UNIVERSITÀ DI MILANO
UNIVERSITÀ DI NAPOLI FEDERICO II
UNIVERSITÀ DI PALERMO
UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA)
UNIVERSITÀ DI VERONA

ALIM - Archivio della latinità italiana del Medioevo

HUGUTIO PISANUS, De dubio accentu

p. 65

DE DUBIO ACCENTU

Sapientis est desidie marcescenti non succumbere sed potius,
otioso invigilando labori, aliquid de philosophie fontibus elicere,
ut etiam prophani et dyscoli et idiote, ab eius templo procul exorbitantes,
quasi mellei nectaris quadam aspergine valeant aspergi,
provecti vero et magis periti apertiori luce rationis sibi aliquid valeant
exhaurire, ac in alios transfundere confidentius audeant.
Quia igitur de quibusdam dictionibus etiam inter maiores disseritur
et ambigitur utrum principalem accentum in penultima
syllaba vel antepenultima habere debeant, ideo communis utilitatis
causa hanc dubitationem Dei auxilio pro nostris viribus duximus
eliminare, et quid sit circa hoc sentiendum in medium proponere
brevissime statuimus. Et he sunt ille dictiones: alonge, delonge,
abintus, deintus, deinceps, deinde, exinde, proinde et consimiles,
alioquin, aliunde, siquando, nequando, aliquando, paulominus,
nihilominus, multo magis, quanto magis, verum tamen, sed tamen,
at tamen, astubi, postubi, atubi, verum enim vero, quo modo, nullo
modo, nullatenus, quatenus, hactenus, invicem, sincerus, sinceris,

p. 66

tristega, tenebre, lavacrum, latebre, si quo minus, [de]frico,
trucido. Has tamen duas addimus preter propositum. Non
enim intendimus distinguere que dictiones habeant penultimam
productam vel correptam. Preterea nos intendimus distinguere an
debeat dici quatenus, protenus, saltem, tempus, extemplo per e,
vel quatinus, protinus, saltim, timpus, extimplo per i, an utrumque,
scilicet per e et per i. Preterea nullus credat nos preter auctoritatem
aliquid asserere, licet eam propter brevitatem non ponamus
nisi insinuatim. Est ergo regula generalis quam ex verbis Prisciani


p. 67

in tractatu prepositionis aperte diligentia lectoris poterit elicere:
si aliquod adverbium penultimam habens longam, componitur cum
prepositione, compositurn inde acuit ipsam penultimam, ut alonge,
excepto uno solo adverbio, scilicet inde, a quo et prepositione composita
omnia acuunt antepenultimam, ut exinde, deinde ne videantur
esse due partes, si penultima acueretur. Ex hac regula ergo patet

p. 68

quod exinde, deinde, perinde, subinde, proinde debent dici,
ut acutus accentus sit in antepenultima. Item ex hac eadem regula
patet quod debet dici alonge, delonge, abintus, deintus, ut
acutus accentus sit in penultima, et ad horum similitudinem dicimus
esse dicendum deinceps, aliunde, alioquin, ut acutus accentus
sit in penultima, licet non sint composita a prepositionibus

p. 69

et adverbiis. Deinceps autem est compositum ex de et incepto, vel
a deinde et cepto, aliunde ab alius et unde, alioquin ab ablativo
alio et quin. Quidam tamen dicunt quod alioquin est compositum ab
alio et quin secundum quod alio ponitur adverbialiter, quia habet
productam et brevem penultimam; ideo dicunt quidam quod potest
produci et breviari, ut dicatur competenter alioquin, ut acutus
accentus sit in antepenultima, et alioquin, ut sit in penultima, quod
est vitandum.

p. 70

De aliquando, siquando, nequando dicimus quod similiter
debent proferri penultima acuta, sed tamen acuit Priscianus antepenultimam
aliquando, causa differentie aliquanto ablativi. Adeo
enim d et t affiniter sonant, quod ex sono non posset discerni utrum
esset ablativus an adverbium, nisi esset differentia in accentu, et
ideo de aliquando antepenultima acuitur in legendo. Siquando vero
et nequando, ut dicit Priscianus, acuunt antepenultimam ne videantur
esse due partes, si accentus esset in penultima, ut dictum
est in exinde, perinde et similibus compositis ab inde. Ut ergo ex
ipso accentu perpendatur quod sint composita, acuunt antepenultimam.
Si vero quis velit huic rationi Prisciani inniti et velit instare
quod eadem ratione sit dicendum alonge, delonge, abintus,
deintus, deinceps, aliunde, alioquin acuta antepenultima ne videantur
esse due partes, sciat hanc rationem Prisciani tantum esse probabilem

p. 71

et non necessariam. Eadem enim ratione posset probari
quod dici deberet induco inducis, indico indicis, antepenultima
acuta, quod omni ratione caret. Preterea si in libro De accentibus
inveniatur quod videatur nostre assertioni contrarium, dicimus
illum librum non esse authenticum, nec credimus eum compositum
esse a Prisciano, vel si a Prisciano compositus est, ibi secutus est
opinionem aliorum circa predicta; sed quod in maiori volumine
dixit circa predicta, secundum se dixit, quod consulimus esse tenendum,
sicut est aperte distinctum.
De paulominus et nihilominus dicimus quod quandoque sunt

p. 72

dictiones composite a paulo et minus et a nihilo et minus, quandoque
sunt orationes. Paulominus cum est dictio composita debet
proferri uno accentu acuto posito super antepenultimam, ut dicatur
paulóminus, et est adverbium remissivum et tantum valet
quantum fere, ut: " paulominus consummaverunt me in terra ", id
est fere. Quando due sunt dictiones, scilicet ablativus paulo et
minus nomen vel adverbium, debet proferri sub duobus accentibus,
ut dicatur paulo minus, et tenetur minus comparative,
tam nomen quam adverbium, ut dicatur: " minuisti eum paulo
minus ab angelis "; item: " iste est doctus, sed iste est paulo
minus doctus illo "; item: " hoc animal est parvum et hoc est paulo
minus illo ". Et in tali constructione semper in prepositio subintelligitur
ad regimen illius ablativi paulo. Similiter cum nihilominus
est dictio composita, debet regi uno accentu posito super antepenultimam,
et est coniunctio adversativa, et valet tantum quantum
tamen, ut: " iste offendit me et ego nihilominus benefacio ei ".
Quando est ablativus nihilo et minus nomen vel adverbium, debet
proferri duobus accentibus, ut nihilo millus, et tenetur minus comparative
sive sit nomen, sive sit adverbium; adverbialiter ut: " iste
comedit multum de pane, et iste nihilo minus illo comedit "; nominaliter
tenetur hic: "hoc animal est magnum et hoc est nihilo minus

p. 73

illo". Et semper in tali constructione subintelligitur in prepositio
ad regimen illius ablativi, scilicet nihilo. Quisquis ergo consulat
constructionis sensum, videbit qualiter sit proferendum paulominus
et nihilominus an paulo minus et nihilo minus.
De quanto magis dicimus quod semper sunt due partes et
duobus regende accentibus. Similiter multo magis. De verum tamen,
sed tamen, at tamen dicimus quod nunquam sunt dictiones
composite. Unde consulimus quod verum tamen dicatur duobus
accentibus, et ibi verum est nomen, sed ponitur pro hac coniunctione
sed, et tamen est coniunctio adversativa. Similiter duobus
accentibus debent proferri at tamen, sed tamen, et sunt ' at ' et
' sed ' copulative coniunctiones, tamen est adversativa. Et quod
he dictiones non coniungantur, patet ex hoc quod inveniuntur in
eadem constructione posite ' sed ' vel ' verum ', ' at ' vel ' ast ' et

p. 74

' tamen ', divise per interpositionem trium vel quatuor dictionum,
sine necessitate metri vel ornatus, et neutrum superfluit. Preterea
Priscianus ponit eas coniunctiones et compositiones quarundam
dictionum assignat; de compositione tamen predictarum partium
mentionem non fecit. Dicimus igitur quod predicte voces non sunt
dictiones composite, et semper debent proferri duobus accentibus,
ut utraque illarum suo regatur accentu.
De astubi, postubi, atubi dicimus quod possunt esse dictiones
composite, et quelibet istarum debet proferri acuto accentu super
antepenultimam; et potest postubi esse adverbium temporis, et
tantum valet quantum postquam; atubi et astubi possunt esse
coniunctiones copulative, et tantum valent quantum sed. Item
si at vel ast accipiantur pro sed et ubi pro adverbio loci vel temporis,
et post accipiatur pro adverbio loci vel temporis et ubi accipiatur
similiter pro adverbio loci vel temporis, non erunt dictiones
composite, et ita debent proferri sub duobus accentibus at
ubi, similiter ast ubi, post ubi, ut sit sensus: at ubi vel ast ubi: sed
postquam vel quando vel in quo loco. Similiter post ubi id est postea

p. 75

in quo loco vel quando, vel post id est post illum locum, ubi
id est in quo loco.
De verum enim vero dicimus quod sunt tres dictiones tribus
accentibus proferende. Verum est nomen, sed ponitur pro hac coniunctione
sed. Enim est coniunctio affirmativa, id est certe. Vero
est coniunctio expletiva, et ibi nihil operatur quantum ad sensum.
Quidam tamen dicunt quod enimvero sit una dictio composita et
coniunctio affirmativa, id est certe, et profertur uno accentu posito
super antepenultimam: quod Priscianus innuit, sed quod diximus
asserit aperte vel in parte.
De quo modo et nullo modo dicimus quod non sunt dictiones

p. 76

composite; ponuntur tamen quandoque iste due dictiones pro adverbio
et quandoque pro una proferuntur sub uno accentu, et si
retinentur in vi nominum duobus accentibus proferuntur.
De nullatenus, quatenus, hactenus et invicem dicimus quod
sunt dictiones composite, et quelibet istamm est proferenda uno
accentu acuto posito super antepenultimam, quando est dictio.
Ut omnis obiectio removeatur, dicimus quod quatenus non componitur
ex qua et tenus secundum quod est nomen, sed secundum
quod est adverbium, et tenetur adverbialiter; sed si hec dictio qua
tenetur in vi nominis et tenus in vi prepositionis, proferendum est

p. 77

qua tenus duobus accentibus et similiter in omnibus consimilibus.
Sed diceret aliquis: qualiter potero cognoscere utrum sit dictio composita
vel sint due partes ? Huic respondentes dicimus quod sensus
constructionis hoc ei enuntiabit, et etiam dictionum constructio.
Si enim illi ablativi tenentur adiective, dicendum est certe
nulla tenus, hac tenus, qua tenus duobus accentibus; si vero non
tenentur adiective et in vi ablativorum, efficiuntur dictiones composite
ex illis ablativis et prepositione tenus, et tunc dicetur nullatenus,
hactenus, quatenus sub uno accentu posito super antepenultimam.
Et cum Priscianus dicat duas partes poni pro una cum dicitur
nullatenus, dicimus eum hoc dixisse non quia vellet nullatenus
non esse dictionem compositam, sed quia ille due partes integre
coniunguntur in ista compositione.
De sincerus a um et hic et hec sinceris et hoc sincere, dicimus

p. 78

quod utrumque habet penultimam productam et utrumque est
proferendum acuto accentu posito super penultimam et utrumque
est compositum a sine et cera, quasi sine cera, id est sine flexibilitate,
id est purus, constans, firmus, mundus, sine vitiis. Quod autem
dicitur sincerus vel sinceris quasi sine carie, etymologia est, non
compositionis ostensio. Quod in sincerus penultima producatur,
patet in illo versu Horatii:

sincerum nisi vas quodcumque infundis acescit,

et quod in sinceris similiter producatur penultima patet per
Virgilium in Moreto:

subsedit sincere foraminibusque liquatur
emundata ceres.

Ecce non potest dici quod sincere sit ibi adverbium dictum a
sincerus a um; falsus enim esset versus, sed est terminatio neutri
generis istius nominis sinceris, et ponitur ibi adverbialiter et potest
etiam ibi poni nominaliter; male ergo dicitur sine dubio sinceris

p. 79

penultima correpta et accentu posito super antepenultimam;
est enim ponendus super penultimam procul dubio. Si ergo versus
ab aliquo magistro sive potius dyscolo ex defectu scientie inveniatur,
in quo sinceris penultima corripiatur, dic quod abradatur cum
suo auctore, quia male dictus.
De tristega dicimus quod penultima sit correpta, et componitur
a tris quod est tres et tego, et sunt tristega domus tricamerate,
scilicet ubi sunt tres camere et tres tecture vel cooperture, ita quod
una sit super aliam. Unde versus:

a tris atque tego componi tristega dicas.

De tenebre et latebre et huiusmodi dicimus quod si penultima
brevis est naturaliter, potest esse accentus in ipsa penultima propter

p. 80

positionem consonantium, et potest esse in antepenultima quia
penultima est brevis; si vero in talibus penultima sit producta
naturaliter, accentus nunquam potest esse in antepenultima, sed
tantum in penultima. Sedundum hoc potest dici ténebre et tenébre,
látebra et latébra, scátebra et scatébra, lávacrum et lavácrum,
délubrum et delúbrum, vólucris et volúcris, pháretra et pharétra,
cómpatres et compátres, ut scilicet acutus accentus sit in penultima
vel antepenultima pro voluntate legentis. Sed aratrum, confratres,
commatres procul dubio habent accentum acutum tantum
in penultima et nunquam in antepenultima: est enim penultima
earum producta naturaliter. Illam regulam que dicit: " liquida posita
post mutam facit precedentem syllabam esse communem ",
nemo ita fatue intelligat quod qualemcumque syllabam precedentem
faciat esse communem. Hoc enim est impossibile quod si
antecedat syllaba naturaliter longa, brevietur propter sequentes

p. 81

consonantes. Est ergo sic intelligenda regula: liquida post
mutam facit precedentem syllabam, si naturaliter fuerit brevis,
communem, id est patitur eam quandoque corripi, quandoque
produci. Ergo sine omni excusatione penitus male dicitur aratrum
ut acuatur antepenultima. Similiter male dicitur cómmatres et
cónfratres, in quibus penultima longa est naturaliter.
De si quo minus dicimus quod sunt tres partes et tribus accentibus
proferende, et est si coniunctio, minus ponitur pro adverbio negandi,
scilicet ' non ', et quo est nomen sed ibi superfluit vel ponitur
ibi adverbialiter: quo id est aliquo modo, et est ibi distinguendum
et computandum si quo minus, et est coniunctio repetenda sic: si quo
minus id est ' si non esset ' vel ' si aliquo modo non esset '. Unde
illud evangelicum: " in domo Patris mei mansiones multe sunt. Si
quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum ".

p. 82

De trucido ponit Horatius penultimam longam:

verum seu pisces seu porrum et cepe trucidas.

De fricat ponit Virgilius penultimam correptam:

et pede prosubigit terram, fricat arbore costas.

Gratia istorum verborum dicimus breviter quod erudit, sepelit
debet dici ut acua<n>t antepenultimam: habent enim penultimam
brevem, sed suffoco as et prefoco as debet dici ut accentus

p. 83

sit super penultimam; est enim longa procul dubio, quod patet illo
versu Ovidii in libro In ibin: " prefocent anime noxia mella viam
et sunt composita a sub vel pre et fauce, quasi sub fauce capere et
stringere et strangulare. Alii dicunt quod similiter penultima in
illis potest corripi, et tunc componitur a focus, quod ex auctoritate
non dicunt.
De quatenus dicimus quod scribi debet per e et nunquam per i
nihil enim est quatinus, quod aperte innuit Priscianus in tractatu
coniunctionis.
De protinus dicimus quod potest dici per i et derivatur a prope
et est adverbium temporis vel ordinis: protinus id est statim vel
consequenter; et potest dici protenus per e et est compositum a
pro vel procul et tenus, et est adverbium loci, unde protenus, id est
longe, quasi procul a tenus, id est procul a prope.

p. 84

Saltim et saltem dicitur sed in diversis significationibus. Saltim
derivatur a saltu et est adverbium qualitatis: saltim, id est saltando.
Saltem est coniunctio adversativa cum diminutione et est
syncopatum a salutem, et est tractum a captivis, quia quando capti
erant ex timore non valentes loqui integre, dicebant saltem, saltem,
quasi ut vitam et salutem non amitterent.
Tempus semper debet dici per e et nunquam per i, tam pro
illa parte capitis quam pro tempore.

p. 85

Extemplo, id est statim, per e debet scribi et nunquam per i
extimplo, et est compositum ab ex et templo, et est tractum ab
auguribus, ut dicit Servius. Augures enim quando volebant captare
auguria quibusdam virgis designabant sibi spatium in aere in
quo deberent captare auguria, et illud spatium vocabant templum,
et quam cito avis illud templum intrabat, statim captabant auguria
et inde tractum est ut extemplo dicatur, id est statim.
Si ergo quis contra predicta obiecerit quod in quibusdam ecclesiis

p. 86

usus aliter se habeat, respondemus non omnes ecclesiasticos
esse viros litteratos, sed multos illitteratos et dyscolos, et talium
consortio litteratos et sapientes corrumpi nihil prohiberi. Preterea
non credimus talem usum esse usum, sed potius abusum. Si ergo
legendum tibi fuerit in aliqua ecclesia in qua talis abusus inoleverit,
si fueris tante auctoritatis quod pravum abusum ipsorum corrigere
valeas, consulimus ut ad correctionem nitaris. Si vero non fueris
tante auctoritatis quod pravum abusum ipsorum in bonum usum
revocare valeas, aperte consulimus ut insanorum insaniam insaniendo
sequaris. Nam velle videri sanum et sapientem inter insanos
et illitteratos ecclesiarum, est quedam species furoris.
Uniuscuiusque syllabe quatuor sunt accidentia: numerus, spiritus,
tempus, tenor, id est acutus accentus vel gravis vel circumflexus
vel moderatus.
Prolationum alia metrica, que fit in metris sine accentus observatione,
et isti adiacet tempus, alia melica que attenditur in
cantilenis, et isti adiacet neuma; alia prosaica et isti adiacet accentus.
Accentus est inventus causa equivocationis <ut in> aliquando,
quando est <adverbium> vel ablativus. Species accentuum sunt
quatuor: gravis, circumflexus, moderatus, acutus. Acutus incipit
ab imo, et tendit in altum. Gravis incipit ab humili et terminatur
in humili. Circumflexus incipit ab imo et tendit in altum et iterum
revertitur in imun, sed non est in usu moderno. Moderatus qui
neque deprimitur nimis neque nimis elevatur, et incipit ab acuto et

p. 87

descendit in gravem. Et notandum quod nullus accentus in moderno
usu predominans potest esse in primis vel mediis syllabis nisi
moderatus, nec in ultimis nisi acutus.
De accentu dantur tres regule. Prima de monosyllabis que talis
est: omnis dictio monosyllaba habet accentum acutum, exceptis
prepositionibus et coniunctionibus que habent adeo gravem
ut nullum videantur habere, ut: et, si, pro, pre. Secunda in disyllabis:
omnis dictio disyllaba habet accentum predominantem super
penultimam sive sit longa sive non. Excipiuntur ergo pro causa,
puta pro sicut vel verbi gratia, pone pro retro, una pro pariter et
circum. Tertia regula est de dictionibus polisyllabis: omnis dictio
polisyllaba habet accentum predominantem super penultimam si
longa sit, exceptis que componuntur a quando et inde; si autem sit
brevis acuitur in antepenultima qualiscumque sit.







5




10




15







20




25








30







35







40




45







50




55




60







65




70







75




80




85




90







95




100




105







110




115




120







125




130







135




140







145




150




155







160




165







170








175




180






185







190




195




200







205




210




215











220







225




230




235







240








245




250






255




260




265




270




275







280




285




290


home ||  autori per secolo: XI XII XIII ||  el. alfabetico || per generi ||  testi in prosa ||  testi in poesia ||