UNIVERSITÀ DI MILANO
UNIVERSITÀ DI NAPOLI FEDERICO II
UNIVERSITÀ DI PALERMO
UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA)
UNIVERSITÀ DI VERONA

ALIM - Archivio della latinità italiana del Medioevo

PAULUS CAMALDULENSIS, Introductiones dictandi

p. 85

< Introductiones dictandi >

1. Constat uerissime quoniam natura condictionis humanae
per hoc ueraciter a ceteris animantibus morti subiacentibus
distat ac praeclarius antecellit, quod loqui potesti Igitur
quam gloriosum sit hominem maximeque bonum clericum
in ea re, uidelicet in loquendi scientia, praecellere hominibus,

p. 86

qua bestiis homines praesunt, facile perpendi ualet.
Hanc uero loquendi scientiam priuatis et publicis rebus utilissimam,
qua possidentibus eam laus, honor, diuitiae, dignitas,
confluunt; qua suis et communibus rationibus certissimum
tutissimumque praesidium comparatur, tribus prosaici dictaminis
causis consequi poterimus, scilicet arte, imitatione,
exercitatione.

2. De arte generaliter, quomodo sit in omnibus necessaria
et quae sit ars dictandi.


Ars animos frangit, ars firmas construit urbes,
Arte cadunt turres, arte leuatur onus;
Et piscis liquidis deprehenditur arte sub undis
Et pedibus siccis per mare currit homo.
Cun<c>tarum rerum prudentia discitur arte;
Arsque uigil magnas saepe ministrat opes.
Et rebus cunctis mundo uel tempore partis
Jam solet ars dominum saepe iuuare suum.

Ars uero dictandi uocari non sine merito ualet doctrina,
quae dat certam uiam rationemque dicendi.

3. De imitatione.

Imitatio est, qua compellimur diligenti ratione, ut aliquorum
similes in dicendo ualeamus fieri. Hinc namque
praecipit Oratius:
Respicere exemplar uitae morumque iubebo
doctum imitatorem et uiuas hinc ducere uoces.

4. De exercitatione, quid sit.

Exercitatio est consuetudo dictandi et assiduus usus dicendi,
quem pene<s> arbitrium est et ius et norma loquendi.
Narrabit nullus qua<n>tum res adiuuat usus;
Vsus enim docuit quod sapit omnis homo.

5. De prosa, quid sit et unde dicatur et quare sit inuenta.

Vobis itaque notitiam prosaici dictaminis habere cupientibus

p.87

uidendum est, quid sit prosa et unde dicatur. Prosa est
producta oratio et a lege metri soluta. Prosum namque dicebant
antiqui productum uel rectum. Alii prosam dicunt ab eo,
quod sit profusa, uel ideo quod spatiosius proruat et excurrat,
nullo sibi termino praefinit<o>. Quae ideo inuenta est, quatinus
in epistolis, quibus tanta uis est, ut nobis absentium
dicta sine uoce loquantur, planior foret ingressus; qui difficillimus
fuit, cum prius omnia uersibus metricis conderentur.

6. De epistola, quid sit et unde dicatur, quibus partibus constet
et quo debeat ordine mitti.


Tractaturi ergo de notificanda scientia epistolarum uideamus,
quid sit epistola et quae huius nominis ethimologia,
quas partes habeat uel quo mitti ordine debeat. Epistola est
oratio mittentis affectum sua circumscriptione insinuans. Dicitur
autem epistola Grece, supramissa Latine: epy namque
supra, stolam Greci missam dicunt; unde sonat epistola, uidelicet
supramissa, eo quod ab una persona mittatur ad alteram
uel quod supramittentis intentione fiat diuersarum personarum,
scilicet delegantis et illius cui delegatur, capax.

7. De diuersitate personarum.

Personarum uero alia sublimis, alia mediocris, alia tenuis
dicitur. Sublimis est, quam nullus dignitate superat, sicut
apostolicus et imperator; tenuis est, qua nullus inferior; mediocris
est, quae inter has utrasque medium locum tenet. ,

8. De <d>iuerso modo scribendi et cur persona delegati per
datiuum praescribatur, mittentis autem per nominatiuum
quandoque subsequatur.

Diuersis itaque personis secundum quanti<ta>tem earum
diuerso modo scribere uera consideratio rerum nos edocet.
Inde procedit quia, dum maiori personae minor scribit, causa
honoris et reuerentiae persona, cui mittitur epistola, ut ei
honor dari uideatur, datiuo casu proferenda est, praemissis
tamen quibusdam nominibus adiectiuis, quibus sua probitas

p. 88

uel suae dignitatis magnificentia conuenienter demonstrari
ualeat; mittentis autem persona per nominatiuum debet
subsequenter exprimi, ut in subsecutione humilitas et in nominatiuo
casu, per quem omnia nominamus, eiusdem rei declaretur
denominatiui subsecutio.
Cum uero aequalibus personis scribimus, quae prius poni
debeat, in arbitrio delegantis est. Quamuis ad aequales et
etiam multotiens ad alienos subditos scribendo, non consideratione
rationis, sed familiaritate[s] dilectionis eorum nomina
praeponamus, ueruntamen, si maior scripserit minori suo,
mittentis persona ex ratione dignitatis debet praeponi, ne
apud eos, quos oportet esse subditos, dum per suppositionem
personarum nimia seruatur humilitas, regendi frangatur
actoritas.
Bonus itaque dictator designatum praeuideat ordinem
personarum, ut secundum quantitates et qualitates earum
modum loquendi conuenientius informet. Sublimibus namque
personis et in magnis causis secundum materiae congruentiam
splendor uerborum factorumque magnificentia exiberi
debet; mediocri[o]bus uero personis oportuna temperate dici
poterunt; tenuis autem persona quanto magis infima est,
tanto minus uerbis affluit et magnarum sententiarum lege priuatur,
sic tamen ut breuitas eius uel ad illum loquentis nullam
generet obscuritatem et uerborum iun < c > tura uigorem
materiae non deserat. Has quidem proprietates si bene custodierimus,
illud trimodum loquendi genus, quod a plerisque
dicitur humile, medium, grandiloquum, sine dubio legitime
complebimus. Vt itaque uerbis Oratii vos alloquar:
Sumite materiam uestris, qui scribitis, aequam
uiribus et uersate diu, quid ferre recusent,
quid ualeant humeri. Cui electa potenter erit res,
nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo.

9. De ordine partium suo loco in epistolas ponendarum.

Iam uero de partibus epistolarum diligenter in proprium
locum ponendis regula talis demonstrabitur, ut praemisso
prooemio sequatur exordium, postmodum subiungatur narratio,
argumentatio, conclusio.

p. 89

Has partes in epistolis ideo necessarias iudicamus, quia
prooemium salutis notat affectum, exordium mentem
prouocat auditoris, narratio quidem, res explicat; argumentatio
fidem uerbis tribuit, conclusio finem totius operis complectitur
et facit.

10. Quid sit prooemium, unde dicatur, quare fiat et cur in
salutatione uerbum non ponitur.

Prooemium est antecedens locutio, quae per salutis
adoptationem, quam praesentat, auditorum beniuoletiam
reddit attentiorem. Prooemium uero dicitur quasi proaemulum,
eo quod fiat pro aemulis uel inuitis auditoribus seu
quod porro emineat operi. Inde uocatur a multis prologus,
uidelicet sermo subsequenti operi praepositus, uel praefatio,
quia ante fatur. Sed cum salutatio nichil aliud sit quam
salutis adoptatio, ut demonstremus quia hoc salutis desiderium
multo fortius uiget in corde quam possit exprimi uoce,
ideo in salutatione uerbum non ponimus.

11. De exordio, quid sit et quibus modis fiat.

Exordium est oratio animum auditoris idonee comparans
ad audiendum cum diligentia. Quod prorsus eueniet, si eum
beniuolum, attentum, docilem fecerimus. Igitur modum, quo
praedicta confici ualeant, demonstremus.
Auditores quidem b<en>iuolen<te>s, attentos et dociles
facere quattuor modis poterimus: a nostra quandoque persona,
multotiens et a persona nobis aduersantium, plerumque
a persona nos audientium, et a rebus ipsis.
A nostra, si de nostris factis et officiis sine superbia
dixerimus, si crimina et obiectiones patenti ratione propulsauerimus.
/*
A persona uero nobis aduersantium captabitur apud auditores
beniuolentia docilis et attenta, si crudelitas eorum,
superbia, potentia, usus arrogans et intollerabilis tantus monstrabitur
fore, ut in his rebus uideantur magis confidere quam
de causa iustitiae.

p. 90

A persona uero auditorum beniuolentiam docilem captabimus
et attentam, si res ab eis fortiter, sapienter, mansuete
gestas ostenderimus, uel si, quam laudabilis et honesta sit
iudicii eorum se<n>tentia, sine nimia demonstrauerimus
assentatione.
A rebus ipsis docilem, attentum et beniuolum faciemus
auditorem, si nostras laudando uel ipsorum res uituperando,
ut conuenit, talis dicamus, quae uera seu uerisimilia monstrentur.
Quod Oratius in Poetria praecipit inquiens:
Aut famam sequere aut sibi conuenientia finge.

12. Quid sit narratio et quae debeat habere.

Nunc de narratione, quae causae continet expositionem,
dicendum uidetur. Est itaque narratio gestorum uel peragendorum
subsecutiua locutio. Narrationem uero conuenit habere
haec tria; ut sit breuis et lucida uerique similis. Nam quo
breuior fuerit, eo docilior et cognitu facilior apparebit, quod
innotescens Oratius ait:
Quicquid praecipies, esto breuis, ut cito dicta
percipiant animi dociles teneantque fideles.

13. Quomodo ualeat narratio fieri brevis.

Breuis uero fiet narratio, si unde necesse fuerit, initium
sumetur et non ab ultimo repetetur; et si cuius rei satis erit
summa<m> dixisse, eius partes non dicentur; si non longius
quam scitu opus est in narrando processerit; si non transierit
in aliam rem; si praeterierit quod non adiuuet; si unumquodque
semel tantum dixerit.

14. <Qu>o possit ordine narratio <f>ieri aperta.

Aperta quidem narratio uidebitur, si res eo ordine ut
gestae sunt aut uelut geri potuerunt, non sub ambiguitate
narrari probatur. Ad haec namque taliter peragenda informamur
per Oratium, cum dicit:

p.91

Ordinis haec uirtus erit et Venus, haud ego fallor,
ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici.
Si uero maioris utilitatis intentio uices rerum uel modum
temporum mutare compulerit, fiat secundum consilium sapientis
eiusdem Oratii:
Pleraque differat et praesens in tempus omittat.

15. Quibus rebus narratio uerisimilis f iat.

Verisimilis narratio fiet, si, ut mos, ut opinio, ut natura
postulat, dixerimus; si spatia temporum, personarum dignitates,
consiliorum rationes, locorum quoque oportunitates
uel difficulta<te>s ad eam rem, de qua narratur, monstrauerimus.
Hinc namque nos admonet quem sequimur Oratius
inquiens:
Qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis,
quo sit amore parens, quo frater amandus et ospes,
quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae
partes in bellum missi ducis: ille profecto
reddere personae scit conuenientia cuique.
Quod taliter exhiberi debet, ut uera uel uerisimilia credantur,
quae dicuntur, sicut in ode legimus Oratii:
Ficta uoluptatis causa sint proxima ueris:
ne quodcumque uolet poscat sibi fabula credi.

16. Quid sit argumentatio, unde dicatur et quibus modis fiat.

Argumentatio est oratio, per quam nostrae causae fidem
probamus aut aduersa confri<n>gimus. Dicitur autem argumentatio
quasi argumenti ratio, rem probabiliter ostendens
aut necessarie demonstrans. Omnis igitur argumentatio aut
per inductionem tractanda est aut per ratiocinationem. Inductio
est oratio ex ipsa re probabile aliquid eliciens, quod
expositum et per se cognitum sua se ui et ratione confirmat.
Illud autem uolumus intelligi nos rationabiliter probeque
manuteneri, quoniam, si narratio apertissimas res explicat,
ibi argumentatio dimitti quandoque ualet.

p. 92

17. De conclusione, quid sit et quo fiat modo.

Iam nero quid sit conclusio uideamus. Conclusio est
exitus et determinatio totius orationis. Ergo concludendum
taliter erit, ut concitemus animos audientium per humilitatis
et deuotioni < s > uerba, et, si res deposcit, per minarum
praecepta implere, quae dicimus, aut rebus acquiescere, quas
petimus. Quisquis igitur tibi nomen boni dictatoris cupis
acquirere,

Verbi principium, finem quoque conspice uerbi,
Vt possis melius praemeditata loqui.
Principium finemque simul prudentia spectat;
Rerum finis habet crimen et omne decus.


18. Quibus rebus epistola decenter poliri ualeat, scilicet elegantia,
dignitate, conpositione.


Notabile quoddam memoriae diligenter commendari debet,
ut, sicut demonstrauimus, quid sit epistola et quas partes
habeat uel quo mitti debeat ordine, sic quomodo poliri
praedicta ualeant, breuiter intimemus. Omnis quippe bonus
dictator polire uerba sua debet per elegantiam, dignitatem,
compositionem.

19. Quid sit elegantia in dictaminibus.

Elegantia est, quae facit, ut unumquodque uerbum aperte
declaretur, ,usitato quidem sermone aut proprio. Vsitatus
sermo ;est, qui uersatur in quotidiana et publica consuetudine;
propriu<s>, qui patenter illius rei est aut esse potest,
de qua loquimur. Talem uero elegantiam nos ammonet Oratius;
tenere dicens;

….Licuit semperque licebit
signatum praesenti nota producere nomen;

et quare subiungit:

p. 93

Vt siluae foliis pronos mutantur in an<n>os,
prima cadunt: ita uerborum uetus interit aetas.
Multa renascentur quae ante cecidere cadentque
quae nunc sunt in honore uocabula, sic uolet usus,
quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.

20. Quid sit dignitas bonorum dictaminum.

Dignitas est exornatio, quae per sermonis dulcedinem,
per sententiae uenustatem diuersis modis mentem reficit auditoris.
Quod saepe faciendum Flaccus demonstrat inquiens:
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci,
lectorem delectando pariterque monendo.

21. De compositione in dictaminibus exibenda.

Compositio est illa diligenter emendata complexio, quae
in cunctis partibus epistolae per gramaticam, recte loquendi
scientiam, nomina et uerba ceterasque dictiones congrue disponit,
et eadem bene disposita ornatis et expolitis rethoricae
artis coloribus pingit et, quid unicuique personae, sexui, aetati
et ordini conueniat, prout necessitas requirit, dialeticis argumentationibus
ostendit. Ad talem compositionem nos compellit
poetricus dicens:
Vir bonus et prudens uersus reprehendet inertes,
culpabit duros, incomptis allinet atrum
transuerso calamo signum, ambitiosa recidet
ornamenta, parum claris lucem tiare coget;
arguet ambigue dictum, mutanda notabit.

22. De uitiis quae uitare debet bonus dictator.

Postquam uero demonstrauimus quibus, modis epistola,
non solum fieri, sed etiam depingi ualeat, restate declarare
bonus dictator quae uitia fugere debeat. Sic namque moniti
quid cauere uel sequi debeamus, celsitudinem bene dictandi
poterimus optinere. Vitia igitur, quae in nostris cavere debemus
locutionibus, haec sunt: barbarismus, soloecismus, acyrologia,
tapinosis, macrologia, tautologia, enclipsis et cacosyntheton,

p.94

collisio uocalium, et metacismus ac peryodus (si
aliquo excessu senarium numerum punctorum superauerit),
et aliqua, quae ob sui prolixitatem nequaquam uoluimus ad
praesens numerare.

23. Quid sit barbarismus et unde dicatur.

Barbarismus est siquidem barbarorum locutio litt<er>as
uel syllabas siue accentus earum inproprie denuntians. Dicitur
uero barbarismus a barbaris gentibus, quia Romani, dum
per totum mundum legibus Romae compositis uniuersos regerent,
a diuersis prouinciis quosdam uenire Romam fecerunt,
ut ibi Latinitatem discerent. Qui tamen Latinam linguam proprie
non ualentes proferre, ipsam corrumpere coeperunt et
ideo placuit, ut corrupta per barbaros locutio barbarismus
uocaretur. Quod uitandum fore demonstrat Oratius dicens:
Scimus inurbanum lepido secernere dicto,
legitimumque sonum digitis callemus et arte.

24. Quid sit soloecismus et unde dicatur.

Soloecismus est plurimarum dictionum non bene ordinata
constructio, ut, si quis dicat " apud amicum uado " uel
" ad amicum sum ", soloecismum facit. Melius namque dicitur
" apud amicum sum ", " ad amicum uado ", quoniam patenter
" apud " stabilitatem significat, " ad " uero motionem.
Fiunt etiam. soloecismi, sicut monstrabimus, in ceteris partibus
orationis et in <h>arum quoque accidentibus: nam cum
nomen proprium loco a<p>pellatiui ponitur uel pro aduerbio
reperitur seu quaelibet pars orationis pro alia dicitur, soloecismus
fieri probatur. Quod ne fiat, per Oratium monemur,
cum dicit:
Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quiuis
speret idem.
Dicitur autem soloecismus a ciuitate Soloe, cuius habitatores,
cum Romanam linguam discere uellent suamque propriam
seruare, utramque corruperunt, ponentes nomen pro

p.95

aduerbio, ut " toruum " pro " torue ", uel casum pro alio casu,
uelut Virgilius in persona Didonis ad Troianos loquentis ait:
Vrbem quam statuo, uestra est; subducite naues;
accusatiuum namque pro nominatiuo ponens soloecismum
fecit. Sic etiam reliquae partes orationis non bene coniunctae
soloecismum faciunt.
Inter barbarismum uero et soloecismum haec manifestatur
fore diff<erenti>a, quoniam barbarismus, tantummodo
fit in una parte orationis, soloecismus autem plures habet
dictiones non legitime coniunctas.

25. De acirologia, quid stt et unde dicatur.

Acyrologia est sine sua proprietate dictio, ueluti si quis
dicat " sperare " pro " timere ", cum spes ad bonum, timor
uero pertineat ad malum: speramus namque bona et timemus
aduersa. Sicut autem peritus interpres manifestauit, a
Grece dicitur in Latinum sine, ci[ce]ro proprium, logos sermo;
inde acirologia, uidelicet sine proprietate sermocinatio.
Hoc genus locutionis ui<t>ari debet testimonio Flacci praecipientis:
/*
Singula quaeque locum teneant sortita decenter.

26. De tapinosi.

Tapinosis est locutio statum magnae rei per infima uerba
infirmans et destruens, ut legimus quendam posuisse " gurgitem "
pro " mari ", quando ait:
Apparent rari nantes in gurgite uasto.
Dicitur uero tapinosis Grece magnae rei infirmatio. Hunc
siquidem loquendi modum, scilicet ne rem magnam uilibus
et infimis uerbis dicamus, nostra sollerter fugere debet prouidentia,
testimonio poetrici dicentis:
Non, quicumque deus, quicumque adhibebitur heros
regali conspectus in auro nuper et ostro,
migret in obscuras humili sermone tabernas.

p. 96

27. De macrologia.

Macrologia est longiloquium res non <ne>cessarias conprehendens,
ut ibi " legati non impetrata pace retro, unde
uenerant, domum reuersi sunt ". Paucioribus namque uerbis
competentius potuit dixisse " legati non impetrata pace domum
reuersi sunt ". Sciendum uero quia macron Grece, in
nostra lingua interpretatur longum; logos autem, sicut iam
diximus, locutio interpretatur, inde macrologia, scilicet longiloquium
dicitur res non necessarias conprehendens. A tali
quidem longiloquio cauere nos ammonet Oratius dicens:
Quisquis legitimum cupiet fecisse poema
audebit, quaecumque parum splendoris habebunt
et sine pondere erunt et honore indigna ferentur,
uerba mouere loco…

28. De tautologia.

Tautologia est locutio eandem rem licet diuersis uerbis
repetens, ueluti est
… si facta uirum seruant, si uescitur aura
aetherea, neque adhuc crudelibus occupat umbris.
Totum namque quod repetitur una res est, sed creb<r>o
sermone pronuntiata. Vnde merito tautos Grece, repetitio
dicitur Latine. Quapropter locutionem uerbis plurimis eandem
<rem> repetentem tautologiam uocamus. Hanc siquidem loquendi
consuetudinem, quam notificauimus appellare tautologiam,
nobis interdicit Flaccus dicens:
Obscurata diu populo bonus eruet atque
leuabit cultum et uirtute carentia tollet.

29. De enclipsi.

Enclipsis est defectus dictionis, in quo necessaria uerba
desunt ad perfectionem sensus demonstrandam, ut " haec
secum ". Tali quidem locutionis genere cum defuerit uerbum,
fit enclipsi et imperfecta remanet sententia. Quod ne fiat,

p.97

audiamus Orat<i>um dicentem:
Dictator prudens quaecumque uolet constructio plena
proferat in lucem speciosa uocabula rerum.

30. De cacosintheton.

Cacosintheton est uitiosa uel mala compositio dictionum,
quae plures potest habere constructiones, unde dubius generatur
sensus, ut est
Aio te, Aeacida, Romanos uincere posse.
Ignoratur enim utrum Romani debeant uincere Aeacida,
an Aeacides Romanos. Dicitur autem caco Grece, malum uel
uitiosum Latine; sinthesis uero compositio, unde cacosintheton
dictionum uitiosam compositionem rationabiliter uocamus.
Quam sollicite deuitans perfectus dictator
arguet ambigue dictum, mutanda notabit.

31. De collisione uocalium, quomodo debeat uitari uel qualiter
non euitata possit emendari.

Istud quoque nobis uidetur obseruandum, ut, si dictio
in uocalem finierit, subsequens nullatenus incipiat per eandem
uocalem. Mala namque compositio est incipere per illam,
uocalem, quae superior finierat, quoniam propter uicinitatem
collidi altera illarum uidetur, quod non debet fieri. Si uero
utraque pronuntietur, nimius probatur esse hiatus oris. Quae
omnia bene uitabimus, si pronuntiando inter illas morulam
fecerimus.

32. De metacismo.

Cauebimus similiter, ne dictionem finiamus . in " m "
uocali sequente, quoniam semper colliditur a sequentis dictionis
uocalibus, quod uitium dicitur metacismus, nisi fuerit
positura ibi per exigentiam congruentis puncti uel distin<c>tio
aut subdistinctio uel peryodus.

p. 98

33. Quid sit et unde dicatur positura in prosa.

Positura uero in dictaminibus prosaicis est positorum
nominum seu uerborum ceterarumque partium rationabilis
determinatio, qua lectionis sensum, dum per interualla diuidimus,
intelligibiliorem facimus et respirandi comoditatem facilius
recipimus. Dicitur autem positura a ponendo, eo quod
ponit integram locutionem cum finitiuo puncto.

34. Quid sit et unde dicatur punctum.

Punctum uero dicere possumus sententiae notam, quae
punctionibus diuerso loco positis demonstratur. Vbi namque
constructionis nondum plenus est sensus, sed tamen post
conceptam sensus particulam respirare oportet aliquantulum,
post ultimam litteram solum ponimus siquidem punctum, et
hoc primam positionem fore dicimus. Inde merito talem sententiae
notam punctum, uidelicet positioni unctum, hoc est
iunctum, uocamus.

35. De distinctione.

Postquam uero de constructione post primam positionem
sensus integer habetur, sic tamen ut de plenitudine sententiae
supersit aliquid, punctum cum uirgula iuxta medium litterae
ultimae ponimus et hoc distinctionem prorsus appellamus,
eo quod distinguit, uidelicet deorsum a puncto aliquid
tangit. Vel dicitur propter hoc distinctio, quia diuersa
<i>ungit, dum praecedentia a subsequentibus disiungit.

36. De subdistinctione.

Si post distinctionem uero nondum finitur, sed adhuc
taliter pendet oratio, ut alio indigeat puncto, hoc quidem
subdistinctionem uocabimus ideo, quia priori distinctioni
supponitur.

37. < De periodo >.

Vbi uero: tuta clauditur sententia, fit peryodus, quoniam
circumiens argumentando dictator et per iam dicta puncta
sententiam terminando ad conclusionem, uidelicet ad laudem,
peruenit. Quaedam namque laus est proposita bene concludere,

p. 99

unde talem conclusionem merito peryodum uocamus.
Pery namque secundum Grecos circa, oda uero laus interpretatur.
Peryodus autem, si quo excessu senarium numerum
punctorum superauerit, uitiosus erit, quoniam nimis fatigatur
ibi legentis spiritus.
Haec siquidem praedicta uitia boni dictatores ecclesiae
Romanae caueant; haec uitare student quicumque regulam
rectae locutionis pleno effectu sortiuntur.
Sed quoniam de bonis dictatoribus ecclesiae Romanae
mentio nobis occurrit, merito notandum uidetur quas proprietates
humilitatis in salu<ta>tione, quam papa dirigit, teneant
et quare locum tempusque dationis in fine litterarum
designent.

38. Cur dominus papa seruum seruorum Dei se nominat
et per suas epistolas apostolica<m> benedictionem
mittit
.

Noscat itaque prouida bonorum dictatorum clementia,
quoniam, sicut legimus, usque ad tempus beati Gregorii alii
summos sacerdotes, alii uero uniuersales se in epistolis suis
appellabant. Sed beatus Gregorius scribens Iohanni Constantinopolitano
(qui Iohannes uolebat uniuersales appellari)
ostendit rationabiliter hoc proprium fore pontificis Romani;
qui tamen pro humilitate papam se nominare seruum seruorum
Dei postmodum constituit, dignum siquidem iudicans
ut quanto papa maior est ceteris, tanto plus se humiliet in
cunctis praecepto Salomonis dicentis:
Quanto maior es, humilia te in omnibus.
Hic patris affectus, hic est pastoris ardor, haec circa.
comitem gratia uel famulum. Hinc qui post illum sunt hac
in sede locati, malunt se ser[r]uos scribere quam dominos.
Salutem uero et apostolicam benedictionem mittit, ut
uideatur eandem benedictionis gratiam suis optare filiis, quam
Christus dedit apostolis.

p. 100

39. Cur in fine litterarum domini papae tempus et locus
dationis notatur.

In fine quoque litterarum mentio fit loci et temporis,
quo datae sunt, propter hoc, quoniam litterae domini papae
similitudinem, quin potius ueritatem, sacrarum legum continent;
sed iure fori leges, quae tempus et locum non determinant,
in nullo prorsus ualere iudicantur. Enimuero litterae
domini papae licet uim legum teneant, tamen tempus et locum
demonstrant, ut uerborum pronuntiatione legum diuinarum
pondus innuant, et etiam iure fori per demonstrationem
loci et temporis firmitatem ualoris optineant.









5







10






15




20






25





30






35











5





10





15





20






25





30










5




10




15




20




25




30






35









5






10




15






20



25




30











5




10






15





20





25






30








5






10




15




20






25




30











5





10







15




20






25






30







5






10






15




20




25






30











5





10




15






20




25




30










5




10






l5




20






25




30










5




10





15





20




25






30











5




10





15





20





25





30








5






10




15






20





25








30










5




10





15





20




25




30












5




10



home ||  autori per secolo: XI XII XIII ||  el. alfabetico || per generi ||  testi in prosa ||  testi in poesia ||