UNIVERSITÀ DI MILANO
UNIVERSITÀ DI NAPOLI FEDERICO II
UNIVERSITÀ DI PALERMO
UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA)
UNIVERSITÀ DI VERONA

ALIM - Archivio della latinità italiana del Medioevo

Annales Ceccanenses

pp. 292-302

p. 276

Cronicon graece, latine dicitur tempus; inde cronica tempora. Octavianus Augustus imperavit annis 56. Anno
nono imperii eius ab eodem Octaviano Augusto annus bissextus inventus es, et ciclus solaris constitutus est 33. anno
imperii eius.

p. 277.

Postmodum autem 39. anno imperii eiusdem facta est descriptio universi orbis per edictum Caesaris sub praeside
Syriae Cirino. Hoc anno in Syria facta est descriptio a praeside Cirino, quae vel sic dicitur era solvendo aere, vel ab
hoc quod est ibi scriptum:
Exiit edictum, dicta est indictio prima,
In cuius quarto rerum Davidica virgo
Parturiit solem Syon inducens Salamonem. .
Ungitur in regem, pacis praefert sibi leqem.
Sicque tenens apicem diiudicat hic meretricem.
Anno Domini primo indictione 4. anno 42. imperii Octaviani Augusti natus est IESUS CHRISTUS filius Dei in
Betleem Iudae ex Maria virgine. Post nativitatem domini nostri IESU CHRISTI Octavianus Augustus imperavit annis 14.
12. indict. 15. Hoc anno remansit puer Iesus in Hierusalem, quando invenerunt eum parentes eius in templo in
medio doctorum audientem illos, et interrogantem.
15. ind. 3. Tiberius imperavit annis 18 usque ad annum, quo passus est dominus noster Iesus Christus.
30. indict. 3. Hoc anno baptizatus est dominus noster Iesus Christus a Iohanne.
33. indictione 6. Hoc anno passus est dominus noster Iesus Christus.
Post passionem Domini Tiberius imperator
imperavit annis 5.
34. indictione 7. post passionem Domini beatus Petrus apostolus princeps apostolorum, filius Iohannis provinciae
Galileae, vico Bethsaida, frater Andreae, tenuit sacerdotalem cathedram annis 7 in Antiochia.
39. ind. 12. Gaius, qui et Caligula, annis 3, mens. 10, diebus 8.
42. ind. 15. Claudius imperavit annis 14, mens. 7, diebus 28.
44. ind. 2. deinde sanctus Petrus venit Romam, ibique 25 annis et mens. 7 et diebus 8 catedram sacerdotalem
.tenuit.
56. ind. 14. Nero imperavit annis 13, mens. 7, diebus 28.
69. ind. 12. Linus ltalicus de regione Tusciae patre Aesculano sedit annis 11, mens.
3, diebus 11. Hic constituit
ex praecepto beati Petri apostoli, ut mulieres in ecclesiam velato capite introirent. Galba mensibus 6.
70. ind. 13. Vespasianus imperavit annis 9, mens. 11, diebus 12.
80. ind. 8. Cletus natione Romanus de regione Vicopatritii, patre Aemiliano, sedit annis 11, mense 1, diebus 11.
Titus annis 3.
83. ind. 11. Domitianus imperavit annis 13, mens.
91. ind. 4. Clemens natione Romanus de regione Caelio monte, ex patre Faustino, sedit annis 9, mens. 2, diebus
10.
Hic dum multo, libros zelo fidei christianae religioni, ascriberet, martirio coronatur. Hic fecit septem regiones,
dividit notariis fidelibus ecclesiae, qui gesta martirum sollicite et curiose, unusquisque per regionem suam, diligenter
perquireret.
96. ind. 9. Nerva anno 1 et mens. 3.
98 ind. 11. Traianus annis 19.
100. ind. 13. Anacletus natione Graecus de Athenis, ex patre Antioco sedit annis 9, mens. 2, diebus 10, et cessavit
episcopatus eius diebus 13. Hic memoriam beati Petri apostoli construxit et composuit.
109. ind. 7. Evaristus natus Graecus ex patre Iudaeo nomine Iuda de civitale Betleem, sedit annis 10. Hic titulos
in Urbe constituit, et divisit presbiteri,, et 7 diacones constituit, qui custodirent episcopum praedicantem propter
stilum veritatis.
118. ind. 1. Hadrianus imperavit annis 21.
120. ind. 3. Alexander natus Romanus ex patre Alexandro, de regione Caput Tauri, sedit annis 8, mens. 5, diebus
2, et cessavit diebus 35.
Hic passionem Domini miscuit in praedicatione sacerdotum, quando missae celebrantur. Hic
constituit aquae sparsiones cum sale benedici in cubiculis hominum.
128. ind. 11. Sixtus natus Romae ex patre Pastore, regione Via lata, sedit annis 10, mens.
3, diebus 21, et cessavit
diebus 9.
Hic conatituit, ut ministeria sacrata non tangantur nisi a ministris. Hic constituit, ut quicumque episcoporum
evocatus fuisset ad sedem apostolicam, et rediens ad parochiam suam, non susciperetur nisi cum litteris patriarchae
salutationis plebi, quod est formata.
139. ind. 7. Telesphorus natus Graecus ex anachoreta, sedit annis 11, mens. 3, diebus 22, et cessavit diebus 7.
Hic constituit, ut 7 ebdomas ante ieiunium celebrarentur, et 3 in natale Domini missae celebrarentur. Nam omni tempore
ante horae 3. cursum nullus praesumat celebrare, qua hora Dominus noster ascendit crucem, et ante sacrificium
ymnus dicetur angelicus, hoc est Gloria in excelsis Deo. Antoninus Pius cum filiis sui, imperavit annis 22, mens. 3.
150. ind. 3. Yginus natus Graecus de Athena, cuius genealogia non invenitur, sedit annis 4, mens. 3, diebus 6.
Hic clerum composuit et distribuit gradus.
154. ind. 7. Anicetus natione Sirus ex patre Ioanne de Vico Mirra, sedit annis 9, mens. 3, diebus 4. Hic constituit
ut clerus comam non nutriret secundum praeceptum apostolorum.
161. ind. 14. Marcus Antoninus Verus cum fratre Lucio imperavit annis 19.
163. ind. 1. Pius natus Ytalicus de civitate Aquileia, ex patre Rufino, sedit annis 11, mens. 3, diebus 21, et cessavit
diebus 14, sub cuius temporibus episcopus Ermem librum scripsit, in quo mandatum continet, quod ei praecepit
angelus Domini, cum venit ad eum in habitu pastoris, et praecepit ei, ut sanctum pascha die dominico celebraretur.
Hic constituit a Iudaeo haereticum venientem suscipi et baptizari, et constitutum fecit de ecclesia.
174. ind. 12. Soter natione Campania, ex patre Concordio de civitate Fondi, sedit annis 9 et mens. 3, diebus 21,
et cessavit diebus 22.
Hic constituit ut nulla monacha pallea sacrata contingeret, nec incensum poneret in sanctam
ecclesiam.
180. ind. 3. Commodus post Antoninum imperavit annis 13.
183. ind. 6. Eleuterius natus Graecus ex patre Abundio de oppido Nicopoli, sedit annis 15, mens. 6, diebus 5, et
cessavit diebus 6. Hic accepit epistolas a Lucio rege Brittonio, ut christianus fieret per eius mandata, et hoc iterum
firmavit, ut nulla esca usualis a christianis repudiaretur, maxime fidelibus, quod Deus creavit, quae tamen rationalis et
humana est.
193. ind. 1. Helvius Pertinax, et Severus imperavit annis 19.
199. ind. 7. Victor natus Afer ex patre Felice, sedit annis 10, mens. 2, diebus 10, et cessavit diebus 12. Hic
constituit ut sanctum pascha die dominico celebraretur, sicut et Pius. Hic fecit frequentes clericos, et constituit, ut

p. 278

necessitate faciente, ubi inventus fuisset sive in Rumine sive in mari sive in fontibus, tantum christiana confessione credulitatis
clarificata, quicunque hominum ex gentile veniens, baptizaretur.
209. ind. 2. Zeferinus natione Romanus ex patre Abundio, sedit annis 9, mens. 6, diebus 10, cessavit episcopatus
diebus 6.
212. ind. 5. Antoninus Caracalla imperavit annis 7.
218. ind. .11. Calixtus natus Romanus ex patre Dometio de regione urbe Ravennatium, sedit annis 5, mens. 2,
diebus 10, et cessavit diebus 6.
Hic constituit ieiunium die sabbati ter in anno fieri, frumenti, vini et olci, secundum
prophetiam, quarti, septimi, et decimi.
Hic fecit basilicam sanctae Mariae Transtiberim.
219. ind. 12. .Vacrinus anno 1.
220. ind. 13.
Antoninus Aurelius imperavit annis 3.
223. ind. 1. Alesander imperavit annis 13.
225. ind. 3. Urbanus natus Romanus ex patre Pontiano, sedit annis 8, mens. 11, diebus 12, et cessavit diebus 30.
Hic fecit misteria sacrata omnia argentea. Hic sua traditione multos convertit ad babtismum
233. ind. 11. Pontianus sedit annis 5, mens. 2, diebus 2.
236. ind. 14. Maximus imperavit annis 3.
238. ind. 1. Antheros sedit annum.      
239. ind. 2. Fasianus natus Romae ex patre Fabio, sedit annis 14, mens. 11, diebus 11, et cessavit diebus 7.
Hic regiones divisit diaconibus, et fecit 7 diacones, qui 7 notariis imminerent, et gesta martyrum in integrum colligerent,
et multas fabricas per cimiteria fieri praecepit.
Gordiauus imperavit annis 6.
245. ind. 8. Filippus cum Filippo filio suo imperavit annis 7. Hic primus imperator christianus fuit.
252. ind. 15. Decius anno 1, mens. 3.
253. ind. 1. Cornelius sedit annis 2, mens.
5, diebus 10.Gallus cum Volusiano annis 2, mens. 4.
255. ind. 3. Lucius sedit annis 3, mens. 3, diebus 3
257. ind. 5. Valerianus cum Galieno filio imperavit annis 15.
258. ind. 6. Stephanus sedit annis 4, mens. 3, diebus 2.
262. ind. 10. Sixtus sedit annis 2, mens. 6, diebus 8.
264. ind. 12. Dionysius sedit annis 2, mens. 3.
266. ind. 14. Felix sedit annis 2, mens. 10, diebus 25.
268. ind. 1. Euticianus sedit annis 9, mens. 10, diebus 4, et cessavit diebus 8.
272. ind. 5. Claudius imperavit anno 1, mens. 9.
275. ind. 8. Aurelianus imperavit annis 5.
277. ind. 10. Gaius sedit annis 11, mens. 3, diebus 9, et cessavit diebus 11.
280. ind. 13. Tacitus mens. 6.
281. ind. 14. Probus imperavit annis 6, mens. 3.
287. ind. 6. Karus cum Karino et Numerianus annis 2.
289. ind. 8. Marcellinus sedit annis 7, mens. 2, diebus 25, et cessavit annis 7, mens. 2, diebus 25.Diocletianus
cum Maximiano annis 2, Constantius et Licinius imperavit annis 15.
304. ind. 7. Marcellus sedit annis 6.
306. ind. 9. Maximus Galerius imperavit annis 3.
309. ind. 12. Constantinus imperavit annis 30, mens. 10.
310. ind. 13. Eusebius sedit annis 2, mens. 2.
312. ind. 15. Melchiadis sedit annis 3, mens. 7, diebus 8, et cessavit diebus 16.
316. ind. 4. Silvester sedit annis 23, mens. 10, diebus 11, et cessavit diebus 15.
339. ind. 12. Constantius cum Constantino et Constante fratribus imperavit annis 24.
340. ind. 13. Marcus sedit annis 2, mens. 8, diebus 20. Sanctus Hilarius claruit, primus Latinorum theologus.
343. ind. 1. Iulius sedit annis 11, mens. 2, diebus 7, qui sub Constantino imperatore 10 mensibus exilia et tribulationes
perpessus, post mortem cum magna gloria ad suam sedem reversus, et quievit in pace. Hic constituit, ut nullus
clericus causam quamlibet in publico ageret, nisi in ecclesia, et sine causatione, vel strumenta, aut donationes aut manumissiones
in ecclesia a clericis celebrarentur.
354.1. ind. 12. Liberius sedit annis 10, mens. 7.
363. ind. 6. Iulianus annis 2, mens. 8.
364. ind. 7. Felix anno 1.
365. ind. 8. Iterum Liberius sedit annis 5.
Iobinianus mensibus 7.
366. ind. 9. Valentinianus cum fratre Valente imperavit annis 10.
370. ind. 13. Damasus sedit annis 18, mens. 7, diebus 10, et cessavit diebus 21.
376. ind. 1. Valens cum Gratiano et Valentiniano imperavit annis 4.
380. ind. 8. Gratianus cum Valentiniano fratre Theodosio imperavit annis 6.
386. ind. 14. Theodosius imperator cum Valentiniano imperavit annis 11.
388. ind. 1. Siritius sedit annis 15, mens. 11, diebus 25, et cessavit diebus 20.
397. ind. 10. Arcadius imperator cum Honorio imperavit annis 13.
405. ind. 3. Anastasius sedit annis 2, diebus 22, et cessarit diebus 21.
407. ind. 5. Innocentius sedit annis 15, mens.
2, diebus 20, et cessavit diebus 22.
410. ind. 8. Honorius imperator cum Theodosio imperavit annis 15.
422. ind. 5. Zosimus anno 1, mens. 8, diebus 25, et cessavit diebus 11. Hic constituit cereum sabbato sancto
benedici in ecclesia.
425. ind. 8. Bonifacius sedit annis 3, mens.
8, diebus 13, et cessavit diebus 9. Theodosius minor imperator cum
Valentiniano genero imperavit annis 26.
428. ind. 11. Celestinus sedit annis 8, mense 1, diebus 11, et cessavit diebus 21. Hic constituit psalmos David
antiphones ad sacrificium.
436. ind. 4. Sixtus sedit annis 8, diebus 19. Hic accusatus de adulterio fecit sinodum, purgatus est damnatis suis accusatorihus.
444. ind. 12. Leo primus doctor sedit annis 21, mense 1, diebus 27, et cessavit diebus 7.
452. ind. 5. Martianus et Valentinianus imperaverunt annis 7.

p. 279

459. ind. 12. Leo I. imperator imperavit annis 17.
465. ind. 3. Hilarius sedit annis 6, mens.
3, diebus 10, et cessavit diebus 10.
471. ind. 9. Simplicius sedit annis 15, mense 1, diebus 7, et cessavit diebus 6.
476. ind. 14. Zeno imperavit annis 16.
486. ind. 9. Felix III. sedit annis 8, mens. 11, diebus 17, et cessavit diebus 5.
492. ind. 15. Anastasius imperavit annis 26.
495. ind. 3. Gelasius sedit annis 4, mens. 8, diebus 19.
499. ind. 7. Anastasius sedit anno 1, mens. 11, diebus 24.
501. ind. 9. Simmachus sedit annis 15, mens. 7, diebus 28, et cessavit diebus 7.
516. ind. 9. Hormisda sedit annis 10, diebus 18, et cessavit diebus 6.
518. ind. 11. Iustinus imperavit annis 9.
526. ind. 4. Ioannes I. sedit annis 2 et mens.
9.
527. ind. 5.Iustinianus imperator imperavit annis 38.
528. ind. 6.
Felix IV. sedit annis 4, mens. 2, diebus 13.
532. ind. 10. Bonifacius sedit annis 2.
534. ind. 12. Ioannes II. sedit annis 2, mens. 4.
536. ind. 14. Agapitus sedit mens. 11.
537. ind. 15. Silverius anno 1, mens. 5. Huius temporibus obsessa est Roma a Gothis anno 1 in circuitu, sed
liberatur a Belisario patritio.
540. ind. 3. Vigilius sedit annis 17, mens. 6, diebus 26, et cessavit mens.
3, diebus 5. Huius temporibus capta
est Roma a Gothis, sed a Narsi patricio postmodum occiso Totila recepta est.
558. ind. 6.
Pelagius sedit annis 4, mens. 10, diebus 18, et cessavit mens. 3.
563. ind. 11. Ioannes III. sedit annis 13, mens. 11, diebus 27, et cessavit mens. 10, diebus 3.
565. ind. 13. Iustinus imperavit annis 11.
566. ind. 9. Tyberius imperavit annis 7.
577. ind. 10. Benedictus I. sedit annis 3, mense 1, diebus 18. Huius temporibus Longobardi invaserunt Italiam.
580. ind. 13. Pelagius 11. sedit annis 10, mens. 2, diebus 10, et cessavit mens. 6, diebus 25.
583. ind. 1. Mauricius imperavit annis 20.
591. ind. 9. Gregorius doctor primus sedit annis 13, mens. 6, diebus 10, et cessavit mens. 5, diebus 16. Hic
adiunxit in canone: Diesque nostros in tua pace dispone, et ab eodem incoepta est letania in festo sancti Marci ad
Sanctum Petrum.
603. ind. 6. Phocas imperavit annis 7.
606. ind. 9. Fabinianus imperavit anno 1, mens.
5, diebus !9.
608. ind. 11. Bonifatius mens.
8, diebus 28.
609, ind. 12. Bonifatius sedit annis 6, mens. 8, diebus 12, et cessavit mens.'7 et diebus 25.
610. ind. 13. Eraclius imperator cum Constantino filio suo imperavit annis 31.
616. ind. 4. Deusdedit sedit annis 3, diebus 17, et cessavit mense 1 et diebus 21.
619. ind. 7. Bonifatius sedit annis 5, diebus 13, et cessavit mens.
7.
625. ind. 13. Honorius sedit annis 12, mens.
11, diebus 17, et cessavit mens. 7 et diebus 18.
638. ind. I1. Severinus sedit annis 2, mens. 4, diebus 28.
641. ind. 13. Iohannes sedit anno 1, mens. 8, diebus 29, et cessavit mense 1, diebus 13.
641. ind. 14. Constantinus cum Eraclona fratre eius imperavit annis 28.
642. ind. 15.a Theodorus sedit annis 6, mens. 5, diebus 8, et cessavit diebus 52.
648. ind. 6. Martinus martyr sedit annis 6, mense 1, diebus 26, et cessavit diebus 28.
654. ind. 12. Eugenius sedit annis 2, mens. 9, diebus 22, et cessavit mens. 2.
656. ind. 14. Vitalianus sedit annis 14, mens. 6, diebus 13.
670. ind. 13. Constantinus imperator imperavit annis 17.
671. ind. 14. Deodatus sedit annis 4, mens. 2, diebus 5, et cessavit mens.
4, diebus 25.
676. ind. 4. Donus sedit anno 1, mens.
5, diebus 10, et cessavit mens. 2 et diebus 15.
678. ind. 6. Agatho sedit annis 2, mens. 6, diebus 3, et cessavit anno 1 et mens.
7, diebus 5.
681. ind. 9. Leo 11. mens.
10, diebus 16.
682. ind. 10. Benedictus mens. 10, diebus 11.
685. ind. 13. Iohannes sedit anno 1.
687. ind. 15. Conon mens.
11. Iustinianus imperator imperavit annis 10.
688. ind. 1. Sergius sedit annis 13.
697. ind. 10. Leo imperator imperavit annis 1.
700. ind. 13. Tiberius imperavit annis 7.
701. ind. 14. Iohannea sedit annis 3, mens. 2, diebus 13, et cessavit mens.
3, diebus 13.
704. ind. 2. Iohannes sedit annis 2, mens. 6, diebus 6, et cessavit mens.
3.
707. ind. 5. Sisinnus diebus 20.
Iustinianus II. imperavit annis 6.
708. ind. 6. Constantinus sedit annis 7, diebus 15, et cessavit diebus 40.
713. ind. 11. Philippus anno 1.
714. ind. 12.
Anastasius imperavit annis 3.
715. ind. 13. Gregorius sedit annis 16, mens. 8, diebus 22, et cessavit diebus 35. Hic statuit quinta feria in
quadragesima ieiunari, et missarum celebritatem sicut tota ebdomada per totum annum in ecclesia fieri, quod antea non
agebatur.
717. ind. 15. Theodosius anno 1.
718. ind. 1. Leo cum Constantino filio imperavit annis 25.
731. ind. 14. Gregorius 1II. sedit annis 10, mens. 9, diebus 24, et cessavit diebus 8. Hic adiunxit in secreta:
Quorum solemnis hodie in conspectu gloriae suae celebratur triumphus in loto orbe terrarum. Et fecit recedere totam
Italiam a potestate Leonis augusti haeretici ob depositionem imaginum.

p. 280

742. ind. 10. Zacharias sedit annis 10, mensibus 4, diebus 15, et cessavit diebus 13. Hic ob infestationem Astulfi'
regis Longobardorum pergens Franciam, unxit Pipinum filium Caroli regis, et duos filios eius in reges Francorum,
Qui rex simul cum eo veniens in Italiam abstulit Ravennam, et 20 alias civitates eidem Astulfo, et sub iure sancti Petri
redegit: unde etiam patricius Romanus factus est.
743. ind. 11. Constantinus cum Helena matre imperavit annis 10, mens. 2, diebus 2.
752. ind. 5. Stephanus II. sedit annis 5, diebus 28, et cessavit mense 1, diebus 5. Hic Francorum regem Carolum
Magnum fratrem Pipini fecit clericum, et misit eum ad Casinense monasterium fieri monachum, cui etiam monasterio
dona plurima cum privilegio sedis apostolicae contulit.
753. ind. 6. Constantinus et Leo filius eius cum Pipino rege Francorum et Carolo Magno filiis suis imperavit
annis 16.
757. ind. 10. Paulus sedit annis 10, mense 1, et cessavit anno 1 et mense 1.
768. ind. 6. Constantinus anno 1.
769. ind. 7. Stephanus I. sedit annis 23. Hic obiit Pipinus rex Francorum et patricius Romanorum.
773. ind. 11. Adrianus I. sedit annis 23, mens. 2, diebus 23. Huius precibus vocatus Carolus filius supranominati
Pipini regis, obsedit Longobardos in Apulia, ubi cepit Desiderium regem et uxorem eius, quos captivos portavit in Franciam.
Et veniens Romam reddidit omnia, quae pater eius Pipinus dederat divo Petro, adiuncto ei quoque ducatu Spoletino
et Beneventano: et ob hoc ipse patricius Romanorum dictus est.
796. ind. 4. Leo III. sedit annis 20, mensibus 5, diebus 16, et cessavit diebus 3. Hic dum pergeret die sancti
Marci cum letania ad Sanctum Petrum captus est, et cecatus est, praecisa eius etiam lingua. Sed Deus omnipotens
reddidit ei visum et loquelam: et pergens ad Carolum regem Francorum susceptus cum honore rediit Romam cum praefato
rege, et facta vindicta de inimicis suis, purificavit se papa per sacramentum de quibusdam criminibus sibi illatis. Idem
est coronatus in imperatorem Romanorum.
796. ind. 4. Constantinus imperator excoecatus est.
801. ind. 9. Carolus I. accepit imperium Romanorum, et imperavit annis 13, mense 1, diebus 4.
811. ind. 4. Michael imperator imperavit.
816. ind. 9. Stephanus III. mens. 7. Lodoicus cum Lotario filio imperavit annis 25.
817. ind. 10. Paschalis I. sedit annis 7, diebus 17.
824. ind. 11. Eugenius II. sedit annis 3, mens. 2.
827. ind. 5. Valentinus sedit diebus 40.
828. ind. 6. Gregorius IV. sedit annis 16.
841. ind. 3. Lotarius imperavit annis 9.
844. ìnd. 7. Sergius II. sedit annis 3, et cessavit mens. 2, diebus 15.
847. ind. 10. Leo IV. sedit annis 8, mens. 3, diebus 6, et cessavit mens.
2 et diebus 15.
850. ind. 13. Lotarius cum Lodoico filio imperavit annis 5.
855. ind. 3. Lodoicus imperavit annis 19.
856. ind. 4. Benedictus III. annis 2, mens.
6, diebus 10, et cessavit diebus 15.
858. ind. 6. Nicolaus I. sedit annis 8, mens. 2, diebus 20,
868. ind. 1. Adrianus II. sedit annis 5.
873. ind. G. Iohannes VIII. sedit annis 2, diebus 15.
876. ind. 9. Karolus II imperavit anno 1.
881. ind. 14. Karolus III. imperator imperavit annis 22.
883. ind. 1. Martinus anno 1, mens. 5.
884. ind. 2. Adrianus III. anno 1, mens. 4.
885. ind. 3. Stephanus V. sedit annis 6 et diebus 8.
891. ind. 9. Formosus sedit annis 5, mens. 3.
896. ind. 14. Bonifacius VI. diebus 15.
897. ind. 15. Stephanus anno 1, mens. 4.
898. ind. 1. Romanus mens. 3, diebus 22.
899. ind. 2. Theodorus diebus 30.
900. ind. 3. Iohannes IX. sedit annis 11, diebus 15.
902. ind. 5. Benedictus IV. sedit annis 3, mens. 2.Lodoicus imperavit annis 4.
905. ind, 8.
Leo V. diebus 40, Christophorus mens. 7. Hic eiectus de pontificatu factus est monacus.
906. ind. 9. Sergius III. sedit annis 7, diebus 16.
908. ind. 11. Berengarius imperavit annis.6.
913. ind. 1. Anastasius III, sedit annis 2, mens. 2.
915. ind. 3. Lando mens. 6, Ioannes X. sedit annis 13, mens. 2, diebus 3.
916. ind. 4. Berengarius imperavit annis 4.
921. ind. 9. Ugo imperavit annis 6.
928, ind. 1. Leo VI. mens. 7.
929. ind. 2. Stephanus VII. sedit annis 2, mense 1.
931. ind. 4. Ioannes XI. sedit annis 4, mens. 10. Hic fuit filius Sergii papae. Berengarius imperavit annis 8.
936. ind. 9. Leo VII. sedit annis 6, diebus 10.
939. ind. 12. Stephanus VIII. sedit annis 3, mens. 4, diebus 15.
943. ind. 1. Marinus 11. sedit annis 3, mens. 6, diebus 14.
946. ind. 4.
Agapitus II. sedit annis 10, mens. 6, diebus 10.
948. ind. 6. Lotharius imperavit annis 2.
950. ind. 8. Berengarius cum Adelberto filio suo imperavit annis 11.
956. ind. 14. Ioannes X11. sedit annis 7.
962. ind. 5. Otto I. imperavit annis 6.
963. ind. 6. Benedictus VI. sedit anno 1, mens.
6.
964. ind. 7. Leo VIII. sedit anno 1, mens.
4.
965. ind. 8. Ioannes XIII. sedit annis 7, mens. 11. Hic a Petro praefecto Romanae urbis comprehensus, et in

p. 281

castellum Sancti Angeli retrusus, deinde in Campaniam in exilium missus, post 10 menses et dies 28 Romam reversus
est, et de persecutoribus eius ab Ottone imperatore supplicium sumptum.
968. ind. 11. Otto II. cum Ottone filio imperavit annis 8.
973. ind. 1. Benedictus VI. sedit anno 1, mens.
6. late comprehensus est a Cintio Theodorae filio, et in castello
Sancti Angeli retrusus, ibique strangulatus est.
974. ind. 2.
Donus II. sedit anno, mens. 6.
975. ind. 3. Bonifacius VII. sedit anno 1, mense 1.
976. ind. 4. Benedictus VII. sedit annis 9, mens. 7.
985. ind. 13. Ioannes XIV. mens. 9. Hic in castello Sancti Angeli retrusus, et per 4 menses fame afflictus
mortuus est, et ut fertur occisus.
986. ind. 14. Ioannes XV. sedit annis 10, mens. 6.
996. ind. 9. Gregorius V. sedit annis 2.
Otto III. imperavit annis 5.
998. ind. 11. Ioannes XVI. mens. 10.
999. ind. 13. Sylvester II. sedit annis 4, mense 1, diebus 9. Otto imperator puer Beneventum venit.
1001. ind. 14. obiit Otto 111. imperator Sutri, et Henricus filius patrui sui fit rex.
1002. ind. 15. Sarraceni venerunt super Capuam.
1003. ind. 1. Ioannes XVII. mens. 5.
1004. ind. 2. Ioannes XVIII. sedit annis 5.
1007. ind. 5. a tempore Longobardorum usque in bune annum sunt anni 400. Landulfus princeps Capuanus obiit.
1009. ind. 7. Sergius IV. sedit annís 2, mens. 9.
1010. ind. 8. Ioannes abbas obiit Beneventi.
1012. ind. 10. Benedictus VIII. sedit annis 12.
1013. ind. 11. solis defectus, et fames valida fuit.
1014. ind. 12. Henricus venit Romam, et coronatus est a papa Benedicto. Pandulphus princeps obiit.
1016. ind. 14. luna quasi sanguis facta est.
1017. ind. 15.
Normanni Melo duce coeperunt expugnare Apuliam.
1022. ind. 5. Henricus imperator venit Italiam, et creavit principem Theobaldum, qui fuit comes Teani, et Pandulphum
principem vinctum secum portavit. Sed mortuo imperatore iterum solutus rediit. Uno obsedit Capuam cum
Graecis, et vi recepit eam. Idem ingressus est Neapolim, et obtinuit eam anno 1, mens. 5. Obiit Attinulfus abbas.
1024. ind. 7. Ioannes XIX. sedit annis 9, mens. 8.
1025. ind. 8. a tempore Lodowici imperatoris sunt anni 159 quando Capua capta est a Graecis et comite Pandulfo.
1028. ind. 11. Corradus coronatus est.

Hic nonnulla desiderantur.

1083….. in papam Clementem constituit. Adinulfus comes Cannetum dissipavit..
Anno Domini 1084. ind. 7. Henricus rex a Romanis intromissus Romam 12. Kalendas Aprilis, et stetit usque 12..
Kalendas Iunii. Et venit Robertus dux cum ingenti exercitu, et tradita est ei Roma a quibusdam Romanis, et multa
mala ibi commisit. Accepto papa Gregorio egressus est.
1085. ind. 8. fames et mortalitas maxima fuit. Gregorius papa apud Salernum moritur. Robertus dux moritur.
Iordanus fit princeps. Henricus imperavit annis 16.
1086. ind. 9. 13. Kalendas Martii prima hora noctis stella clarissima in circulum lunae prima ingressa est.
1087. ind. 10. Victor III. mens. 11. Hic fuit Desiderius abbas Sancti Benedirti, eodem die corpus sancti Nicolai.
venit  Varim. 16. Kalendas Octobris Pisani apud Africani debellaverunt ci vicerunt Saracenos.
1088. ind. 11. Agustinus fit abbas Casaemarii.
1089. ind. 12. Urbanus 11. sedit annis 11, mens. 4.
1090. ind. 13. obiit Iordanus Capuae princcps, et Capuani debellaverunt. Ecclesia sancti Martini dedicata est a
Iohanne Tusculanense episcopo, ubi interfuerunt episcopi 6 numero.
1093. ind. 1. 8. Kal. Octobris sol obscuratus est hora 6. usquc ad horam nonae.
109.1. ind. 2. obiit Ionathas.
1095. ind. 3. stellae de coelo visse sunt cadere; pridie Nonas Aprilis feria quarta motio magna in Hierusalem
christianorum. Claustra Casaemarii incoepta.
1096. ind. 4. innumera Francorum et ultramontanorum aliarumque gentium multitudo ad expugnandum Sarracenos
mare transierunt.
1097. ind. 5. circundata est Antiochia mense Octobri iam die media.
1098. ind. 6. Antiochia capta est 3.
Nonas Iunii feria 5, et stella cometes apparuit, et coelum igneum, et sol
obscuratus est.
1099. ind. 7.
Rogerius comes venit super Capuam. Postea filii Gerardi recuperaverunt Soram.
1100. ind. 8. Paschalis II. sedit annis 18, mens. 5, diebus 7. Hierusalem capta est a christianis.
1103. ind. 11. Sora cremata est cum 7 ecclesiis in sanctae Mariae. Luna enclipsin
passa est 14.
Kal. Octobris, cum nulla nubes appareret.
1104. ind. 12. Robbertus filius Iordanis principis surrexit centra principem videlicet
germanum eius.
Ecclesia sancti Dominici in octava sanctae Mariae dedicata est a papa
Paschali. Obiit Gregorius comes Ceccani 12.
Kal. Octobris, feria 3.
1105. ind. 13. Marchion venit Romam consentientibus quibusdam Romanis, et elegit
Adanulfum in papam Silvestrum ad Sanctam Mariam Rotundam infra octavam sancti Martini
sed sine effectu reversus est, et Boemundus transfretavit in Apuliam.
1106. ind. 14. abbas Augustinus episcopus factus est, Iohannes fit abbas Casaemarii, Henricus rex obiit.

p. 282.

1108. ind. 1. obiit Iohannes abbas Casaemarii, et Placidus fit abbas Casaemarii. Apparuit
stella cum cauda per dies 40. Venit Robbertus princeps in Campaniam mense Iunii,
et accepit tributum a Ceperano usque Segniem. Obiit Iohannes abbas Sancti Clementis.
1109. ind. 2. princeps Robbertus venit super Anagniam.
1110. ind. 3. legati regis Henrici Romam venerunt, orantes, ut papa concederet regi.
Abbas Placidus renunciavit abbatiam, qui fuit episcopus Ferentinus, et Amatus fit abbas.
1111. ind. 4.
Hoc anno mortui sunt Roggerius dux et frater eius Boemundus et Richardus de Aquila
Res Henricus Italiam cum magno exercitu venit et cepit
, et incendit Novariam et venit Romam, et susceptus
est a papa honorifice et intromissus in ecclesiam sancti Petri ut eum coronaret
Tunc ipse rex dolose peragens una cum suis ceperunt papam, cardinales, episcopos, nobiles. Papa iubente iuraverunt cardinales non excommunicare eum papa; quod in suo officio
iuvaret eum tenere regnum; quod nulli personae meritum redderet de eis quod rex fecerat
eis.
Henricus imperavit annis 15.
1113. ind. 6. Ceperanus crematus est 2.
Idus Augusti, et arcem Ceccani in sanctae
Mariae.
1114. ind. 7.
Pisani debellaverunt Maioricam et Minoricam insulas. Paschalis papa fecit sinodum
apud Ceperanum, et dedit insignia duci Wilielmo.
1116. ind. 9. abbas Amatus renunciavit abbatiam Casaemarii et Benedictus fit abbas.
1117. ind. 10.
terrae motus magnus per totam Longobardiam, et submersa sunt multa aedificia.
Henricus imperator Romam rediit, et Pascalis papa fugit Beneventum.
1118. ind. 11. Gelasius II. sedit anno 1. Hoc anno 11. Kal. Februarii obiit papa Pascalis. Ioannes
cancellarius in papam Gelasium
ordinatur Eodem die Henricus rex ordinavit alium in Roma invitus
clericorum Mauricius nomine, in papam Gregorium VI.
Idibus Martii.
1119. ind. 12.
obiit Gelasius papa. Calixtus II. sedit annis 5 mens. 10, diebus 13. Guillelmus
archiepiscopus Biennae ordinatus est in papam Calixtum.

1120. ind. 13. Calistus
papa venit Romam, inde Beneventum, et dux Willelmus et princeps
Iordanus et magnates Apuliae fidelitatem ei fecerunt, et perrexit Barim et liberavit de
captivitate reginam Boamundi.
1121. ind. 14. Calistus papa cum Romanis et cum maxima gens venit super Arenariam,
sed fallaciter hoste sua praeliante vacuus revertitur.
1122. ind. 15.
stellae innumerabiles visae sunt cadere per totum orbem pridie Kal Aprilis hora matutina.
Ticclena cremata est.
1123. ind. 1.
Benedictus abbas Casaemarii renuntiavit abbatiam, et Petrus praepositus
factus est abbas. Eodem anno Kalistus papa pacem cum Henrico rege per legatos et
sinodum fecit fere 500 episcoporum. Iterum et iterum congregato exercitu post alia castra
expugnavit, cepit Magentiam, et baro capite truncatus est, uxorque illius et filii expositi,
quia interfecerant apud Pipernum Crescentium comitem domni papae. Idem fecit Aqueputiae.
/*
1124. ind. 2. obiit Calixtus papa 19. Kal. Ianuarii; consensu omnium clericorum Romanorum
post 7 dies ordinarerunt Lambertum Hostiensem episcopum in Honorium papam qui sedit annos 5,
mensem 1, dies 25.
1125. ind. 3. Hoc anno Idibus Martii venit Honorius papa cum maxima gente et cepit
Trevem atque Magentiam, et cremavit post tertium et Roccamsiccam et Iulianum, et
Sanctum Stephanum et Prossei, et abstulit Sanctum Laurentium. Postea comites Guttifredus,
Landulfus, Raynaldus iuraverunt papae.
1126. ind. 4. Honorius papa cepit Segnis et Vinculum interfecto Otto. Lotharius imperavit
annis 11.

1127. ind. 5. Honorius papa venit super Arpinum, et plurimi interfecti, cum dedecus
reversi sunt Romam.
1128 ind. 6. Godefridus et Rainaldus comites Ceccani quam plurima oppida ceperunt
Homines castri Frabratterie et Supini reddiderunt se Guidoni et Iohanni
. Mortuo duce Guilelmo
papa
cum exercitu rediit Beneventum.
1129. ind. 7. Ripae crematus est.

p. 283.

1130. ind. 8. Innocentius II. sedit annis 13, mensibus 7, diebus 7. Obiit Honorius papa et
divisa est ecclesia. Alii ordinaverunt
Innocentium papam atque alii Anacletum. Obiit Placidus
episcopus Ferentinensis, et electus est domnus Gisus, et sacratus ab Anacleto.
1131. ind. 9. obiit Guttifridus comes; hoc anno fecit Roggerius clamare rex per terram
suam.
1132. ind. 10. sol visus est habere circulum, ut arcus.
1133. ind. 11.
rex Lotharius venit Romam cum Innocentio papa et ab eo coronatus recessit Sol obscuratus
est, et terrae motus grandis.
1135. ind. 13
. rex Roggerius incendit Aversam et tulit terram comitis Raynaldi, et Unfridi et obsedit
Neapolim.
1137. ind. 15.
Innocentius papa venit cum Heleuterio rege et ceperunt totam terram usque Varim et ordinaverunt
Raynonem comitem ducem et reversi sunt. Tunc rex pugnavit cum duce et perdidit.
Corradus imperavit annis 15.
1138. ind. 1. obiit Anacletus. Depositus est domnus Gisus episcopus Ferentinus et
electus est episcopus Transmundus Segninus. Kal. Octobris fuit ventus validus, ita quod
multa aedificia et arbores prostravit. Innocentius excommunicavit regem Roggerium cum
omnibus suis fautoribus, et Guilelmum filium. Tunc papa et praefectus et dux Robertus
cum multis venientes apud Sanctum Germanum, et incendentes omnia, veniunt Gallucium;
ibi captus est papa cum multis et facta est redemptio tacenda.
1139. ind. 2
. Innocentius papa congregavit sinodum in Roma et damnavit partem Anacleti. Mense Iunii
venit papa cum Romanis ad expugnandum regem Siciliae, et incensa sunt a Romanis Falvatera
et Insula et Sanctus Angelus in Tudicis. Et cum esset
Gallutium captus est papa a
rege Roggerio cum multis
facta treuva cum rege reversus est Romam.
1140. ind. 3.
venit rex Siciliae et filii eius mense Iulio ceperunt Soram Arcim et usque Ceperanum.
/*
1141. ind. 4. Hoc anno factus est dyaconus 8.
Kal. Martii ebdomada in quadragesima
in ecclesia sancti lohannis de Ceccano.
1142. ind. 5. luna 13. obscurata 2.
Idus Februarii.
1143. ind. 6.
Coelestinus II. mens. 5, diebus 14. Hoc anno cecidit turris Arenariae
4. Kal. Februarii, et obscurata est luna 14. in 4.
Nonas Februarii incipiente nocte per 3 horas.
Obiit Landulfus de Sancto Iohanne 4. Nonas Septembris. Obiit Innocentius papa 4. Idus Septembris.
Guido cardinalis in papam Coelestinum ordinatur. Rex Siciliae venit Arcim et misit in suo iure.
Obiit Guttifiidus filius domni Landulfi 16. Kal. Novembris,
et filii regis ceperunt totam terram Marsorum.
1144. ind. 7. Lucius II. sedit mensibus 11, diebus 7. Obiit Landus Pufanus 11. Kal. Aprilis
feria 6.
venit rex Siciliae in mense Iunio Ceperanum et dux filius eius intravit in terram sancti petri et cepit eam.
1145. ind. 8. Eugenius III. sedit annis 8, mensibus 4, diebus 20, et cessavit diebus 2.
1146. ind. 9. obiit Petrus abbas Sancti Clementis 4. Kal. Aprilis in parasceuen et intravit
Leo abbas 16. Kal. Iulii. Romani venerunt super
Tiburim, et multos ex eis decollaverunt.
/*
1147. ind. 10.
papa perrexit ultra montes.
1148. ind. 11. 11. Kal. Aprilis interfectus est Transmundus Ferentinus in Vinculum.
Dedicata est ecclesia sancti Clementis a duobus episcopis 14. Kal. Septembris.
Feria 5.
Michael episcopus Aletrinus benedixit altare maius, quod est desuper. Leo episcopus
Verulanus benedixit altare sancti Stephani, quod est in confessione. Postea Ferentinati
elegerunt Ubaldum episcopum, qui fuit Pratensis.
1149. ind. 12. Ceccanus crematus est Idibus Septembris feria 3. Rex Franciae revertitur a transmarinis
partibus.
Cum esset Florentini, Fummonensis ivit Gregorius invisere eum et captus
est a papa et abstulit ei Fummonem
1150. ind. 13.
Eugenius papa Florentinum venit infra mensem Octobris, et multos archiepiscopos
et episcopos ordinavit. Terracina capta est 6. Kal. Decembris.
1151. ind. 14. Hoc anno Bartholomaeus presbyter eiectus est de ecclesia sancti Clementis
4. Nonas Februarii die sabbati, perdidit omnia sua et officium, sed receptus est
7 . Idus Iulii feria 2.
Eugenius papa ivit Castrum, et dedicavit ibi ecclesiam sanctae crucis
10. Kal. Maii, et 6. Kal. Novembris
dedicavit ecclesiam Casaemarii et reversus est Segnim.

p. 284.

1152. ind. 15. Eugenius papa reversus est Romam 8. Idus Septembris. Exiit Leo abbas
et electus est Landulfus abbas 12. Kal. Octobris die sabbati quatuor temporum: ipso die
in ipsa ecclesia sancti Clementis ordinatus est subdiaconus et conversus.
Fredericus imperator
imperavit ann.
39 qui excessit alios in malum contra ecclesiam.
1153. ind. 1. Anastasius IV. sedit anno 1, mensibus 4, diebus 25. Obiit Ptolomaeus
Tusculanus 5. Kal. Martii. Obiit Landulfus comes Ceccani 3. Idus Aprilis sabbato in palmis.
Obiit Eugenius papa Non. Iulii Tiburim. Deportatus est Roma, sepultus in ecclesia sancti Petri.
Conradus episcopus Savinensis consensu omnium elegitur in papam Anastasium. Scalona capta est a christianis
14. Kal. Septembris.
1154. ind. 2. 13. Kal. Iulii venit fulgur de coelo in valle quae est subtus ecclesiam
sancti Clementis, et occidit ibi Iohannes presbyter et Petrus et Benedictus et Maria die
sabbati.
Obiit Anastasius papa III. Non. Decembris. Albanensis episcopus eligitur in papam Adrianum.
Adrianus sedit annis 5, mensibus 8, diebus 27.
1155. ind. 3. Hoc anno
cancellarius Gulielmi regis Siciliae cum maxima gente infra mense
Madio
venit Ceperanum, et in 3. Kal. Iunii crematum est. In Kal. Iunii in terra sancti Petri, et ivit
ad Montem sancti Ioannis, et in 3. Non. Iunii cremavit castrum Babuci.
Postea venit Frusinunem;
et cremavit Ticolenam, et sic reversi sunt. Deinde
venit rex Romam, et coronatus est a
papa Adriano
in festivitate sancti Petri, et reversus est Spoleti, et cremavit illum, et reversus
est in terra sua. Et 12 Kal.Septembris Mariburellus cremavit Arcem.
Postea venit apostolicus
cum cardinalibus in 7. Idus Octobris ad civitatem Soranam, et dedicavit ibi ecclesiam
sanctae Mariae.
Et domnus apostolicus una cum principe recepit Capuam et
aliam terram, et in festivitate sancti Martini crematum est Pofe.
1156.
Hic venit Fredericus Romam, et accepit coronam apud Sanctum Petrum ab Adriano papa.
1156. ind. 4. Hoc siquidem anno Guillelmus rex Siciliae pugnavit cum Graeco apud
Brundusium, et devicit eum, dehinc venit Barim et dextruxit eum, et fecit ex eo villas.
Inter haec Robbertus princeps fugit, et captus est a comite Ricardo cum suo filio et filia in
Traiectu, et datus est in manu regis praedicti. Deinde venit Beneventum, ubi erat Adrianus
papa cum comite Robberto de Rotellu et cum comite Andrea et cum multis aliis, et eiecit
eos inde, et fecit finem cum domno papa, et fecit eum iusiurandum, et domnus papa concessit
ei totam terram quam ipse tenebat. Mense Madio Simon Soranus interfectus est a suis
hominibus; filius eius Simon fecit vindicatam pro eo fecit cremare et praedare tota civitas.
Post haec ascendit in arcem Surelle et rebellavit se regi. Tunc rex fecit possidere eam
per totum annum et eo amplius, et non potuit eam acquirere, et papa reversus est Romam.
1157. ind. 5. Gregorius comes Ceccani hoc anno acquisivit Carpinetam in octava sanctae
Mariae.
Mense Novembris venit comes Andreas cum Romanis et Graecis et aliis multis. Aquisivit
totam
terram Fundanam, et cremavit Traiectum. Pro vindicta principis acquisivit terram sancti
Benedicti
. Post haec intravit Cominum, et cremavit Postam et Campuri, et perrexit usque Atinum,
et reversus est ad Aquinum.
1158. ind. 6. Hoc anno in festivitate Innocentum, feria quarta post epiphania, perrexit
comes Andreas super civitatem Sancti Germani, et pugnavit cum militibus regis, et
devicit eos, apprehendit ex illis plus quam ducentos et omnia spolia eorum; alii fugerunt ad
monasteriurn sancti Benedicti, et comes misit civitatem in suo iure, et ascendit in montem,
et possedit monasteriurn usque in festo quadraginta martyrum, dimisit omnem terram, et
ivit Anconam deinde ivit ad imperatorem, qui obsedebat Mediolanum. In hoc anno in
festo sancti Bartholomaei Ceccanenses pugnaverunt inter se: miles Landi de Balle de
Montone, et miles Ionathae Tusculanae, qui perdidit alio die.
Roggerius abbas Sanctae
Mariae obiit.
1139. ind. 7. Hoc anno
papa Adrianus venit Anagnim et ibi defunctus est Kal. Septembris feria
tertia, et divisa est ecclesia. Omnes cardinales elegerunt
cancellarium in papam Alexandrum.
Guido de Crema et Raimundo et episcopus Tusculanus elegerunt Octavianum cardinalem in
papam Victorium et sacratus est Pharphum; et Alexander prius sacratus est Nimpha. Hoc
anno crematus est Pipernus et Fummone.
Ubaldus episcopus Ferentinus ivit cum vicario
ad imperatorem.

p. 285.

1160. ind. 8. In hoc anno Fredericus imperator dextruxit Cremam, et totam fecit
cremare, et possedit Placenzam et Mediolanum.
1160. ind. 8.
Alexander III. sedit annis 22 duobus diebus minus, et cessit die 7. Hic venit
Anagniam, et acquisivit totam
Campaniam et misit in suo iure. Hoc anno ordinavit Flaimundum
monachum de monasterio Casaemarii in Verulana ecclesia; 6. Nonas Octobris ordinavit
Rodulfum presbyterum et consecravit eum episcopum in Ferentinensi ecclesia. In
eodem mense accepit filiam comitis Berardi de Albe Andreas comes Comini in coniugio.
Praedictus Berardus dedit comiti Andreae pecuniam, ex qua recuperavit terram suam.
Insuper
et dedit ipsi totum dominium terrae suae, et ivit in Cominum, et spoliavit Sclavos.
Et postea perrexerunt in terram sancti Vincentii, et cremaverunt plures villas. 6. die intrante
mense Madio apparuerunt 3 soles. Idibus Octobris fuit terrae motus magnus. Hoc
anno episcopus Narniae ivit per episcopatum Ferentinensem, et chrismavit pueros.
1161. ind. 9. Hoc anno 17. Kal. Februarii in aurora fuit ingens terrae motus. Comes
Robbertus invasit terram usque Tarrentum. Comes Andreas relicta terra ivit Constantinopolim,
et multi comites coniunxerunt se comiti Roberto.
1162. ind. 10. in mense Martio
imperator Heinricus accepit Mediolanum.
1162. ind. 10. Alexander papa ivit in Franciam. In mense Martio venit rex Guillelmus Siciliae,
et vicit comitissam Cathenientium,
et cepit Tabernam et multi comites ammissis terris fugerunt.
Quos persecutus est exercitus regis usque Abbrutium, cui praeerat Riccardus Ysaiae;
et rex venit in colle Aponis, et constituit milites in montem Casinum in custodiam. Et
misit comitem Lauri cum exercitu, et ceperunt montem Archanum et uxorem comitis
Riccardi et multos, qui ibi inventi sunt. Comes Gregorius Ceccani obiit, et episcopus Landulfus
de Sora obiit in Arpinum.
1163. ind. 11. Hoc anno 3. Non. Ian ventus evertit domos et arbores quam plurimas.
1164. ind. 12. Hoc anno Victor papa obiit mense Aprilis apud Luccam civitatem, et
elegerunt domnum Guidonem cardinalem in papam Paschalem. Eodem anno ecclesia
sanctae Mariae de caritate ab Alatrinis et a Frusinonibus cremata est et ibi multi servientes
regis Siciliae mortui sunt et combusti.
1165. ind. 13. Cristianus cancellarius et comes Gonzolinus ceperunt Maritimam et
Campaniam, praeter Anagniam quam devastaverunt, et incenderunt Cisternam et Castrum,
et fecerunt iurare totam terram ad fidelitatem Paschalis et imperatoris; et sic redierunt in
Tusciam. Post reversionem illorum comes Gilibertus et Riccardus de Esaya venerunt cum
exercitu regis Siciliae; et intraverunt in Campaniam, et Verulani se reddiderunt; postea
possederunt cum Romanis Aletrum, Ciccanum et Arenariam, et non potuerunt illam
capere. Et sic intraverunt in vallem Sancti Laurentii, et incenderunt castrum Sancti Stephani
et Prossei, et unusquisque postea rediit ad propria. Hoc autem anno Ripe, Turrice
et castrum Sancti Laurentii et Insula cremata sunt et Alesander papa reversus est Romam
1166. ind. 14. Guilelmus rex obiit mense Madio, et filius eius Guilielmus successit
in regnum cum matre sua Margareta regina. Et eo anno obiit Raynaldus Casinensis abbas,
et domnus Theodinus de Scarpa electus est in abbatem. Comes Andreas intravit terram
regis Siciliae cum comite Riccardo, et obsederunt Pastinam, et non potuerunt eam capere.
Tunc perrexerunt ad Picani, et incenderunt eum, et ceperunt Itrum et Traiectum, et reversi
sunt Ceccanum, et milites regis incenderunt Traiectum.
1167. ind. 15. Hoc anno 7. Kal. Ianuarii Arenaria incensa est. Hoc anno mense Madio
cancellarius imperatoris Frederici venit super Romanos cum grandi exercitu, et pugnavit cum eis 3. Kal. Iunii, in
qua pugna fuerunt mortui de Romanis
sex millia, et capti multa millia. Deinde praedictus cancellarius devastavit
et obsedit Romam. Ipso mense Simon de Sorella devenit homo regis Siciliae, cui
concessa est tunc Sorella et Sora et Pesclum Sodolum et Broccum. Deinde iussit reaedificare
Soram.
Ceperunt omnes homines qui fuerunt ex ea ibidem reverti. Imperator Fredericus
venit Romam et obsedit eam.
Papa autem Alexander ob metum imperatoris per
flumen Tiberis exivit de Roma, et ivit Beneventum. Romani autem cum vidissent impetum
imperatoris non posse se sufferre, fecerunt illi fidelitatem, et dederunt illi obsides praeter

p. 286.

maiores, qui erant in munitionibus suis. Post haec imperator discessit a Roma cum omni
exercitu suo, quia aestas erat fervida plurimi de eius exercitu infirmabantur et tot moriebantur,
quod aliquis vix enumerare posset, ita ut cum paucis redierit in Alemanniam. In
hoc anno pluit ab 8.
Kal. Augusti saepius usque in 5. Idus Novembris, et postea non
pluit usque in 13. Kal. Februarii, et flabat ventus aquilo, eratque frigus tam forte, ut
sata non nascerentur; et stagna coagulabantur etiam lacus Fucini pene totus ita glacie
coopertus fuit, ut super eum in altera parte homo transire posset. Hoc anno episcopatus
Sorae concessus est Corrado, qui fuerat archiepiscopus Maguntinae civitatis.
1168. ind. 1. mense Aprili Romani cum cancellario imperatoris et cum praefecto
Romae perrexerunt super civitatem Albanensem, et dextruxerunt illam a fundamentis, et
non sinebant illam reaedificare. Praedictus Corradus archiepiscopus voluit introire in
Campaniam cum exercitu Alexandri papae, ut subiugaret illam, sed non valuit, quia comites
de Ceccano resistebant ei fortiter. Hoc anno fuit fervida aestas; et non pluit, ideo
sata non impleverunt in plurimis locis. Mense Septembris die 20. obiit in haeresim Paschasius
papa, et pars eius elegit electum de Albanis in papam Calixtum.
1169. ind. 2. mense Februarii Adinulfus de Arpino obiit apud Ceccanum. Mense Martio
comes Robbertus de Loretello profectus est Siciliam facere concordiam cum rege. Obiit
Guido de Ceccano comes Non. Kal. Octobris.
1170. ind. 3. mense Martii, die 15. Kal. Aprilis venit Alexander papa Verulas, ordinavit
ibi archiepiscopis, episcopis, abbatibus et aliis ordinibus. Hoc autem anno misit
Constantinopolitanus nepotem suam cum episcopis Graecis et cum comitibus et cum multis militibus
et cum magna pecunia ad Alexandrum papam, ut daret eam in coniugio Odoni Fraiapanis
de Roma. Qui .apud Verulas eam coniugavit, et tunc ipse Oddo cum ea reversus est Romam.
Postea praedictus papa Alexander fecit fabricare ecclesiam apud Verulas ex sua
pecunia pro elephantiosis, in qua obtulit multa dona.
5. Idus Maii papa Alexander venit
ad ecclesiam sancti Petri de Canneto; et profectus est ad Verulas. 7. Idus Martii tam
vehemens fuit terrae motus, quod plerosque muros civitatis dextruxit, quod etiam per se
sonaverunt campanae.
Decimo die stante mense Madii pars Ripae arsit.
1172. ind. 5. Alexander papa fecit finem cum Romanis; dextruxerunt muros civitatis
Tusculanae mense Novembris.
1173. ind. 6. Alexander papa venit Signias 6. Kal. Februarii, et dedit ecclesiam sancti
Paterniani cum omnibus pertinentiis eius Templariis octavo die intrante mense Februarii
et aestivo tempore Sulforaco radicitus tota siccavit.
1174. ind. 6. 17. Kal. Aprilis, Mons sancti Iohannis arsit. 17. Kal. Septembris fuit
tam ventus validus, ut innumeras domos et arbores a rabicibus diruit, et Insula Ponti
Sollarati arsit mense Augusto.
1176. ind. 8. 12. Kal. Novembris venit cancellarius imperatoris ad Anagniam ad papam
Alexandrum. 8. Idus Decembris ibat papa ad Venetiam. Cancellarius imperatoris Teotonicorum
venit super Cellas, et eas obsedit. Comites vero regis Siciliae cum ingenti exercitu
insurrexerunt in eum; et gens quidem Alemannorum fuit super eos, et plerosque cepit,
atque in fugam verterunt 6. Idus Martii.
1177. 9. Kal. Augusti venit imperator ad papam Alexandrum ad Venetias; et receptus
honorifice a papa, iuravit imperator ad papam Alexandrum, et reversus est Anagniam.
Rex Guilielmus filiam regis Angliae in coniugio recepit mense Decembris.
1178. Hoc anno 4. Kal. Septembris lohannes Strumi Tusculanum venit, et Alexandro
papae satisfecit, poenitentiam egit, circa eum permansit. 3. Kal. Octobris quidam de secta
schismatica inito consilio Landum Sitinum elegerunt in papam; Innocentius ab eisdem est
consecratus. 4. Idus Madii ibat papa Romam cum cardinalibus et episcopis quem receperunt
Romani honorifice. Idibus Septembris sol obscuratus est.
1179. Alexander papa Romae in ecclesia Lateranensi universale fecit concilium totius
orbis fere congregatis archiepiscopis episcopis abbatibus militibus; in quo de ecclesiae
Dei statu et augmento compendiose tractavit, imitatus sanctorum patrum decreta et

p. 286.

exempla, quae per universum mundum noviter sunt diffusa et honorifice a quibusdam recepta.
Et maxima aquarum inundatio extitit. 14. Kalendis Septembris luna obscurata est.
1180. Tiber fluvius nimium inundavit, et multas domus subvertit, et serpentes innumeros
duxit inundatione Unde Romae maxima mors extitit et per totam Campaniam.
Insuper in ecclesia Sanctae Mariae Rotundae tanta aqua ex abisso emanavit, quae non
poterat minui, nisi conamine Dei et bonorum virorum ac mulierum expulsa fuit inde aqua.
Mense Ianuarii eodem anno Speudo-Lando Sitinus falso papa dictus, captus est ab Alexandro
papa et inlaqueatus est, et apud Caveam cum complicibus suis in exilium ductus est.
Eodem anno Nonis Octobris ecclesia sancti Iohannis de Ceccano peccatis exigentibus tota
combusta est cum sua parochia.
1181. 3. die intrante mense Septembris, Alexander papa obiit. Et communicato omnium
cardinalium consilio Ubaldus Hostiensis episcopus apud Villitrias in papam ab omnibus
diligenter ordinatur Lucium.
1182. ind. 14. obiit Landulfus comes Ceccani 17.
Kal. Iunii, die dominico. In mense
Novembris castrum reddiderunt filii Landulfi de Ceccano papae Lucio.
1183. ind. 15. Kalendis Februarii rex Guilelmus apud Sanctum Germanum venit. 7. Kalendas
Iulii a corpore puellae visibiliter in ecclesia de Canneto beatus Petrus daemonium
expulit. Romani venerunt super Tusculanum Kalendis Iulii ut eam caperent; sed minime
potuerunt. Interea cancellarius cum magno exercitu Alamannorum venit apud Tusculanum,
et Romanos ibi non invenit; sed remansit ibi cum exercitu, et coepit valde infestare
Romam et depraedare.
Tandem mense Augusti ibi mortuus est et sepultus.
1184. ind. 1. Hoc anno mense Aprilis venerunt Romani super Tusculanum, et vastaverunt
fortiter Tusculanum; 13. Kal. Maii incenderunt Palianum, et Serronem Penestrum,
et sic Romam reversi sunt. Postea domnus papa ivit in Lombardiam, et misit comitem
Bertoldum legatum imperatoris Frederici pro defensione Tusculanae et ad recolligendam
roccam de Papa; quam ipse callide et dolose expugnavit, nec eam capere potuit; tamen
de bestiis Romanorum saepe saepius praedam capiebat.
1185. ind. 2. Hoc anno Guilielmus rex Siciliae fecit stolium maximum per mare et
terram; super stolium maris ordinavit capitanium comitem Tancredum super stolium
terrae fecit capitanios comitem Alduinum et comitem Riccardum de Cerra; et mandavit
eos omnes in Romaniam ad acquirendum imperium Constantinopolitanum.
Totum stolium
intravit in mare 3. Idus Iunii. ln festo Iohannis baptistae ceperunt Durazzi. In festo sancti
Bartholomaei adepti sunt Saloniciam cum multis civitatibus et castellis et roccis de Romania,
iurantes fidelitatem regi Siciliae. Tandem exercitus imperatoris Ysaahac, super
35        quem exercitum erat constitutus quidam princeps qui dicebatur Granatus, obvians eis
cum verbis pacificis, dicens quod ultra procedere non poterant; tamen si vellent ad propria
reverti, promisit eis securitatem, et dedit firmam pacem; ipsi tamen acceperunt securitatem,
et versa vice pacem promittentes comites regis Syciliae, in festo sancti Leonardi
a Graecis decepti sunt, et Constantinopolim in captione callide ducti sunt.
Sed imperator
cognita rei veritate, securitatem considerans et pacem a Graecis non observatam Latinis,
condoluit valde, et erubuit, et sic demum omnes deliberavit, et unusquisque supervivens
reversus est ad propria.
1186. ind. 3. Hoc anno surrexit quaedam secta in regno Syciliae de vanis hominibus,
qui faciebant se nominare Vendicosos, et mala omnia quae facere poterant non in die sed
in nocte faciebant. Ad ultimum Adinulfus de Ponte Corvo; qui fuerat magister et princeps
huius sectae, sententia regali iudicatus suspensus est, et multi alii ferro ardenti signati
sunt. Et quidam presbyter nomine Sinnoritto depositus est ab Aquinense episcopo; plangens
episcopus, et fere omnes homines Sancti Germani promittentes et volentes eum reddimere,
ut non deponeretur, sed non potuerunt. Octavo Idus Decembris venerunt Romani
in Campaniam, incenderunt Montem longum, et depraedati sunt Silvam mollem, et sic
reversi sunt Romam. Urbanus III. sedit anno l, mensibus 10 et diebus 25. Hoc anno ante
ascensionis dominicae festum, sexta feria et sabbato et dominico die, mare ubicumque probatum
est, inventum est dulce.
Hoc anno venit rex Henricus filius Friderici imperatoris

p. 288.

et subiugavit sibi totam Campaniam praeter Fummonem, et castrum Ferentinum obsedit
per novem dies, et ivit super Guarginum; ibi commissum est bellum inter Teotonicum
militem et Latinum nomine Malpenza, et superatus est miles Teotonicus a milite Latino
vidente et astante rege cum toto exercitu in circuitu. Quidam comes nomine Henricus
Roccisburgae de fidelibus regis, discedens a rege cum magna parte exercitus regis, fregit
securitatem Babuco et terrae Pufanae, et abstulit omnem robbam et; animalia omnia, quae
in Babuco et in terra Pufana invenit. Et rex habuerat fodrum ab ipsis castellis, hospitatus
est in pede castri per novem dies, omnibus tam ecclesiis quam castellis per circuitum
omnia mala quae inferre et facere potuit fecit. Ceperanum reddidit Riccardus Reberi.
Peccatis exigentibus capta est terra Ierosolimitana a Saracenis.
1187. ind. 4. Gregorius VIII. sedit mense 1, diebus 27. Hoc anno Lanterius Mediolanensis
miles erat ballivus per totam Campaniam, et tenebat in sua potestate roccam de
Lariano et castrum. Cognita morte Urbani papae et sui patrui Mediolanum redire volente,
ad notitiam domni Iordani abbatis Fossae novae pervenit; unde ipse domnus Iordanus considerans,
ne ad curiam Romanam de supradictis roccis eveniret perdendi impedimentum,
convenit ipsum Lanterium amicabili pacto, et dedit ei .... libras provendiensium.
Postea
domnus Iordanus praecepit praedictas roccas in sua cura, et conservavit integras, et assignavit
Clementi papae.
1188. ind. 5. Hoc anno Clemens III. sedit annis 3, mensibus 3, diebus 27. Domnus
Iordanus abbas Fossae novae 4. Idus Martii ordinatus est diaconus cardinalis; 4. Nonas
Aprilis consecratus est presbyter cardinalis tituli pastoris Sanctae Pudentianae. Mense
Iunii missus est in legatione Alamanniae. 8. Idus Novembris Mobilia filia Landulfi de Ceccano
data est in uxorem comiti Iacobo de Tricarico.
5. Idus Novembris combusta est Tecclena
a populo Ferentino.
1189. ind. 6. Hoc anno domnus Iordanus cardinalis reversus est de legatione Alamanniae
et applicuit Ceccanum in vigilia sancti Petri 11. Kal. Iulii. Et imperator Fridericus
in festo sancti Georgii coepit ire ultra mare cum maximo exercitu ad expugnandum Saladinum,
qui ceperat terram Ierosolomitanam et tenebat eam in sui dicione. Et perrexit
per Hungariam et Romaniam, ubi multa mala operatus est. Iohannes de Ceccano accepit
in uxorem Rogasiatam filiam comitis Petri de Celano.
Mense Novembris Guilielmus rex
Siciliae absque haerede, quod magnum periculum fuit, mortuus est. Et sic omnes archiepiscopi
episcopi abbates et universi aulici comites Siciliae invicem convenientes, elegerunt
comitem Tancredum, et honorifice in regem coronaverunt.
1190. ind. 7. 10. Kal. Ianuarii Iohannes de Ceccano gladio militiae accinctus est.
8. Idus Maii comes Bertoldus legatus imperii Alamanniae ingressus est regnum Apuliae
cum magno exercitu, et ivit usque ad Arianum. Cui obviantes comes Riccardus de Cerra
et Iordanus Petri Leonis Romanus cum exercitu regis Tancredi, mense Septembris praedictus
comes Bertoldus ultra proficere non valens, sua voluntate exivit de regno. 6. Idus
Septembris domna Aegidia peregre profecta est ad Sanctum Iacobum.
1191. ind. 8. Henricus imperator imperavit annis quinque et mensibus 6. 3. Kal.
Maii ingressus est regnum Apuliae, obsedit civitatem quae dicitur Arcis, alio die cepit
eam, et incendit cum rocca, et de castello Arcis eiecit castellanum Mazzeon Burellus
cum omnibus Latinis, et sic omnis terra redacta est in sui potestate usque Neapolim, et
cum magno et innumerabili exercitu ipsam civitatem circumdedit et obsedit, et cum multis
et diversis machinis eam debellavit.
1191. ind. 8. Coelestinus III. sedit annis 7, mensibus 9. 7. Kal. Martii domna Aegidia
de peregrinatione prospere regressa est. Episcopus Rodulfus Ferentinus 5. Kal. Martii
mortuus est 18.
Kal. Madii rex Henricus cum coniuge sua Constantia in ecclesia beati
Petri a Coelestino papa imperialem coronam acceperunt 3. Kal. Madii.
1192. ind. 9. Hoc anno Diopuldus post reversionem imperatoris in Alamanniam coepit
infestare regnum. Primo loco cepit Sanctum Germanum, quantum potuit expoliavit, et
omnia mala quae facere valebat faciebat, per totum regnum depraedabat, et homines

p. 289.

vendebat. Hunc rigorem recepit a decano Montis Casini, et a Iohanne monacho eiusdem
loci.
Inter multa quidem mala, quae rex gesserat isdem,
Quatuor advenit Napolim lunisque resedit:
Urbs manet invicta, rediit sine coniuge missa.
Salerni produnt, capiunt, misere Panormum
Regi Tancredo de tanto munere laeto.
Morbo devicti, remeant ad propria dicti;
Iudicio Christi remanent per rura relicti,
Vix superest tellus morientibus his sine ferro.
Rex Capuam venit, feretro se ponere fecit,
Et dux multorum lecto defertur equorum;
Muscaecerbellum iubet hic assumere bellum.
Cui sic incepit: Pro me Corrade manebis.
Annuit et, vitam pro quo nec ponere vitat,
Et roccae Sorae Corradus dulcis in ore.
De iussu cuius Arci remanet Diopuldus;
Et dux multorum cum paucis Theutonicorum;
Et patrios lares repetit sine coniuge, quam rex
Duxerat in regno secum remanere paterno.
Quos comes Acerrae sequitur, capud est quia guerrae.
Hunc statuit dictus regni dominumque magistrum;
Corde quidem parvus fuit hic, sed corpore magnus,
Pulcer in aspectu, viso velud angue receptus
Et fugit in bello vel ferrum iungere ferro,
Nomine Riccardus, nimis ad certamina tardus.
Fallax fortuna, quae dat post prospera dura,
Deseruit dictum, de quo satis est modo dictum.
Hic Capuam venit, hancque dolo non marte recepit:
De quibus invenit, nullum plus vivere quaerit.
Datque et aquaeductus morientibus is sine lussu
Quod plaustro ponunt, canis est et fluminis onus.
Et de castello Capuae fit pax sine bello:
Liberet ut dictus Corradus se, dedit ipsum.
Nil modo plus dicam, rediit gens pestis iniqua:
Ad mala multorum remanent duo Teutonicorum.
Hi patriae fulgur Corradus est et Diopuldus.
Hi renovant bellum, perturbant undique regnum.
Hi via cunctorum radix; doctrina, malorum,
Ad famam quorum rediit gens Teutonicorum,
Per mare; per terras reparantur et undique bella.
Ad Siculum ducat calamum nostrum mea Musa,
Mentibus adducat, quae sit fortuna secuta
Tancredum regem cum commissa sibi gente.
Reddat ut ablatam Romae mandat cui papa;
Reddidit, hancque cito missi retulere marito,
Et pater et natus a summo rege vocatus,
Deserit ad dicta puerum cum matre relicta,
Cui fuit et nata, pro multis luce creata;
Quam sibi coniunxit, rapuit, de carcere duxit
In bello doctus Brimmae Gualterius hostis.

p. 290.

Haec quia fama volans Gallorum duxit ad horas,
Rex diversorum collecta gente virorum
Apuliam quaerit, sulcavit et aequora remis.
Hic et Marchaldum iussit percurrere magnum
Aequoreos fluctus cum centum navibus aut plus;
Insimul has proras Messanae duxit ad horas.
Rex iuramentis Calabris aliisque receptis,
Tunc ad Messinam gaudet venisse carina.
Hanc urbem tollunt, mare pervenere Panormum,
Hos intraverunt portus simul applicuerunt.
Colloquio dulci sibi primos allicit urbis,
Et tactis sacris dedit omnibus oscula pacis,
Per Dominum veri, per caetera numina coeli
Unicuique sua servare per omnia iurat.
At fallax veri comitem Riccarde Caleni
Dirigit ad dictam pueri matremque relictam:
Urbs ut reddatur, monet, ut petat hoc comitatum.
Cui Litieque datur puero pro rege ducatus,
Per sacramentum puero donare Tarentum,
Si modo castellum reddat sibi Calatabellum.
Cur nimis infelix natorum tristia quaeris?
Tu fraudes morum non nosti Teutonicorum?
Omnia turbantur, pueri cum matre ligantur;
Iussit ut eis carcer custos ducatur, et arctet.
Gallia multorum fuit istis poena dolorum.
Lumine turbato puero post multa necato,
Mater et inbelles binae vixere puellae.
Quas comes ad lucis duxit portumque salutis,
Fertur et ad Brammam, per quem DC pendita dragma.
Hic et oves ipsas ad caulas detulit istas.
Si plus vixisset, mala quot et quanta tulisset,
De iussu cuius mors vitae, praevenit huius,
Nemo scire potest nisi solus qui regit omnes.
Omnia cum papa gaudent de morte tyranni.
Mortuus est mitis leo, raptor vel lupus agni,
Mortuus est vere, qui multos perdidit aere.
Si cui dixit Ave, fuit hoc ut ab hoste cavendum.
Mors necat, et cuncti gaudent de morte sepulti.
Apulus et Calaber, Siculus Tuscusque Ligurque
Italicis sextus Henricus nomine dictus
Teutonicorum natu rex, et origo malorum,
Imperio Romae sexto decessit ab anno,
Mille Dei centum bis demptis tribus ab istis
Transierant anni, periit cum pessimus anguis.
Ad Siculas partes vitam dimisit et artes.
Ductus Messenis cupiens poenas dare, poenis
Subditur infelix ibi mox, et ad infima venit.
Discere iustitiam magna res vivere recto,

p. 291.

Istius exemplo poterunt perpendere certo,
Quem rota fortunae, quem fallax gloria lunae
Enclipsin passum demersit ad infima lapsum.
Re patris invisus puer regnum rex Fredericus
Quod tenet, infidus vastat Diopuldus iniquus:
Additur huic Sorae Corradus dulcis in ore;
Marchio Marchaldus cupit his se iungere magnus
Quem pater ad curam pueri regni dare curat,
Cui parum durat regni pravissima cura,
Hunc necat obscura quae nulli parcere curat.
Hic quia Celani comitem devicerat, agris
Ceperat, et natum per quem putat esse beatum,
Non timet, inflatur, insanit, glorificatur.
Hunc qui sublimat, qui ditat, ducit ad ima.
Nobilis istorum mala vir sed tanta luporum
Atterit et fraudem quibus offers Apule laudem.
Mille Dei centum bis primo cum quibus anno
Per vim Francorum Capuae Terraeque Laborum
Est data magna salus Brammae, palus est ubi multa.
Teutonicorum Diopuldum vicit ad amnem
Agnellae pontis Francis Gualterius ortus;
Hisque die deno venit victoria coelo
De Iunii mense, quo multos vulnerat ense.
Ad Cavios victi fugiunt castrisque relictis.
His Aquilae, Fundi comes et Riccardus in undis
Effugiens letum, cupiens redire Traetum,
Voce petit coelum: Socii remeate Calenum,
Nemo tantorum valet ictus ferre virorum.

Fortes insistunt, quos spero vincere vinctum.
Annus idem Domini fuerat, sed pugna secunda.
Victus ab hoste fuit primo Diopuldus ad undam
Pontis Caninarum prope Barulum Salpia Salum.
Fulserat undena lux Francis illa serena
Octubri mensis, ubi Christus pugnat et ensis
Apuliae, molles comitis fugat ille cohortes;
Per quem Scifridus, Octo Laviensis iniquus,
Carcere cunctorum sua lugent et sociorum.
Venit ad haec laetus Veneris certamina Petrus
Auri nummorum quem copia solum equorum.
Interfectorum nescimus nomina quorum;
Corpora rure iacent, et omnibus ilia patent.
Laudem sublimem fers Apule, tuque Latine
Regi cunctorum, qui traxit ab ore luporum,
Et vos per Francos facit amodo vivere francos.
Annus erat quartus Domini cum mille ducentis
Quando Summae Diopuldus in arce retentus,
Fur lupus invisus; laqueatus per Lodoicum.
Hanc decet et Iani lucem prima venerari,
Qua fuit impulsus, cui tam pius extitit usus,
Qua terit hunc axis qui se coniunxerat astris;














5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70









5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70









5




10




15




20




25




30




35




40




45




50





55



60




65




70








5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70









5




10




15




20




25




30






35




40




45




50




55




60




65








5




10




15




20




25




30




35




40




45




50










5




10




15




20




25




30




35




40




45




50











5




10




15




20




25




30




35




40




45




50










5




10




15




20




25




30




35




40




45




50









5




10




15




20




25




30




35




40




45




50









5




10




15




20




25




30









40




45




50










5




10




15




20




25




30




35




40




45




50











5




10




15




20




25




30




35




40




45







50




55




60




65




70




75




80




85




90




95









100




105




110




115




120




125




130




135




140




145







home ||  autori per secolo: XI XII XIII ||  el. alfabetico || per generi ||  testi in prosa ||  testi in poesia ||