|
p. 440
Alme Deus rector, qui terre frena gubernas,
nec sinis absque jugo sedes fluitare supernas,
omnia Pergamee, pie rex, da commoda genti
pestibus ut careant sevis casuque nocenti.
Nam gens ista, tuas leges et jura colendo,
non te deseruit peregrinum dogma sequendo.
Hinc equidem magnam mercedem sepe secuta
hostibus in mediis fuit a discrimine tuta:
namque peregrino vicinia diruta Marte
sepe fuit; stetit hec ulla non territa parte.
p. 441
Nunc age, largitor cunctorum summe bonorum,
annue me rerum breviter meminisse priorum.
Tempore quo Galli Senones in Martis amore
florebant, Italum petierunt regna furore.
Dux erat his Brenus, gladio metuendus et asta,
cuius ad aspectum nutabant oppida vasta.
Dicitur hic urbes Italum posuisse per arva
et validas arces et non munimina parva;
sed, cum Pergameos vidisset denique tractus:
"Nunc sum, quod petii – dixit – sepissime, nactus".
Hic igitur cinxit tria mira cacumina muro
liber ut incursu foret atque timore futuro,
turribus expositis per cunctas undique partes
ut nichil hostiles noceant his menibus artes.
His etiam castri munimen struxit amenum
hactenus ipsius dictum de nomine Brenum.
p. 442
Si quis forte situm nescis nomenque locorum,
spe brevius summam tibi nos dicemus eorum.
Nomina quin etiam si discere queris aquarum,
nominibus propriis quasdam referemus earum:
sed memorabo tamen loca primitus exteriora,
quis animadversis, exordiar interiora.
Inchoat Aurore pes clari Montis ab axe
quinque sub occiduum tendens quasi milia laxe:
sed duo porrectus, quasi crux, in cornua, plaustrum
dexteriore petit, levo declinat ad austrum.
Principium tenet urbs omni spectamine plenum,
finis habet vero durans in secula Brenum.
Hinc pretercurrunt duo flumina gurgite miro
montibus ex altis orientia murmure diro:
Sarius a solis nascentis labitur ora,
Brembus ab occidua quaciens resonantia lora;
huic quoque vicinus currit sevissimus amnis
'Murgura' nomen habens, arvorum non sine damnis.
Quis numerare queat quot ab hoc manantia Monte
flumina sint, sacro passim nascentia fonte ?
p. 443
Hic locus est geminus divina conditus arte,
nulla gerens hominum quavis munimina parte.
Nomen utrique dedit proprium possessor eorum,
cui situs in primis placuit cultusque locorum.
Hic a Fabricio memoratur 'Fabricianus',
Pampilius nomen dedit illi 'Pampilianus'.
Hic calidas oras pronus despectat ad austri,
ille perhemne videt pigri juga frigida plaustri.
Si peteret quondam Romana potentia Penos,
aut hos aut illos qui nolunt sumere frenos,
mille dabant isti Rome toracas aenos
et validos bellis animos vultusque serenos !
Sed Fortuna bonis hominum male fida recessit
et loca, tanta prius, sevissima sub pede pressit:
nam modo vix equites capiunt hic arma ducenti
unde falanx ibat millena sub ere nitenti.
Tertius ad Noton est, Pretoris nomine dictus,
mille per amfractus et mille volumina fictus
unde nec insidias nec vim timet ille furorum,
p. 444
munere nature munitus et arte Priorum.
Hic veterum fulgent miranda palacia regum,
hic etenim viguit jus et celebratio legum;
hic etiam gelidus fons est, ut dicitur, unus
cui natura potens dedit hoc mirabile munus:
huius si quis aqua pociatur sepe serena,
non timeat rabidos morsus nec dira venena.
Huic vicina manet gens hoc secura timore,
libera vexatur quo cetera terra labore.
Hinc ubi procedes paulum Titanis ad ortum
respice Crotatii felicem divitis hortum,
quem regina potens ambivit marmore Grata,
Pergamee sedis regeret cum sceptra beata.
Illic omne viret genus omni tempore florum,
ex quibus egrotos sanans vis exit odorum.
Crotatius huius avus regine dicitur illam
constituisse bonis propriis magnopere villam,
unde fuisse locum veteres dixere vocatum,
cuius et ipse locus conservat corpus humatum.
Signa rei manifesta tibi dabit alta columpna,
post obitum domino quam gens fabricavit alumpna.
p. 445
Plurima principibus loca sunt ibi structa vetustis
carmine digna novo Musisque canenda venustis,
que quia lectorem numerando gravare timemus,
singula nominibus propriis idcirco silemus.
Est tamen ex illis unus non jure silendus,
quem Mucius fertur princeps statuisse verendus:
unde locus nomen quoque suscepisse putatur:
nam Mucius gentis veteri de more vocatur.
Ipsius ergo situm breviter gentemque canamus
nec latuisse locum tantum sub nube sinamus.
Incipit a Phebi collis fervore calentis,
clima petens arcti rigide plaustrique gementis:
hic prope planiciem tumulum subvectus acutum
gestat, ab insidiis hostilibus undique tutum,
utpote quem triplici muro vis Mucia cinxit
precipitisque jugi pendente cacumine vinxit.
Castanee silve semperque virentia prata,
vites, poma, nuces, olee, fons, arva beata;
silvaque ditat eum, variarum plena ferarum,
retibus aut canibus capitur pars plurima quarum.
Quin eget ad vite re nulla munia digna,
nobilitavit eum quia sic natura benigna:
hunc tenet antique gens alte nobilitatis
finitimos superans armis opibusque beatis.
Hinc prodire solent sapientum corda virorum,
consiliis cedunt urbana negocia quorum:
ex quibus Ambrosius, quem plenitudo bonorum
ornat ab etatis puerilis tempore morum,
p. 446
quem, dum vita comes fuerit sensusque, colemus
carminibusque novis et digna laude canemus.
Ducta propago datur cuius clarissima gentis
principis Apponis, regali stirpe potentis:
hic quondam Gallos linquens angustaque rura,
Itala dum cuperet fervente capessere cura,
transiit adversos hostes et prelia dura
arvaque multa manu cepit castellaque plura;
sed loca nulla tamen placuerunt visa petenti
ut Mucii rupes nido decorata nitenti.
Hanc igitur longa cepit vix obsidione,
cetera consuesset quamvis sibi subdere prone.
Preteriturus eram te pratis, Longule, dives,
carmine sed nostro, spero, per secula vives.
Tu[que] Noti spectas oras solisque calores
et virides nutris oleas Bachique liquores.
Hic fuit, ut perhibent, Fabii celeberrima sedes
Pergameas missi quondam tutoris ad edes;
hic Martis juvenes affectabantur ad arma
atque feras pugnas ictusque repellere parma.
Marcius inde quidem Campus locus iste vocatur,
quamvis nullus ibi ludus vel pugna geratur.
Vertito, Musa, viam laxans retinacula freni
carminibusque situm paucis michi pandito Breni.
p. 447
"Rupe sedens celsa, nimium similique cadenti,
non equitum turmuas peditumve phalanga timenti,
Hesperon et solis currum jam pene repentem
Occianique senis videt equora salsa petentem.
Fertilitate sui locus iste beatus agrorum
multimodis frugum speciebus habundat eorum;
hunc quoque percurrit flumen cognomine Quisa,
cuius aqua melior nusquam fuit altera visa;
quam quia lesisti tibi sit, Gualderice, venenum
exitus, ac tumulus post debita funera cenum ".
Musa, quiesce parum fesseque sit hic tibi meta,
ut recreata queas ad cetera pergere leta.
Pergama si veteres habuissent alta poetas,
Herculis et Bachi transissent nomine metas;
sed Bellona furens omnes in bella trahebat,
nullus erat vates, nullus bene gesta canebat.
Hinc periere, licet virtute manuque probati,
pluraque liquerunt incommoda posteritati.
p. 448
Nam velut apposito vires capit ignis ab igne,
sic quis quando legit vel facta vel edita digne.
Non igitur veterum verbis audita silebo,
nec nocitura michi livoris tela timebo.
Namque venenoso laniet si dente laborem,
atra michi meritum post fata relinquet honorem.
Livor edax proprio paulatim solvitur igni,
cuius cura bonis est sola nocere maligni;
sed promissa tamen supra prius ordine solvam
Pergameeque situs urbis gentemque revolvam.
Hanc michi pande viam cuius regit omnia numen
ingeniique, tuum munus, michi confer acumen.
Passibus ascensis quasi mille rubentis ab ora
Aurore, scopulis rigidis sedet illa decora;
partibus arctois et pigri sidere plaustri
tantumdem plano ferme removetur et austri;
hec quoque porrigitur spacio per montis acuta
culmina, natura manuumque juvamine tuta.
Sunt gemine valles diversis tractibus orte
obliquis oculis in se vultuque retorte,
que penitus reliquo seiungant menia Monte
adversa sese ferientes obvia fronte,
in medio modicus nisi collis eas prohiberet
atque, sua sese defendens mole, teneret.
p. 449
Non est mons alius melior tibi, Bache proterve,
non alibi tantum placuit sua silva Minerve;
nam velut alta caput gemmis auroque corona,
sic urbem circa loca cingitis omnia prona.
Quatuor urbs oris portis patet ipsa quaternis,
interius grummis (ceu diximus) edita ternis;
his quoque per Montis recto juga limite postis
ut procul aspiciens illos exorreat hostis.
Inter eos plures linquit natura plateas,
quis pueri faciunt ludos nimpheque choreas;
his quoque cursores et ad aspera bella legendos
experiuntur equos cives et pluris emendos.
Hinc gelidi laticis de saxis edita vena
fontibus aut puteis hauritur ubique serena.
Sed celebrata magis cunctis cultoribus urbis
una fuit semper non ullis arida turbis,
que, licet antiquis non sit memorata poetis,
non tamen est patriis solummodo cognita metis.
Nam quecumque petunt insignia Pergama gentes
huc visum veniunt, aliis recitare volentes;
sed quia carminibus melius commissa sciuntur
(nam non mutatis verbis repetita leguntur),
carminibus fontis nomen[que] situmque canemus,
queve sit illius natura potens referemus.
Sunt duo vicini tumuli, quos orrida vallis
scindebat penitus, fuit urbs cum condita Gallis.
Non tunc plaustra boves, sicut nunc, inde trahebant,
non equites illinc equitare profecto valebant:
p. 450
hanc igitur clivis validis equare volentes,
eius utrumque caput muris clausere colentes
saxa[que] vel tenuem supero de vertice limum,
quo via plana foret, traxere vallis in imum.
Fons erat in medio gelidus [visu]que venustus,
nec lune radiis nec lampade solis adustus;
marmoreis igitur scalis per concava jactis
fornicibusque super firmis summopere tractis,
tramite clivoso fontem traxere per ima
vallis, ad Arctoum rugoso frigore clima.
Hic inter muros sinus est in concava sectus
parietibus cinctus solidis et fornice tectus;
imfima sunt mersis de marmore strata profecto,
montibus e Ceni multo molimine secto;
quo trepidante gradu veniens fons ille receptus
gurgitis ingentis fit ibi lacus undique septus.
Funibus hauritur modicis tamen unda liquoris
paulisper distans supremi marginis oris.
Assiduos cantus gelide quoque noctis in horis
at[que] sonos, veteris quos dat memor Echo doloris,
audit et inhitu crebro letatur equorum,
quos laticum potu levat anxietate suorum.
Namque suos fontes puteosque relinquere nimphas
sepe videre queas istasque requirere limphas;
huc pecus omne libens, unda labente relicta,
currit uti Paphie volucres ad pabula ficta.
Non stupeas homines cupide meliora petentes
cum pociora petunt pecudes ratione carentes.
Cur tamen hec faciant possis ut mente videre,
numinis auxilio summi temptabo docere:
quamvis nature nequeat secreta latentis
fonditus humane ratio cognoscere mentis.
p. 451
Credo quod unda, diu lassata cadendo, rigorem
ledendique viam ponat nocuumque vigorem,
cum suscepta lacu requieverit ipsa silenti
nec trepido cursu quatitur nec flamine venti;
hinc gravitate carens levius per viscera manat,
membraque fessa levat, languentia corpora sanat.
Sed ne forte putes hec quisquam frivola dicta,
expertus poteris cognoscere non fore ficta:
si tamen huius aque fialas metire quaternas
alteriusque pares mensuras accipe ternas,
inque pari trutina pones utrumque liquorem,
vergere (mira fides) miraberis ipse minorem.
Quin etiam Bachi si vis lenire furores,
eius inequales capies duo vasa tenores;
huic dabis ex alio mensuras flumine ternas,
huic, ex prescripto, similes impone quaternas:
plus tamen amittet proprii mensura saporis
cui fuerit limphe mensura jugata minoris.
Si fontis nomen cupias audire potentis
(dum tibi, Musa, refert vatis, remorare, canentis)
Vaginus antiquis dictus fuit inde colonis,
quod genibus vadit scalis per concava pronis.
p. 452
Fors que sit facies queras quoque nosse domorum,
vel qua materie sint aurea tecta meorum;
sed ne manca voces ulla mea carmina parte,
hoc etiam nostra dabitur tibi munus ab arte.
Optima queque domus, multo fundata labore,
pauperis et ditis simili decorata nitore.
Saxea materies e Montis viscere secta
circuit omne latus decoratque micantia tecta.
Rara, sed hoc certe, fugit aera turris in urbe,
rara quod eius habent inter se prelia turbe;
namque ligat stabili nodo pax aurea cives:
pace manet pauper, pacis quoque federe dives.
Non alias tante leges aut civica jura
aut decus aut pietas viget aut concordia pura.
Tradita cura viris sanctis est hec duodenis,
qui populi jussis urbis moderantur habenis;
hi sanctas leges scrutantes nocte dieque
dispensant equo cunctis moderamine queque.
Annuus his honor est, quia mens humana tumore
tollitur, assiduo cum sublimatur honore.
Tela, manus, clipeos, arcus ensesque rigentes,
cassidas et triplices toracas equosque frementes
hostibus opponunt adversis absque timore,
viribus audaces solitis animique vigore.
Nam pueri discunt simul arma sitimque famemque
ferre, simul solis gravidos estus hiememque:
non igitur mirum si nesciat ille timere
qui, puer, ista tulit, poterat cum jure pavere.
Si quis opes optet cognoscere Pergameorum,
que sint arma viris cultusque notabit equorum,
p. 453
ornamenta quibus sint clara micantibus auro,
intextis vario gemmis celamine mauro.
Non tamen ulla viris in cultus cura nitore:
quisque magis gaudet proprio clarere labore.
His igitur cunctis urbs hec quia condecoratur
cui vult blanditur, cui vult secura minatur.
Hic quoque fessa parum retinacula solve, Camena,
dum vigor ex haustu redit, inde resumito frena.
Pergamee positum descripsimus hactenus urbis,
quive sit illius Mons, queve potentia turbis.
Nunc michi sepe senum verbis audita referre
annue, qui celum colis et regis imfima terre.
Tu michi pande viam, tu dux michi carminis esto:
tutus enim graditur cui sit tua dextera presto.
Ut virtute sua Brenus munimina facta
arvaque cuncta sibi vidit vicina subacta:
"Nunc – ait -, o socii, tempus maiora movere,
nunc michi credo viam, quoquo declino, patere.
Nam valide nobis vires animique vigentes
et superi nostris curis ceptisque faventes.
Ergo, viri fortes et jam michi sepe probati,
quam cito (tempus nunc) armis estote parati.
Dux ego namque manu vos consilioque juvabo,
vobiscum[que] mori, si sors ferat atra, parabo.
Quam tamen haud vobis opus est aliudve timere:
nam vis nulla potest nobis casusve nocere.
Martis adulterio coituque creata pudendo
vincere sola parat gens, omnia regna premendo;
p. 454
cumque paret cunctis (si sors ita det) dominari,
precipue nostre genti solet ipsa minari.
Hanc igitur statui prius obsidione petendam
assidueque famis gravitate sitisque premendam.
Hinc michi victori nascetur gloria prima
predaque virtuti vestre servatur opima ".
His igitur dictis, acies educit aperto
limite portarum, perituras omine certo.
Namque fuga celeri Latiis repedavit ab oris,
omnibus amissis rabieque cadente furoris.
At postquam victo priscus furor excidit illi
predaque cuncta fuit virtute recepta Camilli,
Italie fines vacuavit Gallica pestis
Romaque continuis agitavit gaudia festis.
Ne tamen his iterum fera bella parentur ab oris
neve simul pestis premat Itala regna prioris,
presidium cunctis imponit cura senatus
urbibus ante quibus Brenus fuerat dominatus.
Pergameas igitur Fabius legatur ad edes
tutor, ubi Breni fuerat gratissima sedes.
Hic ex illorum fuit unus stirpe cluenti
qui nece pro patria clara cecidere trecenti.
Si que nobilitas fuerit queras Fabiorum,
pluribus in vatum poteris reperire priorum:
non igitur credas tibi me narrare necesse
narratum multis mire quod noveris esse.
p. 455
Hunc autem pocius, cuius michi mencio facta
carmina nostra canent et digna favoribus acta:
namque vir iste nitens omni spectamine vite
nomen et ingenium gentis superavit avite.
Artibus ingenuis nullus magis aptus Athenas
Atridumve domos adiit Romanus amenas;
nemo magis viguit civilis juris honore,
nulla magis nituit dicendi lingua lepore:
fortior arma tulit Troianas nullus ad oras
nec Danaos contra tulit arma facesve vaporas.
Pauperis ingenii non est tibi dicere mores
multiplici quorum vicit candore priores.
Si tamen hos optes nostram tibi pandere Musam,
ne fore mendacem fictisve putaveris usam,
non fuit Enea pietate, rigore Catone,
non patrie cura vel amore minor Cicerone.
Munificus tantum fuit ut, dare queque deceret,
morte magis seva quesita negare timeret.
Non hunc ausa virum fuit insatiata cupido,
non hunc ausa fuit temptare nociva libido.
Namque locus cuiquam fore non potuit viciorum
in quo tanta fuit concordia juncta bonorum.
p. 456
Jure vir ergo fuit tanto sublimis honore
Pergamee gentis regimen sortitus et ore.
Hic ubi prima sui cepit moderamina regni
desidie vires tulit adiumentaque segni.
..............................……………………
|
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
55
60
65
70
75
80
85
90
95
100
105
110
115
120
125
130
135
140
145
150
155
160
165
170
175
180
185
190
195
200
205
210
215
220
225
230
235
240
245
250
255
260
265
270
275
280
285
290
295
300
305
3l0
315
320
325
330
335
340
345
350
355
360
365
370
|