UNIVERSITÀ DI MILANO
UNIVERSITÀ DI NAPOLI FEDERICO II
UNIVERSITÀ DI PALERMO
UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA)
UNIVERSITÀ DI VERONA


ALIM - Archivio della latinità italiana del Medioevo

Historia custodum Aretinorum


p. 1468

SCRIPTUM DE ECCLESIA SANCTI STEPHANI
ET DE ECCLESIA SANCTI DONATI, QUALITER SE CUSTODES AGEBANT,
ET QUOMODO CANONICI EAS ADQUISIERUNT.

1. In nomine sancte et individuae Trinitatis. Regnante Lodoico, filio prioris
Caroli, factus est conventus synodi eo precipiente in loco qui dicitur Aquisgrani, multisque
preceptis ab eo rite compositis, preceptum pre omnibus hoc salutiferum statuit, precipiens
cunctis congregatis episcopis, ut unusquisque eorum daret studium canonicam
construendi. Filius autem eius Lotharius post mortem illius patrem secutus, per regnum
transiens non invenit aecclesias episcopales ordinatas cum canonica congregatione, sicut
ipse et pater eius preceperat, condoluit. Veniensque Aritium et causa orationis ad
Sanctum Donatum, non reperiens quod preceperat, contra episcopum ipsius ecclesiae
nomine Petrum est indignatus quam plurimum. Iterum premonuit episcopos, precipue
et ipsum Petrum antistitem Aretinum, per se et per suos optimates, ut preceptis suis et patris
oboedirent. Ipse autem Dei famulus Petrus oboedivit et eam construxit. Congregatione ab eo
facta, aliquanta bona ibi concessit, insuper et quattuor manuales personas ad serviendum dedit,
scilicet pistorem, cocum, lavandarium et bifulcum, sicut in suo scripto continetur. Deinde tanta
fama illius congregationis communiter viventis per multa loca terrarum cognita, a bonis
hominibus ibi bona mundi plurima sunt concessa. Denique Ugo rex cum Lothario filio suo
ob devotionem ad corpus sancti Donati veniens, talibus auditis, magna predia contulit ipsis canonicis,
sicut in preceptis eius scripta sunt, quo inopia procul ab eis remota in Dei et sancti Donati

p. 1472.

talis congregatio maneret semper servitio constituta, et ut perpetuum regem exorarent
cotidie pro incolomitate regni et pro eorum salute. Plurima post tempora evoluta, exardescente
diaboli nequitia, canonicorum talis congreratio et ecclesię officia diu fuerunt dispersa.
Et hoc evenit pro episcoporum desidia et pro rectorum neglegentia ac pro pravorum hominum
cupiditate, qui eis abstulerant, unde tunc usque vixerant. Sicque permansit pene mortua
usque ad Hel
perti digni pastoris religiosam providentiam. Eo quidem presidente, in
predicta ęcclesia cum maximo labore reaedificavit ęcclesiam Sancte Marię, et veniente
ibi Romano pontifice cum maximo honore ac desiderio consecrare eam ab eo fecit;
insuper etiam canon
icam reaedificavit et clericos, quantos potuit, ad communem vitam congregavit,
aliquando precibus, aliquando minis, et quasi bonus pater ad fraternam societatem constituit.
Qui etiam, quę erant suę utilitatis, plurima bona eis concessit, inter hec et quart
am partem
Ecclesię, quę antecessores sui sibi reservaverant, sine refragatione donavit, sicut in privilegio
suo invenitur. Insuper etiam cum Otto imperator transiret per Tusciam, deveniens
ad corpus sancti Donati causa orationis, conduxit suos canonicos, q
uos ordinaverat,

p. 1473.

ante imperatorem, et preceptum ab eo acceperunt de omnibus, quę ad illos pertinebant vel
quecumque adquisituri erant, sicut legitur in ipso precepto. Et plurima, quę fuerunt perdita
prisscis temporibus ex antiqua canonica, cum a
diutorio suo et imperatoris receperunt.
2. Sed ut retro redeamus, ne episcopi antecessores predicti Helperti presulis ex
toto viderentur esse gregum suorum dispersores, quartam partem omnium oblationum
ecclesię propria manu retinuerunt, tres partes alias p
resbiteris et clericis, quos constituerant
in ipsa ęcclesia, cum aliis beneficiis dederant. De tribus ipsis partibus quattuor partes factę
sunt. Tali pacto et tenore illis clericis hoc beneficium ab episcopis fuit concessum, ut
ecclesię pavimenta mundarent
ac lampadas accenderent et studerent et campanas horis
competentibus sonarent atque ecclesię ianuas cum omni eius thesauro vicissim custodirent
et pro ecclesię custodia cum suspenso somno noctibus singulis requiescerent. Ita factum
est, ut, pro tali benef
icio ipsis concesso divites effecti, mulieres conduxerunt filiosque
ex eis generaverunt, et dehinc ęcclesiam inter se diviserunt, sicut inantea dicetur.
Sed quoniam solitum est, ut divitię homines in superbiam elevent, per quod beneficium
habuerant, dedign
abantur studere. Illis autem curam ecclesię male tractantibus
contra eos clamor populi exarsit. Tunc illi pro pavore eius ęcclesie tunc episcopi
atque populi, inito consilio, quendam monachum adquisiverunt, ut eorum vice ecclesię,
deserviret et omnia, quae
necessaria ibi erant, studeret. Et hoc constituerunt, ut pro
beneficio tempore messis et vindemie darent ei sedecim sextaria de grano, similiter et
de vino pro unaquaque quarta parte et de offertione, sicut tunc videretur. Diebus vero
festis vel letaniis, vel si aliquo modo oblatio adherat, mittebat unusquisque illorum
servum vel mercennarium aut ipse per se ad eam requirendam. Tunc fiebant furta,
rapinę, rixę, garritiones et divisiones, ita ut multoties unum panem per quattuor partes
dividerent et candelam similiter cum altercatione. Predicto custode post parvum tempus
mortuo, vice illius intromiserunt presbiterum Ursum, qui Torellus vocabatur, cum sup
radicto
beneficio. Ille autem presbiter inscius nec campanas noverat sonare horis matutinalibus
nec per horas constitutas diei neque hoc facere in ęcclesia, quod decebat. Inter hęc

p. 1474.

fames in comitatu Castellano maxima orta est. Quidam presbiter n
omine Teuzo inde
veniens, eiecto supradicto custode Torello, a presbiteris et [clericis qui cu]stodes esse per
se debuerant, in ęcclesia custos factus est. Hic namque p[resbiter cum esset hone]stus,
bonus et studiosus in [toto o]fficio erat. Inspirante aut
em Deo, quam plures homines
ex Aritio Hierosolimam perre[xerunt, et ip]se presbiter Teuzo cum eis perrexit. Tunc
ipsi custodes non habentes alium, remiserunt eundem Ursum presbiterum. Reverso itaque
Teuzone presbitero ex Hierosolimis, propter suam bonam conversationem canonicus factus
est. Igitur supradictus Ursus nichil sciebat facere, sicuti prius. Hinc omnis populus per
custodum summissionem episcopum Teodaldum, qui tunc temporis erat, imploraverunt,
ut eundem Teozonem ad custodiam ecclesię reverti iuberet. Quia canonicus factus erat,
canonici talia facere non consentiebant. Ad ultimum tamen propter episcopi iussionem
et populi obsecrationem consenserunt. Sed et hoc toto animo contradixerunt, ne
cum eis commederet, ne deveniret in malam co
nsuetudinem. Tunc predicti custodes
super canonicam se vindicabant in predis, et quę facere poterant. Inde etiam post per
obsecrationem eiusdem episcopi et populi statutum est, ut ipse Teuzo presbiter in ęcclesia
ebdomadam missarum sicut canonaci presbiter
i faceret et ebdomadam coquinę
similiter, et canonici et custodis officia impleret. Sic permissum est ei tantum comedere.
Adquisito autem cibo, abstulerunt supradicti custodes medietatem de grano, quod
soliti erant dare. Quo mortuo intronizaverunt Iohannem
Turphum, nepotem illius,
quem secum duxerat et nutrierat. Dehinc maxima concertatio inter canonicos et ipsos
custodes iterum exorta est de victu ipsius. Custodes sicut avunculum illum facere volebant,
sed omni nisu canonici repugnabant. Hoc autem canonacis opponebant, quod
quartam partem tunc haberent de ecclesię oblatione. Canonici econtra talia respondebant:
“Quando Helpertus episcopus suique antecessores quartam partem manu sua habebant,
quam postea ipsi nobis concesserunt, custodes victum ab eis non requirebant.
Insuper beneficium aliud vobis est concessum p
ro ecclesię custodia”. Denique predictus
Iohannes Turphus, eo quod victum non habebat ab aliqua parte, nec campanas sonabat
sepius per tres dies vel quattuor vel plures. Illi interim causam canonicorum, ubicumque
poterant, male tractabant. Interea episcopu
s Immo, qui tunc temporis fuerat, partim

p. 1475.

clamor[e] populi, partim mala voluntate atque virtute, et quia ecclesię, iniuriam non valens
sustinere, in claustrum veniens cum populo, post maximam altercationem hoc inter canonicos
et custodes diffinit
um est, ut per cottidianos dies unam coppam de vino et unum panem
canonici custodi illi darent ad fenestram coquinę, dominicis et festivis diebus ad tertiam
cum eis pranderet. Revertente tempore messis et vindemię, custodes supradicti vicario
suo, quod soliti erant dare de vino et grano, aut non dabant, vel si eorum aliquis dabat,
alius non dabat, vel si forte dabant, cum maxima inportunitate prebebant. Quando autem
non accipiebat, nec campanas sonabat nec, quę erant in ęcclesia facienda, faciebat. Talia
pa
ssa est ęcclesia, usque dum ad canonicos devenerat, et cętera alia mala, que Deo iuvante
dicentur ob memoriam.
3. Superius diximus, quia custodes illi filios generaverunt; nunc dicendum est, qui
fuerint, et quomodo ecclesiam inter se diviserint. Fuit quida
m presbiter Petrus, qui
a loco de Nuce vocabatur, qui plures filios habuit, sicut alii custodes; sed nolumus dicere
nisi de illis, qui ęcclesiam habuerunt. De Petro presbitero geniti sunt presbiter Salomon
et Andreas clericus. Qui presbiter Salomon habuit
quartam partem ex quattuor supradictis
partibus, quam diviserunt inter se filii sui et nepotes. De Salomone illo geniti
sunt Leo laicus et Sizo clericus. De Leone genitus est Bonicus. Bonicus in senectute
sua factus est canonicus, partem suam ipsis canonicis concessit. Ex Sigizone genitus
est Ungarinus laicus. De Ungarino geniti sunt Teuzo clericus et Raginerius et Salomon
laici; qui simul partes suas dederunt canonicis pro uno modiore de terra in Agaze
in concambio, quod dedit Paganus, filius Suppi de Montercle, pro anima filii sui Guiberti.
Andreas clericus, frater Salomonis presbiteri, habuit aliam quartam partem, quam
diviserunt filii eius et nepotes. De Andrea geniti sunt Blancus clericus et Mannulus
laicus. De Blanco geniti sunt Ucellittus et Guidolus laici. Ucelliltus iudicavit medietatem
suę partis canonicis pro anima sua et accepit decem solidos pro altera medietate. Widolus
accepit viginti solidos pro sua parte. De Mannulo geniti sunt Briccus et Pincus. De
Bricco geniti sunt Widolus clericus et Bertus et Mincius. Widolus accepit pretium
q
uattuor sol(idorum) pro sua parte. Bertus et Mincius vendiderunt partem suam Picucio
medico. Moriente Picucio medico iudicavit canonicis XX solidos. Post mortem eius filius
eius Helias non habens unde daret, dedit suam partem ecclesię. De Pineo geniti sunt
Iafus
et Guidolus laici et Bonattus clericus Iafus pro parte sua acepit quattuor solidos a
canonicis. Partem Guidonis et Bonatti presbiteri habuerunt pro anima ipsius Bonatti presbiteri.

p. 1476.

4. Leo quidam presbiter fuit, qui habuit filios Pecionem et Iohannem presbiterum,
Canem dictum propter iracundiam, qui habuit quartam partem de ęcclesia. Qui
presbiter Iohannes genuit filium Iohannem Blancum laicum. Iohannes Blancus non
habuit filium, sed filias. Una ex illis, quę Cara vocabatur, dedit suam partem de ęcclesia
Sanctę Marię, et dedit eam in coniugium Signorello filio Aritii. Ex qua
natus est Ugolinus,
quem pater et mater fecerunt canonicum, et pro ipso in canonicam dederunt ipsam
ecclesiam. De Pecione geniti sunt Martinus et lohannes laici. De Martino genitus est
Cunizellus clericus. De Cunizello genitus est Brittolus et Bosolus laici. De Brittolo geniti
sunt Guinigildolus et Guiducius laici. De Iohanne Peci geniti sunt Iohannes clericus et
Rodulfus et Boso laici. Suprascriptus Iohannes Blancus dedit suam partem de altario
Sancti Stephani nepotibus suis supradictis, scilicet Cunizoni clerico et Iohanni clerico et
Rodulfo et Bosoni laicis fratribus. Predicto Iohanne clerico moriente, iudicavit canonicis
XX solidos. Fratres eius Boso et Rodulfus pro ipsis solidis dederunt partes suas
de altario Sancti Stephani canonicis. Cunizellus clericus iudicavit canonicis medietatem
suę partis eiusdem altaris; pro alia medietate filius eius Bosolus et nepotes sui, filii
Brittoli, acceperunt XII solidos ab ipsis.
5. Iohannes presbiter, filius Ati, genuit filium Gerardum presbiterum, qui habuit
aliam quartam partem. Idem Gerardus genuit
Mascarum clericum. De Mascaro genitus
est Gerardus laicus, qui Gerardus habuit filios et filias. Unam quidem ex eis nomine
Antilia dedit in coniugium Ubaldulo, filio Gerardi Fuski de Montepupe. Postea ipse Ubaldulus
dedit socero suo unum modiorem de terra in loco qui dicitur Ropone et in Scarniceto
pro ipsa parte ecclesię et misit fratrem suum Ugolinum cum ipsa in canonicam.
6. Hactenus, que mala in ecclesia Sancti Stephani sunt perpetrata, et qualiter ad
canonicos devenerit, sub brevitate memoravimus. Nunc, iuvante Deo nostro, quid in
ęcclesia Sancti Donati gestum fueri
t, antequam ad canonicos deveniret, ad memoriam

p. 1477.

nostris posteris relinquimus. Ex eo tempore, quo Gelasius presul, qui oratorium Sancti
Donati parvum aedificavit, sic autem permansit per plurimum tempus usque ad Albertum
huius ecclesię episcopum.
Denique ipse secutus antecessorem suum Helpertum, qui ęcclesiam
Sancte Marie a fundamentis renovaverat, sic et iste a fundamentis ęcclesiam construxit
Sanctis Donati eamque ad medietatem deduxit, sed preventus morte, successor quidem
Teodaldus perfecit. U
sque ad horum tempora ordinarii clerici celebrabant omnia sacra
mysteria in ecclesia Sancti Stephani, ubi manet sedes episcopii. Consecrata vero ecclesia
ipsa a Teodaldo presule cum maximo honore, ab eo constitutum est, ut canonici
in predicta canonica manentes a die consecrationis usque in Cena Domini maiora officia
ibidem peragerent propter honorem sancti corporis, minora queque in ęcclesia, ubi est
sedes episcopalis; a Cęna Domini usque ad consecrationis anniversarium propter
honorem episcopii ibi faciant maiora et minora in ęcclesia Sancti Donati.
7. Sed quia superius diximus, quomodo presules posuerunt custodes in ęcclesia Sancti

Stephani, et quomodo suam custodiam ad desidiam et ad suam utilitatem conduxerunt, nunc
conscribendum similiter est de Sancti Donati custodibus. Fuit quidam presbiter monachus
nomine Petrus, cui date sunt a presulibus tres partes oblationis ecclesię cum a
lio beneficio
propter illius ecclesię custodiam. Quartam vero sic de ipsa ecclesia, quomodo et de
alia, retinuerunt propria manu; quam etiam suprascriptus Helpertus episcopus dedit canonicis.
De Petro monacho genitus est Martinus clericus, qui vice sua adh
ibuit vicarium.
Eo defuncto singillatim constituit alios, ut facerent ecclesię necessaria, adiuncto
beneficio de ipsa tantum oblatione, sicut et inter eos complacuit. Igitur propter abundantiam
oblationis unus ex servis ipsius semper morabatur cum ipsis. D
e Martino genitus
est Cucius. Cuius temporibus quia translatum est sanctum corpus beati Donati et
ęcclesia ipsius consecrata, factaque ibi sunt plurima miracula meritis beati Donati, quę
nec valent cuiusquam lingua enumerari, propterea concurrit tota Tusci
a cum infinitis

p. 1478.

oblationibus ad eius impetranda suffragia. Tunc quasi pro custodia omnes servi et
mercennarii predicti Cucii altare circumdabant, nec cessabant furare et rapere, quęque
poterant. Similique modo servi vel mercennarii aliorum custo
dum in altera ecclesia
faciebant. Demum cupiditas insatiabilis, quę nec in quoquam expleri valet, talia facere
pene totum populum circa ecclesiam stantem commovit. In tantum quippe talis malitia
rapine crevit, ut multoties illis trahentibus aliquid cum int
entione, altare totum discoperiretur.
Sic consuetudo mala aucta est adeo, ut rustici et feminę, ob devotionem ibi venientes
depredabantur, et volentes se adiuvare cedebantur et, quod nequius est, vulnerabantur,
et sanguis ante altare effundebatur. Ministri
vero ecclesię, circa altare opponebant artificium
lignorum cum firmis trabibus, sed semper a raptoribus fuerat exterminatum. Eu, eu, quanta
mala non solum ante altare, sed per totam ęcclesiam et per totum mercatum fuerant
tunc temporis perpetrata ! Insupe
r etiam rustici, qui in suis saccis frumentum cuiuslibet
generis deferebant, si non poterant auferri, saccos eorum cultellis scindebant, sicut et
adhuc nostris oculis cernimus. Unde etiam et bella sepius orta sunt. Episcopi, qui
tunc erant, venientes in ęc
clesiam, si quos poterant invenire raptores, flagellis cedebant,
illisque recedentibus, peiora fiebant. Nec hoc solum autem, sed qui videbatur adiuvare,
ut melius rapere posset ac furare, pro sacco retinendo ad oblationem annualiter tortam
cum gallinis et tres vel quattuor solidos, sicut adquisitum sibi videbatur, deferebat suo
domino custodi. Cętera altaria, que erant infra ęcclesiam, supradictus Cucius quędam
vendidit et quędam donavit laicis. Altare scilicet Sancti lohannis Baptistę dedit Brigulo
Aquaticio et lldibrando, filio Petri; Sancti Petri altare dedit filiis Bricki. Altare Sancte
Lucię
dedit Gizoni Teuzi et letanias de Gropina. Canonici autem videntes predicta
mala; et quia pars eorum quarta ad nichilum devenerat, consilio cum Cucio facto, dederunt
sibi unum mansum et quendam modiorem de terra iuxta civitatem pro una qu[arta pa]rte. Aliam
etenim quartam antiquitus habebant ab episcopo Helperto concessam. Convento cum canonicis
facto, spontaneę irs manu episcopi Immonis ipsam tantum quartam partem refutavit. Idem episcopus
Immo acceptis XX libris denariorum Lucensium a canonicis, facto privilegio,
concessit eam ipsis.
8. Hucusque, que in scriptis invenimus, et quę ab idoneis testibus didicimus
, et
que ex parte vidimus, brevi stilo tradidimus. Nunc mala, que ęcclesia inde cottidie patiebatur,
scribenda curabimus. Mos erat ut quandocumque letanię veniebant ad Sanctum
Donatum causa orationis, audiebant missam ad altare Sancti Stephani, et omnes ca
ndelas
accensas Cucius habere solitus erat. De ipsis candelis regebat ęcclesiam per omnes matutinas
horas a festivitate sancti Donati usque ad festivitatem sancti Stephani. Mensura
cotidianę candele erat a cubito usque ad policis summitatem, et accendebatu
r matutino

p. 1479.

inchoante. In festivis diebus augebatur mensura. In festivitate sancti Stephani non
est solitum in civitate missa cantari, donec finiatur euangelium in episcopali ęcclesia
Sancti Stephani, et huc ad maiorem missam omnes cives sunt sol
iti venire, et propter
honorem et devotionem, ac magnas candelas ibi offerre. Similiter et in Domini Resurrectione.
De predictis candelis Sancti Stephani regebatur ęcclesia usque ad Resurrectionem
Domini; cum candelis etiam de Resurrectione usque ad festiv
itatem sancti Donati. Mortuo
vero supradicto Cucio, filius eius Raginaldus paternum suscepit dominium. Oblatione prefate
ecclesię parumper deficiente moreque rapinarum nec decrescente, Raginaldus, Cucii filius,
quod beneficium paternum, ut consuetudo erat,
non haberet, multoties candelas et corrigias
linguis campanarum non dabat nec funes, et quicquid ecclesię, competebatur, nec faciebat
nec suis subiectis custodibus facere iubebat. Episcopus igitur Constantinus, qui eo tempore
Aretinę ecclesie residebat cu
m omni conventu clericorum et laicorum, ex predicta
causa Raginaldum in presentiarum iussit adsisti. Interrogatum illico est, cum ipse Raginaldus
ecclesię beneficium haberet, cur eam non studiose et, ut solitum erat, regeret.
Responsum ab eo est: “Custodes
Sancti Stephani et alii homines, quę mea et quę ecclesię sunt,
tollunt; regere eam idcireo non possum. Tunc Raginaldus consilio accepto a suis fidelibus et
amicis, et quia ingeniosus erat, reputans, qualiter sibi prodesset et ecclesię dedecus
auferret, ho
c visum sibi melius est, ut candelas predictas in manu episcopi refutaret, exceptis
XIIcim optimis candelis sibi retentis in festivitate sancti Stephani et similiter XII in Resurrectione Domini.
Sicque completum est. Post idem Raginaldus acceptis XX solidis canonicis tradidit eas.
Videns interea Raginaldus oblationem ecclesię deficere cottidie, timens in orrendum Dei
iudicium incidere, et quod sibi parum prodesset, et quia verecundiam inde multoties passus

p. 1480.

esset, accepto et invento salubri consilio, suam custodiam et partem ecclesię coram clero
et populo in manu e
piscopi refutavit, acceptis inde a canonicis libris XLV ex Lucensibus
denariis. Tunc prefatus episcopus privilegio facto eam canonicis concessit eo tenore, ut canonici
semper in Cena Domini oleum pro chrisma et oleum pro exorcismis et oleum pro infirmis darent et
lampadam ardentem omni nocte ante altare Saneti Donati et corrigias linguis campanarum et funes ad campanas
minores sonandas et cerae XX libras similiter, quam Raginaldus sibi consueverat dare. Postea
episcopus acceptis a canonicis lIIIor libris denariorum Lucensium per scriptum predictam
cęram illis concessit, quattuor libris pretermissis, quas ipse episcopus Gerardo primicerio
dederat. Deinde canonicis X solidos primicerio dantibus, illis concessit suam partem cerę. Revertente autem Berardo cleric
o, filio ipsius Raginaldi, de scolis coepit ex hoc indignari,
et infringere factum patris voluit. Dicebat se ab episcopo investitum de eadem ęcclesia,
quando est factus clericus. Canonici autem videntes astutiam Berardi et calliditatem

p. 1481.

Raginaldi
pro pace adiunxerunt eis X libras Lucensium denariorum. Iterumque ab patre
et ipso filio receperunt scriptum cum omni definitione ecclesię et de aliis causis, quibus
contra eos agere videbantur, sicut in eorum scripto legitur. Sed et ipsi canonici omnia
c
um pace habere volentes, adquisierunt altaria, quę erant in ea ecclesia, a nepotibus Briguli
et lldibrandi, quorum avibus Cucius dederat, et a Guinigildo, filio Gizi Teuzi. Ildibrando,
filio Cani, nepoti Ildibrandi, pro sua parte altaris Sancti lohannis de
derunt octo
solidos. Filius Rusticelli, consobrinus illius, suam partem eiusdem altaris dedit ipsis
canonicis pro anima sui patris. Nepotibus Briguli, Teuderico et Bosoni, dederunt XVI
solidos. Inter altare Sancte Lucię et letanias de Gropina dederunt Guin
igildulo XVI
solidos.
9. Nunc de confessione, quam pretermisimus, quę est sub altare Sancte Marię, prout
Dominus donaverit, veritatem dicamus. Denique, sicut prefati sumus predicti pontifices
tres partes de altare confessionis similiter clericis dederunt,
id est Gebizoni presbitero,
filio Peci, et Bosoni clerico, filio Ropulti, quem secum Elpertus episcopus conduxit,
et Viventio clerico, filio Iohannis Ati. Gebizo presbiter non habens filium sed filias,
una ex illis, Teuza nomine, Griffoni notario in domo sua in coniugium dedit cum sua
parte illius altaris et cum omnibus terris suis. Ex qua natus est Ildibrandusl, qui accipiens
quindecim solidos dedit eam canonicis. De Bosone jgeniti sunt Guidolus et Carellus.

p. 1482.

Guidolus adquisivit partem fratris et post utrasque dedit canonicis pro anima sua, tamen
recepit inde vestimentum banbacinum. Viventius clericus et Signorellus fratres non
habentes filios, reliquerunt partem illius altaris et omnia sua nepotibus suis, filiis fratris
sui Teozonis, scilicet Bosoni et Iocundo, qui fuit archidiaconus et prepositus, qui et
reliquid omnia sua Bosoni fratri suo cum predicta parte altaris. Boso autem dedit illam
canonicis et accepit pro ea terram de Vilalba, quam dedit Sophia comitissat pro anima
Henrici, filii Uguizonis, mariti sui.
10. Ne fallaces compositores iudicemur, qualiter panes oblationis ęcclesie Sancti
Stephani et Sancte Marie ante nostros oculos multotiens divisib fuerint, breviter dicamus.
Si essent LXIIII panes aut quilibet, in primis canonici tollebant
ex eis XVI, quę erat
quarta pars. Relinquebantur XLVIII, et fiebant ex eis quattuor partes. Tunc ex ipsis
Gerardus Mascari tollebat XII, et XII Iohannes Blancus. Duodecim erant inter Sizonem
et Bonicum. Alii XII, qui remanebant, taliter divisi erant: Ucel
littus et Widolus, filii
Blanki, habebant XI. Alios VI, qui remanserant, habebant Pincus et Briccus fratres
Alter eorum habebat tres filios et tres panes, et alius similiterm.
Omnia, quę a nobis hic scripta sunt, testem Deum secretorum agnitorem habemus,
n
ichil esse aiunctum studiose, sed et compendiose descripsimus veritatem.


home ||  autori per secolo: XI XII XIII ||  el. alfabetico || per generi ||  testi in prosa ||  testi in poesia ||