![]() |
UNIVERSITÀ
DI MILANO UNIVERSITÀ DI NAPOLI FEDERICO II UNIVERSITÀ DI PALERMO UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA) UNIVERSITÀ DI VERONA |
![]() |
ALIM – Archivio della latinità italiana del Medioevo
storia ducum Venetorump. 28
[17.] Veneti quoque negociationes suas ubique maxime in terram
Manuelis Constantinopolitani imperatoris, qua semper usu fuerant,
libere exercerent et isdem Manuel Constantinopolitanus imperator
ducem et Venetos sepius nunciis suis honeste et honorifice visitasset.
Temporibus illis duos honoratos ad ducem et Venetos misit legatos,
invitans Venetos, ut omnes ad eum et ad terras eius imperii sicut
ad propria properarent quantocius et peccuniam ad plenum secum
deferrent, quia eis solis Romaniam totam dare proposuerat et volebat
quod ipsi soli uterentur ea in mercationibus suis.
Iam conceperat malum in corde suo contra Venetos, videns eos divitiis
habundare et virtutibus refulgere. Et cum non posset illos iuxta
desiderium suum pactione aliqua secum habere tacite secum deliberaverat,
ut vel vim eis inferendo pacatos sibi esse inveniret. Timebat
enim illos multum sciens eos multa fecisse.
Sed dux de consueta imperatorum Romanie benivolentia admodum
confidens, de ipso quoque imperatore Manuele, pro quo multum laboraverat,
non modicum sperans Grecorum credidit adulationjbus
ignorans omnino quid imperator in corde conceperat. Venetis ergo
licentiam tribuit, precipiens eis, ut ad terras imperatoris confidenter
irent.
[18.] Exierunt autem anno illo fere viginti milia Venetorum in Romaniam,
portantes secum peccunias infinitas et arma copiosa et naves
multas et magnas. Et tunc missi fuerunt ad imperatorem duo legati,
potentiores et sapientiores totius Venecie, scilicet Sebastianus
Çiani et Aurius Mastropetro quos idem imperator honeste suscepit
atque magnifice, promittens eis, quod Veneciam sicut Romaniam custodiret
et Venetos ut filios diligeret, quibus Romaniam dare proposuerat,
ut ipsi soli uterentur illa.
p. 30
Cumque loqueretur eis verba dulcia in dolo, crederentque ei nuncii,
dictum est nunciis ipsis, quod imperator dolose loqueretur eis et
quod malum contra Venetos cogitasset. Qui intraverunt ad eum, dicentes:
"Domine imperator, audivimus sed non credimus, quod imperium
tuum contra Venetos multa mala excogitasset". Et publice
per preconem clamare fecit, ut si quis in aliquo offenderet Venetum,
se ipsum suspenderet.
Cum itaque Veneti accepta securitate starent securi et maxima militum
peditumque multitudo ex diversis partibus tunc Constantinopolim
venisset et essent muri ac palatia adeo munita, quasi deberet civitas
ab inimicis expugnari, subito irruit imperator in Venetos sicut
leo et, dato impietatis precepto, post tercium diem trahebantur ad
carceres et omnia illorum bona ab eis ablata fuerunt intromissa. Inventi
sunt enim in Constantinopoli eo tempore fere decem milia Venetorum.
Multum timebat imperator de Venetis, ne se defenderent et idcirco
multas in Constantinopoli congregaverat gentes. Nam et ipsi voluerunt
se defendere, sed a memoratis legatis prohibiti fuerunt. Fuit autem
hec Venetorum capcio facta per totum imperium Constantinopolitanum,
iubente prefato Manuele imperatore, anno Domini millesimo
centesimo septuagesimo primo, die duodecima intrante mense
marcii, indictione IIIIa.
[19.] His itaque gestis, nunciata sunt hec omnia duci; dux vero, his
auditis, et nesciens quare ita imperator fecisset, sapientibus viris illa
notificavit. Et ceperunt singuli dolere super facto isto et de parentibus
suis.
p. 32
Cumque ad inveniendum, quid super his faciendum esset, consilia
celebrarentur et deliberassent dux et sapientes viri, legatos ad imperatorem
mittere et inquirere ab eo quare hoc fecerit, quidam Venetorum,
qui de Armiro fugerant cum viginti navibus, Veneciam tanto
impetu intraverunt, quod universa que statuta fuerant irrita fecerunt,
clamantes omnes et dicentes: "Impie egit contra nos imperator. Accedamus
contra eum cum magno exercitu et vindicemus iniuriam
quam sine culpa nobis intulit". Quia ergo fere universi his vocibus
prebuerunt assensum, statutum est de comuni consilio omnium facere
exercitum centum galearum et viginti navium, que exercitui victualia
portarent et machinas ad bellum necessarias. Fuerunt enim
centum galee de novo edificate et ad omnia parate in quattuor mensiun
spacio. Nam, cum in mense madio parari cepisset exercitus,
mense septembris consumato de Venecia egressus est. Prefatus siquidem
dux dominus et capitaneus huius exercitus extitit.
[20.] Cum exercitus iste Venetorum a Venecia egressus fuisset et
de Iadera et aliis locis Dalmacie decem galee obviam ei exissent
atque sagitte plurime hinc inde ad servitium exercitus venissent stetissentque
omnes in servitio Venecie cum ipso exercitu. Ragusei, qui
ut ceteri domino duci iuramento fidelitatis tenebantur, ei obviam exire
noluerunt immo, quasi insultantes exercitui, de civitate omnes armati
exierant. Quapropter irati omnes de exercitu contra Raguseos
exierunt et eos usque ad portas civitatis persequentes, tanta virtute
ipso eodem die, cum nona hora esset civitatem ceperunt expugnare,
quod multi ex civibus ceciderunt, ut, muros civitatis occupantes quasdam
turres ceperunt, ducis vexillum desuper ponentes et usque ad
noctem civitatem ipsam viriliter debellantes.
p. 34
Cumque altera die summo mane homines et machine pararentur ad
bellum, egrediens Tribunus Michael archiepiscopus Raguseorum de
civitate et clerici ac nobiles viri cum crucibus ad pedes ducis se prostraverunt,
veniam sibi et ceteris postulantes et se et civitatem sine
tenore duci reddentes.
Dux vero serenus et providus, pietate commotus, de consilio suorum
recepit eos. Et intrantes omnes civitatem laudes duci cantaverunt,
fidelitatem omnes a duodecimo anno et supra ei et successoribus
eius iurantes.
Insuper eciam peccuniam et vinum cuique galee dederunt et secundum
mandatum ducis partem murorum civitatis destruentes; quandam
turrim, que imperatori erat deputata, deiecerunt. Iuraverunt quoque
subponere archiepiscopatum suum patriarchatui Gradensi, domino
papa concedente. His itaque gestis, statuit dux vicecomitem ibi
Raynerium Ianne, iuvenem egregium.
[21.] Et recedens inde cum suo exercitu, intravit Romaniam, occupans
civitates, insulas et opida et casalia multa. Et veniens Nigropum
occupavit civitatem et expolians eam bonis omnibus, sedit in ea aliquot
diebus. Et cum esset ibi exercitus Grecorum multus nimis, non
fuerunt ausi defendere civitatem. Sed ita factum est, quod petentibus
quibusdam viris nobilibus de curia imperatoris, qui cum ipso exercitu
aderant duo ad imperatorem legati missi fuerunt, videlicet magister
Pascalis episcopus Equilensis, qui Grecam noverat linguam et in
literis Grecis adprime erat instructus, munus quoque consecrationis
ab archiepiscopo Iadratino de mandato patriarce apud Iaderam tunc
susceperat et Manasse Badovarius.
Exercitus vero Nigropum relinquens venit Chium et civitatem invasit
et totam insulam atque ibi per totam yemem sedit usque ad sextam
Quadragesime septimanam, mandans semper galeas ad lesionem
Romanie civitatum. Porro legati, qui missi fuerant, redierunt ad ducem,
dicentes se imperatorem non vidisse, quemdam tamen imperatoris
nuncium secum ducentes.
p. 36
Iam quidem cor imperatoris induratum erat, quia Venetos quos credebat
ad nichilum deduxisse, tanto furore et tanta fortitudine terram
sui imperii videbat intrasse. At dux, suscepto imperatoris nuncio ad
ipsius instantiam eosdem nuncios suos et tercium cum eis Phyllippum
Grecum ad imperatorem iterum misit.
[22.] Cum autem hec agerentur, maxima infirmitas cepit de exercitu
multos, ita quod intra paucum tempus fere mille viri mortui sunt.
Comunis enim fama apud omnes erat, quod imperator putheos et vina
fecerat toxicare. Quapropter Veneti omnes, relinquentes Chium,
venerunt ad insulam que Sancta Panachia dicitur, ubi eciam mors secuta
est eos tollens de exercitu multos. Sed legati predicti redeuntes,
se sicut prius fecisse dixerunt. Quidam imperatoris nuncius cum eis
venit qui ostendit quam dure imperator acceperat hec que Veneti fecerant
et peciit, ut iterum dux ad imperatorem nuncios delegaret promittens,
quod hac vice reciperet eos imperator. Dux siquidem, pacis
amator, fidem dans verbis nuncii, iterum duos legatos misit, Henricum
Dandalum et Phylippum Grecum.
Exiens Sancta Panagia, venit ad insulam Medolini; ibique facto
consilio, ad insulam Stalimini voluit ire, ut Pasce festum ibi celebraret,
sed ventorum vi faciente compulsus est ad Skirum insulam venire
et ibi Pascha in luctu celebrare et lamentatione propter homines
qui cotidie moriebantur. Cumque clamores populi prefactus dux ferre
posset non de comuni consilio Veneciam rediit, et Raynerium Ianne,
quem apud Ragusium dimiserat, secum duxit; qui eciam post
paucum tempus mortuus est.
[23.] Reverso autem in Venecia exercitu, multi ex his qui venerant
et qui domi steterant, viri et mulieres, mortui fuerunt. Cum ergo quidam,
qui ducem oderant, scisma cotidie facientes in populo, acclamarent,
dicentes: "Traditi sumus et male ducti et idcirco venit super
nos tanta tribulatio", concionem in aulam ducis vocassent contra ducem
cum cultellis et lapidibus nimium furentes.
p. 38
Sapientes quidam qui cum duce aderant, timore percussi, unus post
unum a concione exierunt duce relicto. Dux vero gladiatores super se
venire videns, a palatio exiens, venit ad ripam, et per pontem transiens,
ad Sanctum Çachariam fugere cepit et cum ante fores ecclesie
venisset, quidam latro nefandissimus ei fuit obvius, qui sine interrogatione
cultello eum peremit et fugit. Sed dux se percussum sentiens,
sacerdoti cuidam, qui ad aperiendas [ianuas] obvius ei exierat, confessus
migravit ad Dominum.
Hec quidem amici ducis et sanior pars populi ignorabant. Sed cum
auditum est quod factum erat commota est Venetia tota. Hinc inde
populus concurrentibus et "Heu! super tanto ac tali domino!"
acclamantibus,
et quare hoc acciderat omnino ignorantibus; latro namque
fugerat et se occultaverat.
Altera vero die patriarcha et episcopi ac honesti viri et universi
convenerunt populi et ponentes corpus in monumento marmoreo in
ecclesia beati Çacharie, ad ecclesiam sancti Marci omnes venerunt et
ibi alterum statuerunt invenire dominum. Non enim sine duce diucius
esse poterant.
[24.] De comuni ergo voto et concordia tocius populi electi sunt
undecim nobiles viri, qui iuraverunt se electuros in ducem eum quem
scirent sapientiorem et utiliorem ad regimen ducatus, non inspecto
precio, odio vel amore.
p. 40
Qui, iuramento prestato, pari voto et comuni concordia post tertium
diem elegerunt dominum Sebastianum Çiani, virum providum et discretum,
sapientem et benignum atque diviciis infinitis exuberantem.
Cuius electioni nec unus de populo contradixit, sed omnes concorditer
acclamaverunt, dicentes: "Vivat talis dux et utinam per eum possimus
pacem obtinere".
[25.] Qui cum iam septuaginta fere esset annorum et honeste fuisset
conversationis et magne humilitatis, pacem cum omnibus habere
voluit. Cepit itaque sollicite laborare, ut cum honore Venecie ad pacem
veniret predicti imperatoris Constantinopolitani et misit ad eum
nobiles viros, Vitalem Dandolum, Manassen Badovarium et Vitalem
Faletrum, postquam predictos duos nuncios, quos dux Vitalis miserat
ad imperatorem, sanos recepit.
Porro pretermittendum non est quid factum fuerit de latrone, qui
ducem sepedictum interfecerat. Cum enim per aliquot dies latuisset
et a querentibus fuisset sub terra inventus, ad presentiam ducis Sebastiani
adductus est et ad populi petitionem iuditio iudicum fuit suspensus.
Predicti autem legati ad imperatorem euntes, ducis voluntatem ei
insinuarunt et cum eo de pace diucius pertractantes, cum duobus eiusdem
imperatoris nunciis ad ducem redierunt. Dux autem de pace
confidens, iterum duos, scilicet predictum Vitalem Dandulum et
Henricum Navigosum, cum imperatoris nunciis ad eum remisit. Qui
nichil fecerunt de pace; sed Vitalis Dandulus ibidem mortuus fuit.
Alter vero Henricus rediens, alios secum duos ad ducem reduxit legatos.
[26.] Tempore enim illo invitatus dux a Guilielmo rege Scicilie, supradicti
Guilielmi regis filio, legatos ad eum miserat, videlicet Aurium
Mastropetro, cuius superius memoriam fecimus et Aurium
Dauro et cum eo pacem iam fecerant et amicitiam.
p. 42
Super qua quidem pace imperator predictus nimium movebatur et
ultra quam credi potest tristis fuerat factus et laborabat propensius,
ut, si quo modo posset, illam infringeret. Sed cum legati quos miserat
alios peterent legatos, promittentes firmissime quod hac vice pacem
faceret imperator, missi sunt tres viri egregii, scilicet Leonardus
comes Absari, memorati ducis Vitalis bone memorie filius et Marinus
Michael eius consanguineus atque Phylippus Greco; qui Phylippus
postea in ipsa obiit legatione. Quos imperator suscipiens eosque
de pace reddens securos, duos cum eis ad ducem nuncios misit;
qui verba dulcia in dolo coram ducem loquentes, de pace iam ab imperatore
promissa nichil fecerunt. Quos ergo dux retro mandavit et
aliquos deinceps mittere cessavit.
Fecerat enim pacem firmissimam cum domino Babylonie et cum
domino Massamutorum. Et ibant Veneti ad omnes terras securi, negociationes
libere suas exercentes preterquam ad terras Grecorum,
quas Veneti propter imminentem imperatoris werram sepius leserant.
[27.] In illis autem diebus, cum predictus dominus papa Alexander
in confiniis Romane urbis sederet, quidam Magontinus archiepiscopus
nomine Christianus, quem, ut supra memoratus Phedericus imperator
ad partes Tuscie et Romagne miserat, Anconam voluit obsidere,
ut, cum iam Romagnam, Tusciam et marchiam Anconitanam
suo subiugaret dominio, Anconam quoque Romano subicere imperio
niteretur. Eundem papam vexabat, non voluntarie, ut credo, sed mandatis
sui domini satisfaciens.
p. 44
Sed cum Anconitanos juxta desiderium suum offendere non potuisset,
auxilium Venetorum cepit sibi opportunissimum et imperio Romano
excogitare. Quapropter nuncios ad ducem misit, et facta cum
eo amicicia, phedus contraxit, ut cum Venetis Anconitanos, intendentes
imperii, expugnaret. Oderant enim Veneti Anconitanos, tum
propter inimicitias que inter eos fuerant, cum etiam propter inimicos
eorum Grecos, quos ipsi in odium et contrarietatem Venetiarum suscipiebant.
Unde prefatus dux exercitum galearum et aliarum navium preparari
iussit et ad expugnandos Anconitanos ipsum misit anno Domini
1173. Fuit ergo Ancona a Venetorum exercitu per mare obsessa et
tam ab ipsis Venetis quam ab exercitu archiepiscopi Christiani, cancellarii
imperatoris, in circuitu fortiter per aliquod tempus expugnata.
Et cum iam viribus et victualiis Anconitani defecissent nec possent
exercitibus resistere et se Venetis libentissime rendere vellent,
de quorum fide confidebant non modicum, quidam Lombardorum,
qui pecuniam imperatoris Grecorum acceperant causam imperatoris
Romanorum destruere cupientes et Venetorum victorie invidentes,
congregaverunt maximum exercitum et in auxilium Anconitanorum,
qui penes iam exanimes effecti fuerant, festinaverunt. Veneti vero
asperitatem hiemis timentes et in portu Ancone diutius propter hiemem
esse non audentes, redierunt ad propria.
[28.] Anno vero illo imperator Phedericus tertio venit in Italiam
cum maxima militum et peditum multitudine; sed Lombardi eum non
reciperunt confidentes de societate quam fecerant contra eum, accepta
Venetorum pecunia.
p. 46
Quasdam tamen eorum civitates imperator violenter obtinuit; et
procedendo inde quamdam civitatem Alexandriam, quam Lombardi
in odium edificaverant, obsidere cepit et eam ac Lombardos contra
se venientes expugnat. Sed Papienses sponte ad eum redierunt iurantes
ei fidelitatem; quod etiam et paulo post Cremonenses fecerunt
qui cum de societate Lombardorum fuissent, mediatores inter ipsos
et imperatorem extiterunt. Quanta ergo fecerit contra Lombardos
tempore illo imperator et quam viriliter eos expugnaverit, quantum
etiam Lombardi tunc fatigati fuerint expensis et exercitibus, non est
nostre parvitati exponere.
[29.] Anno igitur eodem, qui fuit ab incarnatione Domini 1174 qui
fuit convintus captionis Venetorum cum esset imperator apud civitates
predictas et suos expugnaret inimicos, audiens de pace, quam dux
cum prefato Christiano archiepiscopo et sui imperii principe fecerat
gavisus est multum. Idem enim archiepiscopus super pacem ecclesie
laborabat et diligentius ducem quoque sepius invitabat, ut ipse super
pace ecclesie suum prestaret auxilium et consilium.
Nam et imperator in tantum ducem et Venetos diligere cepit, ut
scriberet multoties duci, quod eius arbitrio et laudationi de pace ecclesie
informanda stare vellet libenter. Confidebat quidem de ducis
honestate et Venetorum constantia, et laborabat propensius, ut et ipsum
ducem et Venetos sibi faceret fidos amicos. Cum ergo super pace
ecclesie etiam ipse dux sincere laboraret et fide et quidam honesti
viris quos reges Francie et Anglie duxerant ad reformandum dominum
papam et imperatorem iam firme induxissent, mandavit idem
dominus papa duci, quod ad pacem hanc reformandam Venetias accedere,
duce annuente, volebat.
Quod verbum placuit duci et Venetis omnibus. Mandaverat enim
tam dominus papa quam imperator ad diversas partes mundi, ut archiepiscopi,
episcopi, abbates quoque et ecclesiastici viri ac seculares
principes, ut apud Venetias convenirent, quia Venetia tuta erat
omnibus et fertilis et abundans in omnibus et gens eius quieta et pacis
amatrix.
p. 48
[30.] Anno, inquam, Domini 1177 cum principibus et magnatibus
Alemanie, Francie, Anglie et Hispanie et Ungherie et totius Italie,
tam ecclesiasticis quam secularibus, plures in civitate Venetiarum
convenissent, quorum nomina inferius sunt descripta, pacem ecclesie
dicti inter dominum papam et imperatorem cupientes ipsumque dominum
papam ibi diutius expectantes, die septimo exeunte mense
martii venit dominus papa cum undecim galeis, quas ei rex Wilielmus
dederat et apud Sanctum Nicolaum a filiis ducis et honestis viris
receptus, ibidem die illo fuit hospitatus.
Altera autem die, que fuit vigilia annuntiationis beate Marie, ipse
dux et magnates Veneti, patriarca quoque ac episcopi et clerici omnes,
induti sacerdotalibus vestibus, honeste satis et magnifice cum
crucibus et aptatis navibus ad domini pape venerunt pedes et inde recepto
domino papa in nave ducis, que satis gloriose preparata fuerat,
sedit dux ad dexteram eius et patriarca Henricus Dandulus ad sinistram;
et ita cum processione et gloria magna venerunt omnes ad ecclesiam
beati Marci, ubi tanta erat multitudo virorum ac mulierum,
adventum domini pape expectantes, qui non solum ecclesiam repleverunt
totam, sed etiam superiora ecclesie et totius brolii occupaverant
loca.
Ibique super pace ecclesie Dei et Lombardorum cum duce et sapientibus
viris consilia per decem septem dies celebravit. Vocatus
autem a Lombardis, qui pacem imperatoris occulte fugiebant, adivit
Ferrariam et illic per aliquot dies demoratus, iterum venit Venetias et
secundo a duce, clero ac populo, sicut primo, fuit receptus.
[31.] Venerat quidem predictus Christianus archiepiscopus in Venetias,
qui inter dominum papam et imperatorem quasi mediator extiterat
et cum viris honestis, quos reges Francie et Anglie miserant ac
cum duce prefato pacis loquebatur verbum.
p. 50
Factum est autem, quod cooperante Spiritus Sancti gratia pax ipsa,
quam totius fere mundus cupiebat, fuit statuta; et missum est ad imperatorem,
ut et ipse Venetias in propria, sicut diu optaverat, veniret
persona. Qui letus factus cum de pace, quam divino tactus spiritu optabat,
tum etiam de ducis et Venetorum prudentia, quos sua amicitia
copulare satagebat, hoc ordine venit Venetias. Ducis namque filius
Petrus, qui satis bone indolis erat, usque Ravennam cum multis nobilibus
obviam ei exivit et cum Clugiam cum eo omnes honeste venissent,
ubi et cardinales domini pape obviam illi venerant cum sex galeis
proborum virorum, quas dux ad eum recipiendum miserat usque
ad Sanctum Nicolaum venit, ubi alter ducis filius Iacobus, iuvenis
egregius, et multi cum eo nobiles viri eum receperunt.
[32.] Altera vero die que fuit vigilia beati Iacobi apostoli, dux, patriarca
et episcopi et clerus ac populus cum magna pompa et paratis
navibus ad eum venerunt. Recipiens eum dux in navi sua, quam magnifice
preparaverat, sedit ad dexteram eius et patriarca ad sinistram
et venerunt omnes cum gratia et letitia magna ad ecclesiam beati
Marci, ubi inaudita convenerat multitudo, que venerat ad tantum
gaudium et ad eum videndum.
Stabat enim papa in ianua ecclesie, super solium sedens et circa
eum cardinales, archiepiscopi et episcopi, abbates, priores et multi
honesti viri erant; ad quem accedens imperator, primo pedes, deinde
eius coram omnibus est osculatus. Inde vero surgentes papa medius
inter imperatorem et ducem, ecclesiam intrantes, ‘Te Deum laudamus’
cantaverunt.
p. 52
Et exinde omnes gratias Deo egerunt, gaudentes et exultantes
et pro nimia letitia flentes et sic accessit imperator ad altare beati Marci
et ibi munera obtulit non pauca. Recepit autem eum dux in palatio
suo cum nobilibus et militibus, qui secum venerant et cum familia
sua.
Fuit ergo letitia magna die illo in Venetiis et super pace universe
letabantur gentes, dicentes Venetis: "O, quam beati estis, quia tanta
pax apud vos potuit reformari; hoc quidem erit memoriale nominis
vestri in eternum". Fuit ergo pax ecclesie inter dominum papam et
imperatorem in Venetiis corroborata et apud omnes vulgata eodem
die.
[33.] Cepit ergo dominus papa ex tunc solicite laborare, ut ad gratiam
et pacem imperatoris Lombardos reduceret; sed cum eos conditionaliter
recipere noluisset, ad hoc inductus est, quod treguam usque
ad sex annos eis fecit. Nam et predicto regi Siculo, cuius cause dominus
papa paterne fovebat, ad eiusdem domini pape instantiam
quindecim annorum treguam se observaturum promisit. Cum duce
autem et Venetis pacem, quamcumque voluerunt fecit et amicitiam;
et sic in letitia et gaudio magno duobus fere mensibus in Venetiis
moram faciens, multos honores se Venetis exibiturum promisit et fecit,
antequam recessit.
[34.] Sic constat manifeste in historia de hiis continente et exinde
amicissimus eorum factus, ad terras sui imperii, quas diligebat, accessit.
Dominus vero papa, negotiis ecclesie attendens, intrusos eiecit
et deletos restituit episcopos et ecclesiasticos viros, qui etiam usque
ad medium mensem octobris in Venetiis demoratus, grates plurimas
duci et Venetis attulit. Hic indulgentiam de pena et de culpa
omnibus dedit vere penitentibus et confessis, si qui ad ecclesiam
sancti Marci in die ascensionis domini nostri Ihesu Christi peregere
fuerit, die illo incipiente a vesperis vigilie illius diei, finiente die
sequenti
tota. Et comendans illos Deo ac benedicens cum quatuor galeis
proborum virorum, quas dux illi dedit, in Apuliam transit, inde
ad propria accessurus.
p. 54
[35.] Pretermittendum non est, quod dominus predictus quinta dominica
Quadragesime, que est Letare Ierusalem, missa apud Sanctum
Marcum celebravit et processionem tunc fecit, in qua rosam detulit
auream satis speciosam et magnam, quam imperatori vel regi dare
consuetudinem habet, qua quidem celebrata missa, duci propria obtulit
manu. Qui dominus papa celebravit missam apud Sanctum Petrum
de Castello et Sanctum Danielem, apud Sanctum Marcum plures
et tres in Rivoalto ecclesias consecravit et ecclesiam sancte Marie
de Caritate die nona mensis aprilis, ecclesiam sancti Salvatoris
die […], mensis […]. Sed et munera magna et plura a duce et a
commune Venetiarum atque etiam a multis nobilibus viris et mulieribus
diebus illis fuit dominus papa consecutus.
[36.] Qui interfuerunt predicte paci sunt infrascripti.
Pontius Claremontis episcopus cum hominibus 30.
Bonevallis abbas cum hominibus 13.
Qui ambo a rege Francie et a rege Anglie missi sunt huius pacis
exsistere mediatores.
Urlicus Aquilejensis patriarca cum quodam episcopo suo et comite
Migenardo cum hominibus 300.
Phiilippus Coloniensis archiepiscopus cum Mindensi abbate et abbate
Verdensi et abbate Papiensi de Aureo Celo et preposito Bononiensi
et comite Federico de Altena cum hominibus 400.
Christianus Maguntinus archiepiscopus cum Pisaurensi electo et
cum abbate Sancti Iacobi et Henrico decano maioris ecclesie et quatuor
prepositis et quodam comite fratre suo et aliis quatuor comitibus
cum hominibus 300.
Virchmanus Madeburghensis episcopus cum abbate de Berga et
aliis abbatibus et quatuor prepositis et duobus comitibus et uno marchione
cum hominibus 300.
Arnaldus Trevirensis archiepiscopus cum hominibus 50.
Corradus Salisburgensis archiepiscopus cum Ottone palatino comite
cum hominibus 125.
p. 56
Albertus archiepiscopus Salisburgensis, qui deiectus fuit cum quodam
preposito et priore et duobus comitibus, cum hominibus 60.
Algisius Mediolanensis archiepiscopus cum Milone episcopo Tauriensi
et archidiacono et archipresbitero suo et abbate Sancti Dionisii
cum hominibus 60.
Romualdus archiepiscopus Salernitanus cum hominibus 60.
Rogerius comes Andrie cum duobus notariis curie regis dicti, cum
hominibus 330.
Girardus archiepiscopus Ravenatensis cum hominibus 50.
Bertrandus Acquensis archiepiscopus cum Forojuliensi episcopo
cum hominibus 12.
Robertus Vienensis archiepiscopus cum Petro Morincensi episcopo
et duobus abbatibus cum hominibus 50.
Everardus Bisantinus archiepiscopus cum magistro cantore ecclesie
cum hominibus 30.
Lampridius Iadratinus archiepiscopus cum hominibus 12.
Artuycus Augustensis episcopus cum duobus abbatibus et decano
maioris ecclesie et duobus prepositis cum hominibus 100.
Ludovicus Basiliensis episcopus cum quodam abbate cum hominibus
30.
Rodolfus Argentiniensis episcopus cum archidiacono et preposito
suo cum hominibus 50.
Enricus Lubicanus episcopus cum prepositis duobus et alius quidam
episcopus cum eo cum quodam preposito suo cum hominibus 10.
Arno Mindensis episcopus cum hominibus 20.
Arnaldus Osnabrugensis episcopus cum hominibus 30.
Conradus Vormatiensis electus cum decano suo cum hominibus 30.
Eberardus Merburgensis episcopus cum quodam abbate suo cum
hominibus 30.
Wolricus Alvensantensis episcopus cum hominibus 16.
Romanus Gurgensis episcopus cum duobus prepositis, cum hominibus
50.
Hermanus Bamburgensis episcopus, qui iacet apud sanctum Marcum
in ecclesia sancti Ioannis Baptiste et cum eo tres archidiaconi et
quatuor prepositi et decanus matricis ecclesie cum hominibus 100
p. 58
Sigifredus Brandeburgensis episcopus cum quodam abbate suo
cum hominibus 30.
Thebaldus Pataviensis episcopus cum duobus archidiaconis cum
hominibus 50.
Marsilius Balneoriensis episcopus cum hominibus 25.
Salamon Tridentinensis episcopus cum hominibus 30.
Otto Albensis episcopus cum hominibus 10.
Thebaldus Placentinensis episcopus cum hominibus 20.
Iohannes Bonnoniens episcopus cum quodam preposito suo cum
hominibus 30.
Gualla Bergomensis episcopus cum hominibus 21.
Albericus Laudensis episcopus cum abbate Sancti Petri et preposito
Sancti Geminiani et quatuor consulibus cum hominibus 18.
Ioannes episcopus Mantue qui eiectus fuit cum hominibus 20.
Offredus Cremonensis episcopus cum hominibus 40.
Ioannes Brissiensis episcopus cum hominibus 30.
Garsendonius Mantuanus episcopus cum hominibus 28.
Guilelmus Astensis electus cum hominibus 15.
Anselmus Comensis episcopus cum quodam archidiacono suo cum
hominibus 20.
Albriconius Regiensis episcopus cum archidiacono et preposito suo
cum hominibus 40.
Gerardus Paduanus cum archidiacono Sacensi cum hominibus 26.
Obertus Acquensis episcopus cum ‹hominibus› 17.
Omnibonus Veronensis episcopus cum ‹hominibus› 25.
Sigifredus Tuunenis episcopus cum ‹hominibus› 10.
Ugo Mutinensis episcopus cum ‹hominibus› 20.
Petrus Papiensis episcopus cum archipresbitero et preposito suo
cum hominibus 30.
Oldericus Tarvisiensis episcopus cum hominibus 20.
Quidam alius episcopus Cremonensis qui eiectus fuit, cum
‹hominibus› 20.
Drudus Feltrensis episcopus cum ‹hominibus› 20.
Gerardus Concordiensis episcopus cum ‹hominibus› 20.
Stephanus Pisariensis electus cum ‹hominibus› 20.
p. 60
Gentilis Auximanus episcopus cum ‹hominibus› 25.
Rizolinus Ariminensis episcopus cum ‹hominibus› 20.
Ermenganus Provincialis, electus Beati Egidii, cum duobus comitibus
et advocatore ecclesie cum hominibus 30.
Guielmus Amaneus, de Silva Majoris electus cum quodam priore
cum hominibus 22.
Philippus Pollensis episcopus cum hominibus 17.
Warnandus Tergestinus episcopus cum ‹hominibus› 30.
Pravedinus Ferrariensis episcopus cum ‹hominibus› 26.
Parentinus episcopus cum hominibus 8.
Henricus Insurgnensis abbas cum […]
Rogerius Numburiensis, abbas Sancti Georgii cum ‹hominibus› 10.
Sigifredus eiusdem loci abbas cum hominibus 25.
Bertoldus Mislevensis abbas cum hominibus 25.
Henricus Salisburgensis abbas cum alio Henrico abbate Elsimbanensi
cum hominibus 5.
Abbas Gigus Sancti Salvatoris Papie cum hominibus 6.
Rodulfus de Ponte Usentie prior cum hominibus 11.
Iohannes abbas Acque nigre cum quodam comite cum hominibus 25.
Quidam abbas de Parisiis cum hominibus 15.
Quidam abbas Burgundie cum hominibus 8.
Daniel electus abbas, duo abbates Papie cum hominibus 12.
Guilelmus Frasinorensis abbas cum hominibus 20.
Gottifredus Sextensis abbas cum hominibus 20.
Ugo abbas Dumentensis cum hominibus 10.
Gualterius abbas Ariminensis de Sancto Gaudentio cum hominibus 5.
Petrus abbas Sancti Vitalis Ravenne cum hominibus 5.
Iohannes Fontis Volani prior cum hominibus 10.
Deodatus Massiliensis abbas cum hominibus 5.
Quidam prior Francie cum hominibus 5.
Brocardus prepositus Maguntie Sancti Petri et Henricus decanus
maioris ecclesie cum quodam abbate cum hominibus 21.
Ardoynus prothonotarius imperialis cum duobus prepositis cum hominibus
40.
p. 62
Gottifredus cancellarius imperatoris cum quodam preposito et uno
comite cum hominibus 60.Decanus et cantor Viceburgensis cum hominibus
7.
Uderlicus Aquileie archidiaconus cum preposito et archidiacono
Salisburgensi cum hominibus 25.
Sigimbertus Salisburgensis prepositus et archidiaconus cum quodam
alio archidiacono et tribus prepositis cum hominibus 35.
Theodoricus Misinensis prepositus cum hominibus 8.
Gottifredus clericus et nuncius regis Anglie cum aliis clericis Anglie
cum hominibus 42.
Archipresbiter Novarie cum alio archipresbitero cum hominibus 5.
Dominicus Senensis prepositus cum hominibus 12.
Pelagius prior Sancti Isidori et Iohannes sacrista Sancti Facundii
cum hominibus 15.
Quidam archidiaconus Leodiensis et archidiaconus Berdeciensis
cum hominibus 25.
Cosmar prepositus Quinque ecclesiarum in Ungharia cum hominibus
10.
Iohannes archidiaconus Polle cum hominibus 15.
Quatuor canonici Sanorienses cum hominibus 15.
Rogerius archipresbiter Florentie cum hominibus 10.
Decanus Lingonensis cum hominibus 25.
Ugo decanus Aurelianensis cum hominibus 16.
Et alii clerici Francie quinque cum hominibus 15.
Gualterius Laudinensis archidiaconus cum hominibus 10.
Burcardus Sancte Marie Carnotensis archidiaconus et cancellarius
cum hominibus 20.
Otho Acbergensis prepositus cum hominibus 16.
Leopoldus dux Austrie cum hominibus 160.
Dux Carinthie cum hominibus 125.
Henricus Pratenorius comes et Coradus Autenensis marchio et Artwicus
de Caunato Camnens cum hominibus 36.
Matthias Magnus archidiaconus Aquileiensis ecclesie cum hominibus
40.
Conradus de Bella luce comes imperialis cum hominibus 30.
Conradus Latinerius, princeps imperatoris et marchio cum hominibus
60.
p. 64
Florentinus comes Hollandie cum hominibus 60.
Marchio Marchello cum hominibus 15.
Marchio Malespina cum hominibus 40.
Tonerisondus potestas Verone et magnates quidam cum eo cum hominibus
20.
Duo advocati Veronensium cum hominibus 11.
Potestas Bergomi cum hominibus 20.
Rogerius vicecomes et potestas Vercelli cum hominibus 16.
Consules 10 de Cremona cum hominibus 85.
Consules quatuor Placentini cum hominibus 15.
Pinamonte potestas Bononie cum hominibus 15.
Girardus della Capella et alius Magnus cum eo cum hominibus 35.
Consules Mediolanenses cum hominibus 20.
Gerardus Carpenedi cum hominibus 25.
Gerardus Reginorum potestas cum hominibus 15.
Ubertus comes Blandinande cum hominibus 25.
Duodecim de potentioribus Cremone cum hominibus 65.
Corradinus palatiensis comes cum hominibus 25.
Manfredus Tarvisinus cum hominibus 13.
Taurellus Ferrarensis cataneus cum hominibus 20.
Tarvisinorum cattanei VIIII cum hominibus 45.
Saurus comes Verone cum hominibus 30.
Guezellon de Camin cum hominibus 30.
Schinella comes Tarvisii cum hominibus 15.
Guezelletus Prate cum hominibus 25.
Albertus de Obizo marchio de Este cum hominibus 110.
Albertus de Castello novo comes cum hominibus 20.
Consules Ferrarie cum hominibus 20.
Rainerius potestas Perusie cum comite Vultarino cum hominibus
20.
Leo de Monumenta, Romanus princeps cum hominibus 18.
Pepo rector Urbis veteris cum hominibus 10.
Consules Pisanorum cum hominibus 37.
Comes Aldobrandinus cum hominibus 33.
Comes Wido Guerra cum hominibus 100.
Comes Cavacarontergo cum hominibus 30.
p. 66
Comes Walterius cum hominibus 15.
Sunt omnes in numero 8420.
De singulis civitatibus Lombardie, Marchie, Tuscie atque Romagne
ac marchie Anconitane interfuerunt cattanei et potentes viri,
quorum nomina et numerum ignoramus et memorate paci interfuerunt.
[37.] Exeuntibus itaque universis e Venetiis et ad propria redeuntibus,
vixit prefatus dux Sebastianus non longo tempore. Ante tamen
quam moreretur hoc tetigit, in infirmitate positus, consilio et virtute
sapientum virorum, ut quatuor honesti laici et Deum timentes, qui
electi fuerant, super evangelia iurarent, quod quadraginta viros sine
suspicione eligerent, qui in electione alterius ducis facienda aptiores
sibi viderentur. Quod factum placuit omnibus et ita iuraverunt illi
quatuor viri.
Dux vero, his stabilitis, in pace maxima pasche resurectionis festo
celebrato, palatium reliquit et petiit sibi sancti Georgii monasterium;
ubi tantum die [...] vivens migravit ad Dominum anno dominice incarnationis
1178, mensis Aprilis, filiorum causis optime stabilitis et
bene compositis. Sepultus enim in sepulcro marmoreo fuit, quod ipse
vivens sibi fecit parari.
p. 70
[38.] et in civitatem quam cicius redierunt, cum paucis ipso nequam
Alexio fugiente. Suos nuncios ad dominum ducem dicti Greci
transmittentes illico sine mora, ut cum eo de pace tractarent, et quod
vellent recipere Alexium puerum, Ysacci filium, in dominum et rectorem.
Quod placuit domino duci et suo consilio ac dictis comitibus
universis et fecerunt statim dictum puerum Alexium coronari, terre
nichil molestie inferentes. Qui tamen de consilio iniquo, sicut creditur,
patris ceci, solvere promissam peccuniam nec voluit nec persolvit,
quamvis et ipse puer interfectus fuerit infidelissimo consilio
cuiusdam Murciphy, qui post puerum imperii tenuit principatum,
promittens duci et comitibus, residuum argenti se plenarie soluturum;
falso intimans, quod dictus puer, qui circa quadraginta milia
marcas solverat, non esset interfectus, sed morte propria decesisset.
Ibidem autem duce ac comitibus expectantibus solutionem vel securitatem
pecunie que remansit, Murciccus accensas naves suas ad
incendendum Venetorum navigium destinavit; ex quo, Domino procurante,
nulla navis nisi una conbusta fuit navicula Pisanorum. Considerantes
vero, quod fraudulenter puerum occidisset et mortem Venetorum,
sicut poterat, preparasset, unanimiter ad expugnandam civitatem
preparati, invocato nomine Domini, tale pactum inter se fecerunt,
quale scriptum invenies inferius. Per muros audacter ac viriliter
ascendentes, fugato misero Murcicco, civitatem procurante divina
sapientia occuparunt, ipsam in pace nulloque contradicente possidentes.
p. 72
Post que omnia venerabilis dux, tribus annis et dimidio transactis,
vitam feliciter consumavit, et honorifice sepultus in sancte Sophye
ecclesia requiescit. Vixit annis XIII in ducatu et que voluit in vita sua
nobilissime adimplevit.
[39.] Sed quia de Murcipho mencio facta est, non est pretermittendum,
qualiter Dominus in ipso vindictam fecerit secundum nequitiam quam
fecerat fraudulenter. Fugiente namque ipso, sicut dictum
est, de Constantinopolim a facie Venetorum, perexit ad supra memoratum
Alexium suum socerum quem videns dictus Alexius, nimia ira
motus in ipsum, statim fecit eum capi et ambobus oculis abstractis, a
se turpiter fecit expelli ob hoc quod nepotem suum Alexium, filium
Ysacci fratris sui, occiderat fraudulenter et sibi nequiter abstulerat
imperii principatum.
Post parvum tempus transactum imperator nobilis Balduinus et magnificus
Henricus Dandulo dux Venetorum miserunt suos exquisitores
ad inquirendum eundem Murcyphum sic ceccatum; et, invento
eo, turpiter Constantinopolim conduxerunt et super statuam magnam,
que Thaurus vocabatur, coram omni populo posuerunt et in
ipsum precipitari fecerunt et postmodum ad caudam cameli ligatum
turpiter per totam terram trahi iusserunt; et sic miserabiliter vitam finivit.
[40.] Post mortem inclite recordationis Henrici Danduli, de cuius
maxima probitate supra mentio facta est missa fuit galea de Constantinopoli
et mense Iulii intravit portum Venecie, in qua fuerunt
nuncii portantes rumores, quod dictus Henricus dux mortuus esset.
Igitur Rainerius Dandulus, qui vice patris sui dignitatem regebat,
convocatis sex consiliariis, ex quibus Petrus Çiani, illustris comes
Arbensis, unus existebat, habito consilio aliorum magistratuum, misit,
ut cuncti homines a Capite Argeris usque Gradum convenirent ad
urbem magnam, que vocatur Rivum altum.
p. 74
Cumque illuc accessisset innumerabilis multitudo populi, convenerunt
ad ecclesiam sancti Marci ibique in electione secundum morem
precedente, mense videlicet Augusto in vigilia salvatoris nostri Ihesu
Christi, electi fuerunt XL sapientes et legales viri ad faciendum ducis
electionem. Qui cedentes in partem, divina disponente gratia, ita in
brevi hora concordes inventi sunt, ut vix tres ab aliis dissentirent. Et
cum data fuisset pronuntiatio electionis cuidam Petro nomine statim,
antequam loqueretur, vox de populo facta est: "De Petro in Petrum
ibit electio ista".
Pronuntiavit itaque electionem in dictum dominum Petrum Çiani
concorditer pro exaltatione et statu tocius patrie celebratam, nec potuit
complere sermonem, quia populus eundem electum pre gaudio
manibus undique assumens in altum duxit ad investituram altaris
beati Marci primum eum, deinde in sedem palacii ducatus mire devocionis
honorifice collocando. Ducatus ergo preclaram dignitatem
adeptus, cum ingenti cura et mansuetudine et iustitia, discretione,
que mater est virtutum, vestitus et sine aliqua iusta reprehensione
studuit comissi sibi populi ducatum et regimen gubernare.
[41.] Eo tempore Henricus Piscator comes de Malta et Ianuensis civis
cum magno exercitu Cretensem insulam intraverat, que adhuc
possidebatur a Grecis et obtinuit quasi omnes civitates, munitiones et
castra ipsius et insulam suo dominio subiugavit. In tantam namque
erat elatus superbiam et audatiam quod omnes circumadiacentes insulas
et provincias sibi subiugare credebat. Audiens hec idem Petrus
Çiani dux et conspiciens in obprobrium et detrimentum ducatus Venecie
fieri, nec valens ipsius Henrici Piscatoris superbiam sustinere,
magnum congregavit exercitum et ad prefatam insulam cum magno
labore et expensis pluries destinavit.
p. 76
Et non destitit, donec triumphum obtinuit de cunctis locis que ceperat
dictus Henricus ipsumque expulit ab insula et partibus illis ibique
ducem constituit et suis nobilibus Venetis terram possidendam
sub certis miliciis ordinavit.
[42.] Post modicum vero temporis surrexit contra Venetos principaliter
quidam famosus cursariorum princeps nomine comes Alamannus,
qui eciam civis erat Ianuensis; et exivit in mare super Crete
cum una nave magna valde et duabus galeis, in quibus erant viri fortes,
armati ferro, plus quam d et alii fere totidem, omnes ad pugnam
docti. Cumque vidisset venientes duas naves mercatorum et scivisset,
quod naves Venetorum essent, quia iam prope insulam Crete
pergebant, preparavit se cum suis, ut veniret ad eas. Sencientes hoc
quidam nobiles et probissimi Veneti, qui erant in Crete, armati
ascenderunt in illas duas naves. Et volventes navium proras contra
Alamannum et suos, vento impellente, irruerunt in eos et, invocato
nomine domini Dei et beati Marci, ferientes intraverunt audacter navem
ipsorum et dure dimicare ceperunt ad invicem. Et procurante divina
clementia et precibus beatissimi Marci, navem et galleas cum
tota illa pirratarum multitudine debellantes, captos et vinctos cum ingenti
triumpho perduxerunt Veneciam beato Marco et glorioso duci
Petro Çiani predam simul et victoriam tribuentes. Et sic insidias,
quas Venetis posuerunt, in eorum caput redundare fecerunt.
Nec parum videatur huius rei et victorie memoriam relinquere posteris,
cum inauditum sit, naves honeratas mercibus et de inimicis incautas
et ita paucas numero in navem et galleas sic ordinatas ad bellum
et tanta multitudine armatorum munitas primo insultum fecisse
et habuisse triumphum. Fuerunt autem in vinculis longo tempore Venecie,
donec Ianuenses redierunt ad pacem cum Venetis; et sic comes
licenciatus honorabiliter recessit cum suis.
p. 78
Sed ante ipsam pacem, procurante eodem duce inclito, mandate
fuerunt due naves in curso a Veneciis cum quibusdam galleis et in
eodem cursu ceperunt plus quam […] naves Ianuensium plenas pro
maiori parte magnis diviciis mercatorum. Et quia expensas gerere et
labores ferre non poterant, causa fuit, quod quam cicius ad concordiam
redierunt.
Pisanos quoque idem gloriosus dux Petrus Çiani, in non modicam
erectos audatiam, hisdem temporibus et simili modo de cursu et potestate
pelagi taliter profugavit, quod parvam habent potestatem et
audatiam navigandi.
[43.] Post hec vero, eo in magna pace et tranquilitate gubernante
ducatum, cum de longe positis inimicis obtinuisset victoriam, voluit
probare eum Dominus, si adeo strenue contra prope positos se haberet.
Et quia nulla pestis efficatior est ad nocendum quam familiaris
inimicus, ex causa ludi cuiusdam facti apud Tervisium in Spineta,
quem inceperant facere Paduani, faciente sola invidia, moti sunt contra
Venetos Paduani et eciam Trivisienses; et contra honorem Venecie
simul sociati, itinera prohibuerunt et victum. Et Paduani, qui tunc
maiori invidia torquebantur, ad turrem Baibe cum universo potentatu
suo venerunt erant enim inter milites et pedites fere LX milia armatorum
et castra metati sunt ex alia parte fluminis versus turrem. Ubi
tam prudenter et magnanimiter predictus dux egregius cum gente sua
se habuit, cooperante auxilio Dei et beati Marci, quod victi fuerunt et
in fugam conversi.
Ex melioribus vero ipsorum captivi ducti sunt Veneciam CCCL, ex
quibus milites fuerunt CC et confalonerii IIII, inter quos fuit Ieremias
de Petraga super cunctos, qui ante reformationem pacis defunctus
fuit.
p. 80
Quam captionem non suis vel suorum viribus attribuit, sed pocius
iusticie Dei, quia, eo cum Venetis pacem desiderantibus, Paduani et
Trivisienses ex sola superbia sine causa ad guerram processerant
contra ipsos.
[44.] In tantum enim erat amator pacis, quod si cum aliqua gente
guerram habuit, non poterat inveniri, quod a principio aliqua per eum
fuisset occasio vel causa discordie. Immo sepe, ubi erant magnates et
sapientes Venecie, concionando dicebat: "Vos, domini, rogo, quod,
pacem studiose inveniatis, servetis eandem, quia guerram quandocumque
volueritis valebimus invenire"; et ideo rex pacificus ipsum inimicorum
suorum fecit esse victorem.
De exercitu autem prefato fuerunt capta arma cuiuslibet generis,
inumerabilia mancullele et tres pectrere magne et currus et plaustra
plurima et victualia omnia, que reliquerant fugientes; et his ante capti
fuerant Paduani in eodem loco semel sub domino Ordelafo Faletro
et iterum sub domino Petro Pollano ducibus Venetorum.
[45.] Interea, dum mortua fuisset eius uxor, nobilis et decora nimis,
Maria dukissa, de domo Basiliorum, de consilio sapientum, quia prole
carebat, Constanciam nobilissimam dominam, illustris Tancredi
regis Sycilie ‹filiam duxit uxorem de qua› filium suscepit et filias in
senectute sua. Cum qua ducatum regendo tranquille pluribus annis
magna sapientia in sua dignitate fulgebat. Reverentiam quoque ei pro
fidei sue et sapientie magnitudine exibebant non solum Venetia sed
eciam barones et magnates Marchie et Lombardie et circumpositarum
terrarum et pro suis et civitatum arduis negociis tamquam ad patrem
et dominum recurrebant.
p. 82
Memoriam semper habuit ita perfectam, quod, ut de aliis taceatur,
quandoque de Lonbardia et Marchia XXII legationes fuerunt coram
eo, in quibus erant plures qui sapienter et subtiliter proponebant, timebant
tamen aliqui, ne intelligerentur ab eo, quia dormire a pluribus
credebatur. Et cum omnes suas arengas copiose complerent, ipse
oculos aperiens, humili et plana voce modo mirabili respondebat;
quia incipiebat a primo et ea que dixerat sub brevi eloquio recitabat,
et post modicum secundo et tertio, ut eo ordine quo dixerant dicta ipsorum
usque ad ultimum recitaret; et postmodum simili ordine a primo
incipiens, sic omnibus respondebat, quod salvaret honorem Venecie
et quilibet reputaret sibi pro sue voluntatis arbitrio satisfactum.
[46.] Potens fuit valde in diviciis ultra omnes homines ducatus Venecie
et in amicis ‹benivolus› et multum ab omnibus timebatur. Circa
pauperes et iustos humilis, circa superbos et iniustos severus.
Amator sancte Romane ecclesie et catholicus valde, iugiter ad orandam
in media nocte surgebat. Incessanter elemosinas largiebatur in
maxima quantitate. Nam preter ea que in vita distribuit, ultra valens XX
milia libras in obitu pauperibus dereliquid.
Patrem habuit Sebastianum, inclitum ducem Venecie, magis divitem
quam omnes Veneti et filium dimisit omnibus ditiorem. Multos
nobiles, qui ad paupertatem devenerunt in tantum adiuvavit administrando
necessaria et concedendo peccuniam ad lucrandum, quod de
nichilo eos fecit ad honores et divitias pervenire. Clericos quam plures
suis expensis ad studium destinavit.
Igitur in ducatus regimine perfectis XXIII annis et dimidio, decrepitus
iam et plenus dierum, presciens sibi diem mortis inminere, ducatum
provida deliberatione habita refutavit et ad domum paternam in
hora sancte Iustine rediit cum prefata dukissa uxore et filiis et universa
sua familia et ordinavit quod filii in potestate matris cum tota
hereditate remanerent. Post hoc autem finivit vitam, XVII diebus transactis;
et sepultus fuit in cenobio sancti Georgii maioris in sepulcro
patris sui Sebastiani Çiani.
home || autori per secolo: XI XII XIII || el. alfabetico || per generi || testi in prosa || testi in poesia ||