![]() |
UNIVERSITÀ
DI MILANO UNIVERSITÀ DI NAPOLI FEDERICO II UNIVERSITÀ DI PALERMO UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA) UNIVERSITÀ DI VERONA |
![]() |
ALIM – Archivio della latinità italiana del Medioevo
storia ducum Venetorum§§ 17-46.
p. 2
[1.] Cum Deus omnipotens, a quo bona cuncta procedunt, multam
gratiam et gloriam Venetis semper contulerit et honoribus ac diviciis
per universum fere orbem eos claros reddiderit honestum duximus et
ratione dignum ut ex pluribus que retro ab annis multis sub ducibus
Venecie et per duces, Deo propitio, facta fuisse noscuntur, sicut relatione
eorum qui interfuerunt didicimus et gestarum rerum narrat hystoria
ea scire desiderantibus hoc brevi dictamine pauca saltem lucide
exponeremus. Ex his namque que scribimus quedam narrantibus
maioribus didicimus, que eciam hodie in re ipsa cernuntur, quedam
vero nostro tempore vidimus conpleta, quedam quoque ex lectione
annalium nobis innotuerunt.
[2.] Tempore itaque illo, quo Alexius Constantinopolitanum regebat
imperium, Ordelafus Faletro, vir illustris et preclarus ingenio,
ad ducatus Venecie regimen, licet iuvenis, fuit promotus. Et cum rex
Ungarorum Iaderam invasisset eamque ab eodem imperatore, cui Veneti
illam donaverunt, violenter accepisset, Dalmaciam quoque occupasset,
nec voluisset illam aliquatenus relinquere, idem dux maximum
fecit exercitum bellicarum navium et fortium virorum ac militum
et ad debellandos Ungaros, qui Iaderam et Dalmaciam invaserant,
audacter exivit et per aliquot tempus fortiter illam expugnans,
fugavit Ungaros et civitates omnes in virtute sui exercitus occupavit
Iadratinos et Dalmatinos ad suam successorumque suorum fidelitatem
reducens. A quibus postea obsides accepit, quot et quales voluit.
p. 4
Verum ibidem aliquantulum demorans, exercitum cum gloria remisit
ad propria et post paucum tempus apud predictam civitatem Iadere
ab hostibus interfectus fuit. Cuius postea corpus in Venetia translatum,
apud sanctum Marcum constat esse humatum. Reliqua autem
ducis Ordelafi facta et bella que gessit et tempus vite ipsius in Venetorum
chronica credimus esse digesta.
[3.] Cui successit Dominicus Michael, vir bellicosus et plenus dierum,
qui strages multas de hostibus fecit.
Is vero, cum ducatum sibi creditum feliciter gubernaret et cum omnibus
pacem haberet nefanda gens Saracenorum, que tempore illo civitatem
Tyri et Ascalonis adhuc possidebat, quasdam civitates Ierosolimitani
regni violenter invaderat et Iopem civitatem obsidebat et
multorum christianorum effuderat sanguinem et plures christiane
gentis detinebat captivos. Cum propter hec et alia ingens tremor ac
pavor regem et principes Ierosolimorum invasisset, ad pontificem
qui tunc Romane ecclesie preerat et ad ipsum ducem Venecie nuncios
direxerunt supplicantes instancius et petentes et ecclesie transmarine
festinum providerent auxilium.
At papa ille, hoc oportunius per Venetos posse fieri reputans, ad
prefatum ducem nuncios destinavit, diligenter illum et populum Venecie
ammonens et exortans, ut intuitu fidei fidelibus Christi succurere festinarent.
Dux vero, legatione regis et Ierosolimorum principum intellecta et
apostolica commonitione reverenter suscepta, cum omni devocione
crucem cum multis nobilibus suscipiens, ducentas quamtocius naves
inter bellicas et honerarias, que exercitui necessaria portarent fecit
parare ad eiusdem eciam ducis robur et vires augendas. Cum papa
predictus vexillum beati Petri sibi misisset, memoratus dux illud reverenter
suscepit et paratis omnibus in nomine Domini iter arripuit.
p. 6
[4.] Porro, quia tempore illo Veneti, qui defensores Románie semper
extiterant, contra imperatorem Caloiannem, predicti Alexii imperatoris
filium comoti fuerant propterea quia imperator ille chrisobulli
paginam iuxta patris predecessorumque statuta eis dare nolebat.
Cum venissent cum tam glorioso exercitu apud Curfum, castrum illud
fortissimum fortiter expugnantes obsidere ceperunt.
Et quoniam christiani nimium tunc a Saracenis urgebantur, maxime
quia rex et quidam principes iam a Saracenis capti fuerant, predicti
Veneti ab obsidione ipsius castri recesserunt, festinantes in auxilium
christianorum.
Cum itaque ad partes Ierosolimitani regni prospere accessissent, Iope
memorata civitas ‹obsessa› a multitudine Saracenorum milia navigio
veniebant. Cum quibus Veneti invocato de celo auxilio, quam
primum conflixerunt, eosque adiuvante Deo et beato Marco, videntibus
Iopensibus christianis et Saracenis, qui civitatem obsidebant, hoc
idem aspicientibus, audacter ceperunt et paganorum sanguinem fuderunt
atque universas illorum naves obtinuerunt. Tota quidem pelagi
aqua sanguine Saracenorum erat infecta ita quod magis sanguis
quam aqua videretur. Cum autem ad terram applicuissent fugientes
Saracenos ab obsidione una cum Iopensibus christianis insecutí fuerunt
cedem de eis maximam facientes.
p. 8
Inde vero ad fortissimam Tyri civitatem accedentes, eam per aliquod
tempus obsederunt, ubi et galeas in terram extrahi ac de singulis
singulas tabulas eici fecerunt. Insuper etiam centum milia aureorum
patriarche Ierosolimitano et principibus atque exercitui Francorum,
qui ad eandem venerant obsidionem mutuaverunt. Civitas enim
illa magna erat satis et populosa, terra et mari fortissima et muris ex
omni parte circundata et munita turribus; eratque in ea gens Saracenorum
innumerabilis. Hanc itaque Veneti diucius obsidentes et diversis
illam bellorum generibus expugnantes ceperunt eam et bonis
omnibus expoliaverunt.
Cumque gaudium magnum super his fieret christianis ita quod et
ducem libentissime vellent in regem promovere et ipse eorum contradiceret
voluntati medietatem, immo eciam duas partes Tyri Venetis
dare voluerunt. Sed Veneti tertia tantum parte se contentos esse
dicentes, privilegio super hoc a patriarcha et principibus Ierosolimitani
regni inde confecto et iureiurando firmato, cum gaudio et letitia
magna redierunt victores.
[5.] Cum autem Rodum venissent et mercatum accepturi pacifice
ad cives intrassent, noluerunt eis Rodenses alimenta precio vel precibus
dare, sed eos pocius ut hostes exprobare ceperunt. Unde Veneti
ira commoti cucurrerunt ad arma et, fractis portis civitatis murisque
violenter occupatis, civitatem invaserunt et eam auro, argento et rebus
omnibus expoliaverunt.
p. 10
Inde vero venerunt Chium et ceperunt civitatem ipsam sederuntque
in ea per totam yemem, rerum copiam hinc inde coadunantes. A
Chio autem recedentes Samum, Medolanum, Andrum et alias quam
plures civitates ceperunt. Modonem quoque, civitatem opulentissimam,
invaserunt et eam bonis omnibus expoliaverunt.
Cum ergo ad Sclavoniam venissent et quasdam civitates Dalmatie
ad Ungaros invenissent conversas, Spalatum et Traurium et quasdam
alias civitates violenter invaserunt et cives earum omnes ad ducis et
successorum eius fidelitatem reduxerunt. Belgradum vero pro eo
quod eius cives duci et exercitui temptaverant resistere, rebus ac bonis
omnibus denudaverunt et eam funditus destruxerunt sicut hodie
cuique fas est inspicere et Ungaros omnes in fortitudine sua inde eiecerunt.
Iaderam vero cum venissent ad quendam exierunt locum et
auri argentique ac rerum copiam civitatum earum quas contriverant
in medium adducentes et partem orphanis, viduis ac pauperibus primo
exinde facientes, cetera iubente duce, inter se diviserunt; et ita
‘Te Deum laudamus’ cantantes, in letitia et gaudio magno redierunt
ad propria. Steterat enim exercitus iste per tres annos, hec et alia
multa faciens.
[6.] Et licet predictus imperator contra Venetos non modicum esset
comotus propter sui imperii civitates, quas memoratus exercitus eorum
destruxerat et ob hoc Veneti ad terras imperatoris per tres fere
annos mercationis causa minime accessissent, occulte tamen supradicto
duci mandavit, ut suos ad eum dirigeret nuncios. Dux ergo, iam
senex et pacis amator, legatos ad imperatorem misit pacemque cum
illo fecit firmissimam. Et cum hec et alia dux idem fecisset, que in
Venetorum chronica habentur digesta, plenus dierum, obiit in pace et
apud Sanctum Georgium corpus quiescit humatum.
p. 12
[7.] Post hunc itaque Petrus Polanus, vir strenuus et sapiens ad ducatus
provehitur dignitatem. Qui Venetos sapienter gubernans et regens,
cum omnibus habuit pacem. Fuit autem vir curialis et largus
duosque magni nominis filios habuit; alter quorum Wido comes,
alius vero Naymerius comes vocabatur.
Tempore enim quo ipse ducatum gubernabat Venecie, Manuel, prefati
Caloiohannis imperatoris filius, imperii Constantinopolitani obtinuit
dignitatem. Nam et Rogerius, primus rex Siculus, Sicilie regnum
in diebus illis regebat. Is quidem Rogerius rex, cum predictum Manuelem
imperatorem et Grecos admodum haberet exosos, Romaniam
sepius offendebat. Qui eciam magnum fecit exercitum navium et militum
et veniens fortissimum Curfu castrum viriliter cepit posuitque
ibi fortissimos viros ad castrum illud suo nomini semper servandum
et recedens inde, Nigropum invasit et Stivis occupavit civitatem et
Corinthum eamque auro et rebus omnibus expolians, ad propria rediit.
[8.] Quod comperiens imperator et Venetorum auxilium oportunissimum
suo imperio reputans, suos ad ducem nuncios protinus misit,
rogans obnixius et instancius petens, ut consueta benignitate dux et
Veneti suum Romanie preberent auxilium. Dux vero, legatione imperatoris
suscepta, mox ad ipsius peticionem copiosum paravit exercitum,
mandans protinus Venetis, qui causa negociationis in Romania
fuerant, ut et ipsi inde ad Venetorum exercitum quamtocius properarent.
Porro rex predictus anno eodem exercitum paraverat et ad
offendendam Romaniam eum miserat. Cum itaque exercitus Venetorum
paratus fuisset iamque propositum cepisset iter, dux quoque, qui
ad petitionem imperatoris cum ipso erat iturus, iam usque Caprulas
venisset, gravi pressus corporis languore, post paucos dies concessit
nature. Cuius corpus in Venecia reductum apud Sanctum Cyprianum
cum patribus in pace positum fuit.
p. 14
[9.] Successit autem ei Domincus Maurocenus, vir nobilis et mitis,
qui ad prefati exercitus custodiam fratrem filiumque ducis Petri Polani
misit. Cum ergo exercitus Venetorum Romaniam fuisset ingressus
et ad obsidendum castrum Curfu, quod predicto regi servabatur,
prospere accessisset iamque ipsius regis exercitus usque Constantinopolim
venisset, una cum exercitu imperatoris pars exercitus Venetorum
contra regis exivit exercitum; et obvians ei apud Maleum venientibus
Grecis, qui numero plures fuerant atque fugientibus agressi
fuerunt Veneti inimicos et cum illis fortiter dimicantes XXXX illorum
naves ceperunt aliasque plures submerserunt. Ceteras quoque, que
evaserant, usque ad terras regis fuerunt insecuti.
His ergo imperator non modicum letus factus et Venetorum auxilio
nunc admodum corroboratus, ad inimicos, qui castrum Curfu de
mandato regis servabant, se cum suo convertit exercitu,dulci prece
Venetos rogans, ut cum eo castrum et inimicos suos obsiderent, promittens
se multa beneficia eis et honores plurimos collaturum.
[10.] Veneti autem imperatoris annuentes peticioni et maiorum vestigia,
qui semper defensores Romanie extiterant, sequi volentes, obsederunt
castrum ubi scalas facientes ac machinas, inimicos acrititer
expugnabant. Erat enim ibi exercitus copiosus et genus hominum infinitum.
Sed Veneti inter ceteras naves bellicas gattos habebant fortissimos,
in quibus scalas faciebant, castrum pernimium expugnantes
et inimicos potenter offendentes; fiebat quidem ibi cedes hominum
magna et ab utraque parte multi cadebant.
p. 16
Cum autem obsidio ista diucius perdurasset et ex fortissimis Venecie
viris multi corruissent fuissentque saxa fere omnia Venetorum infecta
sanguine, nec ab obsidione Veneti quomodolibet se averterent,
licet maximum Venetorum genus ibi cecidisset, factum est, divina
iubente clementia, quod predictum castrum captum et in imperatoris
potestatem fuit redactum. Et cum hec et alia pro imperatore et Romania
Veneti fecissent, ad propria redierunt victores, Deo gratias omnes
agentes.
Cum ergo propter hec rex predictus Venetos valde odiret, cepit eos
per se et per quos poterat in personis et rebus offendere. Sed cum diu
inter regem et Venetos huiusmodi werra durasset et plurimi hinc inde
ducerentur captivi, duxque predictus pacis quietisque fuisset
amator, faciente Deo, qui malis finem imponit ad pacem venerunt
uterque. Hac itaque pace facta et his aliisque sub eodem duce feliciter
peractis, que in Venetorum chronica digesta putamus, dux idem
predictus obiit in pace et apud Sanctam Crucem cum patribus iacet.
[11.] Post hunc igitur Vitalis Michael, vir egregius, sapientia et
pulcritudine decoratus, ad ducatus Venecie regimen est promotus.
Qui cum prospere fuisset fortune et preclarus ingenio, ab omnibus
reverebatur, sicut etiam rerum subsequentium probat eventus.
Nam tempore illo, quo Adrianus papa tercius Romane ecclesie
preerat ducatum ipse Venecie feliciter gubernabat. Cum predicto
quoque Manuele imperatore pacem habuit non fictam, adeo ut sepius
ad defensionem Romanie et Grecorum galeas mitteret et multa pro
imperio illo faceret, servans predecessorum suorum vestigia, qui
semper Romanie extiterant defensores.
p. 18
Cum rege Willelmo eciam, predicti regis Rogerii filio, quem Veneti
propter predictum imperatorem sepius leserant, pacem habuit et
amicitiam. Sed et Pisani, qui per multos annos eum Venetis habuerant
inimicicias, ad pacem et veram amiciciam eum ipso duce venerunt.
[12.] Cum rege quoque Ungarico dux idem inimicicias habuit, tum
quia rex ille imperatorem predictum in multis leserat unde Veneti
Ungaros ubicumque poterant offendebant, tum eciam quia Iaderam
xxxta milibus virorum propter Iadrensium proditionem occupaverat
eamque violenter tenebat. Oderant enim Iadrenses Venetos, propterea
quod archiepiscopatum suum ipse dux patriarchatui Gradensi subesse
debere dicebat, cum eciam ipsa Iadrensis civitas sub iurisdictione
Venecie dudum fuisset ducibusque Venecie Iadratini fidelitatem
semper iurassent. Unde memoratus dux paratis XXXta galeis, civitatem
Iadrensem in propria persona adivit; quem prefate civitatis
cives recipere noluerunt. Et propter hoc iratus rediens, exercitum paravit
copiosum galearum et gattorum et militum et eum ad debellandam
Iaderam destinavit. Cumque omnis terra esset Ungaris occupata,
expugnata est Iadera potenter a Venetis; sed fracta scala cuiusdam
gatti, multi perierunt nobiles loricati. Porro, quia timor et tremor ita
invaserat Ungaros, qui nullum putarent se posse obtinere subsidium,
relictis tentoriis et suppellectili universa miseri aufugerunt. Iadrenses
etiam se et civitatem Venetis sine condicione reddiderunt iurantes
omnes a duodecimo anno et supra domino duci fidelis archiepiscopatum
suum ex tunc Gradensi patriarchatui subponentes. His ergo feliciter
peractis, predictus Venetorum exercitus cum victoria et letitia
magna Veneciam est reversus. Et post paucos dies nobiliores Iadere
ferme ducenti ad ducem venerunt pecieruntque humiliter, ut dux comitem
Iadrensibus daret quemcumque vellet. At dux virum illis providum
comitem dedit, Dominicum scilicet Maurocenum, memorati
ducis Dominici Mauroceni filium, qui eciam prefati exercitus capitaneus
extiterat.
p. 20
Predictus namque rex Ungaricus amicus fuit postea memorato duci,
quia et filio illius Leonardo comiti Absari ducis Desse filiam, qui potentior
fuit in tota Ungaria, dedit uxorem. Alter quoque illius filius,
scilicet Nicholaus, comes Arbensis, Ladisclavi regis Ungarici filiam
accepit in coniugem.
[13.] Set et cum Federico Alemanie imperatore, qui ad Romanum
fuit promotus imperium, predictus dux, quamdiu vixit, inimicicias
habuit, pro eo quod idem Federicus imperator ipsum ducem et Venecias
suo laboravit subiugare imperio. Siquidem vivente duce predicto
imperator Federicus in Ytaliam secundo intravit. Primo namque cum
adhuc rex esset, venit in Ytaliam et Romam adivit ibique a supradicto
domino papa Adriano Romani imperii coronam suscepit; qui illo
eodem anno migravit ad Dominum.
Cui successit dominus Alexander papa tercius, qui a principio sui
apostolatus a prefacto imperatore graves sustinuit inimicicias, ita
quod scismaticum et ecclesie persecutorem illum vocaret; nam et imperator
versa vice illum scismaticum et non papam appellabat. Divisio
enim electionis a cardinalibus facte huius scismatis principium
extitit, quia, cum sanior pars et maior numero dominum Alexandrum
elegisset, pauci partem facientes, in odium illius Octavianum elegerunt,
qui fuerat cardinalis et ex nobilissimo Romane urbis genere ortus,
papam illum Victorem vocantes.
p. 22
Quorum siquidem electionem memoratus imperator, quia dominum
papam Alexandrum oderat cum esset adhuc in Ytalia fovere cepit et
per se et per quos poterat manutenere. Denique electio memorati domini
pape Alexandri, quia canonice fuerat celebrata a memorato duce
et patriarcha et episcopis Venecie primo approbata fuit et postmodum
ab ecclesiasticis Ytalie viris suscepta.
Tanta itaque instantia et furore cepit imperator dominum Alexandrum
papam persequi, quod ipse dominus papa in Franciam ivit et
cum rege Francie et rege Anglie diucius demoratus est. Et exinde
universi fere archiepiscopi et episcopi et ecclesiastici viri ac seculares
principes eidem domino Alexandro pape obedire ceperunt. Octavianus
in Ytalia autem scisma faciens non longum tempus vixit et apud
Lucensem civitatem universe carnis viam ingressus est. Cui successit
in scismate Wido de Crema, qui papa Pascalis a suis scismaticis
vocabatur; sed modico vivens tempore, apud […] in scismate
mortuus fuit.
[14.] Eo tamen adhuc vivente, sepedictus imperator secundo in
Ytaliam venit in maximo exercitu subiugavitque eam imperio suo,
episcopos qui sue parti favere nolebant eiciens et alios violenter intrudens,
suam quoque virtutem potenter ostendens. Qui eciam Mediolanum
obsedit, cepit atque destruxit.
Cepit autem tempore illo et Veneciam vexare et circumpositas Venecie
civitates graviter expugnare, volens eam suo subiugare imperio.
Non enim, preterquam in mare, in aliquam partem Veneti exire
audebant.
p. 24
Predictus namque dux, vir probus et clarus consilio nichil curans
de imperatore supradictum Manuelem Constantinopolitanum imperatorem
et regem Siculum Wilelmum habebat amicos et pro eis, maxime
pro imperatore Constantinopolitano, eidem imperatori Federico
se opponebat. Minabatur etiam imperator ille, quod totam destrueret
Greciam et Grecos suo supponeret dominio. Cum ergo civitates Ytalie
de mandato eiusdem imperatoris Veneciam offendere totis viribus
laborarent nec eas Veneti vel in aliquo timerent, sed potius eas et reliqua
loca Marchie sepius lederent et ex eis multos captivos in Venecia
ducerent.
[15.] Contigit castrum Capitis Aggeris per proditionem a Veronensibus,
Paduanis et Ferrariensibus capi et depredari; ubi quidam viri
Venecie, qui ad custodiam castri missi fuerant, capti sunt. Tunc autem
cum navibus bellicis Veneti euntes, Arianum et Adriam invaserunt
et utramque ceperunt civitatem, rebus eas omnibus expoliantes;
viros et mulieres adduxerunt captivas. Post hec vero cepit dux sapienter
laborare circa Marchianos et occulte promittens multas peccunias,
ut contra dominum suum imperatorem simul omnes iurarent.
Cumque duodecim milia marcarum illis dedisset, fecissetque eos
contra imperatorem secum iurare, venit Odelricus Aquilegensis patriarcha
cum comitibus, viris et cum maxima militum multitudine super
Gradum, volens capere castrum ipsum. Quod cum duci nunciatum
fuisset, paratas quas habebat protinus misit galeas. Sed quedam
galea de contratis, alias precedens galeas, venit ad locum ad quem
venerant hostes; quos quidem Veneti, qui cum ipsa galea venerant,
tanta virtute agressi sunt, quod patriarcham et comites ac omnes magnates
salva manu ceperunt. Multi enim de hostibus audatiam Venetorum
fugientes in paludibus necati fuerunt.
p. 26
Fuit ergo letitia magna Venetis et de tanta victoria cuncti gratulabantur,
Deo et beato evangeliste Marco gratias agentes. Fuit autem
prefatus patriarcha in vinculis apud Venetos cum septingentis fere
viris, qui capti fuerant, non per modicum tempus. Cum ergo hec et
alia fecissent Veneti iamque Marchianos sibi data eis peccunia associassent,
cepit virtus imperatoris admodum deficere et esse tristis,
quod infidelium suorum consilio Venetos offendere temptaverat.
Porro prefatus dux, his omnibus letus factus, contra imperatorem cotidie
agebat dans quoque et Lombardis peccuniam multam et eos
cum Marchianis iurare fatiens societatem. Sed cum iam imperator
nec a Lombardis reciperetur, confusus et deiectus rediit in Alemaniam.
[16.] Memoratus autem papa Alexander, his omnibus auditis, gavisus
est multum et corroboratus regum Francie et Anglie ac principum
reliquorum auxilio in Ytaliam venit Deo gratias agens et duci ac
Venetis plurimas refferens grates, quia cardinales et eiectos episcopos
susceperant et tantum pro Dei ecclesia opus patraverant. Porro
cum Wido de Crema, quem supra memoravimus, mortuus fuisset,
electus est a scismaticis quidam abbas de Struma et papa Calixtus
vocatus est. Qui apud Romagnam et Tusciam sedens, scissuras faciebat
et scismata. Propter scisma istud ecclesie destruebantur et
comburebantur et ecclesiastici interficiebantur viri contumeliisque
ac obprobriis efficiebantur et multa mala fiebant in terra. Cumque
multi religiosi viri et seculares principes sollicite laborarent ut ad pacem
ecclesie imperatoris animum revocarent et maxime rex Francie,
qui sicut vir bonus et honestus huic paci multum intendebat, super
his operam propensius daret, nec potuisset illum in aliquo a proposito
suo imperatorem removere et huiusmodi error in ecclesia Dei iam
per duodecim annos permansisset.
home || autori per secolo: XI XII XIII || el. alfabetico || per generi || testi in prosa || testi in poesia ||