UNIVERSITÀ DI MILANO
UNIVERSITÀ DI NAPOLI FEDERICO II
UNIVERSITÀ DI PALERMO
UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA)
UNIVERSITÀ DI VERONA

ALIM - Archivio della latinità italiana del Medioevo

Passio beati Arialdi martyris qui ad sanctum Dionysium tumulatur

pp. 178 - 200
pp. 202-226

p. 178

1. Arialdus in loco Cuzago prope Canturium, Mediolanensis Diocesis,
ortus fuit nobilibus parentibus de Carimate, quorum dum mater praegnans
esset, somniavit se videre immensam claritatem ceu solis meridiani,
quae totam domum implevit, quam secum admirans cognovit divinitus revelatum
se filium magni meriti et celestis sapientiae parituram, quo nato
vocatur Arialdus.

2. Hic puer tempore congruo ad scholas mittitur, ubi profecit tandem
in diversis studiis liberalium artium et divinarum litterarum scientiam adquisivit;
cumque a studio reverteretur, vidit sorores in lascivo habitu cum
matre, quas saepius reprehendebat dicens illam esse diabolicam captionem.

p. 180

3. Istis temporibus inter clericos tanta erat dissolutio, ut alii uxores, alii
meretrices publice tenerent, alii venationibus, alii aucupio vacabant, partim
foenerabantur in publico, partim in vicis tabernas exercebant, cunctaque
ecclesiastica beneficia more pecudum vendebantur. Haec vitia maxime
in civitate Mediolani plurimum pululabant, quia quanto urbs ipsa populosior
est, tanto iniquitas copiosior erat.

4. Tandem Arialdus videns tantam malitiam clericorum coepit in Varisio,
ubi morabatur, contra clericorum vitia praedicare, cui rusticani sacerdotes
dicebant: << Nobis haec ideo loqueris quia ineruditos esse cognoscis,
sed urbanis haec praedica, qui tibi suis studiis respondebunt >> . Cumque
acrius praedicaret associat sibi Landulphum de Cottis levitam ordinarium
Mediolanensis Ecclesiae, facundum in sermone et acceptum popularibus
praedicationis officio.

5. Itaque multi ex sacerdotibus rusticanis Guidoni tunc archiepiscopo
nuntiant quae Arialdus et Landulphus publice praedicabant, hos duos citatos
praesul admonet, ne nova et inaudita seminarent, asserens difficile
esse castitatem servare ac non esse conveniens clericorum vitia populi auribus
inculcare. Cui responderunt: << Nos ideo officium praedicationis assumpsimus,
ut veritatem non taceamus, sic ea, quae coepimus praedicare,
quia vera sunt, tacere non volumus, donec lingua vocem faucibus expirabit.
Et exinde ambo decreverunt in urbe Mediolani suum propositum reserare.

6. Arialdus itaque ex decumanis canonicis coepit cum Landulpho tacite
seminare inter clericos et laicos urbis, quae foris praedicaverat in aperto.
Cumque translatio beati Nazarii a cunctis clericis et civibus devote celebraretur,
coepit Arialdus detractare familiariter coniugia et stupra clericorum.

p. 182

Quod audiens quidam sacerdos nomine Anselmus dixit: << Ergo tu es
ille qui nos sacerdotes inter populum diffamasti, an in te solo remansit virtus? >> .
Quibus dictis Arialdum colapho percussit. Arialdus autem dixit:
<< Non solum hoc sed et mortem pro veritate pati paratus sum >> . Landulphus
haec videns abduxit Arialdum decrevitque in aperto praedicare
per urbem quod in obscuro tum manifestaverant.

7. Itaque per urbem mittuntur cartulae, tinniunt tintinnabula, nuntiantur
novae praedicationes, ad quas populus semper novorum avidus cumulatur.

8. Igitur universis civibus adunatis, Arialdus in pulpitum ascendens, ita
orsus est: << Bina lux est, quam summa aeternaque lux reliquit in terris, scilicet
verbum Dei et doctorum vitam. De verbo autem Dei, non mei sed
psalmistae audite testimonium: Praeceptum Domini lucidum, illuminans
oculos, et item: Lucerna pedibus meis verbum tuum.

9. De vita vero doctorum, dicebat Salvator: Vos estis lux mundi, sic luceat
lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent
Patrem vestrum, qui in caelis est. Ex his itaque unam posuit ante vos, quibus
scripturae scientiam dedit. Ineruditis autem doctorum vitam et pastorum
clericorumque pro lectione nobis instituit.

10. Sed inimico humani generi insidiante pariterque nostra negligentia
et peccato operante, docti suam lucem perdiderunt indoctique. Verumtamen
ut diabolus nos melius deluderet, qui ab eis sanctitatem abstulit, permisit
eos in exteriori habitu sanctitatis similitudinem retinere. Quod gemens

p. 184

dico, non ad vestram ignominiam, sed ad cautelam. Quomodo enim
sacerdotalem vitam agent manifeste perpendimus, quomodo Christum sequantur
videte. Dicebat Christus: Qui mihi ministrat, me sequatur. Sed
quo pergit Christus? Ad humilitatem: Discite a me, quia mitis sum et humilis
corde. Ad paupertatem: Beati pauperes, et cetera. Et item dixit: Filius
hominis non habet, ubi reclinet caput suum.

11. E contra nostri sacerdotes pergunt, divitias cumulant contra legem
paupertatis; superbiam colunt contra legem humilitatis; palatia aedificant
contra legem christianitatis; uxores ducunt contra normam castitatis; adulteras
retinent, contra regulam honestatis. Quomodo igitur Christum imitamini?
Sed redite, dilectissimi, ad corda vestra, redite; falsa respuite, vera
cognoscite. Ad hoc enim veni, et hoc aut perficiam aut mori paratus sum >> .

12. Cumque multa alia super huiusmodi materia declarasset, Landulphus
pulpitum ascendit et silentium petiit; quo concesso, ut erat in sermone
nimis potens et voce, cunctis attente audientibus, quia popularibus
acceptus erat, coepit Arialdi dicta collaudare et sacerdotum vituperare vitam
execrarique eorum sacrificia, scilicet uxoratorum et adulterorum simoniacorumque,
inducens cunctos cives ad alterum duorum: scilicet quod
aut sacerdotes ab uxoribus et meretricibus separentur, aut ad administationes
altarium non accedant, et id unicuique licitum esse pronunciat, cum
mente coinquinata corporeque turpato luxuria, puritas digna esse non potest
ad sumptionem caelestis sacramenti.

13. His dictis, coepit populus Arialdi et Landulphi dicta collaudare et
usque ad caelum tollere. Inter quos quidam plebeius Nazarius coniugatus,
vocem extollens, mirabiliter approbavit quod viri Dei praedicaverant, asserens

p. 186

sacerdotum vitam non distare a laicorum vita, immo sacerdotalem
foediorem esse Arialdumque et Landulphum secum convivere suisque bonis
frui obsecrat.

14. Exhortantibus denique Arialdo et Landulpho populum doctrina
mirabili clericorum stupra nefanda et execranda coniugia, populo tumultuante
in clericos, in brevi tempore sunt deleta, sic ut nullus existeret, quin
aut cogeretur mulieres dimittere, aut a beneficio remotus ad altare non accedere.

15. Clerus igitur multipliciter afflictus, primo cum provincialibus episcopis,
demum cum Romano pontifice conquestus est. Praeerat tunc Romae
Stephanus papa, qui super hac re archiepiscopum synodum provincialem
congregare iubet. Factus est synodalis praesulum conventus per
Guidonem archiepiscopum Novariae, ubi, cum triduo praedictis vacarent
negotiis, placuit pluribus Landulphum et Arialdum absentes excommunicandos,
factumque ita est.

16. Unde Landulphus volens ire Romam, in Placentino oppido caeditur
graviter sicque Mediolanum redit. Quare Romam proficiscitur Arialdus
et coram papa Stephano adulteria simoniamque clericorum Mediolanensium

p. 188

accusat, qualiterque ipsius praedicationibus sacerdotes ab uxoribus
populus separet eosque asserit inoboedientes Romanae ecclesiae se autem
cum Landulpho devotum et pro veritate certantem.

17. His auditis, multi ex fautoribus adversariorum surgunt stomachati.
Inter quos Dionysius cardinalis surgens, multa contra Arialdum dixit.
Deinde cum multi alii fautores adversariorum contra Arialdum clamarent,
Stephanus papa silentium imperavit, qui pauca loquens, cardinalem non
laudavit nec Arialdum condemnavit, quin immo sententiam excommunicationis
synodalis annullavit, hortaturque Arialdum ut pro veritate praedicare
non desinat.

18. Et super huiusmodi lite Mediolanum legatos mittit, scilicet Hildeprandum
cardinalem, Petrum Ostiensem, Anselmum de Badagio, Lucanum
episcopum, ut per ipsos in reorum praesentia veritas cognoscatur. Hi
legati, cum Mediolanum attigissent, aggregato clericorum coetu, ipsorum
culpas agnoscunt, Guidonem symoniacum vocant eiusque clerum adulterius
malisque moribus inquinatum iudicant asseruntque Arialdum vera Romano
pontifici retulisse, et eum ad perseverationem coepti propositi
cohortantur.

p. 190

19. His igitur feliciter adimpletis, Arialdus et Landulpus acrius et securius
praedicant. Clerici vero, videntes se aliter quam dolo non posse defendere,
necem Landulphi machinantur, sperantes Arialdum metu taciturum,
si socius Landulphus eo potentior et generosior occideretur. Inventus
est autem quidam nefandus clericus, qui se id facturum promisit, acceptoque
gladio venenato, ut res celerius impleretur, Landulphum per cenam
Domini, parascevem et sabbatum sanctum diemque paschae sanctae
persequitur.

20. Tandem feria secunda de albis Landulphum in crepuschulo ante
altare orantem in collo percussit cum gladio venenato; quo facto in limine
ecclesiae ipse percussor per quendam mendicum claudicantem tenetur.
Currit populus, capitur gladiator clericus causamque rei protinus manifestat.
Sed Dei misericordia Landulphus domum portatus infra paucos dies
sanatus est, veneno nihil agente, quamvis malitiam illius veneni percussor
dixit se in multis bestiis cognovisse. Quod idem clericus cernens dolensque
a Landulpho veniam impetravit.

21. Per idem tempus clerici rusticani videntes se ab Arialdo consimiliter
exturbatos, decreverunt, congregatione facta, vineas et arbores Arialdi
succidere, ut in ipsis bonis saevitiam exercerent, quam in persona sui patrare
non poterant. Ex his aliqui pergunt ad vicum et sibi faciunt Arialdi
possessiones demonstrari. Nocte igitur statuta tanta sunt percussi caecitate,
ut nec ubi essent cognoscebant, nec scirent designatos arbores aut vineas
reperire. Et hoc aliqui eorum in mortis articulo confessi sunt. Sed
quandam ecclesiam, quam Arialdus extra vicum construxerat diripiunt, arbores
vicinorum incidunt, quae tamen in brevi mirabiliter crescentes fructus
uberrimos ediderunt.

p. 192

22. Post haec Arialdus specialiter contra simoniam praedicat, sicque
profecit, ut non pauci se abstinerent a consortio clericorum quos noverant
luxuria et simonia coinquinatos, adeo quod nec in eodem oratorio secum
esse vellent. Factumque est ut per totam urbem nihil nisi de vitiis clericorum
audiebatur et in vulgi fabulis eorum vitia tractabantur.

23. Aliqui simoniaci, ad poenitentiam ducti, beneficia refutarunt. Inter
quos cum quidam miles in comitatu Mediolani iure patronatus, pecunia
accepta, beneficium contulisset, praedicationibus Arialdi commisso dolet,
sacerdotem emptorem sui beneficii invenit consimiliter inspiratum. Unde,
vocato Arialdo, sacerdos renuntiat et miles plenius satisfacit rogatque
Arialdum ut velit beneficium acceptare, quod negavit asserens se brevi
tempore a finibus trahi et pro veritate moriturum.

24. Inter cetera pravas consuetudines semper abhorruit et contra illas
praedicavit. Unde cum Mediolani intra adventum Domini nuptias celebrarent,
quin immo in vigilia natalis Domini, si in dominica forsan occurreret,
eam corruptelam sic eradicavit, ut tempore mortis suae illa penitus vitaretur.

25. Nam in domo divitis in vigilia natalis Domini paratis omnibus pro
sponsa recipienda, Arialdus illuc gradiens a coepto negotio praedicationibus
revocavit.

26. Cum in ecclesia sanctae Mariae Sacretae quidam esset praetio electus,
Arialdus electum reprehendit et hortatur ut renuntiet. Cui ille: << Omnem
pecuniam expendi, ut hoc beneficium acquirerem, sed si renuntiavero,
acceptor pecuniae meae non mihi reddet >> . Dixit Arialdus: << Tibi tantam
pecuniae quantitatem dabo, si subito simoniacae electioni renuntiaveris >> .
Quod ille sacerdos protinus adimplevit et Arialdus de patrimonio suo
pecuniam solvit, poteaque ibi fieri canonicam electionem fecit.

p. 194

27. Iisdem temporibus Herlembaldus de Cottis frater Landulphi a Yerosolimis
redierat miles factus, vir equidem magnae nobilitatis et facundiae,
in armis strenuissimus et consilio providus magnanimusque semper
fuit. Hic Arialdo et Landulpho visus est idoneus ad ipsos defendendum
contra clericos eis arma moventes. Unde cum visitandi hortandique gratia
ad ipsum venissent, talibus orsi sunt verbis:

28. << O Herlembalde, in omnibus venerande, pro tuo reditu nos Deum
collaudantes, gratias ei referimus immensas; sic enim Deus in terra et in
mari multis quassatis procellis te nobis redire sua benignitate disposuit, vitiisque
modo saeculi miles fuisti, sic decens ratio est ut Dei ecclesiaeque
catholicae miles efficiaris strenuissimus, et quod nos perficere non potuimus,
tua dextera adiuti complere valeamus. Esto quasi Mathathias et filii
eius, qui pro templo Dei et populi libertate mortui sunt, et vitam habentes
aeternam in Christo sunt feliciter coronati. Liberemus ecclesiam Dei multis
temporibus obsessam et uxoratis sacerdotibus inquinatam, tu lege gladii
et nos Dei. Visitasti sepulchrum Dei: libera igitur ecclesiam eius >> .

p. 196

29. Quibus auditis Herlembaldus aliquantulum supersedit dubitans
clericorum actionibus immisceri. Tandem hortatu Landulphi cum Arialdo
Romam proficiscitur, promittens se id acturum, si papa Alexander, qui de
Badagio erat, confirmaret.

30. Ea namque tempestate, mortuo Nicholao papa, Anselmus, Mediolanensis
civis de Badagio, Lucanus episcopus, ab omnibus cardinalibus in
papam est electus, vocatusque est Alexander secundus.

31. Hic, dum esset ordinarius Mediolanensis ecclesiae, scientia et moribus
laudabilis fuit, divitiis affluens et in sermone potens, cuius facundia
scientiaque plurimum civibus grata erat, coepitque tunc in praedicationibus
suis clericorum vitam vituperare nec verbis archiepiscopi Guidonis
ipsum hortantis ad scandala cleri minime publicanda consentiebat. Unde
archiepiscopus, dissimulans quid agere vellet, cum Anselmo ad imperatorem
pergit, qui consilio archiepiscopi curiose satis ab urbe expulit Anselmum;
nam ei Lucanum episcopatum dedit.

32. Itaque Guido, se tutum putans absentia Anselmi, magis fallitur:
nam Anselmus, vocato Landulpho levita ordinario, familiariter hortatur, ut
in praedicationibus suis vitia exprobet clericorum. Idem domestice satis
facit de Arialdo, ostendens eis modos quos tenebat antequam foret episcopus.
Sicque haec proclamatio contra clericos lascivos et simoniacos per
Arialdum et Landulphum diutius continuata a praefato Anselmo de Badagio
sumpsit exordium.

p. 198

33. Hac igitur familiaritate confisus, Arialdus ad Alexandrum papam
cum Herlembaldo sese transtulit, cum vero papae Alexandro eorum foret
nuntiatus eventus, eos ad se in cubiculari talamo vocari iubet, ubi super
eorum colla ruens plurimum gavisus est, Arialdo antiquam ostendens familiaritatem,
quam solent amici ad alta ascendentes negligere.

34. At Arialdus mutuo amore monstrato servataque debita reverentia,
ita coepit fari: << Pater sanctissime, creatori omnium gratias refero immensas,
quod te in tanto honoris culmine per suam misericordiam sublimare et
exaltare disposuit. Nunc itaque animus meus multis attenuatus angustiis
agnoscit tibi possibile quod olim tua mihi dilectio promittebat, et ut omnia
omittam, sanctitatis tuae clementiam reverenter exoro, ut hunc militem
Herlembaldum bello probum consilioque strenuissimum, in omnibus virtutibus
confirmatum, Dei favore et tui munitum, mihi tribuas defensorem
et a te vexillum victoriae accipiat, ut securius militans nos possit defendere
et tuos olim rebelles humiliare >> .

35. Quibus auditis Alexander Hildeprandum cardinalem olim legationis
suae collegam vocari iussit consentientibusque ceteris cardinalibus, annuente
id Hildeprando, Alexander in publico consistorio vexillum benedictum,
quod nominavit vexillum sancti Petri, Herlembaldo dedit, eumque
Romanae ac universalis ecclesiae vexilliferum fecit.

p. 200

36. Quibus feliciter completis, Arialdus cum Herlembaldo Mediolanum
repedavit factusque securior tali defensore, vitia clericorum extirpat
acrius. Herlembaldus autem, post licentiam Alexandri papae, instat ut clerus
Mediolanensis Romanae oboediat ecclesiae, coniugia et stupra separat,
rebelles armis castigat, contra quem clerus arma movet. Nec ipse minus
inoboedientes insequitur, quippe annis duodeviginti multa pro defensione
ecclesiasticae veritatis passus est.

37. Hic nobilis Herlembaldus coram saeculo in vestibus pretiosis ambulabat,
equis et armis semper militari more fluitavit, sed in abscondito
coram Deo ut heremita degebat agrestis, cilicio nudam carnem cooperiebat,
pauperes nutriebat eorumque lavabat pedes. Si quando magna multitudine
amicorum vallatus pauperem vidisset, clam innuebat famulis ut illum
domum ducerent, quo cum pervenisset, dimissis extraneis, allata
aqua, egeni pedes lauabat et extergebat. Post haec, corpore in solo prostrato,
sub pauperis pedes caput ponebat, tanta in eo humilitas erat. Interdum
duodecim pauperes abundanter reficiebat, lotione pedum servata.

38. De hoc nobili milite narrat Andreas monacus Vallis Umbrosae, se
multa bona familiariter cognovisse, cuius Herlembaldi domus erat Mediolani
iuxta ecclesiam sancti Victoris et quadraginta martyrum.

39. Cum igitur Herlembaldus vidisset clerum arma movisse, utramque
partem ad divinam disputationem convocat, eo pacto, ut quaecumque
pars ratione convinceretur, alteri subiaceret. In medium prolatis doctorum
sententiis, maxime Ambrosii protectoris nostrae clarissimae urbis,
ibique per Guibertum archidiaconum, Ambrosium Biffum, Andream decumanum,
pro clero electos, multa prolata sunt contra Arialdum et Landulphum,
qui praedictorum trium verba Pauli apostoli et sanctorum auctoritate
repellunt.


p. 200-226


home ||  autori per secolo: XI XII XIII ||  el. alfabetico || per generi ||  testi in prosa ||  testi in poesia ||