UNIVERSITÀ DI MILANO
UNIVERSITÀ DI NAPOLI FEDERICO II
UNIVERSITÀ DI PALERMO
UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA)
UNIVERSITÀ DI VERONA

ALIM - Archivio della latinità italiana del Medioevo

BONCOMPAGNUS DE SIGNA, Palma

 
p. 105

Incipit liber qui dicitur palma Boncompagni.
In orto alieno plantaveram palmam, quem postmodum culpa cultoris
evulsi, considerans tutissimum esse multorum pomeriis inserere, quod
uni fuerat minus provide attributum. Sic enim amisit per vitium, quod
non habuit per naturam. Liber siquidem iste non inmerito palma
Boncompagni nuncupatur, quia de suis invidis illum reddidit victoriosum,
et antequam ipsum deduceret in commune, refloruit multipliter et retractationis
gloria meruit decorari. Rogo igitur illos, ad quorum manus hic
liber pervenerit, quatinus ipsum dare non velint meis emulis, qui raso
titulo me quinque salutationum tabulas non conposuisse dicebant, et qui
mea consueverunt fumigare dictamina, ut per fumi obtenebrationem a
multis retro temporibus conposita viderentur et sic mihi sub quodam
sceleris genere meam gloriam auferrent. Est preterea liber iste mee
rethorice prologus, licet in rethorica Tullium non fuerim imitatus. Nunquam

p. 106

enim memini me Tullium legisse nec secundum alicuius doctrinam
me aliquid in rethoricis traditionibus vel dictamine fecisse profiteor,
nisi quod quandoque causa deridendi emulos me Buchimenonem appellavi.
Verumtamen nunquam Tullii depravavi rethoricam nec eam imitari
volentibus dissuasi.
Quid sit dictamen.
Dictamen est quedam ymaginatio tractandi de aliquo vel de aliquibus
per appositionem. Vel dictamen est ratio, qua verba ymaginata et in
animo concepta congrue proferuntur.
Quid sit appositio.
Appositio est congrua et artificiosa dictionum structura que varium
set non penitus diversum retinet modum cum constructione.
Unde dicatur dictamen.
Dictamen dicitur a dicto dictas. Nam qui dictamini congruam volunt
operam exhibere, frequenter eos dicere oportet.
Quid sit prosaicum dictamen.
Prosaicum dictamen est oratio secundum libitum dictantis extensa
nullisque metrorum legibus obligata. Vel prosaicum dictamen est ars,
secundum quod est collectio preceptorum. Set non debet dici ars, immo
artium mater, quia tota scriptura trahit originem a prosa. Nam rithmi
et metra sunt quedam mendicata suffragia, que a prosa originem trahunt.

p. 107

Quare dicatur prosaicum dictamen.
Prosaicum dictamen dicitur a proto . . proso . ., quod latine interpretatur
primo longum, quia istud primo fuit inventum; sicut dicitur protomartir
id est martir primus. Vel dicitur primum id est originale seu
maximum. Prosaicorum dictaminum aliud epistolare aliud sermocinale
aliud rethoricum.
Quid sit epistola.
Epistola est cirografus absenti persone destinatus quandoque salutationem
continens quandoque non, quandoque aliud loco salutationis
positum ipsi salutationi contrarium. Salutationem continens, ut cum
dicitur: I. episcopus servus servorum dei venerabili fratri D. constantinensi
episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Quandoque
non, quia negat multotiens salutationem propter aliquem excessum, ut
cum dicitur: I. episcopus servus servorum dei G. bo. episcopo: Quod
tibi salutationis alloquium non inpedimus, non ex apostolice sedis duritia,
set de tuo manifesto procedit excessu.
Quare dicatur epistola.
Epistola dicitur ab epi, quod est supra, et stolum, quod est missio
sive missus, quia epistola super id quod excogitari possit, gerit votum
et propositum mittentis. Porro nuntius sepenumero quid portet, ignorat,
sicut fecit Urias, qui sue mortis et condempnationis litteras ad regis
exercitum deportavit.
Quare fuerit epistola reperta.
Quare autem ars epistolandi fuerit reperta, si rei veritatem inspexeris,
tibi facile patebit. Nonne vides, ut, cum alicui absenti amico aliqua
secreta insinuare proponis, quod multo decentius per epistolam quam per
nuntium voluntatem tuam et animi affectum exprimere non vales. Nam
indiscretus et stultus nuntius exquisitissimam et exornatam portat epistolam.
Ymaginarie amicus amico presentatur sibique ad invicem sua

p. 108

secreta revelant et quodam amicabili dilectionis vinculo federantur,
nichil tamen ad nuntium, sicut nichil ad asinum, si auro fuerit oneratus.
Ubi fuerit inventa.
Ubi autem ars ista primo fuerit inventa me nullatenus profiteor
scire. Audivi tamen in Grecia, quod cum Israelitici sub pharaonis iugo
captivi tenebantur in luto et latere quodam tempore illos sibi compulit
servire, nec audebat unus alteri suam exprimere voluntatem. Unde Moyses
cepit scribere super lateres recentes et quedam populo israelitico per
tales literas intimare. Alii dicunt, quod in archa Noe fuerit reperta. Quidam
enim in folio lauri cuidam filio Noe scripsit, ut patris pudenda
cooperiret. Utrum autem hec sint vera vel fabulosa, penitus ignoro. Hoc
autem sub silentio preterire non duxi, quod sub epistolari stilo privilegia,
testamenta et confirmationes continentur.
Quid sit privilegium.
Privilegium est quedam voluntaria et auctoritabilis concessio, que
semper a maiori persona minori confertur.
Unde dicatur.
Dicitur autem privilegium privatum legale, quia quadam privata lege
multa per privilegium conceduntur. Porro istud legale privatum primo
semper private id est in absconso acquiritur, et private ad curias accedunt,
qui volunt privilegia id est privatas leges inpetrare. Vel dicitur
privilegium quasi aliquid lege apropriatum. Nam apropriata lex esse
dicitur, quando extra communes leges aliquid alicui ex gratia conceditur.
Quid sit confirmatio.
Confirmatio est sententie date vel dignitatis concesse rationabilis
approbatio.
Quid sit testamentum.
Testamentum est ultime voluntatis dispositio.
Unde dicatur.
Testamentum dicitur a testibus, quia sine testium subscriptione
sive adhibitione fieri non potest. Vel dicitur testamentum a testor
testaris, vel a testatore. Nam ille dicitur testator, qui testamentum
fieri iubet.

p. 109

Quot sint principales partes epistole et secundarie.
Quot sint principales partes epistole et secundarie, in presenti capitulo
dicam. Set antiquorum et quorundam modernorum sententiam in
primis censui prelibare. Olim erant quidam, qui sex esse dicebant partes
epistole, scilicet salutationem, benivolentie captationem, exordium, narrationem,
petitionem et conclusionem. Postmodum alii supervenerunt
benevolentie captationem de predicto merito resecantes et dicebant, quod
quinque erant partes epistole, sine quibus non poterat aliqua epistola
constare. Item alii successerunt conclusionem de fine removentes et
dicunt epistolam ex quatuor solummodo partibus consistere debere:
scilicet salutatione, proverbio, narratione et petitione. Quorum omnium
sententiam de rationis plenitudine confisus improbo indubitanter, dicens
tres tamen modo esse principales epistole partes: scilicet salutationem,
petitionem et narrationem, sine quibus aliqua epistola perfecta esse non
potest. Unde scire oportet, quod epistolarum alia perfecta alia imperfecta.
Perfecta est illa, in qua precedentes partes congrue ponuntur. Imperfecta
est illa, que predictarum partium radiis non illustratur. Preterea
dico, quod de qualibet principali epistole parte potest fieri epistola, licet
imperfecta. Nam Yvo quondam ecclesie carnotensis episcopus in sola
salutatione unam epistolam fecit et episcopali sigillo impressit.
Scripsit enim cuidam neophito id est noviter veram ad fidem venienti
hoc modo: Yvo carnotensis ecclesie humilis minister Ro. dilecto servo
dei bene incipere et melius exequi et optime consumare. Verumtamen
non est trahendum ad consequentiam, quod epistola fuerit perfecta.
Set epistola fuit, ex quo episcopali sigillo illam constat fuisse impressam,
licet fuerit imperfecta. Nam ego ipse a domino papa Celestino unam epistolam
impetravi apostolica bulla impressam, in qua idem papa consulibus

p. 110

florentinis et toti populo salutationem penitus denegavit.
Verumtamen epistola fuit et perfecta, quia titulum habebat id est nomen
mittentis et recipientis erat in principio positum. Et ubicunque titulus
cum narratione ponitur, epistola est perfecta, licet salutatio negetur,
dummodo in narratione aliquod petitionis signum contineatur. Porro
titulus sine salutatione principalis pars enim est licet diminuta, quoniam,
licet paries alicuius domus sit in aliquo diminutus, nichilominus est
illius domus pars principalis. Nam titulum et salutationem in epistolis
pro indiferenti habeo. Set illa pars sumpsit nomen a digniori et dicitur
salutatio pro eo, quod ponuntur in ea, que ad salutis optationem pertinere
noscuntur. Preterea sicut domus absque fundamento, pariete ac
tecto constare non potest, ita epistola sine illis tribus partibus non potest
esse perfecta. Fundamentum enim est salutatio. Nemo quidem
intelligeret, de quo vel de quibus dictator narraret, nisi quod premitteret
salutationem. Paries est narratio. Nemo enim sciret, ad quid salutatio
premitteretur, nisi narratio revelaret. Petitio est tectum, quia nemo
posset scire mittentis intentionem, nisi aliquid infra narrationem, vel in
fine narrationis sub petitionis specie poneretur. Secundarie vero partes
epistole sunt infinite. Nam in ipso narrationis textu innumerabilia narrationis
genera continentur, et sicut sunt diversi hominum vultus, ita
et modi narrationum. Alii enim narrant magis generaliter alii minus,
alii specialiter, alii proverbialiter, alii exortando, alii minas inferendo,
alii consulendo, alii blandiendo, alii rogando, alii supplicando, alii plorando,
alii suggerendo, alii peccata remittendo. Num quid dicam, quod
suggestio, peccatorum remissio, exortatio et huiusmodi sint epistole
partes? Si autem dicat aliquis, quod benivolentie captatio sit pars epistole,
queras, quare amicitie captatio aut malivolentie captatio non
sint partes epistole. Si vero dicat aliquis exordium esse partem epistole,
queras, quare generalis sententia et minus generalis vel specialis non sint

p. 111

partes epistole. Si dixerit: ita ab antiquis fuit institutum, dico, quod
illa institutio inutilis fuit et damnosa propter multiplicitatem. Ego
autem concedo exordium, benevolentie sive malivolentie captationem et
conclusionem, generalem sententiam, exortationem, remissionem, blanditionem
et alias innumerabiles esse partes epistole non principales, set
secundarias. Nam omnes isti modi narrationes sunt, et tamquam species
suo generi respondent.. Unde si vellemus tot partes assignare in epistolis,
quot sunt modi narrandi, vix posset aliquis partes epistole
nummerare.
(Quid sit salutatio.)
Salutatio est quoddam ineffabile gaudium mentis, quod aliqua voce
vel actu exprimi non potest. Eo . . . anima movetur ad optandum alicui
salutem per verba tertie persone.
Quid sit narratio.
Narratio est congrua verborum series, qua quis exprimit suam
voluntatem et affectum.
Quid sit petitio.
Petitio est quidam petendi modus, per quem mittentis propositum
certificatur. Nam quicquid aliquis narrando premittat, semper aliquid
petere intendit, vel quod status illius, cui mittit, significetur, vel de
aliquo negotio, de quo dubitat, certus reddatur, vel a simili per suum
contrarium.
Quid generalis sententia.
Generalis sententia est illa, in qua generaliter de aliquo vel de
aliquibus tractatur.
Quid magna generalis.
Magna generalis sententia est illa, que plurium potest esse negotiorum
inchoativa. Vel dicitur hec magna generalis sententia, quia in

p. 112

diversis negotiis viam prebet et materiam dicendi reliqua, vel qua prolata
nescit aliquis, quod prolator dicere intendit, nisi aliud adiungit
hoc modo: in hanc vallem miserie primi parentis transgressione deiecti
corruptioni et destructioni subiacemus.
Minus generalis.
Minus generalis sententia est illa, qua prolata statim intelligitur,
quid prolator dicere intendat. Hoc modo: litterarum studiis Bononie
operam exhibens, paterno sum penitus beneficio destitutus, nec est qui
mei debeat misereri, ex quo ab illo, qui de propriis lumbis me genuit,
sum relictus. Ex hac autem generali sententia statim potest auditor
perpendere, quod quidam scolaris legat et studeat Bononie, qui neccessariis
indiget et patri scribere proposuit paterna beneficia implorando.
Quid exordium.
Exordium est quidam preambulus nuntius, ordo et preparamentum
ad reliqua dicenda. Dicitur autem exordium ab exordior exordiris.
Vel dicitur exordium quasi ordinamentum. Nam cum aliquis exordium
sive generalem sententiam ponit in principio alicuius tractatus, suum
tractatum sine dubio videtur exordiri. Mulieres vero cum telam
facere volunt, primo quosdam filos tendunt per lineam rectam, quos
ordinamentum vulgo appellant dicentes: Volumus nostram telam ordiri,
et postea super ipsam filorum multitudinem cum pectine texunt.
Sic autem exordio sive generali sententia nostros ordimur tractatus et
innumerabilium tractatuum significata super ipsis collocamus. Set in hoc
peccabant antiqui, quoniam exordium a narratione, penitus dividebant
dicentes exordium non esse narrationem. Preterea nos qui curialem
stilum imitamur, ita nitimur exordiri, quod semper de facto aliquid
tangere videmur, quoniam a negotio, de quo agitur, frequentius facimus
inceptionem. Nam evangeliste, apostoli, omnes sancti patres et

p. 113

philosophi hoc idem faciebant, sicut in eorum tractatibus potes invenire.
Quid proverbium.
Proverbium est brevis verborum series obscuram in se continens
sententiam.
Unde dicatur.
Dicitur proverbium quia aliquid pro verbo id est aliquid obscurum
verbum positum pro manifesto. Verbi gratia: Quidam accedit ad
uxorem alicuius, qua multis temporibus est abusus; postmodum aliquis
intuetur illum dicens: Quandoque hamus latebit sub esca, vel ita: Nunquam
fuit vulpes adeo ingeniosa, que quandoque non caderet in laqueum
venatoris. In primo proverbio ponitur esca pro muliere et hamus pro
marito vel alio, qui debebit in adulterum vendicare. In secundo proverbio
ponitur vulpes ingeniosa pro adultero et laqueus venatoris pro
insidiis mariti vel alterius. Hec autem et consimilia merito possunt proverbia
nuncupari id est quedam obscura posita pro manifestis. Vel potest
dici proverbium quasi pro multis verbis positum, quia unum proverbium
ad multa potest negotia referri. Unde cum aliquis dicit aliquod
proverbium in multorum presentia constitutus, respondet quidam et
se scire fatetur, quare protulerit proverbium istud. Unde prolator sub
quodam derisorio chachinno dicit hec illum ignorare. Potest etiam
dici quasi approbatum verbum. Ceterum damnabiles gramantium caterve
fece aurelianensium imbute in stilo epistolari proverbium dicere non
erubescunt, cum aperte dicat dominus in evangelio proverbium obscuram
sententiam esse, ubi dicitur: Set veniet hora, in qua non in proverbiis
loquar vobis id est in obscuris sententiis, set palam id est manifeste
annuntiabo de patre meo. Et Judei christo dixerunt: Ecce palam loqueris
et manifeste et proverbium nullum dicis id est non dicis aliquam
obscuram sententiam vel amiratione dignam. Et Jeronymus exponit

p. 114

proverbia Salomonis id est obscure sententie(!). Omne tamen proverbium
generalis sententia est et obscura. Unde non debent alicuius
narrationes principium in epistolis, privilegiis, testamentis et confirmationibus
proverbium appellare, cum omnia in stilo epistolari debeant ita esse
lucida et aperta, quod in prima vel secunda prolatione audientes intelligere
possint. Possunt autem huius modi principia quandoque generales
sententie vel exordia merito nuncupari. Verumtamen possunt dictatores
quandoque proverbia in suis epistolis ponere, dummodo sciant, quid recipientes
intelligere possint. Nam si alicui amico meo vellem super
quibusdam factis et specialibus negotiis obtusius loqui, proverbialiter
hoc modo dicere possem: Serpentem in sinu calefeci et minus provide
dimisi pullos sub custodia vulpis. Hoc enim proverbium est, et nemo
istud plenarie intelligeret, nisi sciret de materia facti.
Quid sit benevolentie captatio.
Benevolentie captatio est quedam laus, qua recipientis animus lectatur
et benivolus redditur mittenti.
Ubi possit benevolentia captari.
Benevolentia nempe in omnibus epistole partibus captari potest.
Captatur enim benevolentia quandoque per unam solam dictionem, quandoque
per duas, quandoque per plures, quandoque per unam distinctionem,
quandoque per plures, quandoque per unam clausulam, quandoque per plures,
quandoque per totum tractatum. Captatur per unam dictionem hoc modo:
deberes eum appellare nobilem virum, unde sufficeret, si diceres nobilem
virum. Si autem dicas nobilissimum, captas benivolentiam in positione
superlativi. Nam superlativum dignius est positivo. Set habenda est
discretio in positione superlativorum, quia superlativa superhabundantem
excellentiam notant, et non superhabundantiam. Quia quod superhabundat,
superfluum est. Quia quod super habundantiam dicitur, uni soli convenit

p. 115

id est per superhabundantem excellentiam. Porro in plurimis tractatibus
ponuntur satis congrue superlativa, et non secundum rei veritatem, quia
infiniti sunt, qui desiderant inanes applausus et transitorias laudes. Multi
enim appellantur sanctissimi et litteratissimi, qui non possent de positivo
gaudere. Nam cum quidam sanctus a quodam piissimus appellaretur,
respondit: sufficeret me pietatis positivo beari. Unde oportet dictatorem
provide circumspectum esse et plurimorum addiscere consuetudines,
quia frequenter potest ponere ad laudem, que ad vituperium
spectabunt, et cum crederet benivolentiam captare, malivolentiam et odium
incurreret. Ecce si alicui obviares et ipsum, ultra quam se dignum crederet,
salutares inclinato capite, crederet se derideri, et sic malivolentiam
captares. Nam ego cum per Alamaniam irem, cuidam obviavi rustico,
quem teutonico idiomate nimium honorabiliter salutavi, alias in eo vulgari
salutationes penitus ignorans. Ille vero infremuit spiritu et evaginato
ense me occidere voluit, unde vix ab eius manibus evasi. Preterea
memini me quendam vidisse plebanum, qui omnes extracto capello
salutabat, credens benivolentiam a quolibet captare. Set tutius esset
ei non ferre capellum, cum per ipsum derisionem et non benivolentiam
iugiter captet. Ceterum non est meum propositum quoslibet
captandi benevolentie (!) modos hic assignare, quia nimia prolixitas
tedium generaret et in prologo non sunt omnia referenda. Concludo ergo
breviter et dico, quod, ubicunque verba congrue ad laudem recipientis
ponuntur, benivolentia procul dubio captatur.
Quid sit specialis sententia.
Specialis sententia est illa, in qua de aliquo vel de aliquibus specialiter
tractatur.

p. 116

Quid simplex narratio.
Simplex narratio est illa, in qua unum solum narratur, hoc modo:
presentibus tibi litteris innotescat, quod pater tuus VII Kal. augusti
de hac luce ad meliorem vocante domino migravit.
Quid composita.
Composita est illa, in qua duo vel plura negotia narrantur hoc modo:
Innotescat amicitie vestre quod (frater vester) superabiliter in bello
existens gloriosum de hoste reportavit triumphum. Set eius inimici
postmodum eum in itinere ceperunt.
Quid conclusio.
Conclusio est cuiuslibet tractatus seu epistole finis, qui quandoque
fit affirmando, quandoque negando sub quadam dubitatione, ut cum dicitur,
quod si feceris vel si non feceris. Verumtamen multis alliis modis potest
fieri conclusio, et quandoque in principio epistole sagax dictator conclusionem
ponere potest hoc modo: Si feceris, quod dominus cardinalis tibi
significavit, omnes petitiones tue apud eum congruum sortientur effectum.
Ceterum ipse amiratione non modica movetur, quod in obediendo sua
precepta te sic demonstras austerum, cum sibi magna petere proponas. Ecce
concludendo narras et narrando concludis.
Quomodo partes in epistola debeant ordinari.
Partes in epistola hoc modo debent ordinari: Primo facias fundamentum
id est ponas titulum (epistole vel) salutationis, ut nomen
mittentis et recipientis specificetur, ita tamen, quod nichil ponas in salutatione,
quod ad sequens pertineat factum. Quia sicut in prima tabula
salutationun mearum habetur, salutatio non est nisi quidam titulus, qui
ob hoc in principio epistole ponitur, ut nomen mittentis et recipientis
specificetur, et sufficienter, quare hoc fieri non debeat, in ea tractatur.
Secundo facias parietem id est incipias generaliter sive specialiter a negotio,
de quo agitur, tractare. Tertio facias tectum id est aut infra narrationem
vel in fine narrationis sub aliquo petitionis signo mittentis exprimas
voluntatem.

p. 117

Quid sit distinctio.
Distinctio est quedam clausule particula, in cuius fine spiritus
actione vocis fatigatus requiem auxilio puncti querere laborat. (Vel
distinctio est quedam clausule particula, que quandoque puncto suspensivo,
quandoque plano debet rationabiliter distingui et determinari.
Unde dicatur distinctio.
Distinctio dicitur a distinguo guis et dicitur distinctio quasi
obscuritatis remotio. Unde cum aliquis obscure aut implicite legit, dicunt
astantes: legas distincte id est ita legas, ut removeas obscuritatem,
vel distingue id est specifica, quod dicis. Set distinctio aliter accipitur
in decretis. Est enim ibi distinctio quorundam capitulorum summa et
ponitur ad obscuritatis remotionem.
Quomodo ex dictionibus distinctiones componantur.
Distinctiones ita componuntur ex dictionibus sicut sillabe ex litteris,
et sicut quedam sillabe plures aliis in se continent literas, ita
quedam distinctiones plures aliis distinctionibus continent dictiones
secundum magis et minus. Item distinctionum alia constat ex duabus
dictionibus, alia ex tribus, alia ex quatuor et sic usque ad viginti, de
quibus non est specificandum per singula, cum cotidie infinitas legere
possis. Distinctio autem quandoque in una sola dictione consistit, ut
cum dicitur: (Vis venire Bononiam? aliquis respondit sic vel non. Unde
si dicat tantum sic vel tantum non, recta distinctione respondet et finali,
quia bene distinguit se velle vel nolle ire et bene satisfacit questioni et
querenti. Potest etiam fieri distinctio in omnibus verbis prime et secunde
persone, ut cum dicitur: legis? distinctio est suspensiva, et si
respondeatur ab interrogato: lego, erit distinctio finalis. Similiter cum
dicitur: quis est in domo? - nullus vel M(artinus). Multis

p. 118

enim modis fiunt distinctiones in una sola dictione, set ex maiori parte
sunt in sensu defective, et quandoque in una sola littera fit distinctio,
ut cum dicitur: quid est hoc? - respondet aliquis: B vel C. Item distinctionum
alia suspensiva, alia quasi finalis, alia finalis.
Quid sit distinctio suspensiva.
Suspensiva est illa, que auditoris animum detinet suspensum, nec
potest per illam intelligere, quid prolator dicere velit, nisi aliud adiungat.
Ut cum dicitur: cum sola Italia inter cunctas mundi provincias speciali
gaudeat privilegio libertatis.
Quid sit quasi finalis.
Quasi finalis est illa, que quandoque animum auditoris de sensu
locutionis quodammodo certificat. Ut cum dicitur: specialius est Italicis
deferendum. Et nota, quod omnis distinctio quasi finalis potest esse
finalis, dummodo ad sensum locutionis perficiendum accedat, sicut ista
facit. Item nota, quod distinctiones quasi finales magis per sensum quam
per punctum dignoscuntur.
Quid finalis.
Finalis est illa, que auditoria animum de sensu locutionis certificat.
Ut cum dicitur: et illis universe provincie orbis merito subesse tenentur.
Verumtamen non est ibi sensus irregularis, quia vix aut nunquam poterit
aliquis in duabus aut tribus distinctionibus factum vel negotium
aliquod significare.
Quid sit punctus.
Quid sit punctus, in tractatu virtutum non descripsi, set de eius
virtute uteunque tractavi, et ideo dignum duxi aliquid adhuc dicere de
punctis. Punctus est quidam titulus, per quem tota scriptura cognoscitur
et terminatur. Vel est punctus terminus divisivus, per quem

p. 119

distinctiones universe clarescunt. Nam ita dividuntur distinctiones per
puncta, sicut campi per positionem terminorum. Vel punctus est quidam
iudex ordinarius, qui quadam sententia sua iudiciali totam scripturam
determinat et castigat nec permittit aliquam distinctionem seu
clausulam transgressibiliter per agrum currere alienum.
Unde dicatur.
Punctus dicitur a puncto tas, vel dicitur punctus a pungo gis.
Quia quando scriptor vult facere punctum, ita erigit pennam, quod cartam
tam pungere videtur. Punctorum alius suspensivus, alius planus.
Quid sit punctus suspensivus.
Suspensivus est ille, qui virgula scribitur sursum erecta. Unde sensum
locutionis denotat incompletum, vel punctus suspensivus est quidam
fidelis et preambulus nuntius, qui puncti plani denuntiat adventum.
Ideo dixi "fidelis", quia semper ante punctum planum, quandoque semel,
quandoque bis, quandoque ter, quandoque quater, quandoque quinquies
vel plus, preire consuevit. Et ideo dixi "fidelis", quia propriis humeris
onera portat locutionum, quousque punctus planus ipsas sine gravamine
suscipere possit.
Quid planus.
Punctus planus est ille, cuius in gremio legentis animus quiescit
et totius sensus locutionis successive terminatur. Quod autem dixi "virgula
sursum erecta" et "virgula plana" non mireris! Quoniam Ebrei et
Greci talibus punctabant virgulis, vel quia talia puncta virgulas appellabant.
Nam hodie multi secundum artium et scripturarum varietates
multas faciunt punctorum varietates, de quibus non est ad presens
idoneum pertractare. Item est alius punctus, qui virgula interrogativa
nuncupatur, que fit semper per dictionem post dictionem interrogativam,
ut "quid est hoc?".
Quid punctus habet copulare.
Punctus nempe multiplices habet virtutes copulandi. Nam quandoque

p. 120

copulat litteram littere, quandoque sillabam sillabe, quandoque dictionem
dictioni, quandoque distinctionem distinctioni, quandoque orationem
orationi, et sensum locutionis alteri locutioni. Et nota, quod
tantummodo punctus suspensivus ponitur pro copula. Item nota, quod suspensivus
quandoque magis copulat quandoque minus, quandoque multo minus.
Magis enim copulat, quando duplicem habet vim copulandi, hoc modo:
Alexander Persiam, Menelaus Troiam, Romani Cartaginem et Pisani
Maioricam vicerunt virtute potenti. Minus enim copulat, ut cum
dicitur: Martino, Johanni, Petro et Bernardo salutem. Modo non copulat
nisi nomen alteri nomini. Multo enim minus, ut cum copulat dictionem
dictioni et litteram littere. Et nota, quod, quando distinctiones ita copulantur
per puncta suspensiva, in principio ultime distinctionis semper
debet poni copula, quoniam illa non intelligitur ibi repeti, ubi suspensivus
punctus pro copula positus fuerit. Alioquin non esset latinum. Hoc
idem est intelligendum de dictionibus et litteris. Et nota, quod nullus punctus
planus potest pro copula poni, quia ubicunque copula ponitur, vox legentis
(semper) detinetur suspensa. Simili ergo modo illud, quod postea
ponitur illius vicem gerere debet. Item nota, quod semper post punctum
planum clausule debet inceptio fieri et prima illius clausule littera debet
scribi grossa, ita, quod caput clausule fore videatur. Item nota, quod
post punctum suspensivum nunquam potest esse clausule inceptio. Unde
illi, qui scribunt salutem vel aliquid positum loco salutationis per litteram
grossam, ambulant tamquam ceci, qui viam, per quam gradiuntur,
penitus ignorant. Verumtamen in salutationibus et infra epistole textum
propria nomina scribi debent per litteram grossam ad maiorem
certitudinem reddendam (et causa honoris). Et preterea punctus quandoque

p. 121

est literarum comprehensivus, ut cum circumponuntur littere pro
proprio nomine posite.
Quid sit clausula.
Clausula est quedam cuiuslibet tractatus particula, que quandoque
duas, quandoque tres, quandoque quatuor, quandoque V, quandoque VI,
vel etiam VII in se continet distinctiones. Nam ad minus ex duabus
distinctionibus constitui potest, ad plus vero ultra VII habere nullatenus
valet, si magne fuerint distinctiones; quia locutionis sensus
nimium redderetur obscurus. Ex duabus hoc modo:
Propter antiquam consuetudinem Armeni et Greci nutriunt barbam.
(Vel aliter: Armeni et Greci nutriunt barbam, ut graviores in omnibus
videantur.
Ex tribus hoc modo:
Indi dominum, qui est ipsa veritas, venerantur et respuendo
mendacium patrem adorant in spiritu et veritate. Vel aliter:
Auro et lapidibus preciosis Babilonia decoratur et diversis aromatum
et specierum generibus affluens paradisi poma et balsami producit.
Vel aliter:
Tenebrose caliginis cecitas ita Saracenorum occupavit animos, quod
pudenda cotidie lavant, dominum propter hoc placare credentes. Vel aliter:
Vellius de montanea fallacem in terris constituit paradisum in
quo facit quosdam homines ab ipsa pueritia enutriri, qui pro eo
subire mortem postmodum non formidant. Vel aliter:
Suriani se adulterii crimine polluunt et cuncta meretricandi
genera invenientes tamquam lupanarii iugiter fornicantur.

p. 122

Greci sagaces et invidi Siculi magicis operibus insistunt et mirabilia
facinora (ex)cogitantes venenata sepe pocula propinant. Vel
aliter:
In florida urbe Morroch residet Miramominin, qui cunctos hodie
mortales in divitiis excellit et cuncta librat secularis iustitie statera.
Ex quator hoc modo:
Calabritanos inermes, Apulos pusillanimes et Sardos zelotipie vitio
et conditione servili esse proscriptos totus predicat orbis. Vel aliter:
Affricos nudos, Ethiopes horridos et Provinciales mendaces
video per effectum. Vel aliter:
Corsi de curialitate plurimum commendarentur, si fures non
essent et proditores et ea postmodum non raperent, que primo fuerant
elargiti.
Romani guerras et seditiones iugiter commoventes civilia bella
committere non formidant, et pristine glorie immemores existentes pecuniam
per fraudem et violentiam exigere non omittunt. Vel aliter:
Tusci rebus propriis commendabiliter utuntur et plurimis coruscarent

p. 123

virtutibus, si fraudis et invidie nebula eos non facile tenebraret.
Vel aliter:
Lombardi sunt libertatis patroni, proprii iuris egregii defensores,
et illi, qui pro libertate tuenda sepius pugnaverunt, merito sunt Italie
senatores. Vel aliter:
Marchiani simplices, Romanioli proditores atque bilingues et Dalmatii
atque croatii piscatores ab omnibus esse censentur. Vel aliter:
Curialis Marchia Veronensis nomen accepit ab inclita Verona, que
trium provinciarum caput existit et est indesignabili amenitate dotata.
Ex V hoc modo:
Bestialium Sclavonum detestabiles predico mores, cupiens universos
eorum vitare consortium, qui non homines set iumenta possunt merito nuncupari,
et licet humanam habeant formam, tamen in pluribus bestialiter
vivunt. Ex VI hoc modo:
Pusille fidei Ungarii corpora cibariis replent, universos largiflue
alunt, plurima munera largiuntur et tamquam cursibiles venatores omni
tempore loca silvosa regirant. Vel aliter:
Boemi formosi et furentes in armis ebrietate se turpiter fedant, et
carnes comedunt semicruentas a quibus parum differunt Polani, set
silvestris natio Rutenorum loca venando discurrit.
Teutonici per furorem, Alobroges per latrocinium, Francigenae
per arrogantiam, Yspani per mulas, Anglici per caudam et Scoti
per mendacitatem a plurimis deridentur.

p. 124

Preterea multe sunt clausularum diversitates, quarum diversitatum
sententias nemo unquam dicere posset. Nam sicut varii
sunt dictatores, ita et clausularum diversitates. Diversa enim sunt
genera materiarum, et ideo diversis clausulis nos uti oportet. Porro
aliquis facit clausulas magnas, aliquis parvas, aliquis mediocres. Verum
tamen sive sint magne sive sint parve sive mediocres, laudabiles
sunt loco et tempore suo, si congrue in narrationibus ponantur. Et nota,
quod non est adeo magna, que non possit diminui nec adeo parva, que
non valeat augmentari. Fiunt enim clausule, secundum quod dictatori
negotia occurrunt. Set est distinguendum, utrum unum velit negotium
significare vel plura. Si unum distinguendum est, utrum habeat
pauca vel plura significata. Si pauca, paucis debes clausulis uti. Si
multa, nitaris ad brevitatem, quia brevitas est dulcis aurium amica,
dummodo non generet obscuritatem. Ego enim in una clausula posito
salutationis titulo unam epistolam multotiens finivi. Verbi gratia: Quandoque
scribere volebam pauperibus scolaribus, qui libenter meam
audiebant doctrinam, set verecundabantur venire, quia mihi non poterant
sua donaria exhibere. Unde talem illis epistolam destinavi: Universis
pauperibus Boncompagnus, quicquid potest. Nolo, quod propter
aliquam paupertatem verecundie pallore afficiamini, set libere ad liberum
accedatis et ipsius liberalitate pro vestre voluntatis arbitrio utamini,

p. 125

procul dubio tenentes, quia, quod divinitus est collatum, vobis procurabo
liberaliter impertiri. Hec enim fuit una epistola, et multotiens hoc
facere potest providus dictator(, si pauca debuerit significare).
Unde dicatur.
Clausula dicitur a claudo dis, aut quia sensum locutionis in se
claudit, aut quia distinctiones in suo sinu tenet clausas. Vel dicitur clausula
quasi divisa, quia inter punctum planum et litteram grossam semper
clauditur vel claudi debet. Item clausularum alia suspensiva, alia quasi
finalis, alia finalis.
Quid sit clausula suspensiva.
Suspensiva est illa, que sensum integralis locutionis detinet suspensivum
hoc modo: Ad urbem pro confirmatione prebende mihi assignate
properaveram credens, quod C. S. Theodori diaconus cardinalis, quondam
socius et scolaris meus, mihi deberet assistere et prestare mihi auxilium
et favorem. Hec enim est clausula suspensiva, nec ideo dicitur suspensiva,
quod in fine ultime distinctionis punctus debeat fieri suspensivus.
Set quia sensus locutionis adhuc detinetur suspensus.
Quid quasi finalis.
Quasi finalis est illa, qua prolata quodam modo de sensu locutionis
auditoris animus certificatur hoc modo: Ipse vero preteritorum immemor
et avaritie lepra infectus ab adversariis meis pecuniam accepit, et mihi
apud dominum papam ita extitit contrarius, quod meum propositum
non potui perducere ad effectum.
Quid finalis.
Finalis est illa, qua prolata integralis sensus de negotio, quod agitur,
consurgit et perficitur, et ex eo plene certificatur animus auditoris hoc modo:
Nunc autem domum sine dilatione revertor habens in proposito

p. 126

laicalem ducere vitam, ex eo, quod ecclesiasticum non valeo beneficium
adipisci. Et nota, quod omnis quasi finalis potest esse finalis, licet sensus
integralis negotii, de quo agitur, sit imperfectus.
Quomodo ex clausulis extimantur epistole et quilibet prosaicus tractatus.
Ex clausulis multis modis epistole fiunt et quilibet prosaici tractatus.
Set vitando prolixitatem, cupio in presenti capitulo breviter
plurima concludere paucis. Puta: scribit papa imperatori pro uno vel
(pro) pluribus negotiis. Pro uno sic poterit incipere dictator: Cum ex
iniuncto adeo nos officio teneamur omnes ecclesie filios assidue ammonere
ne se involvant illecebris terrenorum, multo attentius tuam imperialem
maiestatem litteris apostolicis debemus sollicitare, ut sic transeat per
omnia temporalia, ne penitus amittat eterna. Nec ob hoc ista referimus,
quod te in aliquo contra ecclesiam dei derelinquere credamus, set ut
nostre benedictionis et ammonitionis gratia fretus de bono in melius perseveres,
et imperii tui iura valeas omni tempore alacriori animo pertractare.
Hec enim esset una epistola, si salutatio premitteretur. Verumtamen
in tali ammonitione posset dictator tractatum non modicum prolongare.
Si autem in eadem epistola vellet aliud significare negotium, hoc modo
procedere posset: Preterea dilectum filium nostrum magistrum B., quem nos
et fratres nostri sue devotionis et scientie intuitu intimo diligimus karitatis
affectu, celsitudini tue propensius commendamus tuam attentius
rogitantes excellentiam, ut ipsum debeas nostrarum precum interventu
multipliciter honorare et suis petitionibus ita dignum et favorabilem prebere
assensum, quod nostras preces sibi sentiat profuisse et nos tue magnitudini
propter hoc teneamur multiplices gratiarum exsolvere actiones.
Nam in epistola ista duo sunt significata, quia ibi de duobos diversis
negotiis narratur. In duabus primis clausulis continetur ammonitio pape
et quotcunque clausule ponerentur ibi, que ad ammonitionem pertinerent,
ad unum tantum significatum spectarent. In tertia vero clausula continetur

p. 127

comendatio magistri B., quam facit papa imperatori et quidquid
postmodum, pro dicto, magistro in eadem epistola poneretur, ad unum
tantum significatum spectaret. Ceterum ego iam multotiens in una clausula
quinque posui significata hoc modo: Detestabilis avaritia Romanorum,
proditoria grecorum astutia, perorrende saracenorum insidie,
abhominanda Siculorum invidia et Apulorum pusillanimitas sunt penitus
evitanda. Quod autem, de hiis dictum est, de omnibus tractatibus intelligere
potes. Verumtamen oportet dictatorem imponendo clausulas providum
esse atque sagacem et suum tractatum semper mediocritatis legibus
cohibere. Nam ego sepenumero ad mensuram carte dictavi, aut quia
carta deficiebat aut quia ita in animo agere proponebam: Set qui hoc
facere temptat, inspiciat cartule quantitatem, sicut providus sartor
pannum, do quo camisiam disposuit facere vel gunnellam . Nam primo
ymaginatur, unde posset facere manicas et girones et cetera queque, postmodum
vero, secundum quod videt, incidere consuevit.


home ||  autori per secolo: XI XII XIII ||  el. alfabetico || per generi ||  testi in prosa ||  testi in poesia ||