|
[X.] .... dux Amalfitanorum volens eos ad bonum
converti misit ad eos nuntium,
dicens: "Nolite perturbare vos, quia vestrum timuit populus propterea
comprehendit
arma. Sed ite, applicate Reginniculis; et quicquid vobis necessarium
fuerit dabimus
libenter." Illi autem euntes cum sua nequitia descenderunt in terram
et disseminaverunt
se per montana et conscenderunt usque Malitum. Et comprehenderunt unum
hominem
lippis oculis et duos puerulos atque tres feminas. Et descendentes in
Reginnam maiorem
contaminaverunt ibidem cunctas ęcclesias.
Venientes itaque in Reginniculis minoribus
similiter destruxerunt cunctas ecclesias atque altaria. Heu pro dolor,
pudor est
dicere et nefas audire talem contaminationem. Nam altaria Domini
suffoderunt et reliquias
sanctas disperserunt. Cumque hec nefandissima opera populus audisset
Amalfětanus,
voluit insurgere super eos. Sed magnificentissimus dux prohibuit fieri
potius volens
eos ad bonum converti quam ad malum irritare secundum apostolicum dictum:
“Noli
vinci a malo sed vince in bono malum. Unde transmisit eis plurima dona et
cibaria
p. 1018
multa. Sed illi perdurantes in sua nequitia biduo permanserunt in
Reginniculis. Exeuntes
autem inde venerunt Pausitano. Descendentes autem ibidem quidam ex eis
contaminaverunt
eandem ęcclesiam. Sed ascendentes ex adverso Lauritani homines et
vociferantes
et adversus eos desuper lapides mittentes, tremebundi discesserunt. Deinde
venerunt Tribus Serenis et contaminaverunt eandem ęcclesiam. In
insula vero, quae
Gallus dicitur, quidam monachus erat Arsenius nomine et tres alii monachi
et unus laycus.
Cumque voluissent ibidem conscendere, propter eos non potuerunt. Sed cum
insidiantes
conspexissent huc atque illuc, descenderunt ex adverso tres velociores
Ethiopes et unus
super alium ascendentes proiecerunt funem et ex inproviso loco super eos
irruerunt.
Statimque predictum Arsenium monachum occiderunt, et unus ex eis abscondit
se. Alios
vero duos monachos et unum laycum secum portaverunt. Et diripientes
altaria beati
Bartholomei apostoli et omnia exinde auferentes abierunt.
XI. Tunc iniquus et perfidus Boalim fecit ante se venire monachos ipsos et
cepit
eos explorare de insula Capritana. Sed mox simulata nequitia noluit tunc
ibidem pergere,
ut securos eos redderet et postea subito supervenirent eis occulte. Cum
utique convenissent
in Stauim, non ausi sunt ibi ingredi propter magistrum militum, qui
latitabat
ibi cum suo exercitu. Sed applicuerunt in Rubilianam insulam et
destruxerunt exinde
ęcclesias et proiecerunt altaria in terra et totum monasterium
dissipaverunt. Deinde
venerunt Neapolim, sed minime potuerunt ibi descendere. Tunc moribundi
pervenerunt
in insula, quae Maior appellatur, et pugnaverunt fortiter contra ipsum
Gironem et, cum
non prevalerent expugnare eum, confusi persequi cessaverunt. Sed multi
sunt ex eis a
lapidibus vulnerati. Tunc navicula Neapolitanorum, quae a Sardinia
veniebat, comprehenderunt
eam. Deinde ceperunt furibundi per noctem transfretare in Capritanam
insulam.
Sed cum esset magna cęli serenitas, subito facta est perturbatio
magna et procella
maxima, et venerunt pluviae et grandines velut lapides. Exiit ventus
vehemens, et perterriti
sunt Agareni et nequaquam potuerunt Caprim adtingere, sed eiecti sunt in
partes
Lucaniae.
XII. Pensate, fratres karissimi, quanta est virtus beatissimi Constantii.
Ecce languentibus
prebet cotidie sanitatem, penitentibus ostendit criminum remissionem
pariter et absolutionem.
Peregrini quoque Capritani meruerunt ipsum abere protectorem et defensorem.
Nam cum omnes habitatores ipsius insulae pre timore Sarracenorum
confugerent et hac
illac se absconderent, remansit quaedam vetula in sua domuncula, quae
fugere non poterat.
Cumque pavida sederet et timida, audivit quasi sonitum pedum venire. Tunc
tremebunda
et perterrita, Sarracenos venire super se estimans, Dei favente clementia
duos
precinctos seniores angelicos ad hostium suae domunculae conspexit,
dicentes sibi: “Ne
timeas, vetula, quoniam non veniunt hic Sarraceni.” Quibus cum mulier
tremebunda diceret:
p. 1019
“Qui vos estis, domini mei ?” responderunt dicentes: “Nos sumus
Constantius et Severinus
habitatores istius insulae. Et nunc adversus inimicos vestros in mare
decertavimus et eis
resistimus, ut non prevalerent hic venire.” Hoc autem dicentes
recesserunt. Alius quidam
homo manebat absconditus in eadem insula, qui audivit sonitum
subtilissimae tubae
et quasi turbas populorum egredientes de ecclesia sancti Constantii. Tunc
estimavit circumdatam
esse insulam a Sarracenis. Cum autem diligenter audire voluisset tam
dulcissimam
tubam, audivit iterum vocem dicentium: “Eiecti sunt hinc Sarraceni”.
Unde credimus beati
Constantii adesse patrocinium ad expellendas gentes iniquas de sua
parrochia.
[XIII.] Nos ergo, dilectissimi fratres, laudantes et benedicentes Deum,
concurramus
omnes ad beati Constantii preclaram festivitatem, ut ipsius patrocinio
protecti liberemur
a cunctis adversis et a vinculis peccatorum mereamur absolvi.
Congratulemur
omnes in hac die sacratissima, fratres, in qua beatissimus pater noster
Constantius angelicis
manibus est deportatus in cęlum. Exultemus iugiter et semper memoriam
eius recolamus
…Si ergo volumus, fratres, cum beatissimo patre nostro Constantio partem
abere et cum ipso pariter in celestibus regnis gaudere, declinemus
celeriter ab omni mala
operatione et, quantum possumus, iugiter faciamus bene. Sed quia propter
nostram
fragilitatem nullam valemus facere bonitatem, rogemus omnes istum Domini
confessorem,
ut ipsum habeamus adiutorem et defensorem apud Deum patrem omnipotentem et
Iesum
Christum filium eius unicum dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat in
unitate
Spiritus sancti Deus per infinita secula seculorum. Amen.
[XIIII.] Anno videlicet dominicae incarnationis nungentesimo nonagesimo
primo,
die vicesima secunda mensis Iulii, indictione quarta, venerunt Amalfiam
navidia Sarracenorum
predicta.
SERMO DE TRANSITO SANCTI CONSTANTII.
I. Sanctissimus pater noster Constantius, dum in orientali plaga
fungeretur presulatus
officio et aura illius nominis ob insigne claritatis meritum longe lateque
sonaret
per populum et tam salutiferis quam machademicis esset prefartus
charecteribus, in
occiduas est propter durissimam destinatus heresim partes. Qui diu illorum
sochordiam
comprimens, diras acies telo Christi et clipeo euangelii dogmatis
reprimens passim destruxit.
II. Et paulatim frumenta dominici orrei, vepres unde excusserat, conserens
eorum
rigida pectora lappis referta et tribulis vertit in arva germinantia
purpureas violas et
candida lilia. Et cum cunctas mentes prospiceret sponte se subdi Christo
Iesu domino
Deo, dimissas occasus partes, quibus inerat, torridum, unde venerat,
inhiabat scandere
caput. Sed cum Deus dignum illum posse previderet esse alicui gent
solacium, exercuit,
ut Caprea insula omni iuvamine spreta hoc diadema suo vertici stringeret
totum.
III. Peragrante denique illo maritimum callem prefatam occidentem devertit
casu in
insulam. Ibique languore correptus, ad extremum usque perductus, animam,
quam a suo
conditore acceperat, integram atque inlesam restituit. Tunc eiusdem loci
accolae tam
insigne munimen a Deo se accepisse dum cernerent, eius in honore
construentes basilicam
p. 1020
sacrum corpusculum illius condiderunt. Quod usque ad resurrectionis
gloriam, Iesu operante
domino, non desinit innumera exercere miracula.
IIII.Ex quibus plurimis pauca decerpere non est incongruum, ne larga
dicendi profunditas
auditoribus gignat obstacula. Sed priusquam eius proferamus miracula, ne a
quoquam censeamur, quod singulari sub numero prefatam constrinximus
insulam, paulisper
respondeamus. Scimus nempe, quia secundum antiquorum exemplaria pluraliter
profertur
et eius origo taliter indicatur: "Capreae insulae, quae sunt contra
Neapolim sitae, a Capreo,
qui in regionibus his potens fuit, vocabula sumpsere".
V. In his sequenti tempore Telonam Martis filium, cuius monumentum
ostenditur,
regnasse dicunt. Cuius filius Ebalus nomine, non contemptus patris
imperio, egressus
in continenti Latio imperavit. Hunc Virgilius nutritum a fluminis ipsius
nimpha dicit,
quod in his locis, hoc est iuxta Neapolim. currit et Sebethus dicitur.
Dicitur et alio
nomine Rubeolus.
VI. At tamen nos non custodes regulae, sed fidei decet esse omnino,
quemammodum
cunctis spirituales et antiqui extitere patres. Nam et David citharedorum
sagacissimus
in sui carmine libri, quodam in loco agens contra regulam, ita dixit:
"Libera me de
sanguinibus", et alio loco: "Viri sanguinum et dolosi",
similiter quoque et in alio loco:
"Viri sanguinum, declinate a me", cum sanguis singulariter et
non pluraliter dici possit.
Sed nunc ut redeamus, unde digressi sumus, quisquis qualisve apud Deum
iste sanctus
extiterit, sumpta materia proferamus.
VII. Igitur dum incolae insulae Maioris, quae marinis undique eque ut
Capreae
circumvolvitur fluctibus, sanctissimi Constantii in sollempnitate ad eius
tumbam more
solito recurrerent, quidam ardore succensus femineo procuravit quandam
suadere puellam,
ut in nefario opere suum ei assensum tribueret…Sed prephata puella non
inmemor almi presulis beneficiorum, funditus a suo corpore coniugium
pellens. adhesit
extunc perpetuae castimoniae Christumque sibi sponsum adoptans
confessori sancto
templum in Maiore insula cum parentibus suis construxit. Donaque plurima
optulit et
illic usque ad finem vitae suae fideliter serviendo permansit.
[VIII.] Quodam vero tempore, cum Agarenorum agmina ad desolandam
christianorum
catervam carinas conscenderent et longa equoris spatia peragrarent, casu
verterunt
Capream insulam. Quam, ut mos est feralibus eorum mentibus, eundo undique
dum
subriperent, templum adeuntes sancti Constantii, unam devellentes ex
ianuis secum advexere.
At custos templi nimium tristis dum adesset, quod fores, unde templum
clauderetur,
p. 1021
non haberet, et intimo ex corde Dei potentiam et sancti presulis
clementiam
obsecraret, arreptus est sopore. Tunc sanctus adveniens ei post dulcia
famina promsit,
quo in loco littoris ianuam aptam templi inveniret. Qui cum surgeret et
visum, ut cognoverat,
fidelibus panderet, illi protinus emergentes et, ut sanctus promiserat,
ianuam invenientes,
cum magna cordis alacritate deportando, in loco, unde evulsa alia fuerat,
defixerunt. Mira Dei clementia et valde Dei potentia, qui in minimis etiam
rebus non
sinit declarari altius sanctorum suorum miracula! Nam predicta ianua ita
aeque per omnia
aliae coniuncta est, ac si ad eius mensuram, quae superius deportata
fuerat operata
exstitisset. Quo in loco ad laudem Dei et honorem sanctissimi presulis
usque in hodiernum
diem perseverat. Sed tamen, quid necesse est cuncta eius prodigia litteris
exarare, cum
visu oculorum eius acta clarissima ita sint populis recognita, ut multo
plus possint corde
retineri quam nostris scriptis ordinari! Nam ut plurimi, qui ob scelerum
acta cervicem
insanientis superbiae penitentiae vinculo manciparunt, committentes
videlicet undique corpus
circumstrictum artissimis vinculis ferri et collum catenis ante et retro
pendentibus marmoreisque
ponderibus, cum quibus varias orbis partes circumierant, aulam sancti
Constantii
ingredientes, quomodo celitus disruptis nexibus circulisque confractis a
penali sunt vinculo
erepti, si cupimus proferre, plus fastidium quam suavitatem infundimus.
Sed quia tam
hec quam et plurima alia satis populis recognita sunt, nunc ad ea narranda
veniamus,
quae nostris temporibus facta cognoscuntur.
[IX.] Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi nungentesimo
nonagesimo
primo, cum Hismahelitarum cuneus ob fidelium strages equoreum iter sumeret
et totas
undique Calabriae regiones comprimeret, estuare cepit, ut Campaniae
terminos et insularum
circumquaque adiacentium funditus perderet. Sed cum dictus navalis
exercitus valida
manu missus esset a Sicilia, ut rapidi cursu quamcunque telluris partem
perimeret, adveniens
inter Siciliam et Sardiniam coro flante terribiliter dispersus est
undique. Sed pars
quaedam dispersionis a Lucaniae finibus rediens Amalfitanorum urbem
aggredi cupiebat.
Sed populi nequitia eorum cognita immunis recessit. At tamen passim per
vicina loca cursitans, altaria diruens, templa conculcans, sanctorum
reliquias reiciens, pene cuncta
prostravit. Dehinc Boalim dux nefandi exercitus cernens Gallum insulam,
quo Arsenius
monachus tribus cum monachis et uno tunc layco habitabat, cepit explorare
locum, unde
cum suis conscenderet. Sed illis astantibus cum non valeret, iterum huc
atque illuc
conspiciens tres velociores Ethiopes ex averso descendere iussit. Qui unus
super alium
ascendentes proiecerunt funem et ex inproviso loco super eos irruentes
Arsenium occiderunt;
unus ex eis latuit. Duos vero monachos laycumque unum deportarunt.
Simulque
altaria beati Bartholomei commaculantes, quicquid invenerunt, sustulerunt
secum.
Tunc iniquus et perfidus Boalim accersitis monachis cepit diligenter de
Caprea insula
explorare, sed tunc dissimulavit se velle illuc pergere, quatenus securos
eiusdem loci
incolas faceret, ut subito super eos postmodum irrueret. Dehinc peragrans
in Stabi
descendere cupiit, sed non ausus est propter magistrum militum, qui ibi
cum suo latitabat
exercitu. At retorquens iter in Rubilianam insulam monasterium totum
comminuit,
altaria scilicet evellens omniaque conquassans. Deinde Neapolim venit; sed
cum
descendere illuc non valeret, in insulam devertit Maiorem ibique in oppido,
quod Giro
p. 1022
asseritur, dira prelia concitans absque lucro recessit. Inter hec die
abscedente et nocte
adveniente cepit transfretare contra Capream insulam. Et cum summa esset
celi serenitas,
ita obnubilata sunt omnia sidera, ut nulla pars cęli
se visui tribueret. Sed grandines
velud lapides emergentes, impetus quoque vehemens ventorum ita illum cum
suo ferali
depulit exercitu, ut illuc appropinquare nullatenus valeret. Tunc omnes
habitatores ipsius
insulae pre timore eorum fugerunt et in abditis locis se contutaverunt.
Quaedam anus,
quae fugae subsidium habere non valens in sua se taberna constrinxerat, et
cum pavida
sederet valde et timida, audivit quasi sonitum pedum advenientium. Tunc
tremebunda
et territa cepit de propria salute desperare, eo quod Sarracenos sibi
imminere estimaret.
Sed Dei favente clementia duos precinctos seniores angelicos ad hostium
domus intendit,
illi clementi vultu talia proferentes: “Scias nos esse Constantium et
Severinum huius insulae
custodes et per nostrum certamen hinc funditus eiectum Sarracenorum agmen.
Et
ne iam amplius timeas, quia huc venire non possunt.” Hoc autem dicto
protinus abscesserunt. Sed tamen dum ob hunc metum quidam homo in eadem
insula absconsus
maneret, audivit quasi vocem subtilissimae tubae.Cumque diutius intenderet,
ut tam delectabilem
sonum audiret, et estimaret Sarracenorum esse exercitum, audivit tumultum
hominum
ab ecclesia sancti Constantii procedentium et inter se simul dicentium:
“Abierunt hinc
Sarraceni”. Unde nemo dubitet, quia per sancti Constantii protectionem
sepe Caprea insula
a variis pestilentiis liberata est. Et non solum ipsa, verum etiam et
aliae partes regionum,
quae eius sollempnia colunt, omnimodo defenduntur et eius tuitione
proteguntur. Amen.
[X.] Denique adiuvante nos misericordia conditoris nostri Dei et
gratanter loqui
desideramus de amabiliore presule et patre nostro Constantio, quem in
istis nostris partibus
a Deo nobis donatum credimus. Tempore namque vitae suae duos discipulos
habuit,
quorum nomina hec sunt: Unus vocatus est Sergius, alius vero Georgius.
Isti enim
beati discipuli exemplum imitabant magistri, qui cotidie illos confortabat
ad salutem
illoru animarum, ut plus corda eorum in eterna secula crescerent, quam in
hoc mundo
divitias possiderent. Quod et factum est. Nam iam dicti discipuli sic
observabant monita
sancta et precepta sua, ut non solum hominibus perfecti viderentur, sed
etiam omnipotenti
Deo placerent. Tunc ipse sanctus Constantius dilexit eos nimis, ita ut
preciperet
ministris suis ac diceret: "Obsecro vos, karissimi filii, ut ista mea
colloquia abscultetis,
id est post finem meum, ubi me sepelieritis, ibi post migrationem horum
amborum meorum
discipulorum in sepulchro meo, ubi et ego requiesco, sepelite et ipsos, ut
veniat
mihi unus ad dexteram et alius ad sinistram partem. Me autem intermedium
illorum
dimittite." Ita factum est, ut ipse sanctus preceperat in eo ordine.
Quodam vero tempore, cum miracula, quae Dominus ostenderat per sanctum
servum
suum Constantium episcopum, ab hominibus divulgarerentur per orbem
terrarum, homo
quidam habitator civitatis Beneventanae nobilis et dives fuit, qui, cum
esset ardentissimus
et desiderantissimus de corpore beati Constantii, et cogitaret, quomodo
illum de ipsa insula
Caprea raperet. Tunc finxit se venire ad orationem in ipsam insulam ad
basilicam
sancti Constantii. Attulit enim ibidem incensum et dona, sicut mos est
christianis hominibus,
qui ad orationem vadunt. Et petierunt custodem aulae illius, ut ibi
manerent
nocte eadem intus basilice eius. Quod et factum est. Tunc intempesta
noctis silentio
surrexerunt et aperuerunt tumulum, ubi corpus sanctissimi Constantii
requiescebat cum
ipsis duobus discipulis....
|
20
25
30
5
10
15
20
25
30
35
5
10
15
20
25
30
35
5
10
15
20
25
30
5
10
15
20
25
30
35
40
5
10
15
20
25
30
35
40
|