars adversa, iudex
vel tabellio vel advocatus redderentur suspecti. Irrisione: cum fecit
Tullius, cum vidisset auditores suos fatigatos et propterea
indociles, dixit de socero suo Simaco, qui transibat ante scolas accintus
gladio, ut intraret ad senatum: "Quis alligavit socerum meum
gladio?" Quod audientes discipuli sub facto recreati sunt sive fuerunt.
Stultitia: ut conficit de quodam stulto, qui furatus fuerat
quendam equum; intravit duellum contra dominum equi; qui, dum
vidit, quod eum pugnare opportebat, vocavit advocatum quendam
et promixit sibi equum, si eum liberaret. Advocatus autem caute
venit ad partem adversam et dixit: "Nunquam inveni talem stultum;
querebat a me, quomodo posset adversarium occidere". Quo audito,
pars adversa noluit, quod adversarius pugnaret contra ipsum, quem
stultum reputavit, dicens, contra stultum non debere pugnari; vel ita
exponatur, quod advocatus aliquando debet aliqua uti stultitia sapienter,
quia, secundum Cathonem, stultitiam simulare loco <sapientie>
prudentia summa est. Exsuperatione: id est yperbolice, cum res veritatem
excedit, ut dicitur de Rolando, qui militem scindebat cum
equo uno ictu per medium. Collectione: id est per comparationem,
sicut cum dicitur: 'Sicut Neptunnus sedat mare, ita vir sapiens
iudicem'. Licterarum mutatione: ut cum dicitur: 'Displicina'
p. 880
pro disciplina vel: 'Legis latro' pro legis lator. Expetatione:
ut si expectet tantum, ut omnes mirentur dicendo:
"Credebam ut iste advocatus debere dicere usque ad noctem". Similitudine:
similitudo est unius ad unum comparatio, dicendo sic:
"Sicut iste advocatus fecit, ita solebat facere talis, qui forte erat
ridiculosus vel ydyota advocatus". Novitate: dicendo rumores incidentales,
qui in domo sua vel in vicinantia contingerunt. Hystoria:
cum gesta narrat; que dicitur ab 'hysteron' grece, quod est videre
latine. Unde hystriones dicuntur, quia faciunt se videri vel quia
representant gestus quos vident. Versum: ut ille versus:
"Parturient montes, nascetur ridiculus mus", qui facit contra advocatos
qui mirabilia credunt dicere quamvis nichil dicant. Arrisione:
nota: differunt arrisio, derisio, irrisio. Arrisio est de aliquo ad alium
facta cachinnatio; derisio est de aliquo facta cachinnatio ad aliquem,
non tanquam ad personam certam, sed ad plures; irrisio est cachinatio
facta de aliquo in se ipso, non ad tertiam personam. Et
si promiserimus: Alius modus insinuandi et est XXI cautela,
cum diceremus: "Cogitavi alio modo respondere, sed iste advocatus
partis adverse sic vos fatigavit, ut me oportet propositum meum
inmutare. Non eodem modo: vigesima secunda, dicendo: "Alio modo
dicerem, sed ego more insubido respondebo". Breviter: hec
est ultima cautela que est brevitas. "Gaudent enim brevitate moderni".
Inter insinuationem et cetera (I.7.11): Hec est illa pars de qua
superius erat dictum, ubi Tullius agit de principio et insinuatione,
comparando unum ad reliquum, que dividitur, quia primo ponit differentiam
predictorum, que summitur a fine vel effectu; secundo dicit,
quod hee tres utilitates, que comparantur in tota oratione, scilicet
benivolentia, docilitas et attentio, compara<n>tur maxime per exordium,
ibi: Verum et cetera. Inter et cetera: Interest hec differentia.
Quibus prescripsimus: in tractatu de principio. Et eadem
omnia illa: comparando benivolentiam, docilitatem et attentionem.
Commoditatem:
id est utilitatis opere. Nota: advocatum non debere esse otiosum.
Tota oratione: id est in omnibus partibus orationis. Co(m)parande:
id est acquirende. Perpetuo: nota, quod semel factus est benivolus,
d<ocilis> et a<ttentus> perpetuo perseverat in predictis, nisi
p. 881
per culpam depravetur. Exordium: sive fiat per principium
sive per insinuationem.
Ne quando: ut non aliquando sive nullo tempore. Docebo:
nota,
quod Tullius loquitur de se in singulari, quod est boni doctoris,
quia aliquando in singulari, aliquando in plurali de se loqui debet.
In exordienda causa et cetera: hec
est illa pars de qua superius erat dictum, ubi Tullius ponit condictiones
laudabiles exordii, que sunt tres; et potest dividi in tres partes
secundum tres condictiones exordii, scilicet ut levis sit sermo, secundo
ut sit exordio usitata verborum consuetudo, tertio ut non videatur
esse apparata oratio, secundum quod patet in lictera per
ordinem. In exordienda: sive per insinuationem sive per principium
sive exordium. Causa: sive sit deliberativa, sive demonstrativa, sive
iudicialis. Lenis: id est sine asperitate vocis sive concursione vocalium,
ut ibi: "Ecce dee etheree advenere", et ut: "Bacce enee amenissime
impendebant" et sine aliis vitiis, que occurrunt in exordio
et que continentur in libro quarto huius rethorice. Usitata: nota,
quod usitata verba sunt propria oratoris, concionatoris et dictatoris,
ut: "Has res ad te scriptas, Luci, missimus Elli". Apparata:
Nota, quod apparata oratio est suspecta et suspictionem affert auditori
meditationis et artificii. Que res fidem abrogat orationi, ut
legitur inferius eodem libro in fine capituli, quod incipit: "Causarum
divisio". Vitiosum exordium: hec est illa pars in qua ponit Tullius,
ut dictum est, condictiones exordii vitiosas, que sunt <VII>, quorum
prima incipit ibi: Quod in plures; secunda ibi: Item vitiosum;
tertia
ibi: Item illud; quarta ibi: Item vitiosum; quinta ibi: Aut
nimium;
sexta ibi: Et quod non ex ipsa causa; septima ibi: Et
quod neque benivolum. Et nota, quod ista vitia XII diffusius et
clarius in veteri Rethorica ponuntur per eundem. Vulgare: hoc
dixit etiam vulgare in veteri Rethorica. Comune: etiam in veteri Rethorica
comune nominavit. Differunt autem comune et vulgare, quia
vulgare est hoc quod potest summi pro exordio in plures causas, ut
si dicat orator: "Domine iudex, testor deum quare causam meam
puto iustam et, si *** rem eam talem non esse coram vobis, pro
ipsa non venissem nec pro aliqua peccunia sive prece". Comune est
p. 882
illud, ut si dicam advocato: "Audite me, quia de iurisdictione tua
sum"; hec enim potest dicere pars adversa. Et notandum autem,
quod superius dixit, quod exordium debet habere usitata verba; hic
vero vulgare exordium reprobatur, quod verba usitata reprobantur;
sed vulgare non reprobatur, quia multis causis et diversis actari potest,
quod esse non debet in exordium, quod debeat esse artificiose
confectum. Ex contrario, ut si dicat actor: "Debetis me audire, quoniam
sum potens", poterit dicere e contario pars adversa: "Debetis
me audire, quoniam sum pauper". Et hoc in veteri Rethorica dicitur
commutabile. Nimium apparate(194,17):
nota, quod apparatio summitur hic cum suo adverbio determinante,
quod est nimium. "Omne enim quod est nimium vertitur
in vitium", et hoc in veteri Rethorica potuit dicere translatum. Ibi
dicitur, quod aliud conficit quam genus cause postulat, ut si debeo
facere docilem auditorem, summam exordium, per quod captem benivolentiam.
Illud exordium dicitur traslatum aut nimium longum et
hoc in veteri Rethorica longum nominatur, quia pluribus verbis
aut sententiis ultra quam satis est producitur, ut legitur in veteri
Rethorica eius. Hic potest tangi illud membrum vel vitium exordii,
quod in veteri Rethorica dicitur separatum, quod scilicet non ex ipsa
causa ductum est nec sicut aliquod membrum annexum orationi,
ut ibidem legitur. Et quod neque: et cuius hic ponitur illud membrum
contra precepta. Hoc est, nichil horum efficit, quorum de exordiis
precepta traduntur. Nota, ergo quamquam obscurius hic dicatur,
quod exordium vitiosum est si sit vulgare, si sit comune, si sit commutabile,
si nimium longum, si separatum, si sit translatum, si sit denique
contra precepta.
Narrationum et cetera (I.8.12): hec est illa pars in qua tractat Tullius
de secunda parte orationis rethorice, que dicitur narratio. Et dividitur
in partes duas. Primo enim agitur de generibus narrationum
sive speciebus; secundo reddit ad principalem intellectum, ubi tractat
de conditionibus narrationis, qua res geste narrantur, ibi: Tres res
(I.9.14). Prima pars dividitur, quia dividit narrationem in tria genera;
secundo exponit illa, ibi: Unum est cum exponimus (I.8.12) et ista
secunda dividitur, quia primo de narratione principali tractat; secundo
de intercurrendi<s>, ibi: Alterum genus; tertio de genere narrationis
quod est remotum a causa civili, ibi: Tertium genus; et hoc
dividitur, quoniam primo ponit illud genus; secundo id dividit, ibi:
Eius narrationis (I.8.13); et ista dividitur secundum quod habet duo
membra, quia primo ponit negotia, ibi: Id quod in negotiorum;
secundo personas, ibi: Illud genus narrationis *** et genera sive
species. *** Rem gestam vel quasi gestam ***. Unumquodque
p. 883
(I.8.12): licet videatur nimium, quod male fecit advocatus ille magnus
qui quandam causam suscepit deffendendam, in qua succubuit
contra minimum vitium, quia libellus non erat datus. Trahimus: nota,
quod non dicit adducimus, sed "trahimus": quod violentiam demonstrat
et denotat. Vincendi: nota, quod intentio advocati est vincere.
Pertineat: contra illos qui magis insistunt circa impertinentia
quam circa pertinentia ad causam. Genus: id est species.
Intercurrit: tanquam incidens. Nonnunquam: id est aliquando;
et hoc genus vocavit in veteri Rethorica disgressivum. Fidei:
in veteri Rethorica posuit quatuor: criminationis, similitudinis, delectationis,
amplificationis; hic vero posuit quinque: fidei, criminationis,
transitionis, apparitionis, vel laudationis causa. Quod ibi
dixit criminationis, hic etiam dixi<t> criminationis. Quod ibi similitudinis,
hic dixi<t> transitionis. Quod ibi dixi<t> delectationis, hic
dixit laudationis; vel aliter: quod dixit ibi similitudinis, hic dixit fidei,
quia omne simile fidem facit de suo simili. Quod ibi dixit delectationis,
hic dixi<t> transitionis. Quod ibi dixit amplificationis, hic dixit
apparitionis. Quod autem hic dixit laudationis sub quarto
membro continetur, scilicet sub amplificatione fidei, ut est res que
fidem facit de alia per similem, vel alio modo. Criminationis: id est
vituperationis. Transactionis: de simili ad similem.
Apparationis: sicut in amplificatione sceleris vestri: "qui etiam
non
visum aurum concupiunt" et dicitur apparatio incidere in narratione,
quia, <quamvis> sit vera narratio, tamen indiget apparatu. Nam
veritas, <nisi> appareat, fidem non facit, ut dicetur versus finem
presentis capituli, ubi tractatur de verisimilitudine narrationis. Laudationis
(lez. E): hic est planum. Tertium genus: id est species. Remotum:
quod dicitur poeticum. Genera (I.8.13): id est species.
Fabula: que est que nec <res> veras nec verisimilitudines narrat,
ut fuit volatus Dedali et aves iuncte iugo vel Ulixis vel Alexandri.
Tragediis: tragedie sunt fabule Ovidii. Unde Ovidius dictus
est tragedus. Historia: scribere, nisi vidisset eam. Memorata:
remota. Argumentum: est argute facta, quia mentem arguit
auditoris ad credendum, ut sunt commedie, que incipiunt a tristitia
et in letitiam terminantur. Tragedie vero incipiunt a letitia et in
tristitiam terminantur.
In personis: quartum genus narrationis est positum in personis,
sicut tertium genus erat positum in negotiis et nota, quod in hoc
p. 884
differunt ista duo, quod primum exponit negotia, secundum exponit
personas. Negotia exponuntur fabula, hystoria vel argumento, ut
est dictum. Sed istud quod est in personis exponitur secundum quod
per<son>arum condictiones exprimuntur in narratione; debet enim haberi
narrans in hoc genere narrationis aliquando. Sermonis festivitatem:
id est alacritatem in sermone, quando videlicet narrat de
aliqua re tristi vel iocunda. Animorum dissimilitudine<m>:
scilicet
quando modo de re leta, modo de re mesta narratio fit in personis.
Gravitate<m>: quando narratio est de re gravi. Gravitas
est securitas
et maturitas in voce vel in vultu et gestu. Lenitatem: id est
mansuetudinem, quando res est de re pia, leni vel mansueta. Spe<m>:
quando narratio est <de> bono quidem futuro, quod speratur. Metum:
quando narratio est de malo futuro, quod timetur. Suspitionem:
quando est de malo futuro, quod per signum aliquod demostratur.
Desiderium: de malo presenti nondum habito, sed habendo, sive sit
possibile sive inpossibile adhereri. Dissimulationem: iniuriarum
illatarum vel amissionis alicuius rei. Misericordiam: cum narratio
tangit misericordiam, que dicitur quasi miserum cor dans.
Rerum varietates: cum narratio tangit varios eventus rerum causales.
Fortunarum co(m)mutationes:
cum narratio tangit fortunas prosperas et diversas vel adversas.
Insperatum inco(m)modum: ut de Horeste, qui de rege factus est mendicus
naufragus. Subitam letitiam: ut cum fit narratio de illo qui,
laborans in sua vinea, invenit gallum aureum cum gallina et septem
pullis aureis. Iocundum exitum rerum: sicut est in narratione commediarum,
que incipiunt a tristitia et in iocundum terminantur. Exercendo:
hoc per exercit<i>um. Transigentur: id est proficient ad veritatem.
Aperiemus (I.8.13): id est manifeste et aperte dicemus de quo
intendit, videlicet ad primum quod ad veritatem pertinet.
Tres res (I.9.14): hec est illa pars de qua superius erat dictum,
ubi Tullius reddit ad illud genus narrationis, quod est primum genus
narrationis. Et hec pars dividitur in duas, quia primo ponit tres conditiones
narrationis; secundo eas prosequitur. Secunda ibi incipit: Rem
breviter (I.9.14), que dividitur in tres partes, quia primo ponit quomodo
rem breviter; secundo quo modo rem dilucide (I.9.15); tertia
ibi: Verisimilis narratio (I.9.16). Iterum prima dividitur *** secundum
conditiones narrationis dilucide, que sunt quinque speciales; tertia
p. 885
dividitur secundum septem conditiones narrationis verisimilis,
que ponuntur ibidem per ordinem. Et primo ponit has VII condictiones;
secundo dat generale documentum, quando narratio est
nota, <ibi: Si vera erit> *** ibi: Si non erit ficta;
tertio dat aliud documentum, quando testimonio vel alicuius rei
firma auctoritate reseratur, ibi: De hiis rebus; quinto dicit, quod
omnia que dixit usque ad presentem locum posuit secundum morem
Gregorum (sic), ibi: Adhuc; sexto facit quandam exceptionem, ibi: Nisi:
septimo facit transitum ad dicenda, ibi: Nunc (I.10.16).
Tres res (I.9.14): nota: condictiones narrationis, que ponuntur hic,
sunt reales et essentiales narrationi. Quemadmodum: nota, quod non
tantum quid sit faciendum, sed quomodo quid sit faciendum necessarie;
unde faciendi modus est necessarius.
Si inde (I.9.14): hec est prima conditio brevitatis necessarie. Nota:
a necessariis cause medullam tangentibus, non ab accessoriis currentibus
vel remotis, que sunt duo narrationi<s> genera, narratio
est nullatenus inchoanda; contra, ab illis, qui auditores fatigant
in causarum variationibus in principio, deinde conveniunt ad
substantiam narrationis, effecti sunt auditores indociles, non benivoli,
non attenti. Et si non ab ultimo: hoc est secunda conditio brevitatis.
Ita dicitur in veteri Rethorica: "et non ab ultimo repetetur;
hoc est dictu, quod narratio non debet ab ultimo inchoare narrationem,
quia tunc fieret illud ultima repetitio et sic de ultimo fieret
primum et quod primum dictum esset, ultimo diceretur. Sumatim:
id est sumatis in summa dilucida. Non particulariter:
nisi illa particularis esset de necessitate narrandorum.
Et si non a<d> extremum: hec quarta conditio brevitatis,
que prohybet,
ne narrando negotium dicamus illa que post negotium contingerunt,
nisi forte negotium adgravare<n>t, ut si diceremus qualiter
quis fuit furatus equum, non debet dicere quomodo convenit
domum, commedit cum sua familia, fecit pedes ablui vel talia.
Opus erit: id est necessarie. Transitionibus: digressionibus,
nisi illa
digressio faceret ad effectum. Nota, quod differunt transitio et
detractio, quia transitio est digressio nimis longa et prolixa, non
tamen ita <ad> omnia impertinens, quod non possit reduci aliquando
p. 886
ad causam. Detractio est digressio impertinens, nichil ad causam realiter
faciens. Et si non deerabimus: hec est expositio precedentis
dicti "transitionibus", _scilicet quod detractionis_, quod sic intelligitur:
tunc non utimur transitionibus nec detractionibus. Si exitus
rerum: narrationis exponemus talis modus, ut possit sciri ante que
facta sunt postremo et ita nec transibimus nec detrahamus. Reticuerimus:
septima conditio brevitatis de qua ponit exemplum.
Utina<m> similiter de aliis posuisset. Quod ibi genus est:
id est quod exemplum generale, cuius est intellectus:
'Si tamen sum bonus et veniam de provincia, venire non potui si provinciam
non ivissem'. Et omnino: nota, quod superflua ab arte
sunt resecanda, sed, preter hoc, salubrius est preterire rem que
non obest neque adiuvat, quam dicere. Et ne bis: hec est nova
conditio brevitatis. Bis: propter _rugationis intram sepius quam
locis_. Cavendum: hec est ultima cautela brevitatis, in qua ponit exemplum:
Athenis et cetera. Vesperi: adverbium temporis est. Ubi:
id est
postquam. Megaram: locus est. Simo: no<me>n est propium.
Virgini: nomen propium. Ecce in hoc exemplo patet vitium narrationis
decimum, ubi negotium repetitur bis et "insidias" bis etiam
repetitur. Differt autem ista a precedenti, quia in precedenti prohibetur,
ne repetatur rem.
Dillucide (I.9.15): id est valde lucide. Si quodque:
prima conditio dilucide narrationis, ut primo dicatur res
primo gesta, secundo dicatur res secundo gesta et sic de singulis.
Rerum ac temporum: nota duplex ordo: ordo rerum et ordo temporum;
et ordo rerum probatur sine ordine temporum, ut si quis
dicat: "Legi Donatum, Catonem et Avianum"; servatur ordo temporum,
sed non rerum si quis dicat: "Primo fui Rome, secundo Athenis,
tertius Parisius"; <si> postea dicat: "Legi Avianum, Catonem
et Donatum",
servatur autem ordo rerum; sed si quis dicat: "Primo anno
Rome legi Donatum, secundo Athenis Cathonem, tertio Parisius Avianum"
erunt secundum veritatem et iste dicetur ordo rerum et temporum.
Videbuntur: secundum apparentiam vel verisimilitudinem. Hic
erit considerandum: nota, quod ista secunda conditio habet quatuor
propietates, que negative ponuntur. Ne quid perturbate: quod scilicet
perturbem ordinem temporum sive rerum. Ne quid nove: <ita>
quod non sit aliter dictum vel cuius contrarium sit dictum. Ne quid contorte:
ita quod per violentiam vel contorsionem ad narrationem contorquamur
p. 887
vel contorte reducatur. Ne quid ambigue: ambiguatim narratio
vitiat in arida (?). Ne quam in aliam: hic repetit quatuor condictiones
brevitatis positas in capitulo precedenti, ita quod hic materiam
(?)*** ne quam; ibi, Ne ab ultimo, aliam; ibi, Non longe,
tertia<m>; ibi, Ne quid, quartam. Et si sequimur: hic
generaliter docet, quod alie condictiones brevitatis ab istis, que hic
repetite sunt, debent esse condictiones dilucide narrationis. Precepta:
que sunt VI, quia gaudent novitate et brevitate moderni. Cognitu:
id est ad cognoscendum.
Sive consuetudo: hec est prima conditio verisimilis narrationis.
Debemus enim in narrando servare morem. Est mos consuetudo
a populo approbata; unde si volumus loqui de successione regni Persarum
vel Francorum, debemus servare morem in dicendo quomodo
regna illa in re successoria *** possidentur. Oppinio: oppinio
est quod a sapientibus dicitur. Oppinio autem hic accipitur pro
eo quod comuniter creditur vel tractatur. Unde si narremus fratrem
minorem inventum fuisse in caupona ludentem ad çardum,
oppinio comunis hec non ***. Natura: ut si narremus puellam VII
annorum fuisse defloratam, hoc non patitur natura nec esset verisimilis
narratio. Si spatia te(m)porum: hec est quarta conditio quam
debet habere narratio verisimilis, in qua tale ponatur exemplum:
nam <ut> si diceremus, quod rumores, qui hodie facti fuerunt Bononie,
fuissent facti Parisius die pristina. Dignitates personarum: ut
<si> dice<re>tur de episcopo Bononiensi, quod fuisset visus in corea
dominarum, coriçans cum eisdem, non crederetur, quia persona dignitatis
hoc credi nullatenus permictit. Consiliorum: ut <si> diceretur,
quod aliquis, de consilio penitentiarii pape, hominem interfecit
non crederetur, quia hoc nullus bonus homo consuleret. Locorum opportunitates:
ut si diceretur, quod in platea comunis Bononie ora tertia,
die sabati fuisset vidua violenter construpata non crederetur,
quia loci opportunitas hoc non permicteret. Nota. Refelli: hic reddit
singula singulis quantum ad IIII or ultima membra, nisi quod
ordinem non sequitur superius positum, quia parum te(m)poris fuisse
respondet spatio temporum; causam nullam: ad consiliorum rationes;
locum ydoneum ad locorum opportunitates; aut homines
p. 888
et cetera" respondet ad dignitatem personarum. Refelli: tanquam
non
verisimilis. Omnia: id est omnes. Iste VII condictiones servande
sunt
in verisimili narratione. Conservanda: id est similis servanda. Nam
sepe veritas: nota, quod veritas indiget aminiculo verisimilitudinis,
facta in narrando, id est fallacia; magis fallacitati non creditur, nisi
verisimilitudinis pallio palietur. De hiis rebus caute: quia, ubi res
facto
non subest, sed tantummodo testimonium vel auctoritas, caute
procedendum est. Tabule: apud Romanos in tabulis testamenta scribebantur.
Firma auctoritas: ut est lictera sigillata sigillo autentico
vel huiusmodi.
Adhuc: id est usque huc. Constare: id est similis stare et concordare.
Cum ceteris Grecis scriptoribus: id est traditoribus
vel scriptoribus autenticis; suple: qui de suo scribunt, non
de alieno, quemadmodum scriptores *** ab aliis inventa. Nova:
nam ante Tullium nullus de insinuatione scripsit. Ceteros: tam Grecos
quam alios. In tria te(m)pora: id est tres considerationes, que tempora
et negotia requirunt, scilicet cum turpis causa est, cum defessi
sunt auditores ab hiis qui mee dixerunt, cum fides facta est
auditoribus per partem adversariam, ut dictum est superius. Perspicuam:
id est claram.
Relictum (I.10.16): id est relinquitur ad dicendum.
In quo: reliquo scilicet; vocat autem "reliquum" confirmationem
et confutationem in quibus singulare: id est singulariter et specialiter,
consummitur: ita quod de oratoris officio. Extra partes inventionis,
que sunt sex, relinquitur non consummatum, id est non
completum. Oratoris: id est advocati officium, quod in advocando
consistit.
Industrie: adverbialiter ponitur. Utilitas: nota: ubi maior
utilitas, ibi minor industria debet adhyberi.
Causarum divisio (I.10.17): hec est illa pars de qua superius
erat
dictum, in qua Tullius agit de tertia re quam debet habere orator,
que dicitur causarum divisio. Et dividitur in duas partes, ut patet
in lictera, quia primo debemus considerare quid conveniat, secundo
quid in controversia reli<n>quatur. Primum notatur ibi: Primum
perorata; secundum ibi: Quid in controversia. Et
illa pars dividitur, quia de utroque membro ponit exemplum, ibi:
Interfectam;
secundo dicit quod, divisione facta, debemus distributione
uti, quantum ad illud membrum, quod in controversia remanet. Nam
primo debemus enumeratione, secundo expositione <uti>. Et primo
docet quomodo enumeratione utemur, ibi: Enumeratione; secundo
p. 889
quomodo expositione, ibi: Expositio. Perorata: id est perfecte orata
sive dicta. Aperire: id est aperte exponere. Conveniat: id est
pro nobis faciat. Utilia: nota, quod utilia dicuntur nobis convenientia.
Ab Horeste: Agamenon fuit mari<tus> Clitemestre, quorum filius
Horestes fuit. Clitemestra Agamenonem interfecit, in cuius mortis ultione
Horestes Clitemestram matrem occidit, propria auctoritate. Fecerimus:
id est postquam viderimus. Quid conveniat:
id est quid sit planum ex confessione partium. Quid in
controversia: remaneat, distributione debemus uti:
viso enim quid concedat Horestes reus, quid pars Clitemestre, tanquam
actrix, concedat. Horestes enim concedit, quod matrem
intefecit, quia ipsa patrem interfecerat. Pars Clitemestre concedit,
quod Agamenonem interfecit. Relinquitur in controversia: licueritne
ei facere quod, scilicet Horestes, auctoritate sua matrem interficere
potuerit.
Trium partium: nota, quod advocatus sive concionator non debet
dicere se dicturum, nisi de rebus duabus vel tribus, cuius redditur
ratio triplex, prout in lictera patet, ibi: Nam periculosum est;
secunda ibi: Suspitionem debere esse alienam ab advocato
et a quolibet bono viro. Meditationis: vitiose. Artificii: scilicet
artificiose
compositi vel subaudis: que fit per artificium. Abrogat: id
est aufert. Breviter (I.10.18): brevitas est cum nisi necessarium nullum
assummitur verbum et tamen brevitas est amica obscuritati. Oratius:
"Brevis esse laboro obscurus fio". Absolute: absolutio est
per
quam omnia, que incidunt in causarum genera, de quibus dicendum
est, amplectamur, prout hec legitur in veteri Rethorica, ubi ponitur
expositionis tertia conditio, que est paucitas, que servatur si genera
ipsa rerum ponuntur neque permiste cum partibus implicantur.
Que tertia conditio hic modo ponitur, quia satis sub aliis duobus membris
contineri videtur.
Nunc ad confirmationem et cetera: hec est illa pars principalis,
de qua superius erat dictum, in qua Tullius agit de quarta et quinta
parte orationis rethorice, scilicet confirmatione, confutatione, scilicet
usque ad finem libri primi, sine quo nullus sciret confirmare vel
confutare, nisi cognosceret constitutiones causarum diversas nec causas
sciret tractare, nisi sciret rationem et confirmationem cause
reperire, demum etiam et iudicationem. Idcirco in presenti parte usque
ad finem libri quatuor facit: primo enim dat doctrinam de eorum
p. 890
constitutionibus; secundo docet quando questiones istas tractari
conveniat, dicendo quomodo debeat ratio inveniri ex parte actoris,
ibi: Inventa (I.16.26). *** Quarto quomodo debeat in iudicio reperiri,
ibi: Ex ratione (I.16.26). Prima pars dividitur, quia primo facit transitum
ad dicenda; secundo concludit quid sit necessarium ad confirmandum
et confutandum cognoscere: scilicet cause constitutionem,
bi: Igitur; tertio ponit divisionem constitutionum, ibi Causarum
constitutiones (I.11.18); quarto diffinit constitutiones *** septimo
de
legiptima, ibi: Legitima (I.11.19); ottavo de iuridiciali, ibi: Iuridicialis
(I.14.24). Sex prime partes sint presentis lectionis, sed sexta pars
dividitur, quia primo difinit coniecturalem constitutionem; secundo
ponit exemplum, ibi: Ayax (I.11.18); tertio recapitulat, ibi:
Hic coniectura
(I.11.18). Tota spes (I.10.18): nota: tota virtus victorie est in
confirmatione et confutatione. Adiuvimenta: id est argumenta
nostra causam nostram confirmando. Contraria: argumenta.
Dissolverimus: adversarium nostrum confutando. Absolute: id est
similiter. Munus: id est affectum vel salarium. Oratorium: id
est advocati.
Confecerimus: nota, advocatum esse confectorem, quasi apothecharium,
qui quasi speciebus optimis dictum suum debeat conficere.
Utru(m)que (I.11.18): scilicet confirmare et confutare. Alii:
scilicet
Greci. Doctor noster: nota: non adscribit sibi dictum suum, sed doctori
suo Hermesti nec dicit 'meus', sed "noster", quia multorum
discipulorum
doctor fuit Hermestes. Detrahere<t>: idem affert minus
dicendo. Inventionem: id est de hiis que Greci invenerunt.
Simpliciter: id est sine plica. Dupliciter et bipertito: id est
in
duas partes et iterum in duas, ita quod Greci quatuor posuerunt;
Hermestes vero in tres partes. Unde divisit constitutiones, sed
iurisditiale<m> divisit in duas, scilicet in absolutam et assumptivam.
Deprecatio: id est depulsio. Insimulatione: id est intentionem,
quia
auctor simulat amplius quam intendit.
De facto: utrum res facta sit, de qua extat coniectura. Ayax:
e quo Ovidius XIII Methamorphoseos: "Consedere duces et vulgi
stante corona / surgit ad hos clipei dominus septemplicis Ayax".
Nota: hec fuit hystoria: Ayax, qui petiit sibi adiudicari arma fatata
Achillis duplici ratione: et quia consanguineus eius erat et quia
emulus virtutis eius et probitatis tanquam melior miles exercitus,
sed Ulixes per suam sapientiam et eloquentiam tantum dixit coram
presidentibus exercitui, quod Ayax arma Achillis non habuit. Tamen
Ayax, insania arreptus, intravit silvam, ubi erant oves Ulixis, et
per insaniam occidit oves Ulixis, credens Ulixem et alios Grecos interficere.
p. 891
Sed rediens ad mentem, adeo erubuit et doluit, quod suo gladio
se occidit. Quo mortuo Ulises, in silvam veniens et inveniens Ayacem
gladio proprio interfectum, eduxit gladium de corpore Ayacis.
Quem cum manu portaret, Teucer vel Theucrus frater Ayacis superveniens,
credidit, quod Ulixes Ayacem interfecisset, propterea quod gladium
cruentum Ayacis vidit in manu Ulixis et idcirco Ulixem ad penam
capitis accusavit. Resummit: id est que retro fecerat per
insaniam. Gladio: suo sive telo occisum a .sse ipso. Corpore:
Ayacis.
Teucer: frater Ayacis. Fratrem: id est Ayacem. Inimicum: id
est Ulixem, quem dicebat inimicum fratris, quia arma Achillis procuravit
sibi adiudicari. Capitis: id est ad penam capitis. Arcessit:
id est accusavit. Verum: id est veritas. Queritur._Lecturam_:
id est
pro coniectura.
Legiptima (I.11.9): hec est illa pars in qua tractat de legiptima
constitutione et dividitur, quia primo legiptimam constitutionem describit;
secundo eam dividit, ibi: Quod dividitur; tertio membra
per ordinem prosequitur, ibi: Ex scripto. Et illa tertia dividitur
secundum quod continet sex membra, quia primo prosequitur primum
membrum, secundo secundum et sic de singulis. Sed ubi prosequitur
primum, duo facit, quia primo describit illud, secundo ponit
exemplum, ibi: Si sit lex; tertio recapitulat, ibi: Hec constitutio
legiptima
Dicitur legiptima quasi legem timens vel legis tenorem continens.
In scripto: quantum ad totum scriptum. E scripto: quantum
ad partem scripti. Sententiam: id est intentionem
sive mentem scripti.
Voluntas: id est intentio. Dissentire: hoc est diversa sentire.
Omnia: que habent in navi. Scapham: id est parvam navem. Casu:
quia cessavit tempestas. Fortuitu: quia fortuna maris, que varia
est,
navim portavit ad portum. Incolumis: id est illesa et incolumis, id
est sine colo; sicut enim ille dicitur incolumis qui vadit sine colo
vel baculo, et ita ista navis dicta est incolumis ad portum venisse,
quia sine remis vel velo venit ad portum. Possidet:
possidere se dicat secundum verba legis, quod tamen non est verum;
secundum sententiam legis petitur et bene. Cuius fuerat: etiam
(?) esse debet de iure, licet ea non possideat, sed egrotus; ideo
petitor rem intentat contra eum egrotum qui possidet.
Ex contrariis legibus (I.11.20): hec est illa pars que continet secundum
membrum principale legittime constitutionis et dividitur in tres partes,
quia primo describit illud membrum, secundo ponit exemplum,
p. 892
tertio recapitulat. Partes iste patent per se in lictera. E contrariis:
nota: nichil est contrarium realiter in iure canonico vel civili, licet
alteri contrarium videatur superficialiter. Ex illa apparentia contrarietatis
nascitur controversia. Iubet: nota, sanctiorem esse legem que
vetat quam illa que permictit. Illa vero permictit, sicut fuit illa
lex que permisit repudium et divortium in lege Moysi, que data fuit,
ne interficerent uxores. Vetat: id est prohybet. Repetundis: actio
de
epetundis pecuniis est contra consules et offitiales Romanorum
qui mictebantur ad aliquas provincias gubernandas, qui, si completo
regimine non reddebant debitos redditus et fructus rei publice vel
si aliquid extorquebatur a subditis, finito officio actio repetundarum
contra eos pro predictis pecuniis ***. In contione: id est in contione
vel arengo. Orationem: id est vocem in contionando non habere. Augurem:
augures dicebantur sacerdotes ydolorum, qui ab idolis responsa
petebant. Indemortui: una dictio est; id est
dicebatur indemortuus ille qui moriebatur ante finitum tempus sui
regiminis in consulatu. Alii dicunt, quod indemortui sunt due dictiones
'in' prepositio, 'demortuus' est alia. Locum: id est regimen talis
consulis sic indemortui. Nominavit: ex privilegio; quod facere poterat
in
quantum augur vel sacerdos, licet videretur hic facere tanquam
repetitorem (?) de pecuniis repetundis.
Ex ambigua (I.12.20): hec est illa pars que continet
trinum membrum legittime constitutionis et dividitur in tres partes,
quia primo describit illud, secundo exemplificat, ibi: Paterfamilias;
tertio recapitulat, ibi: Constitutio ambigua: Quid sit
ambiguum dictum <est> supra, sed hinc exemplificatur ambiguum,
in amphybologia, non in equivocatione. Paterfamilias: qui potest
in familiam et de familia ordinare. T<estamento>: verba
sunt testatoris
et forte, sicut creditur, verba fuerunt patris huius nostri Tullii.
Pondo: indeclinabile est, id est pondere. Dato: imperativi
modi, futuri
p. 893
temporis et tertie persone. Que libet: hic cadit
amphybologia vel ambiguum, quia si "que libet" referatur ad
Tullium, constat, quod dabit illa que volet Tullius. Eius: id est patris
familias. Celata: id est pretiosa et bene laborata vel celata a Tullio,
quia nolebat illa dare matri, sed alia triginta pondo vasorum argenteorum
simpliciter laboratorum sine auro lapidibus vel sculpturis.
Magnifice: faciendo petitionem et de vasis celatis. Illi: scilicet
Terrentie. Debere: dicit et male, quia secundum verba testamenti Terrentia
videtur habere ius petendi que volet, si Terentia inmediatius
coniungatur verbo "volet" quam Tullius.
Diffinitum (I.12.21): hec est pars in qua ponitur
quartum membrum constitutionis legittime; dividitur quemadmodum
alie. Partes patent in lictera nomine, illud factum diffiniendo. Causa:
id est causa (?). Frumentaria: de frumento dividendo
militibus et popularibus. Sed de simmisibus:
semisis est dimidia pars modii vel alterius mensure. Trientibus:
triens est tertia pars mensure. Cepio: Romanorum clarissimus.
Questor: habens officium congregandi annonam pro turba, pro populo
et militibus et ideo urbanus questor dictus, quia alius peregrinorum
erat. Docuit: id est denuntiavit senatui. Errarium: id est fiscum
rei publice. Cepit: non obstante prohybitione senatus. Conlege:
id
est Lucii Saturnini in eodem officio. Intercedere: id est impedire
rogando Lucium, ut senatui obediret ille Lucius. Nichilominus: id
est non obstante prohybitione senatus et intercessionibus collegarum.
Cestella: id est capsa vel scripneum in quo lex
erat reposita cum monumentis id est cartis. Illum: Lucium.
Viris bonis: nota, quod <qui> vult facere impetum pro re publica
debet
cum bonis, non cum assasinis, latrunculis vel suspectis id facere.
Pontes: id est scalas vel gradus, ubi debebat illa lex promulgari. Nota,
quod promulgare est de novo aliquid invenire. Cistelle: vel
<pro> singulari ponitur hic plurale, vel forte erant plures cistelle,
quarum una continebat legem semissium, altera legem trientum. Quo:
id est quomodo (?). Serius: id est non. Feratur: promulgetur
p. 894
lex illa. Arcessitur: id est accusatur, a Lucio suple. Maiestatis:
quasi leserit mayestatem, offendendo rem publicam per quam mayestas
subsistit. Quid sit: quo viso, clarum erit an Scepio (sic) leserit
magestatem an Lucius.
Ex translatione (I.12.22): hec est illa pars in qua ponitur quintum
membrum constitutionis legittime, que dividitur, quia <primo> ponuntur
tres modi translationis; secundo ponitur quomodo nos et
Greci differenter utimur translatione, <ibi>: <H>ac parte;
tertio ostendit
exe<m>plum huius translationis, ibi Si quis; quarto datur documentum
scripturale huius constitutionis, ibi: Hec petitio.
Nota, quod etiam translatio fit aliis modis qui ponuntur
in veteri Rethorica, scilicet ratione legis, ratione criminis, pene
et loci, sed inde accusatione, crimine et persona in iudicio legitur
etiam locum aprehendi. Nam qui accusat crimen imponit et
petit puniri accusatum; iudex vero locum et legem comprehendit. In
iudicio: id est ante iudices. Iure civili: id est ante pretorem,
qui iuri civili preceperat vel preerat. Nam pretoris vox
erat ius et poterat condere iura seu leges et pretor erat ille qui reddebat
iura populo, de quo sepe fit mentio in iure civili, unde
pretor ait: "Servabo pacta in bona fide facta et non in fraude"