![]() |
UNIVERSITÀ
DI MILANO UNIVERSITÀ DI NAPOLI FEDERICO II UNIVERSITÀ DI PALERMO UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA) UNIVERSITÀ DI VERONA |
|
ALIM - Archivio della latinità italiana del Medioevo
GAUFREDUS, Summa de arte dictandi
§§ I-II
p. 885
PROLOGVS
Sepe mihi dubiam traxit sententia mentem
Taxauique diu mecum sociisne ualerem
Dictandi reserare uiam: set me titubantem
Vester cogit amor tanto seruire labori.
Ergo diu trepidus, uix tandem ueste pudoris
Abiecta, uobis referam quo sidere uestrum
Dictamen lucere queat, quo clausula possit
Lasciuire gradu, quis sit dictaminis ordo,
Que partes, ubi fessa suum distinctio sistat
Vel remoretur iter, que sint connubia uocum,
Et quibus auxiliis uerbi redimatur egestas.
Tabescens igitur liuor macrescat in euum,
Nec presens corrodat opus, nec clara lituret
Dictis dicta suis, nec uerbis uerba uenenet,
Nec pudeat quosdam per opem dictaminis huius
Dictamen reparare suum disiunctaque uerba
Iungere et exangues quasi uiuificare loquelas.
Ne tamen auditum prolixa prohemia ledant,
Hic metris precludo uiam, museque quietem
Largior et faciles ad cetera dirigo cursus.
1. QVID SIT DICTAMEN.
Dictamen est orationum series perfectarum interuallis intercisa distantibus,
nullis metrorum legibus obligata. Singula in hac diffinitione operantur.
Per hoc quod dicit perfectarum orationum series, excludo imperfectas
orationes, que licet ad dictamen faciant, illud tamen non perficiunt.
Per hoc quod sequitur interuallis intercisa distantibus, ostenditur
quod dictamen cum distinctione procedere debet et punctatim.
Per hoc quod annectitur nullis metrorum legibus obligata, uersus et
rithmos excipio, qui sub lege metrica cohercentur. Nam, si uersus
et rithmi legi dictaminum subiacerent, tunc uersificari dictare et uersificator
p. 886
dictator, quod absurdum est, diceretur. Dictaminum aliud
epistolare, aliud non. De non epistolari nichil ad presens. De epistolari
procedamus. Epistolare dictamen est idem quod epistola. Epistola est
libellus absenti destinatus persone, quandoque salutationem continens,
quandoque contrarium, semper affectum denuntians destinantis.
2. QVOT SINT PARTES EPISTOLE.
Secundum scolastice consuetudinis disciplinam, quatuor sunt partes
epistole: salutatio, exordium, narratio et conclusio. Salutatio autem
dicitur pars epistole, non quia semper in epistola ueniat, set quia in
epistola solet frequentius euenire. Qui autem stilum romane curie
profitentur, aut exordium abiciunt, aut in ipso narrationis ingressu tam
curialiter implicant, ut non per se subsistere, set narrationis pars quodammodo
uideatur. Nos igitur, de singulis partibus epistole prosequentes,
primo quid sit salutatio uideamus. Est autem salutatio limen epistole, personam
mittentis et cui mittitur continens nominatim. Contingit interdum
quod nomen appellatiuum cum nomine adiectiuo ciuitatis designaturo,
uel cuiuslibet alterius loci, uim proprii nominis optinet in salutatione,
ut hoc: Populus bononiensis florentine potestati salutem. Et quoniam
omnis salutatio quasi trahit originem a persona, primo uideamus
quid sit in hac facultate persona, secundo que sit diuersitas personarum,
tercio quibus personis salutatio debeatur et quibus non, quarto que persone
quibus personis debeant in salutatione preponi, quinto et ultimo quam diuersitatem
in diuersis generet thematibus diuersitas personarum. Est enim
in hac facultate persona rationabilis creatura rationem habens in habitu
et in usu. Per hoc quod dico rationabilis creatura, excludo pecudem et
omne aliud aliter ab homine. Non enim dirigitur salutatio ab homine
usque ad pecus, sed tantum ab homine ad hominem, nisi quis uelit prosopopeia
uti. Per hoc quod dicitur rationem habens in habitu et in usu,
excludo infantes et furiosos, quorum uoluntas in manu tutorum uel
curatorum est, et ideo nulla solet eis epistola destinari.
3. DE DIVERSITATE PERSONARVM.
Personarum autem alie sunt hostiles, alie non. Hostis hosti non
supplicat uel uix supplicat, sibique salutationem non destinat,
quia sese mutuis rancoribus persecuntur. Quibus autem circumlocutionibus
p. 887
hostes inuicem coutantur, per tale patefiat exemplum: Philippus
Dei gratia Rex Francorum procuratori Sathane Saladino in laqueos
incidere quos tetendit. Vel sic: Salutem quam meruit. Vel sic: Iram
Dei quam prouocat inuenire. Vel sic: Non aue salutiferum, set ue mortiferum.
Vel sic: Eterne calamitatis augmentum. Vel sic: Eternam per
antifrasim sospitatem. Vel sic: Quidquid lupus ouicule. Vel: Quidquid
accipiter turturi uel columbe. Et quoniam in maledicendo quantumlibet
dociles sumus, et semper procliuior usus in peiora datur, hoc de hostili
salutatione sufficiat prelibasse. Nunc de personis non hostilibus prosequamur,
unde iterum talis facienda est diuisio personarum. Personarum
alie humiles, alie mediocres et alie sublimes. De humilibus primo
per ordinem prosequamur, tali regula prelibata. Dignior persona
indigniori preponitur; si pari gaudeant dignitate, mittens locum ultimum
sortiatur. Et quia humilitatis est amica rudis simplicitas rusticorum,
de illorum salutationibus tale ponamus exemplum.
4. SALVTATIO RVSTICORVM.
Coridon nobilissimus rusticorum suo compari Melibeo salutem et ubertate
lactis et fecunditate pecorum feliciter abundare. Vel sic: Salutem et de
lucro captando et de crastino cogitare. Vel sic: Pratis et noualibus curam
iugiter adhibere. Vel sic: Tantis abundare successibus, quod uniuersitas
inuideat rusticorum. Vel sic: Fetum et multitudinem pecorum gregem
uincere Poliphemi. Humilitatem rusticorum ueloci pede transiuimus:
nunc ad mediocres personas redeamus. Et quia inter mediocres
personas tam laici quam clerici locum habent, interdum de laicis utpote
inferioribus primo loco dicendum esset, nisi lenta orationum progressio
et sompnolentiam induceret et ob suam tarditatem auditorum
beniuolentiam sibi tardius compararet.
5. SALVTATIO AD AVAROS.
Qualiter ergo ad auariciam tam clericus quam laicus inuitari ualeat
uideamus hoc modo: Salutem nec morum gratiam, set nummorum copiam
adorare. Vel sic: Denariorum maiestatem iugiter adorare. Vel sic: Post
Deum denariorum cumulum summopere uenerari. Vel sic: Vt marsupium
satietur nulla ieiunia formidare. Vel sic: Ditioribus inseparabiliter
et insuperabiliter adherere.
p. 888
6. SALVTATIO AD LARGOS.
Dictum est qualiter ad auariciam dicendum est qualiter quis ad eius
contrarium possit trahi, hoc modo: Salutem et honesto largitatis nomine
titulari. Vel sic: Amplissimis donationibus Titum Tatium imitari. Vel
sic: Gratis promittere, set gratius dare uel elargiri. Vel sic: Auariciam,
que est idolorum seruitus, uiriliter expugnare. Vel sic: In omni donatione
maternam consulere largitatem. Vel sic: Necessitatem patientibus
largitatis dexteram aperire.
7. SALVTATIO AD SCOLARES.
Set quia scolares quandoque in auariciam declinant et quandoque
ad largitatis tramites reuertuntur, de scolarium salutationibus merito
est dicendum. Scribunt enim inuicem hoc modo: Salutem et facundiam
consequi tullianam. Vel sic: Ad scientie plenitudinem totis animi uiribus
anhelare. Vel sic: Ad philosophie pedes sub crebris uigiliis accumbere.
Vel sic: In grammatica precellere Priscianum. Vel sic: Aristotilicam induere
probitatem. Vel sic: In sacris canonibus Gratiani gratiam promereri.
Vel sic: Iustinianum iuris prudentia superare. Vel sic: Arte boni et equi
Cremonensem Crisostomum adequare.
8. SALVTATIO DISCIPVLI AD MAGISTRVM.
Nunc uidendum est qualiter discipulus magistro, hoc modo: Salutem
et quidquid suo Aristotili Alexander. Vel sic: Magistri nomen
antonomasice promereri. Vel sic: Sicut nomine, sic dignitatis titulo prefulgere.
Vel sic: Innumerosa multitudine scolarium uenerari. Vel sic:
Illud agere unde stupeant et inuideant ignorantes.
9. SALVTATIO AD IVDICES.
Et quia magistrorum peritia facit ut interdum eligantur et erigantur
in iudices, de iudicum salutationibus est dicendum, hoc modo: Salutem
et ad libram rationis singula iudicia ponderare. Vel sic: Rigorem iuris
misericorditer temperare. Vel sic: Salutem et per iusticie tramitem
commendabiliter ambulare. Vel sic: Salutem et iniquitates calumpniantium
uiriliter refrenare. Vel sic: Salutem et in omni iudicio magistram
consulere rationem.
p. 889
10. SALVTATIO AMICORVM.
Et quoniam in mediocribus personis et humilibus amicicie confederatio
reperitur, de amicorum salutationibus aliquid annectamus, hoc
modo: Amicus amico salutem et omne bonum. Vel sic: Salutem et sincere
dilectionis affectum. Vel sic: Salutem in plenitudine gaudiorum.
Vel sic: Salutem et prosperos ad uota successus. Vel sic: Salutem et quidquid
Theseus Pirithoo. Vel sic: Salutem et quidquid suo Tydeus Polinici. Vel sic:
Salutem in eternitatis gremio collocatam. Vel sic: Salutem et quam sibi desiderat
sospitatem. Vel sic: Salutem et continue sospitatis augmentum. Vel sic:
Salutem et quidquid melius est salute. Vel sic: Salutem et affectum consequi
cum effectu. Vel: Salutem et quidquid diuersos in unum solet animos solidare,
uel quicquid solet scissuram federis renodare. Vel sic: Salutem et quidquid
uarias confibulat uoluntates.
11. SALVTATIO FILIORVM AD PATRES.
Quia uero inter parentes et filios perpetuum dilectionis fedus natura
firmauit, uidendum est qualiter circa parentes et filios salutationis circumlocutio
uariet, hoc modo: Suo dilectissimo patri salutem et obedientiam
filialem.Vel sic: Quidquid Ioseph simplicitas patri suo Iacob potuit
exoptare. Vel: Paterne pietatis affectum circa filios exercere. Vel:
Carnem suam odio non habere. Vel: Pulsantibus filiis libentius quam extraneis
aperire. Vel: Errantem filium uirga dilectionis et mansuetudinis
castigare. Vel: Dilecte paternitatis nomen paternis operibus dulcorare.
\*
12. SALVTATIO PATRVM AD FILIOS.
E contrario filiis patres scribunt hoc modo: Salutem et filii mores
gerere, non priuigni. Vel: Salutem et paterne suauitatis imperium filialiter
adimplere. Vel: Salutem et ab ingratitudinis uicio modis omnibus declinare.
Vel: Patris dedecus uindicare. Vel: Salutem et paterne paternitatis
iugum suauiter sustinere. Vel: Nulla contradictionis repagula
obicere genitori.
p. 890
13. SALVTATIO IMPERATORIS AD SVBDITOS.
Hactenus per mediocritates personarum uelud per aquas tenuiores
mea cucurrit nauicula. Nunc necesse est altius nauigare. Ad sublimiores
igitur personas stilum humilem sublimando, qualiter ab imperatoria
maiestate salutatio inclinetur ad subditos et a subditis ad imperatoris
preeminentiam transmittatur, expedito cursu utiliter demonstrabo.
Notandum igitur quod imperator nulli supplicat, nulli cedit,
nisi domino Pape tantum, unde semper in salutatione nomen imperatoris
preponitur, nisi domino Pape scribat uel ab eo sibi scribatur. Omnes
autem uiri seculares romano imperatori reuerentiam debent. Quorum triplex
est usus: alii enim sunt illustres, alii spectabiles, alii clarissimi.
Illustres sunt reges, prouinciarum presides et conscripti patres. Spectabiles
uero duces, comites et marchiones. Clarissimi, barones, ualuassores,
et forsitan ciuitatum consules.
14. SALVTATIO REGIS AD IMPERATOREM.
Rex imperatori potest scribere in hunc modum: F. Dei gratia uictoriosissimo
Romanorum Imperatori et semper Augusto Ph. eadem Dei
gratia Rex Francorum salutem et obsequium. Et nota quod in salutationibus
magnatum suarum consuetudo amplectenda est curiarum. Vsus enim longeui
non modica est auctoritas. Spectabiles uiri et clarissimi domino
imperatori scribentes dicunt se dilectos uel fideles uel subditos.
Similiter dominus imperator eis scribens uocat eos fideles suos.
15. SALVTATIO IMPERATORIS AD PAPAM.
Dominus imperator sic scribit domino Pape: Sanctissimo Patri et Domino
Clementi Dei gratia summo Pontifici F. Dei gratia Romanorum
Imperator et semper Augustus deuotus Sanctitatis sue filius salutem et deuote
fidelitatis obsequium. Eodem modo et alie seculares persone. In hoc tantum
est differentia, quod ubi dominus imperator ponit deuote fidelitatis
obsequium, ibi alii solent ponere obedientiam tam debitam quam
deuotam. Item dominus imperator scribens episcopis uocat eos uenerabiles
patres.
16. SALVTATIO EPISCOPI VEL ARCHIEPISCOPI AD PAPAM.
Episcopus uero, quando scribit domino Pape, humiliat se in hunc
modum: Sancitissimo Patri et Domino Clementi Dei gratia summo Pontifici
p. 891
Raclerus florentinus episcopus licet indignus uel humilis minister obedientiam
tam debitam quam deuotam. Nota quod dominus Papa scribens
archiepiscopis uel cardinalibus uocat eos dilectos fratres, omnes alios
catholicos dilectos filios uocat. Episcopus scribens coepiscopo uel
suffraganeo uocat eum uenerabilem fratrem, si uero archiepiscopo uel
cardinali, uocat eum reuerendum patrem; eodem modo metropolitanum
suum uel primatem. Et quoniam singulis patet qualiter dominus Papa
scribere soleat, ideo non immerito supersideo.
17. SALVTATIO AD PRELATOS.
Sed, ne prelatorum salutationes transire uidear, oculis semiclausis
finem salutationibus imponens, succincte prosequar qualiter prelatis
ecclesie et religiosis uiris generaliter sit scribendum, hoc modo: Salutem
et Petri nauiculam sibi commissam feliciter gubernare. Vel sic: Salutem et
filiam Syon insompni oculo custodire. Vel: Salutem et sponsam Christi
lorica iusticie et clipeo fidei defensare. Vel: transire per bona temporalia
ut non amittantur eterna. Vel: Ab altiori gradu casum precipitem
cogitare. Vel: Salutem et uillicationis sue plenam posse reddere
rationem.
18. SALVTATIO AD RELIGIOSOS.
Et quia religionis sinceritas etiam ultra ecclesie prelatos extenditur,
de religiosis generaliter est dicendum. Scribunt ergo religiosi religiosis
in hunc modum: Salutem et carnis tyrannidem diuturnis ieiuniis
uel uigiliis edomare. Vel: Per singulos dies mortem hospitam expectare.
Vel: Omnem diem reputare supremum. Vel: Diuturnis orationibus
fatigare. Vel: Sicut terrenis corpore, sic animo celestibus insudare.
Vel: Inextinguibili desiderio legem Domini affectare. Omnes iste
circumlocutiones plurimum ad religionem inuitant. Et notandum
quod illa clausula que sequitur hanc omnem salutationem
semper attribuitur ei cui epistula destinatur. Et hec de salutationibus
sufficiant prelibasse.
p. 892
II
DE EXORDIO VEL PROVERBIIS.
Iam fundata suo lucescit epistola cultu,
Iam didicit uarium forma salutis iter.
Nunc age, Musa recens, exordia necte saluti
Et primo medium continuare stude.
Set propera ne uela cadant: te semper oportet
Currere, nam restat longa dieta tibi.
Ordo, modus, breuitas, proprium, translatio, tecum
Enitantur opus continuare nouum.
Si tamen insidians opponat sibila liuor,
Perfer et addiscas scandala posse pati.
1. QVID SIT EXORDIVM.
Exordium siue prouerbium est oratio sententiam continens prodeuntem
a consuetudine uel a natura. A consuetudine, hoc modo: Seruitiorum
modus dilectionis terminos uel abreuiat uel producit. A natura, sic:
Nec irasci columbam uidimus, nec mansuescere scorpionem. Prouerbiorum
quedam sunt generalissima, quedam minus generalia. Generalissima
sunt que pluribus possunt negotiis applicari, hoc modo: Repulsam pati
meretur petitio quam causa peperit inhonesta. Habet enim locum hoc prouerbium
ubi aliquis in petendo est importunus, uel petit quod
non sibi debetur, uel aliquid fieri postulat inhonestum. Minus generalia
sunt que ad pauca negotia restringuntur, hoc modo: Illis specialiter subuenire
tenemur, qui de lumbis nostris in hanc uallem miserie descenderunt.
Nullam autem differentiam credimus esse inter prouerbium et exordium,
nisi quod exordium dicitur illa generalis sententia que inter
salutationem et narrationem ponitur: alibi uero separatim positum,
prouerbium nominatur. De prouerbiis igitur tam minus generalibus quam
generalissimis prosequentes, uideamus quibus possint uti prouerbiis
quilibet opem in necessitate postulantes. Et quia nulli homines magis
p. 893
indigent auxilio quam captiui, uidendum est qualiter captiui redemptionis
gaudium implorantes sue possint lamentationis exordia
uariare hoc modo.
2. EXORDIVM CAPTIVORVM.
Nullus asperitatis nodus perhibetur astrictior quam sub clade tyrannica
immisericorditer captiuari. Vel sic: Non potest intelligere quid sit dolor
qui captiuitatis amaritudinem non gustauit. Vel sic: Respectu captiuitatis
quantalibet aduersitas summe beatitudinis est imago. Vel: In fornace
captiuitatis excocti, dilectionis examinant ueritatem.
3. EXORDIVM OBSESSORVM AB INIMICIS.
Et quoniam obsessi parum discrepant a captiuis, uidendum est
quo exordiorum ornatu possint suam epistolam inchoare, hoc modo:
Parum distat a leso qui non potest ictus effugere iam suspensos. Vel sic:
Fere tantum distat obsessus a capto, quantum domus a ruina, si careat fundamento.
Vel sic: Nichil magis obsessos excruciat expectantes, quam
opitulationis dilationem expectare. Vel: Cui spectata denegantur
suffragia, non est mirum si sit proximus desperanti. Dictum est de obsessis
ab hostibus; dicendum est de obsessis a paupertate. Sue
paupertati solatium postulantes sua texant exordia hoc modo.
4. EXORDIVM PAVPERVM.
Quidquid iubet uel iniungit esuries, id Codrus exequi non formidat.
Vel: Effrons uel ieiuna pauperies frenum uerecundie postulantibus
subtrahit. Vel: Repulsam pauperi non opponat quisquis
militat sub fortuna: rosas enim sub rore matutino uernantes certe ante solis
occasum frequenter uidimus desiccari. Vel: Mirice uentos non timent,
set ad minas aquilonis pinus titubant, et arborum tremit uniuersitas altiorum.
Vel: Illud suum est hominis, quod pauperibus erogauit: reliquum non
est hominis, set fortune. Vel: Nichil de substantia diuitum amittit fortuna,
nisi quod misericors largitas subplantauit.
p. 894
5. EXORDIVM AMICORVM.
Dictum est qualiter pauperes sua texere didicerunt exordia,
quilibet a quolibet ignem postulantes. Nunc qualiter amici soleant
scribere, quantum ad exordia pertinet, uideamus. Amicus amico
diuiti, sic: Non minus ad amicos quam ad parentes in necessitate confugimus,
cum sincera dilectio quandam gerat imaginem parentele. Vel:
Quos eadem muniuit et uniuit dilectio, necesse est ut opem et opes sibi
mutuent relatiuas. Vel: Absurdum est ut, quos leta prosperitas cognouit
amicos, tristis aduersitas inueniat inconstantes. Vel: Aduersitatis
turbo uere radices amicicie non euellit. Vel: Vbi necessitatis
urget imperium, cum minori uerecundia recurritur ad amicum.
6. EXORDIVM FILIORVM AD PARENTES.
Et quoniam non longe parentes discrepant ab amicis, uideamus
exordia que possunt dirigi parentibus, et primo qualiter filiorum necessitas
paterne texat exordia pietati, hoc modo: Natura relatiuorum non
patitur quod patre sospite filialis sospitas sopiatur. Vel: Nec consuetudo
patitur nec natura quod paterne caritatis feruor circa filium refrigescat.
Vel: Filialis inedia paterne plurimum derogat paupertati. Vel:
Inhumanum est ut ad filiorum preces paterne dilectionis sinceritas obsurdescat.
Vel: Non est pater, set patris mentitur imaginem, qui filium non
subleuat corruentem.
7. EXORDIVM PARENTVM AD FILIOS.
Parentibus generaliter sic: Qui precibus parentum aures claudit,
fedus defederat et perimit naturale. Vel: Inhumanum est ut filii in
necessitate parentum auaricie consilio acquiescant. Vel: Quisquis
parentum preterit petitiones oculis semiclausis, sue claritatem obnubilat
parentele. Vel: Quem parentum miseratio iacentem non subleuat, non est
mirum si pretereat aliena. Item parentibus contra parentes, hoc
modo: Ridiculosam maturat caluiciem immoderata subtractio capillorum.
Vel: Nullus fons adeo irriguus est, qui ad haustus continuos non
arescat. Vel: Quantumlibet diffusam numeri quantitatem, si subtractioni
non parcas, ad indiuiduam rediges unitatem. Vel: Nichil est, preter
Deum, quod non possit reduci in nichilum decrescendo.
p. 895
8. EXORDIVM PAVPERVM CONTRA POSTVLANTES.
Potest etiam aliquis suam allegando pauperiem repellere postulantes
hoc modo: Frustra fugit inops ad inopem, et in uanum esuriens ab
esuriente petit panem. Vel: Ridiculosum uidetur et turpe quod a nudo
nudus exigat uestimentum.
9. EXORDIVM POSTVLANTIVM VENIAM.
Item postulantes ueniam sic sua exordia ordinare poterunt et ornare:
Non adeo tranquillitatis humane conseruatur idemptitas, quin quandoque
ad actus illicitos euagetur. Vel: Nullus adeo gerit simplicitatis mansuetudinem
columbe, quin quandoque ad amaritudinem iracundie non declinet.
Vel: Non est imputandum alicui quod ex calore animi prouenit inconsulto.
Vel: Indulgendum est delinquenti, ubi pro eo allegat penitentia fauoralis. Vel:
More fluminum mutabiles sumus, que nunc irascuntur littoribus, nunc lapsu
pretereunt blandienti. Vel sic in petendo ueniam: Si semper homo bene
ageret, hodie locum misericordia non haberet. Vel: Confessio culpe pondus
attenuat et cum confessis mitius est agendum. Vel: Inhumanam gerit in corde
duriciam qui non remittit supplicium supplicanti.
10. EXORDIVM NEGANTIVM VENIAM.
Negans ueniam sic poterit exordiri: Canis uirga correctionis imminente
fit mitior, cessante baculo iam proteruit. Vel: Delictorum impunitas delinquentibus
incentiuum tribuit delinquendi. Vel: Exuberans est misericordia
que finem criminibus imponit per uindictam. Vel: Non absurdum
est ut sue temeritatis aculeo pungantur quos sua induxit temeritas
ad nocendum.
11. EXORDIVM PAVPERVM MINAS POTENTIVM MITIGANTIVM.
Item potentum iniurias sic poterit humilis plebecula mitigare: Nichil
apud generosos animos magis est generosum quam preterire supplices et tumidos
p. 896
debellare. Vel: Ira leonis in papiliones non fulminat, set reluctantes ursos
precipitat et prosternit. Vel: Cum fulminis impetus uires suas expendere
dedignetur in uirgulam, iniquum est ut maiorum potentia deseuiat in minores.
Vel: In plebeculam uolucrum sue armis potentie accipiter non
deseuit.
12. EXORDIVM POTENTIVM CONTRA PAVPERES.
E contra sic poterit responderi: Nichil interest an uipera pungat an
scorpio, cum uterque efficax sit ad nocendum. Non est humilitati parcendum
quam necessitas peperit, non uoluntas: multi enim imaginariam
induunt humilitatem, cum non possint ad libitum superbire. Vel:
Illa demum subiectio fauoralis inuenitur, que supplicat non coacta. Vel:
Verbum subiectionis ueniam non meretur, nisi eam condiat sincera deuotio
supplicantis.
13. EXORDIVM INVITANTIVM AD SCIENTIAM.
Item ad scientie fructum sic possumus exordialiter inuitare: Arbor
colitur et amatur fructifera, set habetur sterilis in despectu. Vel: Vita sine
litteris mors est et uiui hominis sepultura. Vel: Asinina ruditate putrescit
quem litterature radius non serenat. Vel: Sero exit ad solem sapientie
qui sub umbra desidie marcidus insolescit.
14. EXORDIVM EXHORTANTIVM ALIQVOS VT IN COMMVNE PROSINT.
Item, ut alicuius sapientia prodeat in commune, sic possumus exordiri:
Omne bonum in commune deductum pulchrius elucescit. Vel: Aurum
dispersum, ut ait Seneca, pulchrius rutilat quam signatum. Vel:
Nichil honoris retinent margarite latentes: que si ueniant ad usus humanos,
luce fulgurant gratiori. Vel: Nisi sue thesauros sapientie dispersisset,
fama non predicaret hodie Salomonem. Vel: Sua commendant organa filomenam,
et dispersa magistrorum scientia eis parit agmina titulorum.
15. IN CONTRARIVM VERO SIC:
Si gemme triuiatim et publice abundarent, cuilibet in tedium uerterentur.
Vel: Que raro in lucem prodeunt, et mirantibus alludunt animis et
dulcius oculis blandiuntur. Vel: Sicut dilectione, sic scientia est utendum:
p. 897
amici enim qui raro comparent ardentiori desiderio amplexantur,
et quorum querelando recordamur absentium, eos presentes
sub negligentia preterimus. Vel: Si quis passim suam dispergat
et diuulget scientiam, de matrona faciet meretricem. Vel: Thalamum
querit sapientia, non prostibulum, et si quando sese uidendam offerat,
uultus existit per fenestram.
16. EXORDIVM DISSVASIONIS AB INFAMI CONSORTIO.
Item, ad dissuadendum ne quis turpium personarum conuersationem
sibi asciscat, sic possumus allegare: Quantumuis intensam albedinem
modice nigredinis proximitas decolorat. Vel: Mores a conuictu formantur
et similitudinem contrahunt ex adiuncto. Vel: Numquam inter urticas
rosarum conualescit iuuentus: semper erit tristis, semper languida,
semper degenerans in pallorem. Vel: Visco praue societatis alas cordis
subtrahe quantum potes, quia semel implicitus non poteris expediri. Vel:
Animus sit discipulus, non magister: ei non parcas ne pereas,
eum doce abhorrere praua et honesta sectari. Set nota quod, licet predicte
locutiones non sint prouerbia, quandam prouerbiorum gerunt
imaginem, et ideo per eas possumus apposite loqui ad persuadendum.
17. EXORDIVM AD RELIGIONIS FRVCTVM INVITANTIVM.
Amplius prouerbia ad religionis fructum inuitantia procedere poterunt
in hunc modum: Nichil est quod ita caminum extinguat libidinis sicut uera
religio, nichil est quod adeo terreat barbariem uiciorum, nichil est quod ita
nequeat occasui subiacere. Vel: Nichil uere leuius religionis iugo, si
iugiter assuescat uera religio; nichil est uere religioni difficile, nichil
arduum illi: amarescunt que mundo fuerunt dulcia, et que amara dulcescunt.
Vel: Proh dolor, quam nondum subisti religionis sarcinam
reformidas; gehenna te non terret que non torret: tunc puto terrebit
cum torrebit. Vel: Laborandum est ut humane fragilitatis ebdomada
felici sabbato concludatur. Vel: Si te grauant in religione pili caprarum
et duplicitas capparum, quid facies in inferno, ubi ingruunt iacula
penarum et infinita immensitas penuriarum? Verba ista multum compunctionis
gerunt, et tangunt medullitus audientem.
p. 898
18. EXORDIVM EXCVSANTIVM A RELIGIONE.
In contrarium sic poterit responderi: Religio non querit homines delicatos:
maturos asciscit animos, annos desiderat seniores. Vel: Sanctius
est laborem non aggredi, quam labi sub labore iam temptato. Vel:
Quantumlibet leue iuuentutis iugum onerat leuitatem: hinc est quod
religionis domus duros deposcit incolas, graues corpore, set moribus et animo
grauiores. Vel: Momentanea est religio iuuentutis, indocilis ad flectendum
genua et obseruandum ieiunia, plurimum dedignans frenum obedientie
pati. Vel: Inexpertam religionis abhorret duriciam uitrea mollicies
iuuentutis. Vel: Refrigeratis senibus est adeunda religio, quibus uespera
senectutis uite minatur occasum. Vel: Prematuris hominibus religionis
feruor refrigerium parit quibus uespera iuuentutis uite minatur occasum.
19. EXORDIVM CONSOLATIONIS.
Amplius ad restituendam leticiam desolatis, tua texas exordia in hunc
modum: Quicquid per alluuionem lacrimarum accrescit, totum cedit oneri
et iacture. Vel: Quanta precesserit dampnorum immensitas lacrimarum
riuuli recordantur, que quidem iacturam non minuunt, set eius muniunt
et corroborant passionem. Vel: Muliebre est et recedentibus illacrimari
commodis et uenientibus arridere. Vel: Si uis uirum induere, castiga
lacrimas prodeuntes, eas retrorsum sepeli et absorbe. Vel: Lacrimarum
torrens et languendi sollempnitas dilectionis gerunt insignia simulate. Vel:
Suspectas habeo lacrimas quibus oris superficies, non cordis facies immadescit.
20. IN CONTRARIVM SIC :
Inculpabiles prodeunt lacrime, quas torcular doloris extorquet. Vel:
Immanitatis, non humanitatis est nescire lacrimas quas natura induxit
mortalibus, uel indixit. Vel: Ad amicorum infortunia deplangenda
plumbeos esse, non ferreos, nos oportet. Vel: Inundans lacrimarum
ubertas exuberantis amicicie insinuat puritatem. Vel: Amicorum passio
facit ut nobis innata passio resoluatur in luctum. Vel: Concepti
doloris nubila uix recedunt, nisi prius liquefiant in pluuiam lacrimarum.
p. 899
21. CONTRA MAGISTROS AMBITIOSOS.
Amplius ad magistros quos odor fame trahit ad cathedram antequam
in eis fructus scientie maturescat sic possumus exordiri: Vltra
modum presumit arbor que fructificare destinat ante flores. Vel: Anticipata
maturitas pariendi partus efficit abortiuos. Vel: Satius est citra cathedram
residere, quam per indecoctos sermones ad umbram appellatiui nominis
profiteri. Vel: Ridiculosum est ut docere studeant qui nondum discere
didicerunt.
22. IN CONTRARIVM SIC:
Balbutire antecedit alloqui, et balbutiendo fit transitus ad loquelas: tam
diu delirauit Orpheus, donec inter citharistas superlatiue laudis obtinuit principatum.
Vel: Ad splendorem sereni nominis lucerna frequenter accenditur
probitatis. Vel: Adimplendi sui mensuram uocabuli magistrorum uigilat
intentio: ipsum nomen ad studium etiam inuitos inuitat, ne fama
illorum dormitet, ne sit eis decor uocabuli ociosus.
23. QUOD NON SEMPER PROVERBIA LOCVUM HABENT.
Hoc autem in summa de prouerbiorum dispositione non immerito
est addendum, quod in qualibet epistole parte prouerbialis dignitas sedem
habet. In illis enim fidem non adhibeo, qui semper prouerbium
narrationis estimant precursorem. Sicut autem in nobilium domorum
liminibus decentius marmora sedent, ut ingredientium oculos festina
sculpture iocunditas remoretur, sic in ipso epistole uestibulo post salutationem
preambulans decenter et congrue collocatur. Hoc autem dictatoribus
consulo precauendum, quod ubi narrationem prouerbium antecedat,
ab eius comitatu longe non deuiet, set eam expectet et propre
respiciat subsequentem, ne fedus iurate societatis uel rumpere uel quasi
respuere uideatur.
§§ III-IV
home || autori per secolo: XI XII XIII || el. alfabetico || per generi || testi in prosa || testi in poesia ||