UNIVERSITÀ DI MILANO
UNIVERSITÀ DI NAPOLI FEDERICO II
UNIVERSITÀ DI PALERMO
UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA)
UNIVERSITÀ DI VERONA

ALIM- Archivio della latinità italiana del Medioevo

Ioachim de Flore, Adversus Iudeos  (pp. 3-19)

pp. 20-39
pp. 40-59
pp. 60-82
pp. 83-101



p. 3

CONTRA vetustam duritiam Iudeorum iccirco nonnulli agendum
extimant auctoritatibus Scripturarum quia, si eis adversantibus
fidei nostre non esset qui resisteret ex adverso, daretur occasio inimicis
crucis Christi insultandi de simplicitate credentium nomini christiano,
et hi, qui imbecilles essent animo, paterentur naufragium circa
fidem. Michi autem non modo propter istud eorum contentioni et
perfidie obviare pro viribus voti est, verum etiam quia adesse sentio
tempus miserendi eis, tempus consolationis et conversionis eorum.
Primo itaque producende sunt contra eos auctoritates prioris Testamenti,
super eo quod negant Deum unum esse trinum in personis,
deinde super eo quod negant incarnationem Filii Dei et, quod non
minoris est periculi, spiritalem intellectum, statuentes litteram que
occidit. Super quo tamen tunc melius convincuntur cum ostendimus

p. 4

in multis locis contrarietates Scripturarum seu etiam absurditates
ipsius littere in qua ipsi confidunt. Igitur de prima questione, que
est ceterarum principium, videamus.
Negant Iudei trinitatem personarum et tamen que scripta sunt
in Genesi de ipsa trinitate negare non possunt. Nam teste Moyse,
in quo ipsi confidunt, Deus dicit: "Faciamus hominem ad imaginem
et similitudinem nostram". Si una persona erat, non
debuerat dicere: "Faciamus", sed: "Faciam"; non: "Ad imaginem
et similitudinem nostram", sed potius: "Ad imaginem ed
similitudinem meam". Item in eodem libro: "Apparuit Dominus
Abrae in convalle Manbre sedenti in ostio tabernaculi
sui in ipso fervore diei. Cumque elevasset oculos, apparuerunt
ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit
in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram
et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas
servum tuum, sed afferam pauxillum aque et laventur pedes vestri
et requiescite sub arbore. Ponam bucellam panis et confortate
cor vestrum. Postea transibitis; iccirco enim declinastis ad servum
tuum. Qui dixerunt: Fac ut loquutus es". Et infra:
"Cum surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam;
et Abraam simul gradiebatur deducens eos. Dixitque Dominus:
Num celare potero Abraam que gesturus sum, cum futurus sit

p. 5

in gentem magnam ac robustissimam et benedicende sint in eo
omnes nationes terre? Scio enim quod precepturus sit filiis suis
et domui sue post se, ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam
et iudicium, ut adducat Dominus propter Abraam omnia
que loquutus est ad eum. Dixitque Dominus: Clamor Sodomorum
et Gomorreorum multiplicatus est et peccatum eorum aggravatum
est nimis. Descendam et videbo utrum clamorem qui
venit ad me opere compleverint an non est ita ut sciam. Converteruntque
se inde et abierunt Sodomam; Abraam vero adhuc
stabat coram Domino. Et appropinquans ait: Nunquid perdes
iustum cum impio?". Et infra: "Venerunt duo angeli Sodomam
vespere, sedente Loth in foribus civitatis. Quos cum vidisset,
surrexit et ivit obviam illis et adoravit pronus in terram et
dixit: Obsecro, Domini, declinate in domum pueri vestri et manete
ibi. Lavate pedes vestros et mane proficiscemini in viam vestram.
Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus. Compulit
illos oppido ut diverterent ad eum, ingressique domum illius fecit
convivium. Coxit azima et comederunt". Et post aliqua:
"Habes, inquiunt, hic tuorum quempiam, generum aut filios aut
filias? Omnes qui tui sunt, educ de urbe hac. Delebimus enim
locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino,
qui misit nos". Et infra: "Cum esset mane, cogebant ei
angeli dicentes: Surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas

p. 6

habes, ne et tu pariter pereas cum scelere civitatis. Dissimulante
illo, apprehenderunt manum eius et manum uxoris ac
duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi, et eduxerunt
eum posueruntque extra civitatem. Ibi loquuti sunt ad eum:
Salva animam tuam. Noli respicere post tergum, nec stes in
omni circa regione, sed in monte salvum te fac, ne et tu simul
pereas. Dixitque Loth ad eos: Queso, Domine mi, quia invenit
servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam,
quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, non possum in
monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar. Est
civitas hic iuxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in
ea. Nunquid non modica est et vivet anima mea? Dixitque
ad eum: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam
urbem pro qua loquutus es. Festina et salvare ibi, quia non potero
facere quicquam donec ingrediaris illuc. Iccirco vocatum est
nomen loci illius Segor. Sol egressus est super terram et Loth
ingressus est Segor. Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram
sulphur, et ignem a Domino de celo, et subvertit has
civitates et omnem circa regionem, universos habitatores urbium
et cuncta terre virentia".

p. 7

Si non trinitas ipsa Deus erat que apparuit Abrae in specie trium
virorum, sed alius, ut fingitis, o Iudei, cur in occursum eorum ire
et adorare dicitur Abraam, aut cur ei, quem singulariter vocat
Dominum, non dicit: "Laventur pedes tui", sed: "Pedes vestri";
non: "Requiesce", sed: "Requiescite"; non: "Transibis", sed:
"Transibitis", denique et cum subderet: "Iccirco declinastis", ut
ipsos tres unum Deum esse monstraret, non ait: "Ad servum vestrum",
sed: "Ad servum tuum", et ne forte dicens: "Ad servum
tuum" uni persone loqui putaretur, destruit talem intellectum
Scriptura, que subiungit: "Qui dixerunt, fac ut loquutus es"; et
infra: "Cum surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam
et Abraam simul gradiebatur ducens eos"; et ut ipsi tres unus
Dominus esse intelligantur, protinus adiecit et ait: "Dixitque Dominus:
Num celare potero Abraam que gesturus sum, cum futurus
sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicende sint in eo
omnes nationes terre?"; et rursum: "Clamor Sodomorum et Gomorreorum
multiplicatus est et peccatum eorum aggravatum est
nimis. Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me
opere compleverint an non est ita ut sciam. Converteruntque
se inde et abierunt Sodomam"? Verum hic fractus Iudeus resumit
vires pertinacie sue propter illud quod sequitur: "Abraam adhuc
stabat coram Domino", cum potius oporteret eum intelligere
magnum misterium unitatis quo Pater est in Filio et Spiritu sancto,
ita ut, quod facere una persona dicitur, hoc plerumque tota trinitas
facere intelligatur. Denique qui ait: "Descendam", mentiri nequit
et tamen duos ex tribus venisse Sodomam Scriptura denuntiat quia
in eis et ille abiit cum quo in monte stetit Abraam, quia videlicet
et in eo illi steterunt qui abierunt. Verum quod duo tantum et
non tres abisse Sodomam scribuntur, illud cause est quod Filius et
Spiritus sanctus missi referuntur, Pater autem, qui a nullo est,

p. 8

nusquam legitur missus. Inde est ut qui supra dicuntur viri,
hic angeli dicantur ut magni consilii nuntii esse intelligantur. At
ne propter hoc alienos eos asserat Iudeus a natura Patris, perpendat
eis eandem reverentiam exhibitam esse a Loth que prius, cum essent
cum illo uno qui visus est remansisse in monte, exhibita est tribus
ab Abraam. Subsequente Scriptura ac dicente: "Dixitque Loth ad
eos", hoc est ad duos angelos: "Queso, Domine mi, quia invenit
servus tuus gratiam coram te" et cetera; et infra: "Dixitque ad eum:
Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas" et cetera, verum et hic
quoque advertere oportet non solum percussus pro peccatis cecitate
Iudeus, verum etiam Sabellianus et singularista hereticus, quod
et singula persona vocetur Dominus, quod aperte ostendit Scriptura,
ubi duabus descendentibus Sodomam de una que stetit in monte dicit
quod Abraam stabat adhuc coram Domino, et quod due simul persone
dicantur unus Dominus sicut hic, et quod tres simul persone
dicantur unus Dominus, sicut patuit luce clarius supra, cum primo
Abraam dicitur occurrisse in occursum virorum. Ut autem ostendatur
apertius pluralitas personarum et omnis impietas oppilet os
suum: "Pluit", inquit, "Dominus super Sodomam et Gomorram
sulphur, et ignem a Domino de celo". Quid est enim quod Dominus
a Domino pluere dictus est, nisi ut non solum Pater Dominus
esse intelligatur, verum etiam et Filius et Spiritus sanctus, qui ab
ipso Domino missi referuntur? Ad quod pertinet et illud quod
dicitur in psalmo: "Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris
meis", excepto quod ibi de Patre et Filio sermo est. Hic

p. 9

Dominus qui pluit Filius cum Spiritu sancto intelligendus est,
a Domino scilicet qui est Pater. Hucusque communiter de trinitate.
Nunc agendum est specialius de unaquaque persona.
Quod is quem nos Christicole vocamus Patrem sit verus Dominus
et verus Deus, communis est nobis et vobis fides et una utrorumque
confessio, quia qui dixit et facta sunt, mandavit et creata
sunt, ipse est utique cuius verbo celi firmati sunt et ipse cuius spiritu
omnis virtus eorum; sed questio est de Filio et Spiritu sancto
utrum sit in deitate Filius aut Spiritus sanctus; idem utrum sint
alie due persone preter personam Patris et an inveniatur de eis aliquid
scriptum in catholicis libris. Et quidem de Filio quod vere
sit Deus multa scripta sunt in vestris codicibus, que iccirco non potestis
capere, o Iudei, quia qui vere Deus esse et vere a Deo missus
esse ostenditur in Scripturis, non Filius manifeste, sed Deus et angelus
nominatur. Sed si is qui iccirco angelus dicitur, quia missus
est a Deo magna misteria nuntiare, vere Deus et Dominus esse
ostenditur, vere Deus et Dominus esse perhibetur, ea necessitate
cogimur dicere esse eum de paterna natura, qua duos aut tres deos
dicere ipsius Moysi, qui hoc dicit, auctoritate prohibemur. Neque
enim alius dicit hoc, alius illud, sed ipse Moyses qui docet angelum
Dei esse verum Deum, ipse dicit in Scripturis: "Audi, Israel,
Deus tuus unus est", quatinus et illud intelligatur quod superius
dictum est: vidisse scilicet Abraum tres viros, sed ipsos simul tres
quasi unum hominem, immo non ut hominem sed sicut vere Dominum
adorasse. Sed ad rem veniamus.

p. 10

Affligente, inquit Scriptura, Agar, ancillam Saray, domina
sua, fugam iniit. "Cum invenisset illam angelus Domini iuxta
fontem aque, in solitudine que est in via Assur in deserto,
dixit ad illam: Agar, ancilla Saray, unde venis aut quo vadis? Que
respondit: A facie Saray domine mee ego fugio. Dixitque ei
angelus Domini: Revertere ad dominam tuam et humiliare sub
manu ipsius. Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen
tuum et non numerabitur propter multitudinem". Et infra:
"Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu
Deus qui vidisti me". Et post aliqua: "Dixit Deus ad Abraam:
Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia
que dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Ysaac vocabitur
tibi semen. Sed et filium ancille faciam in gentem magnam,
quia semen tuum est".
Angelus Domini non ipse Dominus intelligitur cuius angelus
est, hoc est ipsa persona, sed alia. Absurdum est enim ut ipse qui
angelus alicuius est sui ipsius nuntius intelligatur, et tamen ipsum
quoque, qui angelus Domini dictus est, et Deum esse fatetur Agar,
que vocavit nomen eius: "Tu, Deus, qui vidisti me", et Dominum
esse, cum testatur ipsa multiplicandi potestas, qua dicitur: "Multiplicans
multiplicabo semen tuum". Alioquin si hic angelus
Deus et Dominus non est, cur sibi hoc ipse Dominus ascribit, ita
ut dicat in sequentibus Scriptura: "Dixit Deus ad Abraam: In

p. 11

Ysaac vocabitur tibi semen. Sed et filium ancille faciam in gentem
magnam, quia semen tuum est"? Absurdum est enim ut se
creaturam facere promittat, quod soli competit creatori. Non igitur
hic angelus de aliorum est numero angelorum, sed ille est de
quo dicit propheta: "Statim veniet ad templum sanctum suum Dominator
quem vos queritis et angelus testamenti quem vos vultis".
"Ecce angelus Domini de celo clamavit dicens: Abraam, Abraam.
Qui respondit: Adsum. Dixitque ei: Non extendas manum tuam
super puerum, neque facias illi quicquam. Nunc cognovi quod
timeas Dominum et non pepercisti filio tuo unigenito propter
me".
Cum Abraam propter ipsum Deum, qui eum temptaverat,
decreverit occidere filium, quid est quod dicit ei angelus Domini:
"Non pepercisti filio tuo, unigenito propter me", nisi quia ipse
angelus Deus erat et unus cum Patre Deus?
"Cum venisset Iacob ad quendam locum et vellet in eo requiescere
post solis ocubitum, tulit de lapidibus qui iacebant et supponens
capiti suo dormivit in eodem loco. Viditque in sompnis
scalam stantem super terram et cacumen illius tangens celum,
angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam et Dominum
innixum scale dicentem sibi: Ego sum Domimus Deus
Abraam patris tui et Deu Yssaac: terram in qua dormis tibi dabo

p. 12

et semini tuo. Eritque germen tuum quasi pulvis terre. Dilataberis
ad occidentem et orientem et septentrionem et meridiem
et benedicentur in te et in semine tuo cuncte tribus terre". Et
infra: "Surgens Iacob mane, tulit lapidem quem supposuerat
capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper. Appellavitque
nomen urbis Bethel, que prius Luza vocabatur". Et
post multa: "Misit Iacob et Rachel et vocavit Liam in agrum ubi
pascebat greges dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit
erga me sicut heri et nudiustertius". Et infra: "Dixit angelus
Domini ad me in sompnis: Iacob. Et ego respondi: Adsum.
Qui ait: Vidi omnia que fecit tibi Laban. Ego sum Deus Bethel,
ubi unxisti lapidem et votum vovisti michi. Nunc ergo surge et
egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tue".
Et infra: "Loquutus est Dominus ad Iacob: Surge, ascende Bethel
et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas
Esau fratrem tuum".
Ecce hic videt Dominum Iacob innixum scale dicentem sibi:
"Ego sum Deus Abraam" et cetera, et in sequentibus asserit idem
Iacob vidisse se angelum Domini in sompnis dicentem sibi: "Ego
sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti michi".
Si ergo ipse Deus est qui et angelus Domini, liquet quod Deus ipse
qui loquebatur ad Iacob nequaquam Deus Pater intelligendus est,
sed is qui missus est a Patre pro salute mundi. Inde est quod in
sequentibus loquitur Dominus ad Iacob, Pater scilicet iubens eum
ascendere in Bethel et edificare altare Deo qui apparuit sibi.
"Loquutus est Dominus ad Moysen: Vade ascende de loco
isto tu et populus tuus quem eduxisti de terra Egipti in terram
pro qua iuravi Abraam, Ysaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo
eam et mittam precursorem tui angelum ut eiciam Chananeum et

p. 13

Amorreum et Etheum et Pherezeum et Eveum et Iebuseum et
intres terram fluentem lacte et melle". Et post aliqua:
"Ecce ego mittam angelum qui precedat te et custodiat in via et
introducat ad locum quem paravi. Observa eum et audi vocem
eius. Nec contempnendum putes quia non dimittet te cum peccaveris
et est nomen meum in illo. Quod si audieris vocem
eius et feceris omnia que loquor, inimicus ero inimicis tuis et
affligam affligentes te, precedetque angelus meus et introducet
te ad Amorreum et Etheum et Chananeum et Eveum et Iebuseum,
quos ego conteram". Hec in Pentateuco Moysi. Porro
in libro Iudicum de hoc ipso angelo scriptum est: "Ascendit
angelus Domini de Galgala ad locum flentium et ait: Eduxi
vos de Egipto et introduxi in terram pro qua iuravi patribus vestris
et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in
sempiternum, ita dumtaxat ut non feriretis fedus cum habitatoribus
terre huius sed aras eorum subverteretis, et noluistis audire vocem
meam. Cur hoc fecistis ? Quam ob rem nolui delere eos a facie
vestra ut habeatis hostes et dii eorum sint vobis in ruinam".
Superius dixit Dominus ad Moysen: "Vade et ascende tu et
populus tuus quem eduxi de terra Egipti in terram pro qua iuravi
ad Abraam, Ysaac et Iacob", protinusque adiunxit: "Et mittam

p. 14

precursorem tui angelum". Sed ne forte idem angelus parvipendende
auctoritatis esse putaretur, cum rursum de eodem angelo
mittendo ante eum in sequentibus loqueretur, adiecit et ait: "Observa
eum et audi vocem eius. Nec contempnendum putes quia
non dimittet cum peccaveris et est nomen meum in illo". Ut
enim iste angelus, qui per Malachiam dictus est Dominator et
angelus testamenti, unigenitus Dei Filius intelligeretur, ipse utique
Filius qui iudicaturus est orbem, non inquit: "Dimittet cum peccaveris
et est nomen meum in illo". Quod est autem nomen Domini,
quod in illo est, nisi Deus? Quod si nomen Domini in illo
est, liquet quod ut Deus est Pater, ita et Filius Deus, qui bene quoque
castra Israel precedere dictus est, quod ipse est profecto cui
in psalmo cantatur: "Vineam de Egipto transtulisti, eiecisti gentes
et plantasti eam; dux itineris fuisti in conspectu eius, plantasti
radices eius et implevit terram". Neque enim eiusdem esse
auctoritatis cum Deo tanta verborum eminentia et idemptitate monstraretur
si alienus a Domini natura et immensitate crederetur.
Cum enim in suprascriptis loquens Dominus ad Moysen iurasse se
perhibeat Abraam, Ysaac et Iacob daturum se illis terram lacte et
melle manantem, en in libro Iudicum loquitur angelus iste Domini
ac dicit: "Eduxi vos de Egipto et introduxi in terram pro qua iuravi
patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum
meum". Quis igitur angelus iste est nisi is qui dictus est superius
"Deus Bethel", quique se promisit daturum semini Iacob terram
istam? Verum quia angelus Domini dictus est, nequaquam Deus
Pater, sed Filius intelligendus est.

p. 15

"Venit angelus Domini et sedit sub quercu que erat in Ephra
et pertinebat ad Ioas patrem familie Ezri. Cumque Gedeon filius
eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut fugeret
Madian, apparuit ei et ait: Dominus tecum, virorum fortissime.
Dixitque ei Gedeon: Obsecro, Domine, si Dominus nobiscum
est, cur apprehenderunt nos tanta mala? Ubi sunt mirabilia eius
que narraverunt patres nostri atque dixerunt: De Egipto eduxit
nos Dominus? Nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus
Madian. Respexitque ad eum Dominus et ait: Vade in hac
fortitudine tua et liberabis Israel de manu Madian. Scito quod
miserim te. Qui respondens ait: Obsecro, Domine mi, in quo
liberabo Israel? Ecce familia mea infima est in Manasse et ego
minimus in domo patris mei. Dixitque ei Dominus: Ego ero
tecum et percuties Madian quasi virum unum. Et ille: Si inveni,
inquit, gratiam coram te, da michi signum ut tu sis qui loqueris
ad me, ne recedas hinc donec revertar portans sacrificium et offerens
tibi. Qui respondit: Ego prestolabor adventum tuum. Ingressus
itaque Gedeon coxit edum et de farine modio azimos
panes, carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in
ollam, tulit omnia sub quercu et obtulit ei". Et paulo post:
"Videns Gedeon quod esset angelus Domini: Eu michi, Domine
Deus, quia vidi angelum Domini facie ad faciem. Dixitque Dominus:
Pax tecum, ne timeas, non morieris".
Perpendite vel hic, o Iudei, et desinite negare aliam quam
Patris in deitate personam. Ecce angelus Domini loquitur Gedeon,

p. 16

et ipsum angelum Domini esse Dominum Scriptura testatur; denique
Gedeon mittit ad prelium et se cum eo esse promittit et ad
petitionem ipsius eius prestolatur adventum, recipitque de manu
eius quod Dei est proprium, oblatam sibi hostiam sacrificii, et tamen
cum Deus esse noscatur, ut Filius esse monstretur, non Pater, angelus
Domini dictus est.
"Erat vir quidam de Saraa et de stirpe Dan, nomine Manue,
habens uxorem sterilem, cui apparuit angelus Domini et dixit ad
eam: Sterilis es et absque liberis, sed concipies et paries filium".
Et post aliqua: "Cum ascenderet flamma altaris in celum, angelus
Domini in flamma pariter ascendit. Quod cum vidissent Manue
et uxor eius, proni ceciderunt in terram et ultra non apparuit eis
angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum esse Domini
et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur quia vidimus
Deum. Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere,
de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, sed
nec ostendisset nobis hec omnia, neque que sunt ventura dixisset".
Hic quoque uxori Manue et ad ultimum ipsi Manue angelus
Domini apparet et tamen et angelum Domini Manue intellexit et
ipsum angelum Domini Deum esse testatus est dicens: "Morte moriemur
quia vidimus Deum". Quod si dicis: Unde potuerunt
antiqui patres intelligere Filium?: profecto unde potuerunt intelligere
Patrem. Qui enim, illuminati Spiritu sancto, potuerunt intelligere
Deum Patrem, etiam potuerunt, eadem gratia illuminati,
intelligere Deum Filium, quin immo et Spiritum sanctum, totam
videlicet trinitatem.

p. 17

Ecce, ex his et similibus testimoniis veritatis excluditur singularis
intellectus, a fide credentium, nec propterea quia creditur unus
Deus negatur esse Deus angelus testamenti qui missus ostenditur a
Patre, quia Abraam, ut supra monstratum est, tres vidit et tres
quasi unum, immo ut vere unum adoravit. Quod si forte quia Scriptura
non vocat Dei Filium angelum istum, qui utique et Deus et
Dominus dictus est, esse Christum Dominum non putatis, non
multum interest probare me velle hoc ad presens, cum utique non
ad hoc simpliciter probandum his testimoniis usus fuerim, sed ad
hoc tantum ut excludatur singularitas personarum. Probabitur
autem melius, annuente Deo, esse videlicet et Christum Deum,
cum de eius incarnatione inferius tractare ceperimus. Nunc locus
est agere de Spiritu sancto quod vere ipse sit et quod non tacuerint
de eo sancti Dei prophete.
"Dixit Dominus ad Moysen: Congrega michi septuaginta viros
de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sunt ac magistri,
et duces eos ad hostium tabernaculi federis, faciesque ibi stare
tecum, ut descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque
eis, ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris".
Infra: "Descendit Dominus per nubem et loquutus est
ad eum auferens de spiritu, qui erat in Moyse, et dans septuaginta
viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt nec
ultra cessaverunt. Remanserunt autem in castris duo viri, super
quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant et non
exierant ad tabernaculum. Cumque prophetarent in castris, cucurrit
puer et nuntiavit Moysi dicens: Eldaad et Medad prophetant
in castris. Statimque Iosue, filius Nun, minister Moysi et
electus e pluribus ait: Domine mi Moyses, prohibe eos. Et

p. 18

ille: Quid, inquit,emularis pro me? Quis tribuat ut omnis populus
prophetet et det ei Dominus spiritum suum?".
"Descendit Sanson cum patre suo et matre in Thammatha.
Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis sevus
rugiens et occurrit eis. Irruit autem spiritus Domini in Sanson
et dilaceravit leonem, quasi edum in frusta discerperet". Infra:
"Cum venisset Sanson ad locum maxille et Philistiim vociferantes
occurrissent ei, irruit spiritus Domini super eum, et, sicut solent
ad odorem ignis ligna consumi, ita et vincula quibus ligatus erat
dissipata sunt et soluta".
Dixit Samuel ad Saul: "Venies in collem Domini ubi est statio
Philistinorum et, cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis
gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos
psalterium et timpanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes.
Et insiliet in eum spiritus Domini, et prophetabis cum eis
et mutaberis in virum alium". Et infra: "Ecce cuneus prophetarum

p. 19

obvius ei, et insiluit in eum spiritus Dei, et prophetavit
in medio eorum". Et post aliqua: "Insiluit spiritus Domini
in Saul cum audisset verba nuntiorum Iabes et iratus est furor
eius nimis".
"Tulit Samuel cornu Dei et unxit David in medio fratrum eius
et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum.
Surgensque Samuel abiit in Ramatha. Spiritus autem Domini
recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino".
Dixit Abdias ad Heliam: "Dicis michi ut dicam Domino meo:
"Adest Helias. Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit
te in locum quem ego ignoro; ingressus nuntiabo Achab et
non inveniet te et interficiet me".
"Videntes filii prophetarum qui erant in Iherico de contra
signum quod fecit Heliseus, dixerunt: Requievit spiritus Helie
super Heliseum. Et venientes in occursum eius, adoraverunt eum
proni in terram, dixeruntque illi: Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta
viri fortes, qui possunt ire et querere Dominum tuum,
ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium
aut in una vallium".


home ||  autori per secolo: XI XII XIII ||  el. alfabetico || per generi ||  testi in prosa ||  testi in poesia ||