|
p. 292
Quem rota sublimat, eadem duxit ad ima.
Huius opus gessit, hic munus rite capescit.
Tristitiam tristi Dominus modo duplicat isti.
Nil faciendo morae Corradus tunc cito Sorae
Custodum fraude roccam suscepit et arcem.
Gaudeat et caveat, nec nimium paveat.
Sunt quia divisi consortes ad mala nisi.
De domibus regno veteri de Turre memento
Tertius annus erat Domini cum mille ducentis,
Quando Salerni Gualterius ille receptus,
Urbis per stultum medium fugat et Diopuldum.
Prospera
mensis erat lux Francis et duodena,
Quam decet a regni venerari gente Novembri.
Quintus et annus erat Domini cum mille ducentis,
Et fuit undena Iunii lux in prima mensis,
His octava datur indictio quae renovatur,
Cum comes est Brammae Sarni devictus ad amnem
Stultitia casu nec Marte solo superatus.
Multos Francorum dolor angit et Italicorum.
Est Runcevalli similis devictio Sarni,
Quando nepos magni Caruli fortissimus armis
In campo victus, Ganulus cum prodidit ipsum,
Qui revocare tuba dominum sociosque refutat.
Heu regale genus, iubar et decus omne Quiritum,
Heu genus oppositum vitiis, virtute potitum,
Quod cito sic cecidit multorum gloria, virtus!
Multis Apuliae capud est a corde rescissum,
Et datur ut culmo viridi sedeat Diopuldo
Qui nunquam novit quae sit natura leonis,
Indulgere quia cuius scit nobilis ira,
Parcere prostratis hic novit et humiliatis.
Culmus id est mundus, auriga Deus, rota currus,
Quos si quando volet ditat, terit et levat ore.
1193. ind. 10. Hoc anno domnus Coelestinus papa misit domnum Aegidium
diaconum
cardinalem Anagniae Panormum; retulit imperatricem Constantiam, quam
Salernitani
dederant regi Tancredo, et honorifice duxit eam Romam, et sic domnus
papa honorifice
remandavit eam cum suis expendiis imperatori in Alamanniam.
1194.
ind. 11. Hoc anno imperator praeparato magno stolio per mare misit in
Siciliam,
et ipse cum magno exercitu per terram veniens 8. Kal.
Septembris Campaniam applicuit,
et eam totam foderavit, et data securitate et pace toti Campaniae fecit
Babucum expoliare
et depraedari. Postea ivit Salernum, et fecit magnam partem murorum
diruere, et omnes
homines quos ad manus potuit habere captivavit, et totam civitatem
expoliavit pro vindicta
uxoris suae, quam dederant regi Tancredo; et sic transivit in Siciliam.
Mense Decembris cum multis falsis promissionibus recepit Panormum et
palatium, et
cum multis fallaciis et deceptionibus et sacramentis abstraxit regem
Rogerium de castro
Catabellocte, ubi ipse secure et abundanter in divitiis et in cibariis
permanebat.
1195. ind. 12. Hoc anno imperator Henricus per sacramenta decepit regem
et omnes
comites, et posuit eos in vinculis et in ergastulis, et omne aurum et
argentum quod de
regno ad manus habere potuit congregavit, et per terras et per mare in
Alamanniam
misit; et ipse per terram reversus est in Alamanniam, deducens secum
ligatos regem et
comites et quam plurimos alios.
1196.
ind. 13. Hoc anno gratia et misericordia Dei omnipotentis tempore domini
p. 293.
Iohannis de Ceccano ecclesia sanctae Mariae Fluminis honorifice dedicata
est et consecrata.
Ad quam consecrationem fuit tamquam pater domnus Iordanus presbyter
cardinalis et
domnus Berardus Ferentinus episcopus, domnus lohannes Anagninus
episcopus, domnus
Petrus Signinus episcopus domnus Oddo Verulanus episcopus, domnus
Taddaeus Alatrinus
episcopus, domnus Tedelgarius Tarracinensis episcopus. Officium sic
incoeptum est. 9. Kal.
Augusti post coenam convenientibus episcopis cum domno cardinali et cum
maxima
multitudine clericorum et laycorum tam Campaniae quam Maritimae et
aliarum provinciarum,
ad ecclesiam sanctae Mariae Fluminis ordinata est processio; in qua
processione
fuerunt 7 paria facularum adcensa, 20 turibula argentea cum igne et
aromatibus, 4 euangelistaria
argentea, 12 cruces argenteae, et 4 cagae cum reliquiis, quas reliquias
deportaverunt
ad 4 papiliones, qui permanebant in cannapinis extra circuitum ecclesiae,
cantantes
responsorium: Haec est vera
fraternitas. Et in unoquoque papilione 7 lampades erant
ardentes, et sic in papilionibus vigilatae et custoditae sunt reliquiae
a clericis cantantibus
et laudantibus et benedicentibus Dominum, et undique cantus et laus
laycorum virorum et
mulierum per totam noctem non defecit.
Facto mane convenientibus episcopis et congregatis cum domno cardinale,
secundum
rationem consuetudinis primo loco consecraverunt ecclesiam beatae Mariae
semper virginis.
Deinde reparantes processionem; euntes ad papiliones
tulerunt inde reliquias, et portaverunt
eas in ecclesia sanctae Mariae. Precibus omnium episcoporum domnus
cardinalis locutus est
tam bene et subtiliter, quod omnes qui heri et nudius tertius eum
agnoverant, incredibili admiratione
mirati sunt. Nondum finito sermone ecce domnus Iohannes de Ceccano, qui
graviter
infirmabatur in domo sua, advenit sanus intus in ecclesiam; quod
videntes omnes homines,
pro maximo miraculo recipientes, et quasi per mediam horam stupendo cum
ingenti voce
gratiarum laudaverunt et benedixerunt Dominum, qui vivit et regnat in
coelis. Sermone
finito, altare maius quod est in medio ecclesiae sanctae Mariae situm
consecratum est per
manus domni Berardi venerabilis Ferentinatis episcopi, assistentibus et
cooperantibus ei
domno Iordano venerabili cardinali sanctae Romanae ecclesiae, et domno
Iohanne venerabili
Anagnino episcopo ad honorem Dei omnipotentis Patris et Filii et
Spiritus sancti et gloriosissimae
virginis Mariae matris domini nostri Iesu Christi de reliquiis istis: de
ligno Domini,
de vestimento beatae Mariae, Petri apostoli, Iacobi apostoli, Marci
euangelistae, Laurentii
martyris, Sebastiani et sociorum eius, Pancratii et sociorum eius,
sanctorum innocentum
Marii Marthae Audifax et Abacuhc, Stephani papae, de lapide sancti
Stephani protomartyris,
Chrisanthi et Dariae et sociorum eius, Eventii et Alexandri, Caesarii
martyris, Quirilli episcopi
et martyris,Nicolai episcopi et confessoris,Ylarii diaconi,Barbare
virginis et martyris,
Margaritae virginis et martyris, Aureliae, Superantiae, de vestimento
sancti Thomae Cantuariensis
archiepiscopi. Ipso die et ipsa hora consecratum est altare sancti Pauli,
quod est situm in
porticu praedictae ecclesiae, per manus domni Oddonis venerabilis
Verulani episcopi de reliquiis
istis: Marcellini et Petri; Marci et Marcelliani, Mauritii martyris,
Naboris martyris, Abundii,
Nereii, de sanguine beatae Lucillae. Secundinae virginis. Eo die et
eadem hora altare sancti
Quirici, quod est situm in alio porticu saepe nominatae ecclesiae,
consecratum est per manus
domni Thaddei venerabilis Alatrini episcopi de reliquiis istis: de ligno
Domini de petra sepulchri,
Sebastiani, quadraginta martyrum, sanctae Barbarae. Ipso die et ipsa
hora ecclesia
beati Matthaei apostoli, quae est iuxta saepe dictam ecclesiam, cum
altari consecrata est per
manus domni Petri venerabilis episcopi Signini, assistente et cooperante
ei domno Tedelgario
venerabili Tarracinensi episcopo de reliquiis istis: de vestimento
virginis Mariae,
Philippi et Iacobi, Marci et Marcelliani, Grisanti et Darie, Concordii
martyris et aliorum
sanctorum, quorum nomina Deus novit. Expletis divinis officiis reversus
est unusquisque
episcopus ad propria hospitia. Domnus cardinalis reversus est ad curiam.
In
apparatu
ciborum 100 panes, 6 urnae vini, 1 vacca, 2 porci, 2 castrati, 6
gallinae, 15 pulli, 1 anser,
media libra piperis et cinnamomi et sofferanae. Domnus episcopus
Anagninus ad ecclesiam
sancti Iohannis, 90 panes, 5 urnae vini, 1 vacca, 1 porcus, 4 gallinae,
10 pulli, 1 anser,
9 quartae de annona, l par bacilium, 2 tuallae, l libra de cera pro
candelis, et 2 pro faculis.
Domnus episcopus Alatrinus tantundem ad ecclesiam sancti Petri. Domnus
episcopus
Verulanus tantundem ad ecclesiam sancti Quintiani. Domnus episcopus
Terracinensis ad
ecclesiam sancti Nicolai 50 panes, 2 urnae vini, media vacca, medius
porcus, 2 gallinae,
p. 294.
6 pulli, 1 anser, 3 unciae piperis et cinnamomi, 3 quartae annonae 2
bacili, 2 tuallae,
1 libra de cera pro candelis, 2 pro faculis. Domnus
episcopus Signinus tantundem ad
domum Stephani de Natoni. Magister Iohannes Ferentinus, 1 porcus, 20
panes, 1 urna vini,
3 pulli, 1 quarta de annona, l uncia piperis ad domum Iohannis Gagetanis.
Omnes ecclesiae
de Ceccano secundum quantitatem habuerunt panem et carnem. Domnus Berardus
episcopus Ferentinas remansit ad ecclesiam sanctae Mariae propter
Ferentinates quibus
volebat dare expensas, et dedit omnibus illis qui recipere voluerunt; et
corpus ecclesiae
tantis hominibus dedit cibalia, ut illi qui scribere vellet fastidium
generaret; sed gratia Dei
nullus venit eo tempore pro cibaliis qui vacuus recederet.
Finita consecratione ecclesiarum et altarium, primam oblationem quae ibi
oblata fuit
domnus cardinalis obtulit, et manibus suis posuit super maius saepe
nominatum altare
suum paratum pretiosum, videlicet bonum amictum frisatum, bonum camisium
frisatum,
bonum cingulum frisatum, pulchram stolam cum manuale, optimam tunicam
cum dalmatica
et planetam frisatam cum tali friso, quod domnus cardinalis emerat in
Colonia pro novem
marchis de argento, optimam tuallam frisatam super altare, pulchra
sandalia cum caligis,
bonum faldestorum. Secundam oblationem domnus Iohannes de Ceccano
obtulit, videlicet
chartam libertatis, quam ipse manibus suis supra saepe nominatum altare
posuit taliter
scriptam:
In nomine Domini amen. Anno dominicae incarnationis 1196. pontificatus domni Coelestini
III. papae anno 6, indictione 14, mense Iulii, die 24. Iulii. Hac die
ego Iohannes de Ceccano
in praesentia domni Iordani cardinalis Sanctae Pudentianae charissimi
patrui mei, et
venerabilium episcoporum Berardi Ferentinatis, Petri Signini, Iohannis
Anagnini, Tadei Alatrini
et Oddonis Verulani, Tedelgarii Tarracinensis, et multorum hominum
totius Campaniae et
Maritimae, tam clericorum quam etiam laicorum, inductus amore divino, et
pro redemptione
animae meae atque meorum parentum praeteritorum praesentium et futurorum,
concedo ecclesiae
sanctae Mariae de Flumine, et domno Landulfo dilecto abbati eiusdem
ecclesiae, et universae
familiae eius, tam clericis quam etiam laicis, praesentibus et futuris,
plenam et perpetuam
libertatem, abrenuntiando datae malo usui, et omnibus exactionibus; et
si quis pro quocunque
crimine commisso ad ecclesiam istam confugerit, nec ego nec successores
mei per me vel per
ministros meos ei, dum ibidem fuerit, nec violentiam aliquam nec
iniuriam inferemus, nisi in
mortem meam, meorum haeredum, vel in proditione castrorum meorum, vel in
combustione
ipsorum castrorum fuerit machinatus. De ordinatione clericorum et
destitutione me nullatenus
intromittam. Si vero clericus aut laicus eiusdem ecclesiae in aliquo
offenderit, abbas cum
clericis in eorum capitulo cogent ipsum ad iustitiam exibendam; salvo
iure patronatus. De
consilio igitur communi domni Iordani cardinalis et omnium episcoporum,
et consensu Iohannis
de Ceccano institutum est, ut quicunque contra hanc concessionem fecerit,
vinculo anathematis
innodetur, et partem cum Dathan et Abiron habeat. Ad maiorem itaque
cautelam,
ne quod factum est, diuturnitate temporis in oblivionem veniat,
presbytero Benedicto dilecto
notario nostro id scribere mandavimus, et cartam ipsam fecimus sigilli
nostri munimine
insigniri.
1197. ind. 15. Hoc ipso anno Henricus imperator egressus Alamanniam,
pridie Kal.
Decembris advenit Ferentinum, et per 7 dies ibi moratus cum pace et
aequitate, postea
ivit Capuam; et invento ibi comite Riccardo de Cerra in ergastulis fecit
eum iudicare
et per pedes ad caudam equi ligare et per lutum omnium platearum Capuae
fecit deducere;
et iussit eum post hoc per pedes appendi, et tam diu in patibulo mansit
appensus, quousque
imperator mortuus est. Post nativitatem Domini Henricus imperator
egressus Capuam, ivit
in Siciliam. 17. Kal. Februarii Celestinus papa obiit. Eo die Loterius
diaconus cardinalis
electus, 7. Kal. Martii consecratus est in Innocentium III. papam.
1198. Hoc anno Henricus imperator obiit in Sicilia. Philippus et Oddo
electi reges
in Alamannia. Hoc anno Mercoaldus et Diopuldus et Corradus Sorelle
congregato magno
exercitu Teutonicorum ceperunt Sanctum Germanum. et depraedaverunt, et
omnes homines
et mulieres fugientes ad Montem Casinum, quos capere potuerunt, in
vinculis tenuerunt et
vendiderunt, et monasterium obsiderunt per 8 dies. Adveniente nocte
festi sancti Mauri,
Dominus misit super eos tantam tempestatem ventorum et aquarum, quod
diruit omnes
p. 295.
papiliones, et fugientes ad Sanctum Germanum multi mortui sunt per viam.
Populus qui
erat intra monasterium, egressus mane, videns miraculum quod factum
fuerat, deferens
gratias Deo, remiserunt papiliones et omnia quae ibi invenerunt. Et
Teutonici ultra non
fuerunt ausi ibi ascendere, sed custodiebant vias, ne innumerabilis
populus virorum mulierum
parvulorum Sancti Germani et abbatiae fugere posset. Sciebant inopiam
panis ibi esse,
sed abbas Roffridus et magister Gerardus cardinalis cum consilio
multorum nobilium armatorum
qui ibi erant pro defensione monasterii, dederunt 300 uncias auri
Mercoaldo; et sic
reliquit Sanctum Germanum valde vastatum; et cum toto exercitu ivit in
Siciliam. Quot et
quanta mala ibi fecit et successores sui, magis generaret fastidium
tristitiae quam affectum
laetitiae. 2. Kalendas Decembris venit Diopuldus in Campaniam cum
exercitu, et cepit
Ripas et Turicem, et sedit ibi per 3 ebdomadas, et depraedavit et
guastavit quantum potuit
ipsa tantummodo castella.
1199. Hoc anno venit comes Gualterius Francigena; mense Iunii ingressus
regnum
ivit Capuam. Diopuldus cum comite Fundano et cum magno exercitu ivit
super Capuam
ad capiendum comitem Gualterium. Comes Gualterius cum parvo suo comitatu
4. Idus
Iunii egressus foras, confidens in misericordia Dei ivit super Diopuldum,
et expulit eum et
fugavit de castris, multis interfectis et captis. Videntes Capuani
tantum miraculum, valde
obstupuerunt et laudaverunt Deum. Cum comes Gualterius omnia castra
videret vacua de
hominibus, plena magna suppelectile et animalibus; primo loco milites
omnes quos habebat
captos misit in custodiam Tianum. Postea de castris et equis pro suo
velle et gratia dedit
benedictionem Capuanis. Alio die omnes mortuos, qui iacebant per campos,
fecit eos
sepelire in magnum vallum. Diopuldus, Sifridus et Oddo Laviensis et alii
quam plures in
Apuliam fugientes, eodem anno et tempore vires et animum resumentes, et
viriliter confortantes,
coeperunt congregare exercitum et praeparare se ad pugnam campestrem in
territorio
Barlettae prope pontem Cannarum. Quod audiens comes Gualterius,
similiter congregavit
exercitum cum domno Roffrido Casinensi abbate, et cum magistro Rogerio
Apuliae
cardinali ivit super exercitum Diopuldi paratus ad bellum. Adveniente
fine mensis Octobris
comes Gualterius coepit pugnate fortissime Diopuldum et exercitum eius;
in qua pugna
Diopuldus devictus et fugatus, captus est Sifridus, et Oddo Laviensis et
quam plures alii
parvi et magni. Tanta
strages mortuorum ibi facta est, quae. prae multitudine numerata
non fuit. Et sic comes Gualterius in campo Dei misericordia victor
extitit.
In nomine Domini. Amen. Anno
dominicae incarnationis 1201, ind. 4, pontificatus domni
Innocentii III. papae anno eius 4, Kalendis Maii. Hac die, in praesentia
nobilissimi viri domni
Iohannis de Ceccano ante portam Sanctae Mariae Fluminis, ego Robertus
quondam filius
domni Raynaldi vicecomitis, miles et habitator Ceccani, vendo tibi
presbytero Landulfo et abbati
Sanctae Mariae Fluminis de Ceccano et tuis successoribus in sempiternum,
unam terram quae
est in territorio Ceccani, in loco qui dicitur Campus amici, pro 6
libris proveniensium, et si plus
valet dono ipsi ecclesiae praescriptae pro anima mea et parentum meorum;
cuius latera sunt
haec: a primo, secundo et tertio latere terra Benedicti Iohannis papae,
a quarto latere via
publica; et promitto me ipsam terram defendere ab omni homine qui
calumniam facere vellet
iam dictae ecclesiae; et si non defendero, obligo me meosque haeredes in
poena duplum, et
poena soluta venditio firma permaneat. Huius venditionis hi sunt rogati testes: Benedictus de
Land. Magister Spinellus. Magister Raynon. Petrus de Viguerla. Magister Raynulphus.
Anno Domini 1201, ind. 4, pontificatus domni Innocentii III. papae anno
eius 4, mense
Augusti, die 22. Quoniam humana natura imbecillis et debilis, ea quae ab
hominibus aguntur
de facili diuturnitate temporis oblivioni mandat; ideo in legibus et
consuetudinibus introductum
est, ut scriberentur. Ego Iohannes de Ceccano propria et spontanea mea
bona voluntate trado
et dono in perpetuum tibi domno Landulfo abbati venerabili Sanctae
Mariae de Flumine de
Ceccano duas petias terrae in territorio Ceccani, unam in loco qui
dicitur Campus amici, in
cuius latera sunt haec: a primo latere terra Roffridi de Marina, a
secundo via publica, a
tertio latere terra de Landulfo de Suffla, a quarto flumen. Alio vero
terra in loco qui dicitur
Cosa, a primo latere terra Sancti Clementis et terra Sancti Nicolai, a
secundo latere Cosa, a
tertio latere terra domni Beraldi et terra Girardi, a quarto latere via
publica. Pro qua
donatione recipio unum molendinum in territorio Ceccano, in loco qui
dicitur Vadum in locatione
p. 296.
in vita mea, o te iam dicto abbate
et sociis tuis, presbytero Helia, presbytero Nicolao Capella,
presbytero magistri Ioachim, presbytero B. de Alberto, diacono
Christophoro, diacono Nicolao,
subdiacono Guidone, clerico Iacobo et clerico Adinulpho. Tali siquidem
conditione praedictum
debeo molendinum, tenere et habere in vita mea, quod post mortem
meam totum integrum
revertatur molendinum ecclesiae sanctae Mariae cum ferramentis et petris,
quae tunc temporis ibi
erunt. Et si aliquis forte, quod non credo, litem aliquam vel calumniam
ecclesiae iam dictae
inferre attentaverit, do tibi tuisque successoribus plenam potestatem
eos sub vinculo anathematis
innodare. Ad maiorem igitur cautelam praecepi presbytero Benedicto
notario meo, ut hoc
totum in scriptis redigeret et sigilli mei munimine roboraret. Hi sunt vocati testes: Domnus
Iohannes Domini. Domnus Trasmundus Sarracenus. Domnus Siginulfus. Domnus
Iohannes
domni Radulphi. Domnus Philippus domni Rainaldi.
In nomine Domini. Amen. Anno dominicae
incarnationis 1202, ind. 5; pontificatus domni
Innocentii III. papae anno eius 5, mense Aprili, die 15. Iohannes de
Ceccano dilecto cellerario
suo Noe salutem et amorem. Volentes diligere ecclesiam sanctae Mariae
Fluminis de Ceccano
et in veneratione eiusdem ecclesiae abbatem domnum Landulfum et eius
socios habere, atque in
iustis petitionibus tuis te in hac parte audire, admittimus preces tuas,
atque damus tibi licentiam
vendendi terram quam tu habes in territorio Ceccano in loco qui dicitur
Pariti, secundum quod
petisti. Ego Noe nullo me prohibente neque vim faciente, sed propria
spontaneaque mea bona
voluntate vendo tibi domno Landulfo abbati Sanctae Mariae de Flumine
praedictam terram et
tuis successoribus, in praedicto territorio et loco Ceccano pro viginti
solidis, et si plus valet dono
ipsi ecclesiae in perpetuum, cuius latera sunt haec: a primo latere
terra Transmundi de Aczo,
a secundo latere terra domni Simonis de Mauro, a tertio et quarto latere
via publica. Hi
sunt
testes: Domnus Siginulfus. Domnus Philippus domni Rainaldi. Domnus Guido domni
Rainaldi clericus.
1200. Terrae motus grandis.
1202. ind. 5. Hoc anno 3. Kal. Ianuarii fuit nimia tempestas
ventorum, quae arbores
eradicavit innumeras, aedificia diluit, domos evertit, atque eversione
domorum et allisione
sua plurirmos interemit. Hic annus ab omnibus dictus est annus famis.
Mensura grani de
Ceccano assidue vendebatur pro 16 solidis proveniensium et haec inopia
frumenti fuit per
totam Lombardiam et Thusciam Romaniam et Campaniam; per regnum Apuliae
et Terrae
Laboris.
1203. ind. 6, 11.Kal. Februarii Beraldus episcopus Ferentinus obiit.
Nonas Maii indignatione
Romanorum domnus papa venit Ferentinum, 2. Kal. Iunii fecit ibi et
consecravit
domnum Albertum Longum canonicum Anagninum episcopum de Ferentino.
1204. ind. 7. Hoc anno 7. Kal. Februarii Corradus comes Sorelle genere
Teutonicus
venit Babucum nocte cum multitudine armatorum, et per scalas quas secum
detulerant
ascendentes, introgressi sunt nemine sentiente. Expergefacti tandem ad
quorundam suorum
clamores Babucani et se invicem cohortantes, divino nutu expulerunt
omnes. Atque interfectis
ex eis amplius sexaginta vulneratisque nonnullis, inanes ac vacuos
remiserunt.
1206. ind. 9, 7. Kal. Madii domnus Iordanus presbyter cardinalis Sanctae
Pudentianae
obiit; 2. Idus Maii domnus papa lnnocentius Ferentinum venit, et ab
ecclesiis fodorum
recipere noluit, dicens quod ultra modum ecclesiae gravarentur. 2. Kal.
Iunii Stefanus
diaconus Sancti Eliae de Ceccano factus est camerarius domni papae.
1208.
ind. 11, 15. Kal. Martii, anno 10. domni Innocentii papae III, Sorella
capta est;
et Nonas Ianuarii Sora tradita est et a Teutonicorum tirannide liberata.
Factum est hoc
per domni papae Innocentii III. sollers studium et laborem in manu
camerarii sui domni
Stephani, germani sui Riccardi, domni cardinalis Petri de Sasso rectoris
Campaniae. Sora
autem tulta est per abbatem Casinensem Roffridum et Malgerium Sorellum
et quosdam
alios. Duravit hoc Teutonicorum iugum gravissimum 17 annis, per quos
tota regio multifarie
multisque modis afflicta est et depauperata perplurimum. Oddo imperavit.
Celebrato
festo ascensionis Domini Innocentius papa III. egressus Roma venit
Anagniam; 16. Kal.
Iulii egressus Anagniam invenit domnum Iohannem de Ceccano cum 50
militibus pulcherrime
praeparatis ad Alatrum ad conducendum et ludendum coram domno papa usque
ad
fontem castri Iuliani, ubi inventus est clerus totius terrae domni
Iohannis de Ceccano,
p. 297.
paratus ad processionem usque intro castrum Iuliani. Ante ianuam
ecclesiae domnus
Albertus Ferentinus episcopus cum clericis de Ceccano honorifice paratis
et indutis vestibus
ecclesiasticis, recepit domnum papam, cantando responsorium: Tua
est potentia. Finita
apostolica benedictione, unusquisque rediit ad propria hospitia, clerici
de Ceccano redierunt
ad papilionem; extra castrum honorifice praeparatus fuerat eis cibus.
Ministri domni
papae et cardinalium et aliorum clericorum et laycorum receperunt
cibaria honorifice et abundanter
pro suo velle in platea, in pane et vino et porcis, in vaccis. in
castratis in haedis,
in porcellis, in gallinis, in anseribus, in pipere, in cinnamono, in
sophrana, in cera, in
hordeo et in herba. Post nonam usque in hora coenae cum suis militibus
domnus Iohannes
de Ceccano in praesentia domni papae iocavit burbudando. Feria tertia
alio die domnus
papa ivit Pipernum, et cornedit ibi et dormivit; et domnus Iohannes de
Ceccano cum toto
comitatu suo similiter Pipernum ivit. Ad auram post meridiem domnus papa
cum omnibus
ivit ad monasterium Fossae novae; solemniter receptus cum processione,
in refectorio
cum conventu coenavit. In sero inventi sunt 200 equi ad hordeum, paleam
et herbam.
Feria quarta clarente die domnus papa dedicavit altare maius ecclesiae
novae praedicti
Monasterii. Eadem hora et in ipso loco domnus Riccardus frater domni
papae factus est
comes Sorae, et exaltatus, et bucina vociferatus per prothonotarium a
domno Federico
rege Siciliae pro hoc delegatum. Et per totum diem ibi domnus papa
moratus cum conventu,
comedit in refectorio. Feria quinta adveniente domnus papa a conventu
monachorum,
usque ad portam monasterii cum processione celebri conductus, ivit ad
castrum
Sancti Laurentii; die et nocte permansit ibi. Feria
sexta adveniente ivit Castrum, et die
et nocte ibi pernoctavit. Sabbato transivit ad Ceperanum, die et nocte
permansit ibi. Dominico
die proximante a clero totius abbatiae Montis Casini sollemniter in
Sanctum Germanum
domnus papa receptus est, et ibi permansit usque in 7. Kal. Augusti.
Propter
quod festum beati Iohannis baptistae, sancti Petri apostoli et sancti
Iacobi apostoli celebravit
ad Montem Casinum. 7. Kal. Augusti domnus papa ivit Soram, et ibi
recepit ecclesiam
sanctae Mariae Fluminis de Ceccano sub sui protectione et beati Petri
apostoli, et
memoriales litteras suo sigillo signatas in hunc modum fieri praecepit:
Innocentius episcopus servus
servorum Dei, dilectis filiis abbati et clericis Sanctae Mariae
de Flumine de Ceccano salutem et apostolicam benedictionem. Iustis
petentium desideriis
dignum est nos facilem praebere consensum, et vota quae a rationis
tramite non discordant,
effectu prosequente complere Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris
iustis precibus grato
concurrentes assensu, personas vestras et ecclesiam sanctae Mariae de
Flumine de Ceccano,
in qua divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis tam
ecclesiasticis quam mundanis,
quae in praesentiarum rationabiliter possidetis, aut in futurum iustis
modis dante Domino
poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus.
Specialiter autem sancti
Stephani et sancti Quirici ecclesias cum omnibus tenimentis et
pertinentiis suis, forestam iuxta
ecclesiam sancti Stephani et de capite pontis de prato et de tineis,
molendina, vineas iuxta
ecclesiam ipsam, et aliam, quam emistis in loco qui appellatur Marana,
redditus, decimas,
oblationes, homines, hortos et possessiones alias ad vestram ecclesiam
pertinentes, sicut hactenus
iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos eidem ecclesiae
auctoritate apostolica confirmamus,
et praesentis scripti patrocinio communimus, libertates quoque et
immunitates,
nec non et exceptiones secularium exactionum, a dilecto filio nobili
viro Iohanne de Ceccano,
tam pie quam provide vobis et ecclesiae vestrae concessas, sicut in
eiusdem nobilis authentico
perspeximus contineri, ratas habemus, et eas perpetuis temporibus
illibatas decernimus
permanere, cuius tenorem de verbo ad verbum praesenti pagina duximus
inserendum: ,,In nomine
Domini. Anno
dominicae incarnationis – insigniri.’’ Nulli ergo omnino hominum
liceat hanc
paginam nostrae protectionis et confirmationis infringere, vel ei ausu
temerario contraire.
Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei et beatorum Petri
et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Sorae 14. Kal.
Septembris, pontificatus
nostri anno 11.
Audita fama et cognita rei veritate domnus papa de morte Philippi dicti
regis
p. 298.
Alamanniae, condoluit miserae morti eius, eo quod ita subito sub
papilione in lecto nudus
iacens, per manus cuiusdam fidelis sui qui dicebatur Falsusgrave mortuus
est. Eadem
hora constituit duos legatos videlicet domnum Hugulinum Ostiensem
episcopum, et domnum
Leonem Branceleonis presbyterum cardinalem Sanctae Crucis; et misit eos
in Alamanniam
ad conducendum Oddonem regem Romae pro accipienda ibi imperiali corona. 12. Kal.
Octobris domnus papa egressus Sora, venit ad monasterium Casaemarii, et
pernoctavit
ibi. Alio die valde mane domnus papa ivit Ferentinum, et mansit ibi per
mensem, et ab
episcopo Alberto noluit recipere fodorum, dicens: Ego scio statum ecclesiarum; episcopi
vestri si tot et tantis vicibus quantis ego Ferentinum venio, a vobis
fodorum recipere vellent,
ecclesiae vestrae ultra modum gravarentur, et ob hoc recipere nolo.
Domnus papa reversus
est Romam, et hiemavit Romae.
1209. ind. 12. adveniente, tempore aestatis post ascensionem Domini papa
Innocentius
ivit Viterbium; aliquando visitans vicinas terras, tamen Viterbium
revertebatur, et tamdiu
ibi stetit, quousque advenit Oddo rex cum magno et inusitato exercitu.
Domnus papa pro
sua voluntate cum Oddone rege multa locutus, reversus est Romam, et rex
Oddo post
eum cum exercitu. Kalendis Octobris domnus papa in ecclesia sancti Petri
honorifice
coronavit praedictum Oddonem imperiali corona. Celebrato sacrificio
coronationis domnus
papa volens reverti Romam, non poterat propter innumerabiles armatos
equites Teutonicos,
qui manebant extra ianuas Sancti Petri usque in portam Romae pontis
Sancti Petri.
Oddo coronatus imperator vestitus imperialibus vestimentis sacratis,
mitratus et coronatus,
ivit cum domno papa usque ad portam Romae et domnus papa ibi eum
benedixit, licentiavit
et rogavit eum, ut alio die adveniente recederet a territorio Romano;
quod ipse minime
fecit, sed deficiente Romano fodoro et adveniente in castris panis et
vini inopia, volens
nolens recessit a Roma; et ab ipso tempore Oddo imperator periurando
coepit habere
irrita et vacua omnia praecepta domni papae, et infestare et minuere
omnia iura ecclesiae;
sed quia Dei iudicio exercitus eius fame consequente decrescebat
quotidie, ferocitatem
animi sui non poterat perficere. Unde domnus papa coepit eum monere per
archiepiscopum
Pisanum et alios episcopos et abbates, ut recederet ab iniquitate et
infestatione ecclesiae,
quod facere contempsit, et recognosceret Deum, et viveret secundum legem
Dei omnipotentis,
et ratione et iustitia, et obedientiam ecclesiae observaret, et
perficeret quae
iureiurando promiserat. Omnia vilipendens facere recusavit, tandem
domnus papa eum
excommunicavit. Per
Lombardiam et per Tusciam Oddo dictus imperator hiemavit.
In nomine Domini amen Anno Domini
1209, pontificatus domni Innocentii III. papae
anno eius 12, mense Martii, die 8. Hac die ego magister Rainolfus nullo
me prohibente aut
vim faciente, sed propria spontaneaque mea bona voluntate trado et vendo
tibi domno Landulfo
venerabili abbati Sanctae Mariae de Flumine, et sociis tuis omnibus
vestrisque successoribus in
perpetuum pro iam dicta ecclesia, id est vineam unam positam in
territorio Ceccano in via sancti
Stephani; propter quod accepi a vobis tres libras proventiensium,
concessa mihi licentia a domno
Iohanne comite Ceccano. Et si ego vel mei haeredes vobis vestrisque
successoribus litem aliquam
intulerimus, et ab omni homine eam non defenderimus, obligo me meosque
haeredes vobis
vestrisque successoribus in poena dupli; et venditio haec firmo
permaneat. Et ego Iohannes
comes Ceccani inductus utriusque partis precibus, et pro redemptione
peccatorum meorum,
concedo et confirmo hanc venditionem huius vineae fieri, quae his
lateribus terminatur. A primo
latere est via publica, a secundo latere est vinea Petri Versagranum, a
tertio est terra Gammecase,
a quarto est vinea magistri Bellonis. Ad maiorem itaque cautelam
praecepi presbytero
Benedicto dilecto notario meo, ut hoc in scriptis redigat et mei sigilli
impressione consignet.
Hi sunt rogati testes: Magister Spinellus testis. Magister Amatucius
testis. Amato Iohannis
Bovis testis.
In nomine Domini amen. Anno dominicae incarnationis 1209, pontificatus
domni Innocentii
III papae anno 12, mense Novembris die 3. Hac die ego .Bartolomeus mali
Nepotis
nullo me cogente aut vim inferente, sed proprio motu et mea voluntate
atque tributa mihi
potestate a domno Iohanne comite Ceccani, trado et vendo tibi
irrevocabiliter et in perpetuum
domno Landulfo venerabili abbati Sanctae Mariae de Flumine, et sociis
tuis omnibus vestrisque
p. 299.
successoribus, id est vineam unam
positam in territorio Ceccano, quae his terminatur lateribus:
a primo latere est rivus balnei, a secundo est vinea Baronis Gaudibilis
et terra Iohannis Sarraceni,
a tertio est terra Raynaldi Mucidi et vinea Rachelis, a quarto est vinea
Petri Maionis.
Propter quod accepi pretium a vobis quatuor libras proventiensium et
dimidiam, et quod plus
valet do vobis pro redemptione peccatorum meorum. Et si ego vel mei
haeredes
vobis vestrisque successoribus litem aliquam intulerimus, et eam ab omni
homine non defenderimus,
obligo me meosque haeredes vobis vestrisque successoribus in poena dupli,
et venditio
haec firma permaneat. Et ego Iohannes Dei gratia comes Ceccani, inductus
utriusque partis
precibus et pro redemptione meorum peccatorum concedo et confirmo hanc
venditionem huius
vineae fieri. Ad maiorem itaque confirmatione praecepi presbytero
Benedicto, dilecto notario
meo, ut hoc in scripsit redigat, et mei sigilli impressione consignet. Hic sunt rogati testes:
Magister Iacobus Sancti Heliae testis. Guido Clericus Ferentinus testis.
Robertus domni Raynaldi
testis.
In nomine Domine aeterni amen. Anno dominicae
incarnationis 1209, pontificatus domni
Innocenti III. Papae anno eius 12. Kal. Maii. Hac die consecratum est
altare ecclesiae beati
Iacobi apostoli, quae posita et iuxta pontem Ceccanum, per manus domni
Alberti venerabilis
Episcopi Ferentini. De reliquiis sanctorum apostolorum Philippi et
Iacobi, sancti Stephani
Protomartyris, sancti Nicolai confessoris, sancti Blasii martyris,
sanctae Barbarae virginis,
et sanctorum martyrim Crhysanthi et Dariae et sociorum eius, Eleutherii
episcopi et martyris,
Ambrosii martyris, Pontiani martyris, Marcellini et Petri, et aliquorum
quorum et nomina
Deus novit. Et ego Albertus de Dei misericordia confisus et meritis
gloriosae virginis Mariae
et beatorum apostolorum et sanctorum martyrim Iohannis et Pauli atque
Ambrosii et omnium
sanctorum, omnibus qui ad praenominata ecclesiam in huius consecrationis
die cum devotione
et reverentia venerint ad rogandum Deum pro remissione peccatorum, de
iniuncta sibi poenitentia
quadraginta dies et quartam partem venialum relaxamus, per Christum
dominum
nostrum. Et hanc chartam nostri sigilli munimine confirmamus.
In nomine domini nostri Iesu Christi anno eius 1209, pontificatus domni
Innocentii III.
papae anno eius 12, mense Augusti die 4. Quoniam humana natura debilis est et infirma, ideo introductum est et
sapienter provisum, ut ea quae inter homines contrahuntur, in scriptis
redigantur, ne oblivioni perpetuo tradantur. Ego Iohannes de Ceccano
propria
spontaneaque
mea bona voluntate, nullo me cogente aut vim faciente, pro redemptione
animae meae irrevocabiliter
trado et dono in perpetuum ecclesiae sancti Iacobi, cappellae sanctae
Mariae de
Flumine et domino Landulfo venerabili abbati eiusdem loci et sociis eius
quendam hominem
meum Iohannem Bonum nomine, cum toto tenimento suo, mobilibus et
immobilibus suis, et
omnibus ad eum pertinentibus, reservata mihi meisque haeredibus hac
conditione, ut quando
colligere faciam maiorem datam, ab ipso Iohanne Bono competens quaeratur
adiutorium, ita
quod non sit gravatus. Facta est itaque talis donatio in praesentia
Iohannis abbatis Sancti
Clementis, Beraldi abbatis Sancti Angeli de Casuere, et Georgii Sancti
Heliae capellani, et in
praesentia Philippi de Raynaldo, Philippi domni Heliae, et Samsonis
militum, et hi omnes
vocati sunt testes. Ad maiorem quoque cautelam et corroborationem facti
mandavi presbytero
Benedicto, dilecto notario meo, ut haec in suis scriptis redigeret et
mei sigilli impressione
consignet.
Anno dominicae incarnationis 1209, pontificatus domni Innocentii III.
papae anno eius
12, mense Decembris die 6, Iohannes de Ceccano dilecto familiari suo
Raheli et Iohanni filio
eius salutem et amorem. Volentes diligere ecclesiam sanctae Mariae de
Flumine, et in veneratione
eiusdem abbatem domnum Landulfum et eius socios habere, atque in iustis
petitionibus
tuis te in hac parte audire; admittimus preces tuas, atque damus tibi
licentiam vendendi
vineam quam tu habes ad rivum balnei, secundum quod petisti. Et ego Rahel nulla vi coactus
sed propria spontaneaque mea bona voluntate et filii mei Iohannis trado
et vendo tibi domno
Landulfo tuisque successoribus pro ecclesia sanctae Mariae de Flumine
vineam unam in territorio
Ceccano in loco qui dicitur Rivus balnei, cuius latera sunt haec: a
primo latere vinea
Petri Maioris, a secundo latere vinea praescriptae ecclesiae, a tertio
latere terra Rainaldi de
Sergia, a quarto latere terra Rosae de Pasa. Hi sunt vocati testes: Petrus de Guerra, Benedictus
de Rainone et Crescentius Menasterialis.
p. 300.
1210. Oddo dictus imperator per Tusciam aestivo tempore permanens, mense
Novembris
prohibitus a domno papa et excommunicatus, consilio domni Petri comitis
de Celano
et consilio Diopuldi ingressus est regnum Apuliae. Celebrato festo
sancti Martini super
Soram, tota terra usque Capuam redacta est in suo imperio; et citius
quam potuit ivit
super Aversam, et obsedit eam usque ad nativitatem Domini; non valens
eam capere, reversus
est Capuam, et hiemavit ibi, faciendo machinas ad capiendas civitates
quae nolebant
venire ad suam fidelitatem.
1211. Adveniente tempore aestatis, tota Apulia et Terra Laboris et
maxima pars Calabriae
devenerunt ad fidelitatem Oddonis dicti imperatoris. Interim nuntii
Alamanniae
venerunt ad Oddonem dictum
imperatorem, qui dixerunt ei totam Alamanniam rebellatam
fore. Et omnes archiepiscopi episcopi abbates duces principes comites et
omnes barones
Alamanniae elegerunt Fridericum regem Siciliae in imperatorem, et
mandaverunt in Siciliam
nuncios, qui conducerent dictum Fridericum salvum et incolumem ad
recipiendum
imperium in Alamannia. Quo audito praedictus Oddo imperator congregavit
comites Apuliae
et Terrae Laboris, confirmavit cum eis pacem et suam bonam voluntatem.
Tactus
dolore cordis intrinsecus, reversus est in Alamanniam, insidiando
qualiter iam dictum
Fredericum regem Siciliae capere posset, si ausus foret arripere iter
vel per mare vel
per terram.*
* In margine codicis 2. haec
leguntur: Hoc anno tanta nix descendit ad terras, quod omnis homo
vivens dicebat numquam tantam vidisse; per planitiem duxit aquam
ultra modum, et tam
hiemavit per 15 dies, quod desiccavit multas ficus per vallas a
radicibus.
1212.
Fredericus rex Siciliae sola misericordia Dei vocatus in Alamanniam
electus
imperator, arripiens iter eundi in Alamanniam 16. Kal. Aprilis, quod
fuit sabbato palmarum
applicuit Gaietam, ibi honorifice receptus et ministratus mansit per
mensem, postea ivit
Romam. Quem domnus Innocentius papa tanquam .... et benigne suscipiens,
cum maxima
honorificentia eius solvit omnes expensas in civitate, et extra ei ..
uncias auri dedit, et
omnia necessaria ei atque galeis usque Genuam ministravit et licentiavit
et commendavit
.... rerum, qui (pervenient) .... Papien. cum al.... cum ditantes ....
salvum .... (niam)
qui .. incredibili haberetur ....
1213. domnus Innocentius III. papa cum fratribus suis
cardinalibus constituit et ordinavit
concilium, et misit litteras per omne seculum, ut omnes qui debebant
interesse concilio,
in tertio anno in mense Novembri parati essent Romae.
1215.
Tempore domni Innocentii papae tertii, anno eius 18, mense Novembri, 3.
Idus
Novembris domnus papa Innocentius primo ascendit in thalamum, et ibi
celebrata oratione
et benedictione super conventum, sic exorsus est dicens: Desiderio desideravi hoc pasca
manducare vobiscum antequam moriar etc. Interfuerunt huic concilio
412 episcopi, primates
autem et metropolitani 71, exceptis patriarchis. Abbates vero et priores
ultra octingenti,
exceptis omnibus nuntiis archiepiscoporum et episcoporum et aliorum
praelatorum
absentium, nec non regum et principum. Initiatum et completum est hoc
concilium in
ecclesia Salvatoris Romae quae Constantiniana vocatur.
1216. 10. Kalendas Iunii tempore domni Innocentii III. papae venit comes
Rogerius
de Aquila cum exercitu suo in territorio Ceccano, devastavit segetes
Sanctae Mariae Fluminis,
et incendit ei unam molam et duas molas Sancti Clementis; et sic
rediendo hospitatus
est in territorio Castri. Alio die coepit reverti Fundum, et domnus
Iohannes de Ceccano
insecutus est eum, invenit eum in territorio castri Vallisersae,
praevaluit super eum;
fugatus est comes, et domnus Iohannes cepit de exercitu suo Robertum de
Aquila patruum
comitis cum 70 militibus electis et aliis hominibus; praeda animalium
fuit in quantitate
.... bestiis, alia praeda robba fuit infinita, et comes .... et sic
fugiendo usque Fundum
cum reliquis …. domni Iohannis de Ceccano non detulit secum …. domni
Iohannis de
Ceccano in campo re .... ntes, et exultantes de tanta .... Perusinam
civitatem . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
9. Kalendas Augusti consecratus est. Pridie Kal. Septembris reversus est
apud Romam
ad Sanctum Petrum. Pridie Nonas Septembris receptus est in ecclesia
Lateranensi cum
tanto gaudio et veneratione, gloria et iucunditate, quod omnes videntes
dixerunt, quod
nullus de praedecessoribus suis in receptione similis ei fuisset.
p. 301.
3. Kal. Augusti die sabbati castrum Moroli per fortiam domni Iohannis de
Ceccano
captum est et combustum. Captus est ibi Oddo Novellus de Columna cum
undecim suis
militibus, et soror eius Mabilia cum quadam filia sua ducti sunt in
captionem apud Ceccanum.
Peccatis exigentibus de castro Moroli 424 capita tam virorum quam
mulierum,
tam senum quam parvulolum combusta sunt. Omnes
autem reliqui milites et layci redacti
sunt sub potestate et fidelitate domni Iohannis de Ceccano sacramento.
Domnus Thomas
de Supino dolens et tristans deleliquit Campaniam comitis Rogerii de
Aquila. et dedit
domno Iohanni de Ceccano 1000 libras proveniensium et fecit se fidelem
cum sacramento
in sempiternum domno Iohanni de Ceccano, et dedit ei filium suum obsidem
ad fidelitatem
et veritatem conservandam. Domnus Iohannes de Ceccano primo loco
reddidit domno
Thomae uxorem suam cum filia; domnum Oddonem de Columna cum suis
militibus dedit
in potestate domni Iohannis cardinalis de Columna.
Honorius episcopus servus servorum
Dei, dilectis filiis abbati et clericis Sanctae Mariae
de Flumine de Ceccano salutem et apostolicam benedictionem. Iustis
petentium desideriis
dignum est nos facilem praebere consensum et vota, quae a rationis
tramite non discordant,
effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii,
vestris iustis precibus grato
concurrentes assensu, ad exemplar felicis memoriae Innocentii papae
praedecessoris nostri
personas vestras et ecclesiam sanctae Mariae de Flumine, in qua divino
estis obsequio mancipati,
cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis, quae in
praesentiarum rationabiliter
possidetis aut in futurum iustis modis praestante Domino poteritis
adipisci, sub beati
Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem sancti
Stephani et sancti Quirici
ecclesias cum omnibus tenimentis et pertinentiis suis, forestam iuxta
ecclesiam sancti Stephani,
et de capite pontis de prato, et de tineis molendina, vineas, reditus,
decimas, oblationes,
homines, hortos, cannapinas, et possessiones alias ad vestram ecclesiam
pertinentes, sicut ea
omnia iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos eidem ecclesiae
authoritate apostolica
confirmamus,et praesentis scripti patrocinio communimus. Libertates
quoque et immunitates, necnon
et exemptiones secularium exactionum a dilecto filio nobili viro Iohanne
de Ceccano tam
pie quam provide vobis et ecclesiae vestrae concessas, sicut in
authentico eiusdem nobilis
perspeximus contineri, ratas habemus, et eas perpetuis temporibus
illibatas decernimus permanere,
cuius tenorem de verbo ad verbum praesenti paginae duximus inserendum:
,,In nomine Domini.
Anno dominicae incarnationis 1196. – insigniri.’’
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc
paginam nostrae protectionis et confirmationis infringere, vel ei ausu
temerario contraire.
Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei et beatorum Petri
et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani 13. Kal.
Octobris, pontificatus
nostri anno primo.
1217. Mense Aprili quidam comes Francigena, nomine
Petrus de Alsurla, a Graecis
vocatus et electus in imperatorem Constantinopolitanum, adplicuit Romam
cum uxore et
filiis et alio comitatu. Honorifice a domno papa Honorio et a clero et a
cuncto populo Romano
est receptus. 5. Idus praedicti mensis in ecclesia sancti Laurentii
foris murum cum
magna gloria et decore coronatus est a summo pontifice cum uxore sua; et
postea domnus
papa dedit ei conductorem itineris et defensorem domnum Iohannem de
Columna presbyterum
cardinalem, tituli Sanctae Praxedis. Incipientes iter, transierunt mare
euntes per
imperium Romaniae gaudenter. Maior potestas imperii Romaniae et ditior
invitavit praedictum
imperatorem, ut dignaretur ire per terram suam, promittens ei omnes
expensas
usque in civitatem Constantinopolitanam, callidus insidians et decipiens
imperatorem. Tunc
imperator cum domno cardinale ingressi sunt terram praedictae potestatis;
quae potestas
et dignitas apud nos dicitur Comminio, nomine Teodorus. Qui postquam
recepit imperatorem
et domnum cardinalem, voluit eos occidere. Sed responsum est ei ab
amicis et
fidelibus dicentibus: Si istos
occideris, semper habebis guerram ab imperio et a summo pontifice
et tu et heredes tui; si servaveris eos vivos, non erit qui te debellet.
Posuit
eos audacter
in custodiam, et constricte custodivit eos in ergastulis. Imperatrice
nolente declinare a
recto itinere, perrexit salva et gaudens in Constantinopolim, et tanquam
domina et imperatrix
recepta dominabatur.
Idus Mayas domnus papa Honorius egressus Romam venit Anagniam. Pridie
Nonas
p. 302.
Iulii dedicata est ecclesia sancti Petri de Villa Magna per manus summi
pontificis domni
Honorii. 14. Kalendas Augusti domnus papa venit Ferentinum.
8. Idus Septembris domnus
papa Honorius ivit Aletrum. 17. Kalendas Octobris dedicata est ecclesia
Casaemarii honorifice
per manus domni papae Honorii, ubi fuit ipse cum omnibus cardinalibus
notariis
et cum tota curia sua. Interfuerunt
huic dedicationi duo archiepiscopi Yspanenses, 11 episcopi.
Per gratiam Iesu Christi tanta fuit ibi abundantia ciborum in pane et
vino, in piscibus,
in caseo et in ovis, quod omnes sine murmuratione plenarie receperunt
cibaria in
sero et in mane. Plus quam mille equi inventi sunt ad annonam; tot et
tanti equitantes
adhaeserunt domno Iohanni de Ceccano, quod in castris eius ultra 400
equi adnumerati
sunt.
6. Nonas Octobris domnus papa reversus est Romam.
Hoc anno
tanta multitudo christianorum coadunata est in Hierosolymitanis partibus
in
campo super Acre, quod volentes numerare, numerati sunt ultra viginti
milia equitantes
alia turba non poterat prae multitudine numerari: per bonam estimationem
dictum fuit,
quod plus quam 200 milia peditum erant. Peccatis exigentibus in hoc
populo christiano
tanta inopia panis advenit, quod unus parvus panis vendebatur 12
denariis. De communi
igitur consilio domni patriarchae et aliorum qui praeerant populo,
praeceptum est omnibus
pauperibus, ut redirent ad propria. Solum in mense Settembrio tot et
tanti fuerunt, quod
naves eos reducentes fuerunt 66. Per bonan aestimationem communiter
dicebatur ab
omnibus quod corpora mortuorum cruce signatorum in eundo et redeundo
supra centum
milia fuere inventa; ab aliis permanentibus in illa sancta terra non
tantum honoris vel
auctoritatis factum est quod valeret obolum.
In nomine Domini. Amen. Infrascriptae sunt
constitutiones ac antiquae et approbatae
consuetudines, a tempore cuius in contrarium memoria non existit,
habitae et ordinatae inter
maiorem ecclesiam Ferentinam et reverendam ecclesiam sanctae Mariae in
Flumine de Ceccano.
In primis, quod ipsa ecclesia sanctae Mariae seu abbas et capitulum
eiusdem ecclesiae
pro parte et nomine ipsius tenentur tempore visitationis faciendae,
prout consuetum est, per
reverendum in Christo patrem et dominum, domnum episcopum Ferentinum
praesentem vel
qui pro tempore fuerit, eundem domnum episcopum cum competenti familia,
si sibi placuerit, in
eadem ecclesia et eius domibus, praefatae ecclesiae sumptibus et
expensis, secundum quod
facultates supradictae ecclesiae patiuntur, in comestibilia et potabilia
recolligere, et sibi humiliter
et devote nihilominus ministrare.
Item est, dum eidem domno episcopo cum praedicta sua competenti familia
placuerit, in
praelibata ecclesia et eius praedictis domibus laudabiliter commorari.
Item comestibilia et
potabilia sibi exeniata vel praesentata intrare debent ad usum communem
domni episcopi memorati
eiusque familiae supradictae, nec non abbatis et capituli praedictorum
in cellarium
ecclesiae supradictae.
Item quod praetitulata ecclesia debet sua libertate et immunitate
gaudere, nec ad aliquid
aliud astringi nisi ad quartam partem duntaxat decimae et commutationem;
aliis vero franchitiis
libertatibus et immunitatibus suis successuris perdurare debet secundum
tenorem et formam
papalium privilegiorum.
FINIS CHRONICON FOSSAE NOVAE.
|
150
155
160
165
170
175
180
35
40
45
50
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
55
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
55
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
5
10
15
20
25
30
35
40
|