|
p. 1
[Carmen de gestis Frederici I. imperatoris in Lombardia.]
I
Inclita fert animus, Muse, precor esse faventes,
Tuque faveto meis, regum rex optime, ceptis,
Quo sine principium numquam bene sumitur ullum.
Magna quidem moveo, set que sint principe digna.
Ipse dabit vires presens aderitque labori.
Urbs erat et populis et pluribus inclita bellis,
Urbs speciosa, potens, celeberrima, dives et ingens,
Metropolis [Ligurum], cui nomen Mediolanum.
Huius erant cives ferventes Martis amore
Atque sue nimium gaudentes urbis honore.
Hii sub consulibus lectis sibi rite quotannis
Iurati vitam pariter moresque regebant,
Sub quibus inter se servabant iura fidemque,
At sibi vicinas vexabant acriter urbes
Pluribus urgentes bellis gravibusque rapinis.
Iamque due capte fuerant ad inane redacte,
Una prius Laude, post altera nomine Cume.
Ambarumque sibi miseros parere colonos
Cogebant, victosque gravi dicione premebant.
Nec proprias reparare domos urbesque sinebant.
Inde alios Ligures superare sibique parabant
p. 2
Subdere, nam suberat dominandi tanta libido.
Quis queat aggressus predasque, tributa, rapinas,
Aut castellorum tantas numerare ruinas,
Quis captivorum penas, quis vincla, catenas
Innumerasque simul possit narrare querelas?
Undique terrentur cives rurisque coloni.
Quique tenent arces, trepidant, collesque supinos,
Haut aliter rapidum morsum exercere parantem
Montibus et silvis fugiunt armenta leonem.
Nullus erat populus, qui campo bella patenti
Auderet contra committere, nam timor omnes
Ceperat; audaces victoria fecerat istos.
Nec minus accensi furiis et amore nocendi
Bella movent alii Ligures populique propinqui,
Et qui debuerant potius sibi mutua ferre
Auxilia, infestant bellis seseque lacessunt.
Pergameos mordet fera cives Brixia, Parmam
Nititur expugnare Placentia iuncta Cremone,
Mantua Veronam metuit, Terdona Papiam,
Atque Papia timet vicinum Mediolanum.
Arma ferunt ruptis inter se legibus omnes,
Et sibi vicine lacerant se quelibet urbes,
Se laniant populi vitiata mente furentes.
Nec timor hos Domini nec legum frena coercent.
Fortior ut quivis non deprimat inferiores,
Qualiter inter equos, qui plus sibi posse videtur,
Mollibus in pratis dominari vult aliorum
Himnituque gravi nunc hos, nunc impetit illos,
Contundens pedibus, vel scindens corpora morsu.
Nullus inobs tutus sine vindice, nemo viator
p. 3
Tutus iter peragit, nam sunt tot ubique latrones.
Furta, doli, fraudes, discordia regnat ubique.
Talis erat quondam Ligurum status Italieque.
Interea regni moderamina dux Fredericus
Accipit; electus nutu spiraminis almi,
Vir pietate vigens nullique secundus in armis,
Dives avis regumque genus de sanguine ducens.
Cui geminum munus dederat natura biformis:
Ut fortis sapiensque foret, mirandus utroque.
Huius, ut hec referam, pervenit rumor ad aures,
Utque tot audivit missas hinc inde querelas,
Condoluit voluitque malis succurrere tantis.
Sic opifex mundi corruptas crimine gentes
Aspiciens quondam doluit cupiensque mederi
Purgat diluvio terras perditque nocentes.
Mos fuit, ut Romam tendant sumantque coronam
Teutonici reges; nec habet magnum ullus eorum
Imperii nomen, donec a presule summo
Sumpserit oblatum manibus diadema sacratis.
Hunc morem servare volens divus Fredericus
Se movet, ut Romam vadat capiatque coronam.
Set primum Ligures placet ipsi visere duros,
Ut probet, an superent mala, sicut fama ferebat.
Tempus erat cane cum iam per rura pruine
Non durature conspecto sole iacebant,
Tum Fredericus iter ducens simul agmina carpit,
Mille quater proceres ipsum comitantur euntem.
Iam propinquanti, postquam transcenderat Alpes,
p. 4
Occurrunt Ligures maiores quique locorum
In campis, Verona, tuis seseque paratos
Ostentant servire suo domino venienti.
Adsunt Laudenses, Cumenses insimul adsunt,
Atque alii plures sua tristia multa querentes,
Et gravibus culpis incusant Mediolanum.
Hii se depulsos domibus sine lege queruntur
Ac dicione gravi depressos tempore longo
Urbibus eversis contra ius fasque duabus,
Hii se vexari bellis gravibusque rapinis.
Unde petunt regis precibus suffragia magni.
Occurrunt etiam rectores Mediolani
Excusantque suas illatas undique culpas.
Quorum stans unus sic coram rege perorat:
"Inclite dux regum, servator maxime legum,
Rex Romane tuo, salve, dignissime regno!
Te nostri cives dominum regemque salutant,
Adventu gaudentque tuo servire parati.
Semper Romano regi gens nostra fidelis
Extitit et regni semper dilexit honorem.
Nunc quoque mens eadem; si vis, opibusque virisque
Utere; dives opum multum divesque virorum
Et servire potens est nobile Mediolanum.
Nec fuit urbs regi dominove fidelior unquam,
[Illa] nec melior nec amantior hactenus equi.
Sunt autem plures de nobis multa querentes,
Utpote Laudenses, Cumani, Novarienses.
Hiis ego, si iubeas, sum respondere paratus.
p. 5
Urbs vicina quidem satis olim Mediolano
Laude fuit, cui magna superbia causa ruine
Extitit et, quoniam studuit nos ledere, lesa est.
Namque, fatebor enim, pudor est tamen ista fateri:
Laudenses quondam crudeles et violenti
Concives nostros nostrorum tempore patrum
Laude iter aggressos captivos sepe tenebant,
Sepe domum nudos cesosque redire sinebant.
Nec poterat quisquam illorum transire per oras
Illesus, nisi tutorem sibi quisque pararet.
Pro quibus a nobis missus cum nuntius ibat
Oratum placide, facerent ne talia nobis,
Et spoliatorum predas cum pace petitum,
Verba dabant urbis rectores et sapientes:
Multus in hac populus, dicentes, clauditur urbe,
Nec valet arceri, debet sibi quisque cavere
Vel sibi tutorem quemvis conducere, per quem
Ire queat tutus, ne sit timor expoliari.
Hec inter nullas faciebant reddere predas.
Talibus accensi tandem, cum sepe rogassent,
Nostri maiores indicunt bella malignis
Seque parant armis ulcisci denique sumptis.
Iamque ad certamen res venerat, undique nostri
Acriter insurgunt et eos ad menia cogunt,
Urbem circumdant; illi se menibus urbis
Tutantes funduntque minas maledictaque iactant.
Denique sic meriti capiuntur in urbe superbi
Destituente Deo; ruit urbs, sed vita colonis
Donatur victis, necnon et rura paterna
Donantur, facimusque simul mox federa pacis.
Postea Cumenses confisi monte lacuque,
Quos inter steterant, ceperunt ledere et ipsi
Nostrates graviter similique modo spoliare.
p. 6
Nos autem pacem pocius quam bella moventes
Sepe rogabamus pravis desistere ceptis,
Probraque ne populo facerent tam turpia nostro.
Nam si Cumensem nostras mercator ad urbem,
Ut fit lucrandi studio, cum mercibus ibat,
Sepe domum nudus sine re spoliisque redibat,
Et si temptabat mercari, quidquid amabat,
Interdicebat quivis, cui forte placebat.
Ista quidem multos, pie rex, toleravimus annos
Et graviora satis. Tandem divina potestas
Illos deiecit merito nobisque subegit.
Nos tamen ut cives servavimus hactenus omnes,
Nec dicione gravi victos depressimus umquam,
Set turres reparare novas prohibemus et urbem.
Nam scimus, pie rex, si menia prima liceret
Condere, mox nobis discordia prima rediret.
Denique nos primi numquam suscepimus arma,
Movimus aut bellum primi, nec causa malorum
Tantorum fuimus cupientes federa pacis.
Nullam, crede michi, nisi lesi, lesimus urbem,
Nec sine difficili causa vexavimus ullum.
Lesi Cumenses superavimus et Laudenses,
Lesi Novariam vexavimus atque Papiam.
Quod te per regni decus, excelsissime regum,
Oramus: genti sis fautor Mediolani.
Sis nobis placidus rector, sis, queso, benignus,
Ut reges alii, qui precessere, fuerunt.
Nempe sumus pro posse tibi servire parati."
Dixerat ac vultu placidus rex talia reddit:
"Menti regali gravis est discordia regni.
Si servare velit pacem gens vestra fidemque
Et iussis parere meis legesque tenere,
Nostrum ex integro retinere valebit amorem.
Sin magis est animus perverso vivere more
Legibus et ruptis vicinas ledere gentes,
Non feret imperium. Iurabitis ergo, priores,
p. 7
Et servare fidem nobis et iura tenere.
Et vestros facietis idem iurare minores."
Hiis dictis iurant, ut rex preceperat, omnes.
Que postquam populo patuerunt Mediolani,
Consul enim rediens recitavit regia dicta,
Munera festinant largissima mittere regi,
Et temptant stabilem regis pervertere mentem,
Ne curet varias miserorum audire querelas
Nec cogat cives desistere Mediolani,
Quin superatorum dominentur more vetusto.
At pius et prudens rex munera spernit et inquit:
"Munera nulla michi prebebit Mediolanum.
Gratia nec populo dabitur, michi credite, nostra,
Pacem vicinis faciat nisi gentibus atque
Ni timeat leges decretaque regia servet.
Hec autem faciens nostrum retinebit amorem."
Post hec castra movet Ligurumque perambulat urbes,
Castra locans extra; cives parere parati
Urbibus ex cunctis occurrunt dona ferentes
Perque suos fines deducunt agmina regis
Monstrantes fluvios simul et loca congrua castris.
Quos movet egregius mores componere ductor,
Pacis amare bonum, legum quoque iussa tenere,
Ut pater auditis natorum excessibus illos
Corrigit atque monet pravos deponere mores.
Mediolanenses eciam comitantur euntem,
Verbis, non rebus, se velle subesse fatentes,
Conanturque ducem blandis seducere dictis.
Quos tamen insignis princeps compellat amice
Hortaturque suis illos se subdere iussis
Et rogat, ut propriis deducant finibus illum.
p. 8
Est locus a magno non longe Mediolano,
Cui veteres proprium posuerunt Moitia nomen,
Templo famoso colitur Batista Iohannes,
Quod precelsa datur fundasse potentia regum
Atque opibus ditasse suis auroque replesse.
Unde solet princeps Romanus more vetusto,
Cum graditur Romam, prefatum visere templum
Atque coronari Ligurum diademate regni.
Ergo patrum servare volens morem Fredericus
Postulat, ut cives huc illum Mediolani
Ducant cum turba procerum comitante suorum.
Ad quem consul ait: "Vestris, pater optime, iussis
Nos equidem parere [sumus] pro posse parati,
Qui iuramenti vinclo cohibente ligamur,
At ne quid noceat nimis audax nostra iuventus
Agminibus vestris, adeo, rex magne, veremur.
Nam turbata dolet, quia munera Mediolani
Spernitis et veterem mutare paratis honorem.
Unde nec audemus vos illuc deducere tutum,
Ni placeat paucis tantum comitantibus ire;
p. 9
Quodsi vestra datur populo pia gratia nostro,
Et si collibeat concordi pace venire,
Ut veterem populi non infringatis honorem,
Ibimus ad sancti vobiscum templa Iohannis
Et quocumque placet nostras ducemus in horas.
Occurret populus celebrans solemnia festa,
Grandia dona dabit, iurabit eritque fidelis."
At pius acceptis sermonibus his Fredericus
Mediolanenses tandem percepit aperte
Regali sua colla iugo supponere nolle,
Ni permittat eos dominari more vetusto
Urbibus eversis quondam populis[que] subactis.
Et retinens varias miserorum mente querelas
Irarum celat stimulos, quia Mediolanum
Vi cohibere nequit, nisi congreget agmina plura.
Et superest regni caput olim visere Romam,
ut sumat diadema sacrum; tunc talia fatur:
"Quid totiens cives temptatis Mediolani
Consilium nostrum [vestris] pervertere dictis,
Muneribusque datis quid nos mutare paratis?
Nempe ego, quod dixi, fixum immotumque tenebo,
Nulla dabit populus, nisi iuret, munera vester,
Se servaturum pacem decretaque nostra.
Gracia nostra malos avertitur atque superbos,
At sequitur mites legi parere volentes."
Hec ait, et procerum que sit sententia querit,
An petat incertus Babtiste templa Iohannis,
Cum nolint cives huc illum Mediolani
Ducere cum turbis equitum comitantibus ipsum.
Consulti proceres suadent procedere regi,
Quaque velint ipsi rectores Mediolani
Ducere portantes sibi tradita previa signa,
Ne qua mali seve queat esse occasio genti.
p. 10
Ergo sequens procerum ductor consulta benignus
Tradit signa suas illis portanda per horas,
Ut monstrent turbis iter et loca congrua castris,
Spemque sui placido vultu promittit amoris.
Tunc illi propriis cupientes parcere villis
Ducunt regales loca per deserta phalanges,
Preter aquas ubi nil poterant reperire cibusque
Prorsus equorum aberat, nec emendi copia turbis
More datur solito; quo principis ira dolore
Exagitata capi tria iussit Mediolani
Mox castella opulenta, Rosate, Trecas, Galeate,
Que cito capta, gravem spoliata dedere ruinam.
Diruit et pontem, per quem transire Ticinum
Mediolanenses populos vexare volentes
Trans flumen positos armati sepe solebant.
Ex qua re graviter turbati Mediolani
Cives magnanimo prave de rege loquuntur
Et cupiunt aliqua, si possint, parte nocere.
Sed iam transierat regalis turba Ticinum
Rexque simul fluvium, qui fines claudit eorum,
Accelerans alias Ligurum mox visere gentes.
Tunc inimicicias Terdona Papiaque grandes
Inter se pariter furiata mente gerebant,
Auxiliumque dabat Terdone Mediolanum.
Quas rex cum vellet concordes reddere, sprevit
Imperium Terdona pium, parente Papia.
Hinc igitur graviter turbatus rex Fredericus,
p. 11
Quamquam tardari videat, quod mente gerebat,
Scilicet ut Romam peteret caperetque coronam
Et regi nomen sibi iungeret imperiale,
Obsidione tamen iuvat expugnare superbam,
Auxilio fretam Terdonam Mediolani.
Ergo vocat proceres in cetum ac talia fatur:
"Spernimur, heroes, in regno, cernite, nostro;
Regia maiestas contempnitur atque potestas.
Mandatis parere meis urbs parva recusat.
Quid facient urbes magne populique potentes?
Nos equidem parvi mandataque regia pendent,
Ni Terdonenses nostra virtute subacti
Cogantur meritas pro culpa solvere penas.
Illos forte movet nostri fiducia cursus,
Sed quamvis Romam properemus adire volentes,
Terdonam superare vacat. "Sic fatur, ac omnes
Assensu proceres firmant regalia dicta
Consiliumque probant. Hinc rex animatus ad urbem
Excelsam convertit iter, sed menia clausa
Conspicit et densa iuvenum vallata corona.
Cingere tum montem parat et locat obsidionem.
Montis namque iugo modici Terdona sedebat.
Hec ubi cognovit gens audax Mediolani
Indignata prius, quia rex sua munera sprevit,
Indignata simul, quoniam castella subegit
Opportuna sibi, pontem subvertit et urbem
Obsidione gravi nunc vincere gestit amicam,
Cui solet auxilium semper dare Mediolanum,
Convenit in cetum veteremque hortatur honorem
Se pariter dictis discendere more paterno,
Consulibusque suis, qui regia iussa tenere
p. 12
Iuravere prius, mox aufert culmen honoris,
Tamquam sit crimen domino parere benigno,
Electisque aliis, qui regia spernere iussa
Non timeant, illis se subdit rite regendam.
Quorum consilio Terdonam mittere binas
Auxilio properant equitum peditumque cohortes,
Que contra regem gentem tueantur amicam.
O quam venturi nonnumquam nescia fati
Mens hominum! Quantumque sui male provida casus!
Electi properanter eunt, quos consul euntes
Alloquitur paucis firmans ita pectora dictis:
"Ite, viri fortes, et corpora vivida bello,
Ite citi, quoniam nunc tempus poscit amicis
Auxilium solitum prestare fideliter atque
Rebus in adversis sociis succurrere fessis.
Numquam deseruit gens hec promissa fidemque,
Affuit at semper sociis et iuvit amicos.
Nititur, ut capiat Terdonam, rex Fredericus,
Fortassis precio contra totos inde recepto.
Sed si Terdonam vis nostra tuetur amicam,
Vos decus eternum, vos gloria magna sequetur.
Ergo, viri, vestra, precor, hic ostendite vires!"
Talibus auditis festinat abire iuventus
Terdonamque tribus pervenit leta diebus.
At Terdonenses susceptis Mediolani
Civibus exultant, et qui se menibus urbis
Inclusi primum vix posse latere putabant,
Nunc acies inferre parant, audaxque iuventus
Menibus erumpit subito paucosque repertos
p. 13
Palantes spoliat, turbat quoque regia castra.
Tunc equites regis sumptis non segniter armis
Bella cient castrisque ruunt hostesque sequuntur
Et dantes iam terga fugant super ardua montis.
Sic quandoque solet pastorum turba rapaces
A stabulis arcere lupos ausosque rapinam
Cum clamore sequi, donec per devia montis
Evasisse videt rapidosque remittere gressus;
Haud aliter quociens ausi descendere monte
Terdone cives invadunt regia castra;
Regales equites cicius post terga sequentes
Acrius insurgunt, instant feriuntque fugantque,
Donec tuta petunt hostes et monte residunt.
Dux tamen eximius pravos resipiscere cives
Sepe rogans frustra veniam promittit, at illi
Subsidiis nimium confisi Mediolani
Regem contempnunt, pacem veniamque repellunt.
Denique rex fortis vi debellare superbam
Terdonam cupiens, iubet instrumenta parari,
Quis valeat muros dirumpere, menia, turres,
Quis terrere viros et pellere menibus ipsos,
Quis prorsus cives queat expugnare superbos.
Haut mora baliste, tormenta ariesque parantur;
Iam videas tormenta altos perfringere muros,
Conquassare domos trepidosque fugare colonos.
Grandia saxa volant mediam proiecta per urbem,
Asta viros perimit baliste turbine rapta
Et iacit e muris iuvenes pugnare paratos.
Nunc aries ductus suspenso fortior ictu
p. 14
Molitur densi compagem solvere muri.
Sed super urbani flammis et fragmine molis
Et sudibus crebris et adusti roboris ictu
Occurrunt certantque suas defendere sedes.
Urbis in extremo saxo fundata vetusto
Ardua turris erat, porte tutela locique,
Quam Turrem Rubeam dicebant nomine cives.
Hanc pugnando capit vi multa res Fredericus,
Et magis atque magis defessos territat hostes.
Iamque vident urbem cives non posse teneri,
Rebus enim lapsis audacia concidit omnis.
Quique prius leti ludo plausuque fremebant,
Nunc trepidant tacitique premunt sub corde dolorem.
Iam bellum sumpsisse piget mandataque regis
Contempsisse pii, iam poscunt federa pacis.
Tradere seque velint ipsi, nisi Mediolani
Turba vetet duro metuens se subdere domno;
Urguet enim preter bellum morbusque sitisque,
Multus et in clausa populus defungitur urbe.
Arent iam putei, siccantur et undique fontes,
Cumque Ceres superet, latices et pocula desunt.
Expectant imbres frustra, nam Cinthia cornu
Quarta nitens gracili pluvias excluserat omnes.
Talis in arenti Libye status esse refertur,
Zodiaci fervens cum pervolat ardua Phebus.
Tandem victa siti, bello morboque iuventus
Destinat ad regem pacem veniamque petitum
Ire oratores, precibus si flectere possint.
p. 15
Passibus hii rapidis subeunt regalia castra,
Acceptaque fide lacrimis ita fantur obortis:
"Rex pie, quem magno celestis rector honore
Pretulit et multas voluit regnare per urbes,
Aspice nos placido, petimus, pater inclite, vultu,
Fortuneque memor lacrimas ne despice nostras.
En, prostrata tuis pedibus gens nostra salutem
Postulat et veniam supplex, miserere dolentum,
Exaudique preces, dux invictissime, nostras!
Namque quod audaces te contra movimus arma,
Quodque tuam stulti nos contra movimus iram,
Penitet et dignas volumus persolvere penas.
Tradimus, ecce, tibi male quam defendimus urbem.
Comple tuum votum, cape menia, destrue muros!
Nos tamen et socios sine quo libet ire solutos;
Quodsi forte paras captivos ducere rebus
Omnibus ablatis, cupimus prius omne quod instat
Et graviora pati vel quavis morte perire."
Hiis pius auditis Fredericus talia reddit:
"Sero petit veniam, qui, dum valet usque, repugnat.
Sero rogat victus, quem victor sepe rogavit.
Mensibus, ecce, tribus vos clausimus obsidione,
Semper de venia, semper de pace rogantes.
Ut vos audaces et ad horrida bella parati
Hactenus oblate sprevistis munera pacis
Nosque lacessistis, confisi menibus urbis,
Nunc veniam petitis, cum iam pugnare neqitis.
Magna quidem vestras tenuit dementia mentes,
Qui clausi muris nos vincere posse putatis!
Dedecus esset enim nostro per secula regno,
Si nos despiciens urbs parva illesa maneret.
Vos tamen, ut petitis, quia penitet, ite soluti,
p. 16
Femina masque simul, pueri iuvenesque senesque
Vadant quo placeat, veniam damus urbe relicta.
Urbs populata ruet, dabit exemplumque ruina,
Quo timeant alie Romanum spernere regem.
Sic fortuna vices variat, sic infima summis
Summaque commutat, sua cum rota volvitur, imis."
Dixit et, ut nullus noceat migrare volentes,
Imperat. Accepta venia properare videres
Precipitem populum patriasque relinquere sedes,
Tamquam tecta vorax penitus flammaverit ignis,
Aut terre quatiat motus nutante ruina.
Discedunt miseri cives sociique dolentes,
Regius at miles capta dominatur in urbe.
Iamque ruunt turres, iam murus decidit urbis,
Iam Terdona cadit Romani principis ira.
Ergo iter inceptum peragit victor Fredericus
Et graditur Romam Ligures hortatus amande
Pacis iura sequi dirumque relinquere bellum,
Ex quibus electi proceres comitantur euntem.
Iamque super Renum, qua clara Bononia fulget,
Castra locat paucisque placet recreare diebus
Agmina fessa nimis fractasque resumere vires.
Illicet egreditur populus servire paratus,
Quem Guido, vir prudens, solus tunc rite regebat.
Occurrunt cives Frederico dona ferentes,
Agminibusque simul datur ingens copia rerum.
Procedunt pariter doctores discipulique,
Omnes Romanum cupientes visere regem,
Quorum te numerosa, Bononia, turba colebat
p. 17
Artibus in variis noctuque dieque laborans.
Quos placide recepit venientes rex Fredericus,
Alloquiturque simul perquirens multa benigne.
Querit enim, quibus urbe modis habeantur in ista,
Cur magis hec placeat quam quelibet altera tellus,
An cives aliqua sint illis parte molesti,
An teneant promissa dolo firmata remoto,
Si caros habeant, si servent hospita iura.
Doctor ad hec doctus respondens ordine quidam,
Discentum mores recitat vitamque beatam.
"Nos", ait, "hanc terram colimus, rex magne, refertam
Rebus ad utendum multumque legentique aptam.
Confluit huc variis lectum de partibus orbis
Discere turba volens, auri argentique talenta
Huc ferimus dites, nummos quoque, pallia, vestes,
Urbe domos media nobis conducimus aptas.
Resque emimus iusto precio, quibus utimur omnes
Preter aquas, usus quarum communis habetur.
Nocte die studiis intenta mente vacamus.
Tempore quo sumus hic, dulcis labor iste videtur.
In multis, fateor, cives nos urbis honorant.
Qui tamen hac una sunt re quandoque molesti,
Cum cogunt aliquem, quod non acceperit ipse,
Solvere tollentes propter non debita pignus.
Namque datum nostris vicinis es alienum,
A nobis repetunt, qui nullo iure tenemur.
Unde, pater, petimus, perversum corrige morem,
Lege tua liceat tutos hic esse legentes."
Tunc rex principibus consultis ordine cunctis
Legem promulgat, que sit tutela legentum,
Scilicet ut nemo studium exercere volentes
p. 18
Impediat stantes nec euntes nec redeuntes,
Nec pro vicino, qui nullo iure tenetur,
Solvere cogatur, quod non debere probatur.
Inde rogat cives, ut honorent urbe scolares,
Hospita iura dolis servent illesa remotis.
Postque dies paucos reparatis viribus inde
Castra movens ductor Tuscorum visitat urbes.
Nuntius interea pervenit Mediolanum,
Terdone referens turres murosque ruisse
Et mala multa suos cives sociosque tulisse,
Tandem se regi victos pugnando dedisse.
Unde dolor populum mox ingens occupat omnem,
Ut cum forte viros ratibus maria alta secantes
Nuntius extinctos patribus perversus eorum
Nunciat aut captos aliena gente teneri;
Tunc patres nupteque gemunt parvique nepotes.
Haut aliter turbata dolet gens Mediolani,
Et populus casu gemit indignatus iniquo.
Illicet ergo gravi mentis stimulante dolore
In cetum veniunt maiores atque minores
Querentes subito duri solatia casus.
Quos inter vario compresso murmure tandem
Exurgens consul placido sic pectore fatur:
"Nobilis o populus, studiis clarissime belli,
Cuius fama viget latum vulgata per orbem,
Ne, rogo, tam graviter casu turberis iniquo,
Nec tibi mente pudor sedeat, sed concipe vires.
Esto memor patrum, precor, et virtutis avite,
Esto memor decoris tibi multo sanguine parti!
Nostri namque patres sunt sepius aspera passi,
Set virtute tamen superarunt omnia fortes.
Terdone muros destruxit rex Fredericus
Auxilio nostro frete, sed possumus illos,
Si placet, instaurare novos recidivaque victis
p. 19
Ponere tecta manu renovareque menia nostris
Sumptibus invise nobis exosa Papie,
Pro quibus ingentis tolerastis sepe labores.
Nunc igitur, cives, animos extollite vestros!
Nunc largas reseremus opes, cum tempora poscunt.
Viribus utamur, gens inclita, queso, paternis,
Hostibus et pressis veterem servemus honorem!
Namque Papia volet fortasse resistere nobis,
Ne Terdona statum sumat renovata priorem.
Quodsi nos contra bellum temptaverit audax,
Consulo plus solito nos acres sentiat hostes."
Dixerat, at cuncti simul assensere volentes
Elatasque manus promittunt. Clamor ad auras
Tollitur immensus, repetitur terque quaterque.
Non conflicture tanto clamore cohortes
Miscentur ducibus simul instigantibus illas.
Consul ut accensum populum videt, ut reparentur
Menia Terdone, legionem dirigit unam
Consilio plebis, que muros extruat altos,
Terdonam reparet gentemque reducat amicam
Ad patrias sedes, quas bello victa reliquit!
Sumptibus acceptis legio festinat abire,
Perque Placentinas datur illi transitus horas,
Namque Papia suis iter impediebat in horis,
Quod brevius ducit Terdonam Mediolano.
Nec minus et cives regis terrore coacti
Cedere conveniunt et genti Mediolani
Innumeras referunt pro tanto munere grates.
Ergo simul renovant Terdone menia leti
Et faciunt urbem modo quam fuerat meliorem.
Instant ardentes legio terreque coloni,
Pars moliri arcem, pars altos ducere muros,
Pars fundare domos, pars grandia volvere saxa;
p. 20
Hos videas honeris gaudentes subdere colla,
Exhonerare alios, hos hostes agmine facto
Propulsare suos sumptis properantius armis.
Talis apes estate solet per florida rura
Exercere labor, fetus hec gentis adultos
Educunt alieque favos et dulcia mella
Stipant et miro distendunt nectare cellas,
Exhonerant alie venientes pondere fessas,
Ast alie fucos procul a stationibus arcent.
Haut aliter Ligures urbem reparare volentes
Certatim properant et opem per mutua prestant.
Fervet opus, muri et turres et menia surgunt.
At cupiens inimica prius prohibere Papia,
Ne Terdona statu surgat renovata priore,
Sepius aggrediens, dat que valet impedimenta.
Se tamen audacter legio civesque tuentur,
Atque opus inceptum peragunt hostesque repellunt.
Mittitur et velox legatus Mediolanum,
Qui referat populo bellum movisse Papiam
Et petat auxilium; mox ergo concitus omnis
Consulis hortatu populus non segniter arma
Sumit et aggreditur violenta mente Papiam.
Construit et pontem trabibus tabulisque paratis
Undique non modico sumptu simul atque labore,
Pontem mirandum, per quem transire Ticinum
Mille simul possent equites, quem nocte dieque
Armati vigiles intenta mente tuentur.
Hac igitur populus pertransit denique totus
Perque Ticinenses devastat plurima fines
Expolians, capiens, incendens oppida, villas.
Nec modo Laudenses, Cumanos, Novarienses
Ausos Romano regi fecisse querelas,
p. 21
Acrius infestat solito gens bellica victis
Incumbens graviore iugo durisque tributis,
Ast aliis crebris aggressibus atque rapinis
Pergameas etiam transgresso limite villas
Occupat et miseros spoliat sine iure colonos.
Et iam Terdone reparatis menibus altis
Missa redit legio, sed mittitur altera muros
Conservare novos, quo possint usque tueri
Se Terdonenses firmatis undique muris;
Itque reditque viam custodia Mediolana,
Sepe Placentinas discurrens leta per horas.
Namque Placentini suscepto munere cives
Auxilium genti super hac re Mediolane
Prestant Romani minuentes regis honorem.
|
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
55
60
65
70
75
80
85
90
95
100
105
110
115
120
125
130
135
140
145
150
155
160
165
170
175
180
185
190
195
200
205
210
215
220
225
230
235
240
245
250
255
260
265
270
275
280
285
290
295
300
305
310
315
320
325
330
335
340
345
350
355
360
365
370
375
380
385
390
395
400
405
410
415
420
425
430
435
440
445
450
455
460
465
470
475
480
485
490
495
500
505
510
515
520
525
530
535
540
545
550
555
560
565
570
575
580
585
590
595
600
605
|
|
II
[I]nterea Fredericus iter, quod ceperat, implet
Urbibus ac populis peragratis ordine multis.
Cumque propinquaret Romanam letus ad urbem,
Nuntius occurrit Romane plebis eunti
Obvius ad montem, cui prebent gaudia nomen,
Atque ibi ductori venienti talia fatur:
"Salve, rex venerande, tuo sit gloria regno,
Sit tibi vita, salus, perpes victoria, virtus!
Exultat populus Romanus te veniente
Et prestolatur tibi deservire paratus.
Sed petit, ut veterem serves, dux inclite, morem,
Scilicet ut iures mox intraturus in urbem
Te servaturum populi decus, urbis honorem,
p. 22
Iura senatorum, nam sic vetus exigit ordo.
Munera preterea Romane debita plebi,
Que solet adveniens huc primum rex dare noster
Postulat, ut tribuas, sicque ingrediaris in urbem
Letus, ut accipias populi gaudentis honorem
Servitiumque simul maius quam sumpseris umquam."
Dixerat, at super his miratus rex Fredericus
Respondet breviter, placida sic voce locutus:
"Gaudia Romano populo sint dulcia semper!
Sint adversa procul, prorsus timor omnis abesto!
Romane gentis decus inmutare vel urbis
Non venio, nec iura placet violare senatus,
More sed antiquo regum diadema sacratum
Sumere et ad patrias sedes cum pace redire.
Mos tamen iste mihi; quem me servare rogatis
Nunc erat ignotus, nec sum iurare paratus
Consilio procerum que poscitis ista meorum.
Quodsi servierit populus. Mihi mente sedbit
Servicioque vicem reddam, cum tempus habebit".
Sic ait et graditur turbis comitantibus ipusm.
Ut vero ad portam tandem pervenerat Urbis,
Quam struxisse datur pastoris cura Leonis,
Occurrit quondam venerabilis ordo senatus
Magnaque pars populi regem iurare petentes,
Namque ibi dicebant debere ex more vetusto
Romanum iurare ducem, cum visitat Urbem,
Ut sumat diadema sacrum. Quod cum Fredericus
Abnuit augustus turbata mente recedunt,
Atque minantur ei, quod eosdem sentiet hostes.
Sic humiles, si forte negant quesita superbis
p. 23
Divitibus, tolerare solent maledicta minasque.
Sed non attonitus dictis Fredericus amaris
Intrat et audacter petit ardua templa beati
Petri militibus cunctis comitantibus ipsum.
Summus presul erat reverendus tunc Adrianus
Vir doctus, clemens, facundus, moribus ingens.
Hic igitur regem feliciter advenientem
Suscipit, ut mos est, ad sancti limina Petri
Et simul in templum ducit cum laudibus ipsum,
Atque ibi cum clero celebrans solemnia sacra
Augusti regis capiti diadema sacratis
Imponit manibus benedicens more paterno.
Rex etiam meritos aris indicit honores
Ditia dona ferens simul et libamina summo
Offert pontifici pro cunctis rite litanti.
Tandem propositis completis ordine sacris
Castra petit letus sumpto diademate ductor,
Extunc imperii nomen regnique habiturus;
Appositisque epulis agmen sua corpora curat.
At Romana gravi plebes stimulata furore
Precipiti raptis cursu ruit undique telis
Atque Leoninas, ubi rex fuit, occupat horas,
Irrumpitque domos frangens obstacula clausas,
Et spoliat quoscumque valet reperire faventes
Augusto regi, clerum pariter populumque,
Cardi eciam nales, qui iuxta templa beati
Constiterant Petri sacris modo concelebratis.
Tollitur inmensus clamor resonatque tumultus,
Fit fuga, nam plures fugiunt ad regia castra,
Que non longe aberant sita iuxta Tibridis undam.
Ast ubi regales rumor pervenit ad aures,
p. 24
Rex iubet, ut sumptis equites properantius armis
Auxilium tribuant fugientibus ac spoliatis
Et nimis audacem reprimant luctamine plebem.
Mox igitur properat laxis equitatus habenis,
Currit et ipse simul rex bello fortis et armis.
Quos Romana falanx ubi conspicit appropiantes
Se glomerat retrahitque pedem, perterrita primum,
Mox tamen aggreditur duros violentius hostes.
Ut cum turba duos venantium viderit ursos
Adventare procul de summi vertice montis,
Terretur primum cessatque timore parumper,
Post animata ruit lato venabula ferro
Perstringens manibus fervensque cupidine prede,
Sic plebs regales cupiens spoliare catervas
Irruit et pugnam inmenso clamore capessit.
Cominus hii feriunt, hii iactant eminus hastas,
Arcubus hii tensis mittunt per inane sagittas.
Contra Teutonici proceres Liguresque feroces
Acrius insurgunt, feriunt populumque repellunt.
Sternitur omne solum telis, tum scuta caveque
Dant sonitum afflictu galee, pugna aspera surgit.
Rex Fredericus equo vehitur sublimis in alto,
Cunctaque prospiciens totum circumvolat agmen;
Dux Henricus adest, iuvenis formosus et acer,
Nobilis et clarus, gladio metuendus et hasta.
Hunc equites lecti fuerant tunc mille secuti,
Quos exhortatur, acuens in prelia vires,
Ipseque multa facit perturbans acriter hostes.
Quis numerare queat cunctos per singula victos
Victoresque simul? Quis singula vulnera narret?
Corpora multa virum passim ceduntur utrimque,
Quadrupedesque cadunt perfossi pectora multi.
p. 25
Hoc tamen in bello nequeo transire silenter
Te Ligurum, Maifrede, decus, quem patris avique
Nobilitas decorat, vigor effert, forma venustat,
Huic Albertus avus, Gorzo pater, altus uterque
Egregiusque comes, formosus et acer uterque,
A quibus hic heres non degeneravit eorum,
Nam melior bello vel corpore pulchrior alter
Non fuit in tota Ligurum regione suorum.
Hic igitur regem Romam comitatus euntem
Armatorum equitum turmam sub rege regebat.
Cum quibus ad bellum properans vir clarus in armis,
In medias acies animosi more leonis
Fertur et obstantes gladio prosternit et hasta.
Quem Ligurum comitata cohors desevit in hostes
Exemploque ducis cedentibus acrius instat.
Pellitur ad Tiberim fugiens Romana iuventus,
Set rursus glomerata redit - nam fama per Urbem
Dira volans pulsam retulit male cedere plebem -
Auxiliumque tulit concurrens undique turba.
Bellum ingens iterum committitur, agmen utrimque
Ceditur, at rursus plebes superata fugatur.
Incumbunt graviter Ligures fortesque Alamanni
Et feriunt, fundunt, capiunt spoliantque fugaces.
Denique Romane fugienti parcere plebi
Militibus iubet haud dubie victor Fredericus,
Atque dato signo repetit tentoria paucis
Amissis, alia set multis parte retentis.
Et iam solis equi spatio cursuque peracto
Accipiunt requiem simul, et nox humida surgit,
Turbaque fessa suis reficit sua corpora castris.
Postera cum terris tenebras aurora fugarat,
p. 26
Summus presul adest regemque remittere captos
Ac donare sibi poscit pietate magistra.
Tum rex pontificem summum veneratus honorat
Exauditque preces placidus captosque relaxat
Romanos cives, quos bello ceperat ante.
Inde plagam motis placet illam visere castris,
Urbeque dimissa confinia circuit altas
Confringens turres, quas incola fecerat Urbis,
Ut proprias villas his posset ab hoste tueri
Tutius atque aliis, cuperet si quando, nocere.
Has rex Romanis ob bellum iratus eorum
Diruit, ut populum sic terreat ipse superbum
Peniteatque illum bellum movisse malignum.
Tunc Arnaldus eis erat in regionibus ille,
Brixia quem genuit, coluit nimiumque secuta est,
Vir nimis austerus dureque per omnia vite,
In victu modicus, set verbi prodigus, et qui
Ultra oportunum saperet, facundus et audax,
Confidensque sui, vir multe litterature.
Cuius doctrinam breviter finemque notare
Esse reor dignum, nam multos nosse iuvabit.
Iste sacerdotes pariter populosque minores
Carpebat dampnans; se solum vivere recte,
Ast alios errare putans, nisi qui valuissent
Eius dogma sequi; summi quoque presulis acta
Mordebat graviter, parcebat denique nulli,
p. 27
Veraque miscebat falsis multisque placebat.
Pro decimis laicos dampnabat quippe retentis,
Usuras raptusque omnes et turpia lucra,
Bella, simultates, luxus, periuria, cedes,
Furta, dolos turpesque thoros, carnalia cuncta,
Ut Scriptura docet, vite referebat obesse.
Nullum palpabat vitium, resecans languentia membra,
Ut fatuus medicus cum lesis sana trahebat.
Namque sacerdotes reprobos Simonisque sequaces,
Eius qui precio voluit divina tenere,
Omnes censebat, vix paucos excipiebat.
Nec debere illis populum delicta fateri,
Set magis alterutrum, nec eorum sumere sacra.
Enormes penitus monachos dicebat et ipsos
Non monachos vero iam nomine posse vocari;
Pontifices rebus magnos inhiare caducis
Et pro terrenis celestia spernere, causas
Nocte die precio sumpto trutinare forenses
Officiumque alii postponere pontificatus,
Pro quo dampnandos censebat morte perhenni.
Unoquoque homines vitiatos ordine cunctos
Firmabat, nec amare Deum, nec amare propinquum,
Heu mala Romana presertim sede vigere,
Iusticie precium iam Rome prevaluisse,
Atque locum iuris Rome precium obtinuisse,
A capite in corpus vitium fluxisse malignum,
Cunctaque membra sequi precium munusque benignum,
Omnia cum precio fieri divinaque vendi,
Quod precio careat, despectum prorsus haberi.
Hoc erat Arnaldi famosi dogma magistri,
Quod multis hominum sola novitate placebat.
Hoc Europa quidem fuerat iam dogmate plena,
Hoc prius in patria fructus collegit acerbos,
p. 28
Doctrinamque tui luxisti, Brixia, civis.
Hoc etiam magnum turbavit Mediolanum,
Nec non Romanam facilem nova credere plebem,
Hoc ubicumque fuit, commovit sedicionem,
Decipiebat enim populum sub imagine veri.
Hunc voluit, sed non valuit, convertere summus
Pastor apostolicus dictis monuitque benignis
Sepius errorem vel dogma relinquere pravum.
Ille tamen verbis nunquam cessavit amaris
Sugillare patrem, nec pravum dogma reliquit.
Cumque in deterius monitus iam sepius iret
Gauderetque suam per mundum crescere famam,
Papa dolens populum vitiari dogmate falso
Et cupiens aliqua morbo ratione mederi,
De gremio matris reputans anathemate dignum
Expulit ecclesie doctorem scisma docentem,
Et gladio medicus secuit languentia doctus
Membra, volens reliquum corpus retinere salutem.
Set nec sic pravi cohibetur lingua magistri,
Quin serat errorem solitum, quin dente maligno
Mordeat ecclesiam Romanam durius atque
Quin doceat populum domino contraria pape.
Hic igitur regi delatus nunc Frederico
Iudice prefecto Romano, vincitur; illum
Namque iubet rector causam discernere notam,
Dampnaturque suo doctor pro dogmate doctus.
Set cum supplicium sibi cerneret ipse parari
Et laqueo collum fato properante ligari,
Quesitus, pravum si dogma relinquere vellet
Atque suas culpas sapientum more fateri,
Intrepidus fidensque sui, mirabile dictu,
Respondit proprium sibi dogma salubre videri,
Nec dubitare necem propter sua dicta subire,
In quibus absurdum nil esset nilque nocivum.
p. 29
Orandique moram petiit pro tempore parvam,
Nam Christo culpas dicit se velle fateri.
Tunc genibus flexis, oculis manibusque levatis
Ad celum gemuit, suspirans pectore ab imo
Et sine voce Deum celestem mente rogavit,
Ipsi commendans animam, paulumque moratus
Tradit ad interitum corpus, tolerare paratus
Constanter penam, lacrimas fudere videntes
Lictores etiam moti pietate parumper.
Tandem suspensus laqueo retinente pependit.
Set doluisse datur super hoc rex sero misertus.
Docte, quid, Arnalde, profecit litteratura
Tanta tibi? Quid tot ieiunia totque labores?
Vita quid arta nimis, que semper segnia sprevit
Otia, nec ullis voluit carnalibus uti?
Heu, quid in ecclesiam mordacem vertere dentem
Suasit, ut ad tristem laqueum, miserande, venires!
Ecce, tuum, pro quo penam, dampnate, tulisti,
Dogma perit, nec erit tua mox doctrina superstes!
Arsit, et in tenuem tecum est resoluta favillam,
Ne cui reliquie superent fortasse colende!
At pius eversis Fredericus turribus altis
Albanum graditur, castris ubi forte locatis
Dira lues subito turbas esorta fatigat.
Nam calor inmensus, gravis aura et seva mefitis
Langorem generant, qui plurimum occupat agmen.
Milia multa virum languent, quibus arida febris
p. 30
Insidet et crebro stimulat precordia pulsu.
Accurrunt medici, pugnatur et arte medendi,
Set superat medicas morbus miserabilis artes.
Multis summa dies et ineluctabile fatum
Advenit; intereunt domini pariterque clientes,
Pro dolor, et multo spoliatur milite ductor.
Quadrupedes etiam morbus, mirabile dictu,
Occupat, et sonipes gemit ad presepia fortis,
Quo moriente viris geminatur causa doloris.
Attonitus tanta Fredericus clade suorum
Sacra Deo statuit celum terramque regenti
Et lacrimas precibus miscens sic voce precatur:
"Omnipotens rector, qui secla per omnia regnas,
Summe sator rerum, qui condita cuncta gubernas,
Cui placuit terrestre mihi concedere regnum,
Sim licet indignus, per quem terrena regantur,
Aspice nos nostrisque malis fer, sancte, medelam!
Da, pater, auxilium, finemque impone laborum,
Tu servare potes, quos vis, tu tradere morti,
In manibus mors quippe tuis et vita tenetur.
Ergo tuis, petimus, famulis da dona salutis,
Nos tua turbantem compescat dextera cladem,
Ad patrias largire domos cum pace reverti,
Ut tibi servati reddamus vota salutis."
Talibus orantem precibus vultumque rigantem
Fletibus exaudit summi clementia patris,
Sevus langor abit, redeuntque in corpora vires
Debilibus sumpta Domino donante salute.
Iamque movens rex castra locis cum peste relictis
Eius nonullas regionis visitat urbes
p. 31
Atque tributa petit Romano debita regi.
Accipiunt illum populi sine fraude tributa
Donaque digna super dantes et iussa facessunt.
Urbs tamen una datur regem sprevisse benignum,
Spoletum, urbs opulenta viris opibusque referta,
Fertur enim falsum regi tribuisse monetam,
Debita sub turpi persolvens fraude tributa;
Quin etiam comitem Tuscum spoliasse Guidonem,
Dum sequitur regis passu vestigia segni.
Hec duo Spoleto dicuntur prima ruine
Causa fuisse gravis. Nam rex super his Fredericus
Turbatus nimium Spoleti mandat ad urbem
Et iubet, ut veniant rectores urbis ad ipsum,
Scire volens, quare Spoleti talia cives
Egissent, an fraude velint parere remota
Mandatis domini veniam donare parati.
At Spoletani metuentes fraude peracta
- Semper enim trepidat proprie mens conscia culpe -
Se retrahunt et adire negant regalia castra,
Imperiumque ducis spernit gens stulta benigni.
Ergo videns spretum se rex contendit ad urbem,
p. 32
Spoleti reputans venturos illico cives
Eius in occursum pacem veniamque petentes;
Quod si fecissent, pacem veniamque dedisset.
At Spoletanus nimis audax atque superbus
Bella parat populus, clarisque instructus in armis
Menibus egreditur fato impellente maligno,
Se ratus invictum vi posse repellere regem.
Ille ubi conspexit populum certare paratum,
Indignatus ait: "Proceres, en pugna paratur
In campo nobis, opus est nunc viribus uti!
Nos arcere parat bello procul urbe superbus
Spoleti populus sumptis, ut cernitis, armis,
Nec sprevisse timet fatuus nos nostraque iura.
Sentiat ergo tuas, miles fortissime, vires,
Afflictusque luat bellum voluisse profanum.
Et sit in exemplum populis, ne fallere regem
Ausint Romanum nec regia spernere iussa."
Talibus accensus miles regalis in hostem
Fertur, ut ereptis catulis stimulata leena
Que furit adversum gladios nec vulnera curat.
Sternuntur primi se defensare volentes,
Ast alii fugiunt et ad urbis menia tendunt.
Urguent Teutonici cedentes terga simulque
Cum populo portis mixti ingrediuntur apertis
Et spoliant urbem captam civesque superbos.
Omnia complentur luctu varioque tumultu,
Flent misere matres, pueri innupteque puelle;
Fata senes nimium sibi seva fuisse queruntur,
Quod vivendo pati tantum meruere dolorem.
Urbs opulenta ruit captis populata colonis,
p. 33
Spoletum spoliis dives spoliatur opimis,
Nil reliqui miseris fit civibus, omnia miles
Regius extorquet captosque relinquit inanes
Spoleti cives ausos contempnere regem.
Quos ubi rex solita sub libertate reliquit
Regalisque acies spoliis ditata recessit,
Mors quoque persequitur victos miserosque fatigat.
Hec multis vitam, que sola remanserat illis,
Eripit et vacuat plenam modo civibus urbem.
Interea Ligurum gentes populique feroces
Legibus abiectis exercent pristina bella.
Persequitur populos vicinos Mediolanum
Plus solito; miserisque nocet fecisse querelas.
Improba Pergameos invadit Brixia fines
Et capit incautos aliquot captosque coercet
Pergameos cives pacem servare volentes.
Consilium genti fuit illico Pergameorum
Mittere legatos regi super hoc Frederico,
Qui referant causam domino faciantque querelam.
Haut mora legati properant ad regia castra
Et referunt causam regi ducibusque benignis.
At pius accepta Fredericus rite querela
Dissidii causam querit, qua Brixia cives
Pergameos vexat, sine causa namque videtur
Absurdum sumi bellum tantumque laborem.
Querentique duci legati talia reddunt:
"Vera tibi, rector placidissime, cuncta loquemur,
Et nichil in nostro falsi sermone latebit.
Heroes gemini nostra in regione fuerunt
Olim, pollentes opibus famulisque potentes,
Nobilitate pares, consanguinitate propinqui.
Unus Gislitio dictus, Brusatus et alter,
Quorum clara tribus multa probitate vigebat.
Hos inter medius venit furor; unus ad urbis
Auxilium nostre confugit protinus, alter
Brixianos adiit seseque iuvare rogavit.
p. 34
Brixia Brusato dat vires, Gislitioni
Pergameus populus confinia nostra colenti.
Ergo diu bello sic conflixere nefando
Utraque gens parti varie prestando favorem,
Atque graves passa est gens utraque sepe ruinas
Amisitque viros tali discrimine multos.
Hec inimicicias generavit causa priores,
Fomes et irarum fuit, hinc discordia crevit.
Denique ductores fessi fractique duello,
Cum simul inter se firmassent federa pacis,
Brusatus bellum cupiens vitare futurum
Vendere proposuit quedam pulcherrima castra,
Ut loca desereret bellorum cede cruenta,
Brixianosque prius bis terque quaterque rogavit,
Ut sibi, si vellent, emerent, si non, daret illa
Pergameis vel mercari cuicumque volenti.
Que cum mercari se Brixia velle negasset,
Urbis Pergamee precio dedit illa quibusdam
Civibus accepto. Quod postquam Brixia novit,
Indignata nimis cepit mox bella movere
Et graviter, nisi reddantur sibi castra, minari,
Nec solum cives illos, qui castra tenebant,
Verum Pergameos vexare ferociter omnes.
Pergamei cives pacem, non bella volentes
Iuditium dicunt legum se velle subire
Et sine iudicio castella remittere nunquam.
Hec, pie rex, multo discordia tempore durat
Fortunamque gravem populus toleravit uterque
Sepius, et multos ploravit uterque suorum
Extinctos vario diri luctamine martis.
Set si quos bello cepisset quilibet horum,
Hactenus absque mora cum pace redire sinebat,
Et belli morem pulcrum servabat uterque.
Nunc autem incautos invasit Brixia cives
Pergameos monitis vestris parere volentes
Atque aliquot cepit captosque tenendo coercit,
Nec cessat nostras facto grege ledere villas.
Unde, pater, populus queritur, placidissime, noster
|
610
615
620
625
630
635
640
645
650
655
660
665
670
675
680
685
690
695
700
705
710
715
720
725
730
735
740
745
750
755
760
765
770
775
780
785
790
795
800
805
810
815
820
825
830
835
840
845
850
855
860
865
870
875
880
885
890
895
900
905
910
915
920
925
930
935
940
945
950
955
960
965
970
975
980
985
990
995
1000
1005
1010
1015
1020
|
|
p. 35
Iudicioque cupit causam committere vestro."
Talibus auditis Fredericus mandat ad urbem
Brixianam sua scripta iubens dimittere captos
Pergameos cives ceptumque relinquere bellum.
Quodsi forte velint contendere legibus illos,
Conveniant sine vi nec pacis iura relinquant.
Sicque domum redeunt legati Pergameorum,
Leti mandatis populi sibi rite peractis.
Rex quoque regrediens patriasque revisere sedes
Inde volens Anconam ivit, paucisque diebus
Illic cum ducibus populo gaudente moratur.
Tunc Bizantee rector ditissimus urbis
Munera Romano mittit largissima regi,
Pallia, equos, vestes, auri argentique talenta;
Pluraque missurum se spondet, si Frederico
Complaceat regi secum componere fedus.
Neptem namque suam Frederico tradere nuptum
Optavit thalamoque sibi coniungere amorem
Principis egregii; set tedas fata repellunt
Et prohibent geminos tali sibi federe iungi
Orbis rectores varii thalamoque desistunt.
Inde petit recto Veronam tramite ductor
Romanus Greci ductoris pacta relinquens.
Quaque prius venit, cum pace redire volebat,
Per loca, que dicunt Bolzani Clusa coloni,
Set prohibere viam pravorum turba virorum
p. 36
Nititur et celsas iam dudum ceperat Alpes,
Artus ubi callis concluditur undique vallis.
Hinc mons, hinc Athesis currens, rapidissimus amnis.
Huc igitur veniens cum turbis rex Fredericus
Et transire volens iter ante oculos videt artum
Hostibus obsessum turbas spoliare paratis.
Audaces tamen ipse viros compellat amice
Propositumque monet fatuos deponere pravum,
Ne transire vetent ipsum comitesque sequentes,
Et noxe veniam promittit, si resipiscant.
At perversa ducem contemnit turba monentem
Nec transire sinit cecata cupidine prede,
Set petit immensum pro tali munere censum.
Cogitat invictus, quid agendum sit, Fredericus,
Multaque prudenti super hac re pectore versat,
Omnia collustrans oculis cunctosque recessus
Circuiens; tandem subit hec audacia mentem,
Obpugnare viros gladiis a fronte superbos
Ac post terga simul superare cacumina montis
Ardua prerupti, que turba scelesta tuetur.
Haud mora, pars procerum sumptis non segniter armis
Acriter invadunt hostes angusta viarum
Servantes regisque acies spoliare volentes;
Pars post terga parat celsum conscendere montem
Hostibus intentis bello spoliisque profanis.
Moxque favens fortuna duci super ardua montis
Constituit proceres regalia signa sequentes.
Quos perversa videns bello iam a fronte repulsa
Turba fugit nemorisque pavens petit antra propinqui.
Pars capitur, pars gnara loci latet; at Fredericus
Hos iubet abscisis dimitti naribus, illos
Luminibus fossis, alios manibusque resectis,
Ut memores vivant sceleris regemque timendi
Omnibus exemplum tribuant spectantibus ipsos.
p. 37
Inde Tridentinam superatis Alpibus urbem
Letus adit, sicque ingreditur cum pace revertens
Teutonicam terram patriasque revisitat urbes.
Et iam signa poli sol aureus omnia cursu
Transierat spatiumque sui compleverat anni.
Suscipitur letis rediens Fredericus amandus
Mentibus, occurrit populus solemniter omnis
Sacrificumque chorus redimitus vestibus albis.
Occurrunt omnes, pueri iuvenesque senesque,
Atque triumphales celebrantes undique laudes,
Ad patrias gaudent regem deducere sedes.
Matres pro natis iam reddunt vota receptis,
Iamque patris vel avi longo non tempore visi
Parvulus arridens collum complectitur infans,
Uxor et a caro dudum viduata marito
Oscula iam recipit multis optata diebus.
Omnes celestem Dominum pro rege recepto
Sospite cum ducibus laudant grates referentes,
Gaudentesque simul celebrant convivia leta.
Flent tamen amissos quidam, quos clade peremptos
Aut diri martis luctamine fata tulerunt.
Hos pater egregius dictis solatur amicis
Largaque lugubres dat dona levantia mentes.
Tum proceres regi nupta natisque carenti
Consortem thalami suadent sibi iungere, per quam
Pulchra prole parens celesti rege favente
Esse queat. Quorum exaudit consulta benignus
Ductor et intactam stabili sibi federe iungit
Principis egregii, Raynaldi nomine, natam,
Que Venerem forma superabat, mente Minervam
Iunonemque opibus. Numquam fuit altera talis
Excepta Domini Ihesu genetrice Maria,
p. 38
Quam sibi preferri gaudet regina Beatrix.
Hanc magno procerum conventu rex Fredericus
Ducit et Herbipoli celebrat connubia letus.
Accipit interea regalia Brixia scripta,
Que pro Pergameis rex dudum civibus illi
Miserat augustus cupiens extinguere bella.
Iussa tamen domini spernit gens prava benigni,
Nam nec dimittit captos nec bella relinquit,
Set magis infesto vexat mox Pergama bello.
Sola tamen gentem iam sepe repulsa timebat
Ledere Pergameam, quam fortem ad bella sciebat;
Ergo parat plures precio precibusque cohortes
Auxilium populis prestantibus undique multis.
Denique collectis equitum peditumque catervis
Undique non paucis alieno robore freta
Gens Brixiana plagam, qua fines Mura coercet,
Pergameam aggreditur, cupiens superare Paluscum.
Illico Pergameus sumptis properantius armis
Occurrit populus solus, nam Mediolanum
Subtrahit auxilium vicinis sepe rogatum.
Subtrahit et quondam nimium dilecta Cremona,
Que tamen excusat culpamque refundit in urbis
Rectores tardeque dolet, quia liquit amicos.
Convenit in medio tandem gens utraque campo,
Conflictura simul prope menia parva Palusci,
Fatalisque aderat cuneis trepidantibus hora.
Brixia castra locat valloque reclusa moratur;
Nam licet innumeras habeat, pavet ipsa cohortes.
Explicat ac turmas et signa minantia pugnam
Audax Pergameus populus clausosque lacessit
Irritatque viros iam sepius ante fugatos
Vocibus horrisonis, iaculis levibusque sagittis.
Irritata tamen clausis se Brixia castris
Continet et bellum, puto non sine numine, vitat;
p. 39
Nam tunc Pergameis fallax fortuna fovebat.
Occidit interea sol et nox frigida surgit,
Claraque iam celo fulgebat luna sereno.
Plebs Brixiana fugam meditatur, ni pudor illam
Retrahat et comitum numerosa caterva suorum.
Pergamei perstant et adhuc clamore lacessunt
Hostiles cuneos studentque obsidere clausos.
Heu nimis audaces cauto rectore carentes,
Heu nimis ignari, qui nec modicum sibi vallum
Nullaque tuta parant medio munimina campo,
Set male sub divo pernoctant cespite duro
Nec cohibent acie nolentes nocte manere.
Multi namque gravis metuentes frigora noctis
Tecta propinqua petunt, se mane redire putantes
Ante horam belli reparatos membra quiete.
Callida Pergameas explorat Brixia turmas
Nocte dolo sparsasque videt residere per agros
Ignibus accensis, nullum munimen habentes,
Et simul ex acie multos cognoscit abisse.
Ergo, priusquam conveniant, parat horrida bella
Aggrediturque viros clara iam luce propinqua.
Pergamei socio disperso robore cedunt
Mox equites, nam fata vident urguere maligna.
At peditum pars magna coit validisque resistit
Viribus et pugnam solita feritate capessit,
Direxitque aciem cuneus violentior unus
Adversum pedites Brixiane gentis et illos
Acriter obtruncans gladiis, dare terga coegit.
Ast equites socios superari marte pedestri
Ut videre suos, laxis properanter habenis
Subveniunt dictisque animos in prelia firmant:
p. 40
"State viri, quid terga datis? Victoria nobis
Hic dabitur tociens alias certamine victis.
Nam fortuna favet, gladios Deus ipse ministrat.
En fugiunt hostes magna iam parte repulsi!"
Talia dicentes equites per gramina currunt
Atque fugam socium cohibent hostesque repellunt.
Undique Pergameos urguet miserabile bellum.
Hinc equites, illinc pedites pugnare videres
Contra Pergameos pedites, qui vertere terga
Nolentes medio tandem glomerantur in agro
Incursumque equitum pariter peditumque repellunt
Acrius et pauci contra tot milia pugnant.
Tela sudesque volant, lapides volucresque sagitte,
Scuta sonant ictu crebro galeeque nitentes,
Haud aliter quam cum feriuntur grandine tecta,
Aut cum maturas terit area levis aristas.
Extera Pergameos laudat gens atque fatetur,
Quod si sola foret, tunc Brixia victa fuisset.
Denique pugnantes fato capiuntur iniquo
Pergamei pedites nec vertere terga volentes
Nec tamen adversum tot milia stare valentes,
Iamque equites socios se deseruisse dolentes
Collecti redeunt et equestria bella requirunt.
Set contenta semel bello superasse pedestri
Brixia castra petit gaudens bellumque relinquit
Captis quingentis, aliquot quoque marte peremptis,
Et sinit e campo sine vi discedere victos.
Nam timet acceptam mutato numine palmam
Perdere, quam tandem dederat fortuna secunda.
At qui servabant equites peditesque Paluscum
Hactenus infestis tutati fortiter armis,
Hostibus et duro luctamine sepe repulsis,
Ut socias videre acies abscedere campo
p. 41
Auxiliumque foris nulla sibi parte futurum,
Turbantur, iam quippe vident non posse teneri
Menia, que modico fuerant circumdata vallo,
In quibus ex omni volitabant parte sagitte
Et lapides funde corruptis undique muris.
Ergo fide accepta dant se castrumque dolentes
Hostibus et turres male tutas sponte relinquunt.
Gens autem victrix recolens se tempore victam
Preterito, castrique novi memor ipsa ruine
Diruit hoc castrum, veterem tandem ulta dolorem.
Inde domum repedat ducens longo ordine captos.
Postera cumque polo stellas aurora fugasset,
Convenit in cetum populus letissimus omnis,
Brixia tota coit, solito fit contio maior.
Tum consul lingua melior quam mente Gerardus
In medio surgens post facta silentia turbis
Externis grates reddit pro tempore multas,
Auxilio quorum fuerat modo Brixia victrix,
Extollitque suos laudans ad sidera cives.
Hos memorans hostes bello domuisse superbos
Dedecus antiquum patriis virtutibus ultos.
Larga dari sanctis hortatur munera templis,
Et iubet annales fieri librisque notari
Gaudia tanta suis semper recolenda quotannis.
Arceri censet captivos carcere, donec
Vulpini faciunt reddi victoribus arcem.
Insuper et iurent se coram rege querelam
Numquam facturos super hoc pacemque habituros.
Dicta probat populus tollens vocesque manusque,
Et clamore furit gens rebus leta secundis.
At civis sapiens et pollens nobilitate
Utile consilium solitus dare civibus olim,
p. 42
Ponticaralites surgit Lanfredus et inquit:
"Magna quidem, fateor, gens o clarissima, nobis
Gaudia donavit modo virtus Omnipotentis,
Nam bello fortes tandem superavimus hostes,
Cum quibus ex longo discordia tempore cepit.
Est tamen hic magnum nobis moderamen habendum,
Ut stabilem longo faciamus tempore pacem.
Nam fortuna statum solet immutare beatum,
Fataque victorum ad victos quandoque feruntur.
Ergo, cavete, precor, quod nunc statuatis et hostes
Vincere posse alias vel iam vicisse putate.
Si cum Pergameis placet ullum iungere fedus,
Quod maneat duretque viris, bene consulo, ut illos
Partito socios vobis faciatis honore.
Reddite captivos, quos consul carcere censet
Arceri clausos, numquam pax firma coacta."
Dixerat, at paucis placuerunt dicta loquentis,
Plebs indocta fremit, venture nescia sortis.
Moxque iubet fieri, quod dixerat ante Gerardus,
Nam putat hunc pretio corruptam talia fari,
Atque ita perverse potior sententia cessit,
Ut quondam Achitofel Chusai cum filius illos
Consuleret David, dubitans de patre fugato
Quid faceret, sineretne an persequeretur euntem.
Necnon Pergameus populus pudibundus in unum
Venerat et varia faciebat verba tumultu,
Hii pugnare iterum fatumque revolvere durum
Censebant captis pulsa pietate relictis.
Ast alii contra, melius fore solvere captos
Et dare Vulpinum martemque relinquere dirum.
Franguntur pietate patres fratresque suorum,
Et solitus multos pugnandi deserit ardor.
Omnibus hec tandem placuit sententia captos
Poscere et ad patriam quocumque reducere pacto.
p. 43
Nuntius extemplo Maifredus mittitur abbas,
Qui populi mandata ferat captosque reducat.
Isque ita rectores Brixiane convenit urbis:
"Vos et Pergameos discordia longa fatigat,
Dampnaque iam bello populus toleravit uterque
Magna satis, multosque viros extinxit utrimque
Mars ferus, et plures capti retinentur utrimque,
Namque et Pergamei multos cepisse sciuntur.
Extinctos ultra ad vitam revocare nequimus,
At captos decus est, ut mos fuit ante, remitti;
Pergameisque placet morem servare vetustum.
Vos igitur responsa michi bona reddite, cives,
Nec, quia fortunae vestras favor extulit alas,
Displiceat Solito moderamina more subire."
Talia dicenti Brixienses talia reddunt:
"Dedecus inmensum nobis fecisse sciuntur
Pergamei sine iure viri, qui nostra tenentes
Vi castella viros nostrates exspoliabant
Hactenus ut viles nec eos inhibere valentes;
Castellum evertere novum, quod struximus olim,
Corpora multa neci nostrorum sepe dederunt.
Nos quoque iam bello victos bis terque fugarunt,
Set tandem voluit divina potentia nostrum
Dedecus ulcisci veteremque abolere dolorem
Pergameosque dedit nostris superare feroces.
Si placet, ut captos reddamus, reddite primum
Vulpinum nobis, quod contra iura tenetis.
Esse equidem nostrum Vulpinum constat, et ipsum
Ni reddant, captos trudemus carcere vinctos
Atque alios donante Deo capiemus, et ultra
Dedecus antiquum nulla ratione feremus."
Mestus ad hec abbas: "Si non aliter valet", inquit,
"Hoc fieri fixumque manet, quod dicitis ipsi,
Ergo prius iurate mihi vos reddere captos,
Mox ubi Vulpinum vobis ego fecero reddi."
p. 44
lllico rectores iurant, quod dixerat abbas,
Utque fides maior sit eis, iurare suorum
Id faciunt multos; sic castrum traditur illis.
Quo tamen accepto fallunt promissaque nondum
Implent, set cogunt captos iurare querelam
Se non facturos regi super hoc Frederico
Nec alii, cui sit censendi iure potestas,
Set servaturos stabili sibi federe pacem.
|
1025
1030
1035
1040
1045
1050
1055
1060
1065
1070
1075
1080
1085
1090
1095
1100
1105
1110
1115
1120
1125
1130
1135
1140
1145
1150
1155
1160
1165
1170
1175
1180
1185
1190
1195
1200
1205
1210
1215
1220
1225
1230
1235
1240
1245
1250
1255
1260
1265
1270
1275
1280
1285
l290
1295
1300
1305
1310
1315
1320
|
|
III
[E]t iam fama volans montes superaverat altos
Regalemque etiam rumore impleverat aulam,
Brixianos referens contra regalia iussa
Pergameos lesisse viros et regia scripta
Neglexisse ipsos; populum quoque Mediolanum
Menibus elatum Terdone vi reparatis
Ledere vicinos solito magis. Unde movetur
Rex pius et iustam Fredericus concipit iram,
Mente tenens veterem memori quam ceperat olim.
Quin etiam varia venientes parte querele,
Dant fame vires, augent quoque principis iram.
Nam Gandinensis vitans iurare Iohannes,
Accelerans rapidis ad regem passibus almum
Pergameos queritur contra ius fasque coactos.
Nec pater insignis mala gentis dampna Gerardus
Pergamee celat, cuius querimonia regem
Excitat atque duces; censetur digna ruina
Brixia, ni regis properet decreta subire,
Et nisi restituat populo sua Pergameorum.
Cumani solitas recitant sine fine querelas,
Laudensesque simul; queritur quoque mesta Papia
p. 45
Se gravius duro vexari marte suosque
Compedibus cives arceri carcere vinctos,
Auxiliumque petunt reverendi principis omnes.
At pater egregius miseratus rite querentes
Auxilium placida se spondet voce daturum
Et correcturum culpas et crimina tandem.
Set rursus temptare placet, si Mediolani
Iussa velint cives eius sine fraude subire.
Mox igitur mandat legatos Mediolanum
Precipiens pravo populum desistere bello,
Solvere captivos cohibet quos carcere vinctos,
Et sinere eversas urbes reparare domosque
Cumanos olim victos Laudisque colonos.
Que si non faciet, regalem sentiet iram.
His autem cives acceptis Mediolani
Magnifice verbis extollunt regia iussa,
Que stabili servare fide se velle fatentur,
Dum vetus urbis honos non infringatur eorum,
Quem reges alii dudum servasse sciuntur.
Excusant culpas referentes crimen in hostes.
Nam dicunt bellum se non cepisse profanum,
Set prius offensos tandem certasse coactos.
Velle quidem pacem, nisi longa iniuria mentem
Excitet et belli moveat sine crimine causas.
Grandia legatis tribuunt quoque dona rogantes,
Ut sibi concilient Frederici regis amorem.
Cumque recessissent illi, gens bellica tantis
Indignata minis, populos sua dampna querentes
Persequitur gravius; nec iam contenta tributis
Per loca discurrit sumptis animosius armis,
Urbs ubi Laudensis fuerat Cumeaque quondam,
Et spoliat miseros nullum munimen habentes
Nec contra tantos bello certare valentes.
Et si quid prime potuit superesse ruine,
Nunc ruit, intactum remanet nil, altaque prorsus
p. 46
Templa ruunt, nec persone iam parcitur ulli.
Namque sacerdotes Domini spoliantur et ipsi,
Presulis egregii patitur domus ampla ruinam,
Nec prodest etas vel sexus debilis ulli.
Denique gens victrix miseros iurare coegit
Ferre iugum, solitaque sibi ditione subegit.
Inde Ticinenses fluvium transgressa Ticinum
Aggreditur fines dubia ac trepidante Papia.
Et castella solo redigit villasque, colonos
Ducens captivos rediensque trophea reportat
Plurima, nec vinctis penas aut vincla relaxat
Dura, set accumulat spernens regalia iussa.
Sic rex Egipti Pharao dimittere Hebreos,
Sacrificare Deo quos acriter ipse premebat
In regione sua monitus bis terque, negavit,
Et graviore iugo miserorum colla gravavit,
Imperium Domini durato corde relinquens,
Donec celestis solvens ergastula rector
Auxilium miseris tulit eripuitque rogantes,
Postque decem plagas Pharaonem mersit habissus.
At Ligures tanta pressi gravitate malorum,
Quamvis preteritas videant nocuisse querelas,
Rursus ad invictum non cessant mittere regem,
Ut ferat auxilium oppressis relevetque iacentes.
Iamque Obizo montes orator transmeat altos,
Romanoque duci queritur pro gente Ticini.
Doctus et Albricus iuvenis pro Laude querelas
Portat, et inmensum manifestat voce dolorem
Presul et Ardicio Cumanus, vir reverendus,
p. 47
Nobilitate potens, animi virtute colendus,
More suo properans pro se populoque precatur,
Et prior e cunctis lacrimis ita fatur obortis:
"Rex invicte, tibi memini me sepe querelas
Pro populo retulisse meo, quem Mediolani
Gens perversa gravi dudum dicione premebat
Nec proprias habitare domos urbemque sinebat.
Cogor item graviora queri, nam noxia plebes
Mediolanensis vos tempnens vestraque iussa,
Cum vestris nuper legatis verba dedisset
Mox loca percurrens laxis invasit habenis,
Urbs ubi nostra fuit, quam quondam everterat ipsa,
Et si quid reliqui fuerat veteremque ruinam
Olim vitarat, totum subvertit et aufert
Cunctaque, que reperit, ferro populatur et igni.
Templa etiam Domini multos servata per annos
Dissipat et spoliat clerum pariter populumque,
Nil preter vitam victis captisque relinquens,
Meque domo eversa fugat insequiturque minando.
Quod te per Regem celestis regna regentem
Per decus imperii precor, invictissime rector,
Erue nos tandem; nostros miserate labores,
Et cito subveniat miseris tua dextera nobis."
Sic queritur presul; post quem sua dampna recenset
Ordine cuncta suo Laudensis nuntius urbis,
Suppliciterque rogat miseris succurrere regem.
Ingravat hec replicans Obizo facundus et auget
p. 48
Irarum stimulos dictis ita fatus amaris:
"Que mala per Ligurum iam dudum fecerit urbes
Legibus abiectis gens impia Mediolani,
Scitur et est notum, rector pie, gentibus orbis.
Namque ut preteream, quod iniquo marte subactas
Funditus evertit geminas populosque coegit
Vi servire sibi. Quis nesciat, undique quantas
Vicinis strages dederit quantisque rapinis
Pergama, Novariam vexaverit atque Papiam,
Et simul adverso depressam marte Cremonam!
Castra, quis ignoret, quot ubique everterit olim!
Numquam etenim pacem, set prelia semper amavit,
Si qua suis cuperent castella resistere forte
Urbibus, auxilium fuit hec prebere parata
Illico castellis; sic resistit Insula Cumis
Sic quoque Novariam lesit Galeate propinquam,
Lisnaque Pergameos ausa est vexare potentes.
His Crema subsidiis contempsit freta Cremonam,
His quoque Pergamee genti sua iura negavit.
Quid, quod, Romani gens hec violavit honorem
Imperii iussisque tuis non paruit umquam?
Namque inimica tibi visa est prius alta tueri
p. 49
Menia Terdone, set cum superata ruissent,
Post breve collecto reparavit robore tempus,
At quas iussisti reparari non sinit urbes,
Pro dolor, immo etiam solito premit amplius illas;
Captivis duras auxit gens improba penas,
Quos tua dissolvi pietas, pater optime, iussit.
Nos aliosque tuos erga tua iussa fideles
Persequitur, regnique sibi iam poscit honorem
Et parat in tota Ligurum regione preesse.
Ergo fer auxilium, pater imperiose, precamur,
Et tua subveniat miseris clementia nobis
Nec sinat everti Ligurum tam turpiter urbes."
Condoluit divus totus super his Fredericus,
Concuciensque caput nitidum bis terque profatur:
"Expedit, ut video, cohiberi Mediolani
Vi populum, ut pacem servet mandataque nostra,
Que tociens sprevit dominandi captus amore.
Me .................. gravat tantas audisse querelas
Et nondum miseris aliquod tribuisse levamen.
Quod nisi peniteat sceleris bellumque relinquat
Gens perversa, luet meritas pro crimine penas
Et nostras vires sero licet experietur.
Vos autem socias facto grege iungite dextras,
Et firmam servate fidem per mutua dantes
Auxilium vobis et pellite corde timorem.
Pollicitum certe dabimus post tempore parvo
Subsidium donante Deo, qui cuncta gubernat."
Sic placidus rector Ligures solatur et illis
Spem tribuit fortique monet se mente tueri.
Dat quoque vexillum, quod noscat Mediolanum
Et metuat bellum post hoc temptare profanum.
Quo Ligures sumpto gaudent redeuntque putantes
Mediolanensem populum debere vereri
Regis vexillum solitumque remittere bellum.
Set nec sic ceptum cohibet gens prava furorem,
Immo magis sevit contempnens regia signa.
Haud secus ac torrens, quem quis cupit obice denso
Cogere, ut insolitum discat per devia cursum,
p. 50
Spumat et in fluctus totum se tollit, ut alta
Que mutare viam cogunt retinacula frangat.
Tum pater inmensum Fredericus cogitat agmen
Cogere, ut Italiam veniat Liguresque feroces
Marte domet miserosque gravi de compede cives
Liberet ac populos studeat frenare superbos,
Quo pacem bello teneant legesque remoto.
Convocat ergo duces et primos undique regni
Rectores etiam Ligurum proceresque potentes,
Ut consulta petat reverendus ductor eorum.
Haud mora conveniunt ad regia tecta vocati,
Curia magna coit; tum divus sic Fredericus
Incipit effari solio sublimis ab alto:
"Ingens causa, duces, nos presens cogere suasit
Concilium, quam nosse velim vos ordine cunctos,
Ut mihi consilium dare non dubitetis honestum.
Imperium quondam Romanum terra timebat
Omnis, ad occasum quecumque est solis ab ortu,
Nec gens ulla ducis Romani spernere iussa
Audebat, proprio nisi vellet honore carere.
Nunc autem Ligurum nos quedam tempnere gentes
Non metuunt regnique decus violare superbe.
Namque premit geminas gens impia Mediolani
Urbes, quas quondam subvertit, nec sinit ullo
Has reparare modo, licet hoc ego sepe rogarim,
Cum miseri sua dampna mihi sine fine querantur.
Persequiturque etiam contra mea iussa Papiam
Finitimasque alias, mea nec mandata veretur.
Legatis dat verba meis nec iussa facessit
Meque ipsum quondam Romam contempsit euntem.
Brixia neglectis que misi Pergama scriptis
Lesit et incautos capiens iurare coegit
Cives, quod nulla facerent ratione querelas
Regi vel cuiquam dominatum iuris habenti.
p. 51
Utraque gens igitur regni violavit honorem,
Et nisi peniteat, digna est sentire ruinam,
Nam maiestatem nostram gens utraque lesit.
Vos igitur, proceres, super istis mente serena
Consulite, ut veterem regni tueamur honorem."
Hec ubi ductor ait, vario sermone fremebant
Consulti proceres, nam plures regia iura
Lesa dolent, regemque nimis tolerasse queruntur
Tot sine vindicta male gentis facta superbe.
At pauci populum nituntur Mediolanum
Excusare ducisque gravem lenire furorem.
V
.........................................................................
.............................................................................
.............................................................................
Ut properet regnique sui tueatur honorem,
Quem perversa sibi gens poscit Mediolani,
Promittuntque suum domino sine fraude daturos
Servitium regi, si venerit agmina ducens,
Ut reprimat populum violento marte superbum.
Denique primatum concors sententia censet
Agmine collecto gentes dignum esse domari
Marte feras, que iussa ducis sprevere superbe
Criminibusque reum condempnat Mediolanum.
Et simul evacuat fedus, quod Brixia cives
Pergameos bello captos iurare coegit,
Ac pseudopopulos Romani iudicat hostes
Imperii, quoniam regem sprevere benignum
Nec voluere sequi leges et munera pacis.
Tunc belli signum Fredericus more vetusto
Exerit et procerum laudat consulta suorum.
Ilicet ergo duces Frederico rege iubente
Iurantes socias spondent in prelia vires
Constituuntque diem, quo debeat esse paratus
Quisque, ut in Italiam dominum comitetur euntem.
Iurant et Ligures, quibus eximius Fredericus
p. 52
Imperat, ut rebus studeant armisque parari,
Ut valeant illi promptum prebere iuvamen,
Nec minus, ut capiant quos possint Mediolani
Deinde viros bellumque gerant cum gente scelesta,
Auxilium dantes qua possunt parte Papie.
Hec tamen obnixe iniungit mandata Cremone
Pergameeque urbi, permittens ius faciendi,
Si placeat, propriam, sicut petiere, monetam.
Cunctos sollicitat proceres atque arma parari
Precipit et quicquid bellorum postulat usus.
Atque ita concilio repetunt sua quique soluto
Seque parant rebus belli quibus indiget usus.
Iamque per extremos bellorum fama recessus
Spargitur imperii, referens bona multa habituros
Qui fuerint regi comites ditesque futuros.
Necnon regalis non cessat nuntius omnes
Sollicitare duces mandataque ferre per urbes.
Ergo viri magno succensi laudis amore,
Spe quoque non modica Fredericum sponte fatentur
Velle sequi, cupidisque vie mora longa videtur.
Arma parant et equos, bellorum insignia, vestes,
Nec modus aut lentare arcus aut tergere tela
Horrentesque situ gladios aut ferrea suta
Toracum temptare humeris ocreasque crepantes
Cruribus et capiti galeas aptare nitentes,
Nec cessant clipeos cesis vestire iuvencis,
Solaque posthabitis meditantur prelia curis.
Hos inter motus dux nulla Polonicus arma
Apparat, ut regi Frederico serviat, immo
Regia contempnit durus mandata precesque,
Quin etiam proprios pulsa pietate nepotes,
p. 53
Fratre suo genitos, regi quoque sanguine iunctos,
Sedibus expellit discordi mente paternis,
Solus ut optineat terram consorte remoto.
At pater augustus facto indignatus iniquo
Ilico progreditur procerum comitante caterva,
Et quem non poterat precibus monitisve benignis
Vi cohibere parat, belloque Polonica vastat
Oppida, rura, domos, capiens spoliansque colonos.
Victus ad excelsas dux tandem pellitur arces,
Quas nullus valuit Romanus vincere ductor
Hactenus; has etenim tutas natura manusque
Fecerat, et nullis superari viribus umquam
Posse videbatur, si se tueatur in illis.
Rex tamen insequitur Fredericus et obsidet arces,
Donec desperans dux posse resistere regi
Se tradit veniamque petit recipitque petitam
Primatum precibus, iurat quoque regia iussa
Se servaturum digne bellique futurum
Italici comitem, quo Gallia tota fremebat.
Tum decus imperii Romani, rex Fredericus,
Hunc servare iubet semper quo vixerat usque
Paceque composita victor redit atque triumphat.
p. 54
Interea duro gens Mediolana Papiam
Persequitur bello nec regia signa veretur,
Que pro tutela miseris rex civibus ante
Miserat egregius, nec ipsum, ut fama ferebat,
Credit venturum populum frenare superbum,
Nec putat esse ducem, qui cogere Mediolanum
Marte queat, tanti sibi gens numerosa videtur.
Ergo furit nimio mentis cecata furore,
Ut chorus ad Bachi properans trieterica matrum,
Quas nec natorum retrahit nec cura virorum.
Castrum erat eximium pulerumque, Vigebile dictum,
Menibus et vallo munitum opibusque refertum,
Quod populus vigili servabat mente Ticini.
Quippe Ticinensi solum restabat in hora,
Pluribus eversis, que gens superaverat atrox
Mediolanensis bellorum exercita curis.
Huc quoque iam varios martis stimulata furore
Fecerat incursus, set erat bis terque repulsa.
Nunc igitur socias quantas valet undique turbas
Aggregat, ut castrum queat expugnare supremis
Viribus et nulla metuat vi posse repelli.
Invitata suum dat amice Brixia genti
Auxilium magnis precibus precioque roganti,
Nec metuit vexilla ducis radiantia summi.
Et Crema dat populo solitas obnoxia vires,
Cuius subsidiis contempsit freta Cremonam,
Dantque Placentini socios urbesque remote.
Innumere coeunt acies et signa sequuntur
Mediolanensis populi superare volentis
Castrum, quod forti vult mente Papia tueri.
Iamque parant omnes transire fluenta Ticini
p. 55
Ponte novo, quem non modico struxere paratu
Mediolanenses meditantes prelia cives.
Ista Ticinensis cernens capit arma iuventus,
Et populus properat graditurque Vigebile totus
Portans vexillum, quod rex dederat Fredericus,
Et locat in medio gens audacissima campo
Castra putans hostes vi posse repellere tantos.
Nempe favet populo Farrati marchio Montis,
Atque Cremonenses sperat promissa daturos
Auxilia et bello socios instante futuros.
Set vetat armatas transire Placentia turmas
Per proprias horas aurique cupidine cesa
Exigit inmensum pro transitione tributum.
Cui tamen, ut fama est, gens munera Mediolani
Miserat, ut nullos sineret transire maniplos.
O quam dira lues animi, scelerosa cupido!
O vitium letale quidem, set amabile multis,
Morbus avaritie, que iam dominatur in omnes
Pene viros mentesque tenet virtute remota.
Ergo Cremones sociis prestare iuvamen
Dum nequeunt, fines invadunt Mediolani
Et castella aliquot ferro populantur et igni.
Iamque due stabant acies populique parati
Ad pugnam; modico distabant limite campi.
Mutua mirantur claris radiantia signis
Agmina seque petunt missis hinc inde sagittis.
Clamor in excelso resonat varioque tumultu
Castra fremunt animique truces sua pectora pulsant.
p. 56
Nunc hos, nunc illos hortans fortuna laborat
Cunctantes miscere acies gladiosque movere.
Set trepidant retrahuntque pedem fatumque morantur
Mediolanenses, moniti cessare parumper
Ac retinere manus, animos tollente Papia
Et stipante, quibus confidit regia signa.
Mox tamen accensi variis hortatibus omnes
Ardenti pugnam properantes pectore poscunt.
Passibus at contra rapidis gens clara Ticini
Currit et infestis venientibus obviat armis.
Bellum ingens oritur, gladius pugnatur et hastis,
Missilibus telis, clavis levibusque sagittis.
Scuta caveque sonant galee, fususque per artus
Sudor agit rivos, tellus quoque sanguine manat,
Corpora multa virum passim sternuntur et altis
Cornipedes plagis pereunt per membra receptis.
Non ego temptarim cunctos per singula casus
Scribere, nec lacrimas et funera queque referre,
Nam properandum alio; primo luctaminis ictu
Adiuvat audacem fallax fortuna Papiam
Et premit adversam malefido numine partem.
Quippe Ticinensis collecto robore pubes
Acrius insurgens hostes dare terga coegit
Et repulit summa populum vi Mediolanum.
Mox tamen auxiliis succurrit lecta iuventus
Et rediens fortuna iuvat viresque ministrat.
Undique tela volant manibus transmissa virorum
Crebra nivis ritu; rursus pugna aspera surgit.
Hic belli vis magna fuit, tum turba Ticini
Fortunam transisse videns et numen ad hostes,
Cedit et in campo metuens iam stare patenti
Se recipit castro tot turbis haud satis apto.
p. 57
At populus castrum victor circumdat et hostes
Obsidione premens parat expugnare reclusos.
Mox Vintelmus adest, vir pollens arte parandi
Instrumenta, quibus superantur castra vel urbes
Et quibus e contra valeant obsessa teneri.
Iste suo iactat plani castella vel urbes
Ingenio nulla ratione resistere posse,
Dummodo non metuat foris insurgentia bella.
Hunc igitur precio conductum Mediolani
Cives non modico carum acceptumque tenebant
Et quasi rectorem populi dominumque colebant.
Eius enim fuerant victores calliditate
Sepius eversis plenis munimine castris.
Hic cum cepisset sua machinamenta parare,
Quis caperet castrum, ridebat clausa iuventus
Et valli densa cingebat claustra corona,
Menia posse putans tantam defendere gentem.
Set nisi tanta foret, melius defendere posset.
Nam populus castro numerosus clausus in arto
Esurit et veterem belli deponit amorem
Deficiente cibo. Qui si foret ante paratus
Sufficiens populo, fortasse Vigebile staret
Hactenus illesum nec menia pulcra ruissent.
Seva fames clausos fedus pacemque coegit
Poscere et hostilis fidei se credere dextre
Pro dolor, artificis Vintelmi iussa subire
Civibus ut placuit, iurant victoribus omnes,
Obsidibusque datis confirmant federa pacis.
At iubet absque mora Vintelmus censor iniquus
Everti castrum, pro quo tormenta parabat;
Captivos populi reddi sibi Mediolani,
p. 58
Quos bello fortis gens ceperat ante Ticini,
Terdone castella dari, que capta maligne
Turba Ticinensis discordi mente tenebat.
Atque addens graviora satis nonnulla reservat,
Que se visurum meliori tempore dicit;
Intereaque vades servari Mediolani
Precipit et captos iam dudum compede vinctos.
Sicque Ticinenses abeunt cum pace dolentes,
Pace quidem verbis stabili, set rebus inani.
Nam precepta gravant nimium censoris iniqui
Nec servare placet, quamvis promissa vadesque
Captorumque labor mentes pietate coartent.
Scinditur in varias vulgi sententia partes:
Pars servare fidem censet fedusque receptum
Et revocare suos hostili carcere clausos,
At patrie dilectus honor promissaque regis
Auxilia et veterum mens haud oblita malorum
Sollicitant alios, ut federa turpia rumpant.
Ipsi etiam mandant capti, mirabile dictu,
Nolle sui causa probrosam sumere pacem
Nec patrie regnive decus violare Papiam;
Mortem malle pati quam federe vivere turpi.
Ergo, licet sero, censoris iussa maligni
Spernit dura nimis captis vadibusque relictis
Iuratumque negat fedus servare Papia.
Haud mora vir prudens Opizo festinus ad altum
Progreditur regem et recitat res ordine gestas
Suppliciterque rogat cicius properare suisque
Ferre opem et auxilium promissum sepius illis.
Nam nisi succurrat, perituros carcere cives
Asserit ingenuos ruituramque esse Papiam
Et reliquas urbes vicinas Mediolano.
Nec non Rainaldus, qui cancellarius alti
Regis et interpres multa probitate vigebat,
Atque palatinus vir dignus laudibus Otto,
Quos pater Italicas Fredericus visere gentes
p. 59
Miserat et duras Ligurum convertere mentes,
Nolle suis mandant monitis parere superbos
Mediolanenses nec hostes Pergameorum
Nec alios quosdam, set regia spernere iussa.
Quapropter veniat populos frenare procaces
Et ferat auxilium miseris properanter amicis
Rex pius et regni Ligurum tueatur honorem.
His pater auditis Fredericus mandat in omnes
Confestim partes et convocat arma ducesque
Italici dudum belli rumore frementes.
Haud mora conveniunt acies populique potentes,
Cogitur ex variis ingens exercitus horis.
Prebet enim regi comites Franconia multos,
Amplaque non modicas bello dat Suevia vires,
Baioaria electis ducibus spoliatur et armis,
Et populosa viros mittit Saxonia fortes,
Boemii coeunt proceres fulgentibus armis.
Quorum rex dominum Fredericus ferre coronam
Iussit, et in regni meritum provexit honorem.
Quis numerare duces valeat per nomina tantos?
Quis populos urbesque simul per singula dicat?
Deseritur populis Germania dives et armis;
Undique conveniunt proceres iuvenesque feroces
Et vexilla ducis Frederici clara secuntur.
Tempus erat flexi quo Phebus ad ultima Tauri
Iam veniens spatio Geminos properare videbat,
Iamque suas canere videns gaudebat aristas
Agricola et frugum domino sua vota parabat,
Tunc Romanus iter thalami consorte relicta
Ingreditur ductor turbis comitantibus ipsum.
p. 60
At vaga iam Ligurum rumorem fama per urbes
Sparserat horrisonum centum preconia linguis
Dira ferens verisque simul mendacia miscens:
Innumeros properare duces equitumque catervas,
Agmina tanta sequi Fredericum sceptra regentem,
Milia quot reges numquam duxere priores;
Hunc homines ductare feros, qui dentibus artus
Humanos lanient, mordentes more ferarum,
Quis caro cruda cibus, potus cruor, horrida visu
Corporis effigies et plena timoris imago,
Quos gladii mortisve metus non terreat, et quos
Haud moveat pietas, nec fedi criminis horror.
Ipsum velle suis spoliandas tradere turbis
Non solum paucas Ligurum quas oderat urbes,
Set magis Italicas prorsus popularier omnes.
Hoc igitur Ligures fame terrore paventes
Certatim proprias circumdant menibus urbes
Et renovant veteres reparantes diruta muros,
Precipitique parant circum ipsos cingere fossa.
Gens etiam bellis dudum sublata secundis
Mediolanensis venturum denique regem
Cercius accipiens trepidat formidine fame
Et dubitans promptam Vintelmi consulit artem,
Quid sit opus facto, quo se queat ipsa tueri,
Consilioque viri fossam circumfodit urbi
Non modicam portis firmatis ordine senis,
Et struit inmensum fosse superaggere vallum,
Includens veteres et longa suburbia muros,
Grande opus et multo tandem sudore peractum.
Cumque magis fame gravis increbresceret horror,
Barbaricas referens regum propiare catervas,
p. 61
Undique dispersi cives revocantur ad urbem,
Qui variis castella locis pontesque tenebant
Servantes populi iussu mercede recepta.
Tum ceptum adversa reparari sorte Lomellum
Linquitur, et tantum frustra impendisse laborem
Penitet ac sumptum rectores Mediolani.
Et Terdona suis sinitur servanda colonis
Ad patriam tandem sociis redeuntibus urbem.
Destruitur pulcra fundatum sede Maleum,
Quod visa est frustra prius expugnare Cremona.
Pons quoque destruitur magnus, quem struxerat arte
Vintelmus mira trabibus tabulisque paratis
Finibus externis sumptu simul atque labore.
Gens dispersa locis patriam fugit omnis ad urbem
Pontibus et castris varius hinc inde relictis;
Discedunt timidi deserto rure coloni,
Visque capit magnum fugientes Mediolanum.
Haud secus infestum gregibus genus acre luporum
Insidiis solitum pasci pecudumque rapinis,
Si quos forte suis venientes viderit ursos
Montibus aut silvis, fugit et sua lustra relinquit,
Ipsaque sic rapidos metuens fugit ursa leones.
Rara suis firmata locis castella tenentur,
Servanturque altis vix pauce in rupibus arces.
Nam propiare ducem metuendum fama canebat,
Cui vix ipse queant urbana resistere claustra.
Alpibus interea superatis rex Fredericus
In campis, Verona, tuis iam castra locabat,
Innumeris equitum turmis comitatus et armis,
Accelerans ausus Ligurum cohibere superbos.
|
1325
1330
1335
1340
1345
1350
1355
1360
1365
1370
1375
1380
1385
1390
1395
1400
1405
1410
1415
1420
1425
1430
1435
1440
1445
1450
1455
1460
1465
1470
1475
1480
1485
1490
1495
1500
1505
1510
1515
1520
1525
1530
1535
1540
1545
1550
1555
1560
1565
1570
1575
1580
1585
1590
1595
1600
1605
1610
1615
1620
1625
1630
1635
1640
1645
1650
1655
1660
1665
1670
1675
1680
1685
1690
1695
1700
1705
1710
1715
1720
1725
1730
1735
1740
1745
1750
1755
1760
1765
1770
1775
1780
1785
1790
1795
1800
1805
1810
1815
1820
1825
1830
1835
1840
1845
1850
1855
1860
|
|
p. 62
Atque ibi dum placida recrearet membra quiete,
Clara caput visa est sub tempore noctis imago
Tollere turrigerum trepidantis Mediolani,
Quam stipare senes multi iuvenesque videntur,
Vestibus induti variis cultuque decoro.
Ipsa senex formosa tamen gestansque coronam
Turribus ornatam, gemmis auroque nitentem,
Mirantique duci tales dare pectore voces:
"Mene demum, Frederice, venis obsidere sedem,
Ut michi fama refert, mecum certare meumque
Hostili violare decus vis mente coactis
Gentibus ac populis? Heu, quis tibi talia suasit?
Quis, rogo, consilium dedit hoc tibi pessimus auctor?
Non bene consuluit, qui te mihi reddidit hostem!
Namque ego sum cunctis Ligurum formosior una
Urbibus et melior, regum gratissima sedes,
Dives opum variarum, auri argentique metallis,
Dives avis, spatiosa, potens; nec sperne, quod ultro
Alloquor et durum precibus te flectere tempto.
Me populi numerosa colit procerumque caterva,
Marte vigens nullumque timens, sed ab hoste timenda;
Me pater ecclesie, me rex Romanus amavit
Hactenus et veterem mihi conservavit honorem,
Inque vicem placitum me dante recepit uterque
Servicium. Cur tu mea durus munera spernis?
Inclite, quid, rector, tantam in me colligis iram?
Adsum nempe volens tua prorsus iussa subire,
Si servare meum non dedigneris honorem.
Ne, queso, reverende pater, ne crede querelis,
p. 63
Quas de me Ligures faciunt tibi falsa loquentes.
Nam si vestiges primas ab origine causas,
Invenies, mihi crede, meos sine crimine cives.
Quod si nec precibus nec munere flecteris ullo,
Set mecum dura perstas confligere mente,
Me quoque habere scias animos et ad horrida vires
Prelia fortes, equos, gladios iuvenesque feroces."
Dixit et in tenues elapsa evanuit auras.
At rex sollicitus vigilanti mente revolvit
Visa diu captusque levi torpore tenetur.
Quo tandem expulso surgens oracula summi
Patris adit placidaque Deum sic voce precatur:
"Rex eterne, Deus, qui mundum rite gubernas
Et regis, in varias commutans singula formas,
Qui bona semper amas, odis mala, crimina dampnas,
Cuius ab imperio constat procul esse malignos
Nolentesque sequi legum decreta piarum;
Cui nichil iniustum placuit, quem dona precesque
Non capiunt, et quem non fallunt verba vel artes!
Tu rege me, tu, queso, doce, ne fallere possit
Callidus insidiis qui semper nititur hostis.
Tu mihi Romani sceptrum et diadema gerendum
Imperii licet indigno, pater alme, dedisti!
Ergo tuere datum per te, precor, optime, munus,
Da populos superare feros, da pace sequestra
Subiectos regere et gladio cohibere superbos.
Quodsi forte negas et me mea culpa repellit,
Da, pater, augurium, venturaque fata revela."
Vix ea fatus erat, cum vox super intonat ingens:
"Vade, age, ne dubita, ceptum tibi perfice cursum,
Fer pacem, Frederice, piis, bellumque prophanis
Gentibus ac populis, et regnum crimine purga!
Nam nisi iusticiam, nisi legum iura relinquas,
p. 64
Et nisi consiliis ductus vicieris iniquis,
Quod petis, adversas dabitur tibi vincere gentes,
Imperiumque tuum multis servabitur annis."
Hoc pius augurio ductor gavisus in unum
Convocat electos procerum secretaque pandens
Orat et hortatur celestis iussa tenere
Regis, ut ad patrias superatis hostibus horas
Victores redeant Liguresque in pace relinquant.
Quorum consilio legatos rursus ad hostes
Mittit et invitat posita resipiscere tandem
Duricia et legum, que spernunt, iussa subire.
Nam licet hos duro valeat compescere bello,
Velle tamen potius veniam dare, si resipiscant.
At solito dans verba modo mandata benigni
Gens perversa ducis, proprie male conscia culpe,
Negligit et iusto renuit se subdere regi,
Cuius non valuit donis pervertere mentem.
Sic tuus oranti populus, Ierosolima, regi
Subdere se nolens homini parere negavit,
Set Deus innumeris offensus denique culpis
Obsidione capi populum permisit amatum,
Cui prius inmensum dederat placatus honorem.
Dumque simul cum rege duces de rebus agendis
Tractarent variis volventes singula dictis,
Ecce Cremonenses populi mandata ferentes
Rectores veniunt et coram talia fantur:
"Imperii, Frederice, decus, victoria semper,
Laus et honor tibi sint, maneat tua gloria semper!
Hoc gens nostra cupit tibi tota mente fidelis,
Hoc Dominum precibus celestem poscimus omnes.
Noveris egregiam, ductor venerande, Cremonam
Magnifice rebus, belli quibus indiget usus,
Ut tibi servitium faciat magnum, esse paratam.
Ipsa cibum potumque tuis dare sufficientem
Agminibus spondet precio sine fraude recepto,
p. 65
Dum sol signa poli septeno pervolet orbe,
Ipsaque centenas promptas ad prelia turmas
Mittere, si iubeas, omnes tua signa sequemur.
Accelera et populos gladio compesce superbos,
Gentibus ut Ligurum pacem, dux magne, cupitam
Concilies regnique tui tuearis honorem.
Nos equidem auxilium cupientes ferre Papie,
Ut pietas quondam tua nobis iusserat, arma
Sumpsimus et bello hostiles invasimus horas
Et castella solo villasque redegimus amplas.
Set quantum potuit, gens nobis seva Cremensis
Obfuit exercens predas, furtum atque rapinas
Finibus in nostris iurato federe rupto,
Auxiliumque tulit populo scelerata superbo,
Quem tua iam dudum contempnere iussa sciebat.
Unde rogat populus, regum iustissime, noster,
Ut Crema, quam meruit, penam patiatur iniqua.
Nam Crema multorum nostra in regione malorum
Causa et origo fuit, postquam fundata sinistro
Omine se populo subiecit Mediolani.
Extunc finitimas pax et concordia gentes
Deseruit, nec erit Ligurum pax firma per urbes
Stante Crema, quam turba colit scelerata virorum,
Undique desertis domibus collecta paternis,
Que nunquam legem tenuit nec reddidit urbi
Debita iura sue, male subdita Mediolano.
Huc, quicumque velit, pie rex, inpune nocere,
Confiuit, huc servi et patria pro crimine pulsi.
Fraus habet hic sedem, furtum, periuria, cedes,
Preda, rapina, dolus, scelus omne, superbia, luxus.
Funditus ergo Cremam dignam, pater alme, ruina
Destrue, nec tantum crimen patiaris inultum.
Sic levius vinces quasi mancum Mediolanum,
Sic tibi gaudentem facies servire Cremonam,
Sic bona restitues iam dudum perdita pacis."
p. 66
Ductor ad hec placidus referens pro tempore dignas
Promissis grates respondet seque Cremone
Premia pro meritis promittit larga daturum
Facturumque Creme mala, que tolerare meretur,
Ni conversa suas deserto Mediolano
Emendet culpas decretaque regia servet.
Nil magis esse animo quam regni pacificare
Discordes populos frenatis iure superbis.
Hec ubi dicta, iubet confestim signa moveri
Et petit iratus propero te, Brixia, cursu,
Cuius iam dudum fines vastabat opimos
Boemius ductor regalis previus ale;
Nec non Pergamei vindicte tempora nacti
Rege iubente viri turres, castella domosque
Diruere, unius geminantes dampna ruine.
Terra tremit fremitu turbe nimioque tumultu,
Terror ubique gravis, fugit incola ruris ad urbem
Aut montana petit, set nec mons tutus ab hoste.
Nam posite in summis spoliantur montibus are,
Nec prodest fugisse suis cum rebus ad illas.
Miles ubique ferus ferro crassatur et igni
Incendens villas, capiens castella vel arces.
Omnia collucent flammis, niger aera fumus
Implet et ex omni prebet se parte videndum.
At trepidi clausa cives retinentur in urbe
Et temptant precibus regis lenire furorem,
Poscentes posito pacis sibi federa bello.
Iamque oratores aderant ipsumque rogabant
Affusi genibus Brixiane parcere genti,
Quam sua dicebant mandata subire paratam.
Donaque spondebant ducibus; tum rex Fredericus
Indignum reputans hic preconsumere vires,
Cum dudum miseros cupiat de carcere cives
Eripere et bello compescere Mediolanum,
p. 67
Quod putat esse caput Ligurum in regione malorum,
Consilio procerum precibus placatur et urbem
Deserit intactam vastatis latius agris.
Quodsi presagam mentem natura dedisset,
Ut mortale genus prescire futura valeret,
Pergamee nunquam gentis violasset amorem
Brixia, nec propter Vulpinum tanta luisset
Dampna vel irati forsan graviora tulisset
Verbera rectoris, quem postea Mediolano
Consociata gravem fecit tolerare laborem.
|
1865
1870
1875
1880
1885
1890
1895
1900
1905
1910
1915
1920
1925
1930
1935
1940
1945
1950
1955
1960
1965
1970
1975
1980
1985
1990
1995
2000
2005
2010
2015
2020
2025
2030
2035
|
|
IV
[P]ostquam composito Fredericus federe ductor
Placatus voluit Brixianam absolvere gentem,
Continuo ducibus consultis Mediolanum
Tendere disponit, populum cohibere superbum
Captivosque gravi de compede solvere cives,
Pro quibus innumeras acceperat ante querelas.
Cumque propinquasset fluvio, qui solis ab ortu
Adua nomen habens rapidis perlabitur undis
Et veteres certo concludit limite fines,
Cernit ab adversa pugnam meditantia ripa
Agmina, que fuerant agris collecta propinquis
Plurima, queque etiam consul transmiserat urbis,
Ut procul arcerent hostes ripamque tenerent,
Ne, si forte velint, valeant transmittere gressum.
Cernit et inmensam ripe super ardua predam,
Plaustra honerata, boves, animalia multa virosque
p. 68
Hec secum ad Trecii castrum ductare parantes.
Est locus, obliquo quem circuit Adua cursu,
Longus in angustum natura ductus ab ipsa.
Partibus hic geminis subiectis preminet undis,
Editus in scopulis fluctu feriente recisis,
Fronte autem campo prima iacet equus aperto,
Quarta velut rupes pars altior eminet agris.
Hoc fundata loco castri sunt menia, quondam
Nomine quod veteres Trecium dixere coloni.
Huc dum regales narraret fama cohortes
Appropiare, coit metuens vicinia tota
Plebs, varios que multa locos hinc inde colebat,
Et reparat muros ac propugnacula firmat
Et pariter triplici circumdat menia vallo,
Ut queat hic, cum tempus erit, sua seque tueri,
Sperans invicto sic posse resistere regi.
Hac inhibet confisa fugam spe turba rebellis
Et secura manet fugientibus undique multis.
Nunc igitur radiare videns iam regia signa,
Collectis rebus propriis armisque receptis
Convenit in ripa, quam rex transire parabat,
Tutari cupiens patriam ipso in limine terram,
Quin etiam pontem retinet, quem tollere consul
Iusserat; heu stultam fallit fiducia mentem!
Namque carere vado nivibus tunc aucta solutis
Unda videbatur, nec quemquam audere putabat
Ultra ferre gradum, cum gurgitis alveus esset
p. 69
Plenus, et inmenso premeretur arena profundo.
Currit turba minax, qua Vavire quaque Cropellum,
Audacique ducem Fredericus voce lacessit:
"Non datur hac transire tibi, rex ruffe, furoris
Teutonici ductor, cursum mutare necesse est.
Non sinit externas huc gressum ferre catervas
Adua, que patriam defendit ab hoste sacratam.
I procul hinc tecumque acies averte rapaces!
I procul et nostras non ingrediaris in horas!
Non sine morte tua nostri damnove cruoris
Mediolanensis patrie violabis honorem.
Talia vociferans et adhuc graviora rebellis
Turba furit fluvii collecta crepidine ripe,
Et iaciens funda lapides arcuque sagittas
Amnis ab accessu temptat cecata furore
Regales arcere acies. Tum ductor in iram
Accensus proceres hortatur et arma parari
Imperat, ut summa tumidum vi transeat amnem
Et sibi vindictam sumat de gente superba.
Haud mora, per medios procerum pars maxima fluctus
Fertur, et inmensum superat vix nando profundum.
Pars rapitur violenter aquis, rex ipse pedestri
Pontem marte capit claris conspectus in armis
Et ferit obstantes nudato cominus ense.
Ut fera, venantum quam turba tenere laborat,
Cum videt angusto se claudi limite, vires
Exerit et duro venabula pectore frangit
p. 70
Dilaniatque viros, sic rex animatus in hostes
Irruit, adversis contra gens effera telis
Nititur audaci gaudens dare vulnera dextra,
Et licet horrendum metuendi principis ensem
Aspiciat, pugnare tamen pontemque tueri
Perstat atrox, donec proceres post terga frementes
Audit transgressos inopino limite flumen.
Hos ubi conspexit nimio perculsa timore
Vertit terga duci fluvioque immergere pontem
Sero cupit; res quippe ferox non segniter urguet
Hostilique tenet pontem stacione repulsa.
Sternitur infelix acies paulo ante superba
Mente furens spoliisque fugit turbata relictis.
Regius insequitur superato gurgite letus
Miles et in populum victor desevit agrestem.
Nam multi cunctis spoliati rebus et armis
Ducuntur capti manibus post terga ligatis
Et pecorum precio venduntur more recepto.
Pars salit in fluctus cupiensque evadere certe
Occurrit morti; Trecii pars claustra propinqui
Tuta petit, cursu fugiens properanter anhelo.
At victrix spoliis ditatur turba relictis
Vastatoque tenet vetitam sibi Vavire ripam.
Vertitur interea celum noctemque reducit
Oceani condens radios sol pronus in undis.
Tum sapiens positis curari corpora castris
Dux iubet, et dulci recreari membra quiete,
Postera dum surgat tenebris aurora fugatis.
Ipse tamen vigili rem summam mente volutat,
p. 71
Nam gravis incumbens negat illi cura quietem.
Vix erat orta dies procerum mox turba relictis
Castrorum progressa locis regemque secuta
Menia circumdat Trecii, castrisque locatis
Undique per campos parat expugnare supremis
Viribus inclusos muris et turribus hostes.
Continuo trepidam sevus defertur ad urbem
Rumor et in populi passim diffunditur aures
Mediolanensi superato flumine ripa
Teutonicos iam stare duces regemque verendum
Fronteque nonnullos prima cepisse suorum
Ingressum patrie cupientes marte tueri
Et iam dispositis Trecium oppugnare maniplis.
Arma ciet bello gaudens animosa iuventus
Et cupit infestis concurrere protinus hastis.
Turba vetat reverenda patrum consulque ruentes
Arcet et obstrusis iuvenum tenet agmina portis.
At tamen electos equitum iubet ire trecentos,
Explorare aditus, et quid rex ipse pararet.
Accelerant equites iussis parere volentes,
Dumque iter hii peragunt mediisque vagantur in agris,
Improvisus adest miles regalis et illos,
Ut videt, aggreditur laxis emissus habenis
Palantesque capit primos nil tale timentes.
Cetera turba fugit sociis pudibunda relictis
Et rediens patriis diffusos finibus hostes
Omnia vastantes mesto sermone fatetur.
Extemplo turbati animi concussaque vulgi
Pectora et inmensus totam pavor occupat urbem.
Hoc igitur rumore pavens, quicumque erat extra
Urbis claustra, fugit, monachos quoque terror in urbem
Regius invitos deserto rure coegit,
p. 72
Ut quondam natos Ionadab, quos ducere vitam
Rure pater duram iussit, mirabile dictu,
Ut nec habere domos illis nec dulcia Bachi
Pocula nec cultum sementis nosse liceret.
At regem Vintelmus adit sceleratus et urbem
Deserit attonitam fugiens, seu Mediolani
Excidium metuit, seu, quod mox fama ferebat,
Exercere dolum meditatur in arte nefanda,
Posse ratus prodesse magis, si fingit obesse,
Seu maiora dari vir avarus munera sperat.
Interea clausos Trecii rex menibus acri
Obsidione viros belloque evincere certat,
Illi autem contra firma se mente tueri
Auxilium populi sperantes Mediolani.
Iamque dies alterque dies processerat, et iam
Spes erat auxilii penitus sublata futuri.
Nam Trecio nullum referebat ab urbe revertens
Nuntius auxilium cives dare Mediolani,
Set trepidare sibi nimia formidine captos,
Et simul horrifico terrebant undique visu
Circumfuse acies penam mortemque minantes.
Ergo capi tandem violento marte timentes,
Cum sua tormentis iam frangi tecta paratis
Ictibus et turres crebris nutare viderent,
Tradunt se ducibus mesti veniamque precantur.
At pius his ductor culpam pietate relaxat,
Et miserans propriis dimittit rebus honustos,
Ut, quocumque velint, liceat convertere gressum;
Servarique sibi Trecium iubet absque ruina
Presidio imposito, nec non reparare propinquum
Pontem, quem populus destruxerat ante rebellis.
Inde suos letus castro spoliisque potitus
Innumeris vocat in cetum hortaturque benigna
Voce acuens promtas in queque pericula mentes:
"Exultate viri, dignasque rependite regi
p. 73
Perpetuo laudes, res nobis summa peracta est;
Hostiles etenim pulsis obstantibus horas
Cepimus et prima iam fronte subegimus hostes,
En captivorum spolia et de gente superba
Primitie, en castrum, quod coniurata rebellis
Turba michi duro defendere marte parabat.
Nunc iter ad muros nobis et Mediolani
Menia, vos bellis animos atque arma parate."
Sic fatus conscendit equum, signisque levatis
Castra aciemque movet properans audacter ad urbem.
Iamque omnis campis exercitus ibat apertis,
Dives equis, dives preda spolusque repertis,
Cunctaque subvertens ferro vastabat et igni.
Boemius primas acies dux, ultima curant
Rainaldus variique duces, rex agmine summus
It medio, partesque simul circumspicit omnes
Providus, ingenti disponens omnia cura,
Ut ratis in pelago posite vigil undique rector
Prospiciens clavumque regit velisque ministrat,
Nunc quid agant sociis edicit, nunc meditatur
Signa viam dubiumque sibi monstrantia cursum.
Tandem regales inopino Mediolanum
Adveniunt acies cursu, valloque sub ipso
Castra locant urbisque parant obsidere portas.
Turba ducum clipeis Frederico instructa iubente
Prestat in auratis, alii post terga laborem
Castrorum subeunt et sedes cespite firmant.
p. 74
Attoniti nimia mussant formidine cives
Et vario tota discurrunt urbe tumultu.
Pars velit acceptis erumpere protinus armis
Fortunamque sequi, cohibet pars altera gressum
Et prodire timet regemque lacessere bello.
Turba patrum consulque monet, ne credere campo,
Neu conferre manum properent, quo venerit usque
Oportuna dies, tuta set in urbe morentur.
Ergo licet stimulent pudor iraque bella movere,
His parere tamen monitis mens omnibus una,
Armatique tenent gladios et menia complent.
Hii vallum densa cingunt murosque corona
Et fundis lapides iaciunt volucresque sagittas
Arcubus incautis mortem per inane ferentes;
Hii sese ad portas glomerant aditusque tuentur,
Hii tormenta parant mittendis congrua saxis,
Quis valeant hostes portis terrere propinquos.
Conscendunt turres pueri innupteque puelle
Et tremulis monstrant digitis sibi regia signa;
Matres templa petunt, lugubri voce precantes
Numinis auxilium, sanctis quoque dona ferentes,
Votaque pro patrie faciunt non parva salute.
Thure sacerdotes altaria cuncta vaporant,
Oblatisque Deum sacris placare laborant.
Magnus ubique timor, status ille miserrimus urbis.
O quam veloci discedunt prospera cursu,
Quam subito letis miscentur tristia rebus!
Mediolanensis paulo ante potentia gentis
Bella ferens populos Ligurum terrebat et urbes
Et florens variis pollebat ubique triumphis,
Nunc pemitur sevo sine vulnere victa timore
Et patitur meritum mutata sorte dolorem.
At rex cum ducibus positis iam corpora castris
p. 75
Curat et ingenti premit obsidione superba
Menia, qua pratum fuit archipresulis olim.
Namque ibi mira ducis vidi tentoria summi,
Vix ultra lapidis iactum distancia vallo,
Innumerique duces campos hinc inde replebant.
Tum Ligurum varie, presertim Mediolano
Finitime, certant sua bello mittere gentes
Auxilia imperio Frederici rite faventes,
Et simul invisam cupientes vincier urbem,
Ut tandem liceat veteres abolere querelas.
Nunc age, set breviter, venientes, Musa, recense!
Laudensis properat gaudens Cumeaque pubes,
Ulciscique suam sperant sub rege ruinam,
Et quotcumque valet generosa Papia cohortes
Ducit, ut eripiat proprios de carcere cives.
Gaudet opes viresque suas monstrare Cremona,
Promissique memor largo movet arma paratu.
Novarie gens clara coit, quam Mediolani
Incursu cives crebro vexare solebant.
Pergamei properant equites regisque secuntur
Imperium magni, meritum spondentis honorem.
Nonnullos etiam mesta dat Brixia mente.
Mantua, Vercelle, Verona, Placentia, Parma,
Nec non Farrati clarus venit incola Montis,
Et qui finitimas miles colit inclitus horas.
Quin et Terdone sociali federe cives
Consensu populi resoluto Mediolani
Regia castra petunt, mandata subire parati,
Et licet inviti dant vires obsidioni.
Nam metuunt, priscam sua ne Fredericus ob iram
Menia subvertat summo reparata labore.
At Crema non cessat solitum dare Mediolano
Servitium, quantumque potest in regis amicos
Sevit agens predas nec regia iussa veretur.
p. 76
Heu cito venturam non cernens stulta ruinam!
Regini Mutineque viri gentesque remote
A Ligurum terris sua mittunt agmina bello.
Italie pars magna coit, castrisque locatis
Obsidet imperio Frederici Mediolanum.
Illic barbaries et centum dissona linguis
Verba sonant, illic vario gens plurima cultu
Sub domino pariter sine murmure cogitur uno;
Teutonici mixtis loca servant iussa Latinis.
Et simul obsessis mortem excidiumque minantes
Civibus exclamant: "Misero mors Mediolano!"
Ecce autem cives armis animisque resumptis
Castra erumpentes Romane proxima Porte
Invadunt subito, qua forte Papia sedebat
p. 77
Cum patre Rainaldo Frederici interprete regis.
Protinus audacter pubes capit arma Papie
Et parat egressos retrudere menibus hostes.
Nec minus e castris equites hinc inde propinquis
Audito clamore ruunt pugnamque capessunt.
Mediolana cohors Ligurum sibi sepe subactam
Despiciens turbam laxis discurrit habenis
Et ferit obstantes nunc longis eminus hastis,
Nunc magis incumbens nudato cominus ense.
Regia pars contra non segnius horrida miscet
Vulnera; cornipedum sternuntur multa per agros
Corpora, multa virum, validis pugnatur utrimque
Viribus et magno mars sevit utrimque tumultu.
Hos decus imperii summique potencia regis
Incitat et veterum mens haud oblita malorum;
At patrie sedis stimulos amor ingerit illis,
Natalisque soli vires dulcedo ministrat.
Iamque ad regales belli pervenerat aures
Rumor, et auratis aderat Fredericus in armis
Innumera ductor procerum vallante caterva,
Irruat et forti temptet mox prelia dextra,
Ni vetet incumbens nigra nox humida palla
Et cedens posito petat hostis menia bello.
Collaudat placidis sociorum forcia dictis
Facta monetque illos castris succedere fessos,
Ut sua nocturna reparentur membra quiete.
Ipse simul sera repetit tentoria nocte.
At postquam tenebris cepit radiare fugatis
Orta dies, capere arma duces equitumque catervas
Imperat et medio pariter procedere campo,
Sublimes in equis insignia clara ferentes,
Nam pugnare cupit, si pugne copia detur.
Haud mora, per campum castris equitatus apertis
Spargitur exultans, nec non rex ipse verendus
Alto vectus equo campum petit, undique lecti
p. 78
Conveniunt equites, set non data copia pugne.
Arcet enim cives rectorum turba ruentes
Et prodire vetat, portas vallumque tueri
Tunc satis esse putans, quoniam fortuna decessit.
Vulgus iners vallum, portas animosa iuventus
Occupat, et cuncti moderantum iussa facessunt.
Tum primam ante aciem ductor sese arduus infert
Vociferans: "Pudeat vallo fossaque teneri
Effrenem populum, qui bella ciere solebat
Et paulo ante sibi regni poscebat honorem!
Quo vigor ille prior, quo tanta superbia cessit?
Nunc date vos equo, si qua est audacia, campo,
Nunc conferte manum, si qua est fiducia, bello!"
Talia voce refert, socii clamore secuntur
Horrisono, multis stipatus milibus urbem
Circuit, explorans aditus per devia clausam.
Ac velut antistes lustranda per atria pompam
Sacrifico comitante choro longo ordine ducit,
Precedunt vexilla crucis sequiturque canora
Turba operi devota pio, sic rex Fredericus
Lustrat equo latam sociis comitantibus urbem.
Spectat ab excelso clausus radiantia vallo
Signa ducum populus cuneosque ad bella paratos.
Et clamore furit, digna atque indigna relatu
Obiciens, medie tutus discrimine fosse,
Quam diffusa novo repleverat unda meatu.
Precipue tamen intendit maledicta minasque
Finitimis Ligurum turbis populisque Latinis,
Qui magis insultant clauso verbisque lacessunt.
Stant pavide in speculis matres, pueri atque puelle,
p. 79
Pulvereamque oculis nubem turmasque secuntur
Menia lustrantes, et votis numina poscunt
Auxilium, terrent imbelles sexus et etas.
Incedunt pariter fulgentes ere caterve
Atque ducum cunei, quos inter ductor amandus
Auratis rutilat longe conspectus in armis,
Ut roseus claro cum surgit Lucifer ortu.
Haud procul a vallo fornix sublimis in agro,
Marmoreis miro constructus scemate saxis,
Contra Romanam stabat ceu machina Portam,
Quem struxisse datur victo sibi Mediolano
Gens quondam Romana, volens per secula famam
Hoc signo durare sui cum laude triumphi.
Hunc modo civilis metuens, ne forcior hostis
Occupet, electos iuvenum conscendere consul
Iusserat et stantes celsa veluta arce tueri.
Huc igitur tandem lustrata exercitus urbe
Regalis veniens et fornicis ardua cernens
p. 80
Audaces cepisse viros, parat illico summis
Viribus expugnare locum temptatque superbos
Vocibus et missis iuvenes terrere sagittis.
Ipse etiam sumpto ductor subit impiger arcu
Letiferamque procul iaciens per inane sagittum,
Percellit superis residentem sedibus hostem.
Tollitur in celum clamor, ruit undique fortis
Consertis miles clipeis et solvere molis
Nititur excelse compagem ac frangere saxa;
Hii faretras missis certant vacuare sagittis,
Hii tormenta parant mittendis congrua saxis.
Ac super hostilis lapides et tela iuventus
Certatim fundens nec non celeresque sagittas
Discutit armorum seriem cuneosque repellit,
Et velut arce sedens firma se mente tuetur.
Et iam sol medium celi transcenderat orbem
Oceanum repetens, durum tum fessa laborem
Agmina magnanimus monet intermittere ductor
Et reparare suas curando corpora vires.
Succedunt igitur castris et corpora curant.
Effugit interea civilis nocte iuventus
Fornice deserto patriamque recedit in urbem,
Nam metuit subitam ventura luce ruinam.
Stant tamen audacter quidam sedemque diebus
Mente tenent aliquot stabili, verum undique turbis
Dispositis, tandem violento marte subacti
Se locumque duci tradunt; at victor in alto
Fornice presidium ponit Fredericus et urbis
Menibus appropians, portis fera bella sub ipsis
Miscet et ingenti premit hostes strage superbos.
p. 81
Ilicet ad portas tota discurritur urbe
Armatique ruunt cives vallumque coronant,
Et sua collatis tutantur menia dextris.
Erumpunt iuvenes ardenti pectore fortes
Vulnera miscentes rabidarum more ferarum,
Nec dubitant patrie perituram impendere vitam,
Dum patrias vel morte queant defendere sedes.
Pugna fit ante aditus et portas Mediolani
Aspera, ceduntur pariter ceduntque sub armis
Certantes pulcramque petunt per vulnera mortem.
Tela, sudes et saxa volant stridentia funda
Crebra velut nimbus, resonat clamoribus ether
Ac fremitu, dense veniunt hinc inde sagitte.
Ater utrimque cruor sudore ac pulvere mixtus
Funditur, exhalant tenuem cum sanguine vitam.
Acrius incumbit regalis turba sub altis
Menibus obpugnans cives nimis ante potentes,
Qui soliti fuerant aliorum obsidere portas.
Tandem belligeros reprimit nox atra furores
Et cogit posito fessos requiescere bello.
Se recipit patria civilis in urbe iuventus,
Et sua regalis repetit tentoria miles.
Tum pater egregius ductoris more benigni
Laudibus extollit socios Fredericus eosque
Procurare monet bene gestis corpora rebus
Atque parare animos ventura ad prelia fortes.
Nec minus electos circumdare menia flammis
Nocte iubet vigiles portasque obsidere clausas.
Accedunt monitis fusique tapetibus amplis
Indulgent epulis hilares bacheaque sumunt
p. 82
Munera et excipiunt refoventes membra quietem.
Interea cristis iuvenes auroque corusci
Discurrunt variantque vices et menia crebris
Ignibus illustrant, cantant ducuntque choreas
Teutonico ritu; noctem custodia ludo
Transigit insomnem. Prospectant Mediolani
Hec super e vallo cives atque arma tenentes
Rectorum monitu vigilant et menia servant,
Explorant aditus et propugnacula firmant
Fedaque turbatis iactant convitia dictis.
Excubat in portis iuvenum valloque caterva;
Consilium patres ineunt urbisque senatus.
Nox abit, et rursus movet in certamina fortes
Lux exorta viros; dirimit nox prelia rursus.
Sicque erat exactus mensis. Tum Mediolani
Insolita cives nimis obsidione gravati,
Cum videant multos bello morboque per urbem
Deficere, exoptant durum finire laborem.
Armati portas iuvenes ac menia servant.
Consul cum patribus simul et maioribus urbis
Nocte super media deliberat atque revolvit,
Quo valeant pacto belli componere causam.
Et cum multa diu vario sermone fuissent
In medium prolata, suam sic denique mentem
Exponit consul: "Cives, en cernitis", inquit,
"Ut reor, et mecum pariter cognoscitis omnes,
Quo sit nostra loco res publica, quanta furentis
Teutonici regis mala nos patiamur ob iram.
Nec quid debuerit fieri prius, at modo facto
p. 83
Quid sit opus tractare iuvat. Crassatur in agris
Hostis atrox nostris, et culta novalia vastans
Demetit impavidus messes, quas sevimus, atque
In cinerem redigit villas, castella domosque.
Omnia subvertit, nec est prohibere facultas,
Pro pudor, aut virtus nobis. Fortuna favorem
Subtraxit malefida suum; sociale reliquit
Auxilium, magnusque olim cessavit amicum
Cetus, et in nostrum coniuravere feroces
Excidium Ligures; totis nos viribus urguet
Imperii rector Fredericus et obsidet urbem,
Obsidione premi quam nemo posse putabat.
Obsessus bello populus morboque laborat,
Inque dies fato multi rapiuntur acerbo.
Iam tumulis vix est locus, horror ubique per urbem
Improbus atque dolor; certe Deus ipse videtur
Iratus nobis, quibus ante favere solebat,
Sanctorumque chorus nos et sua templa reliquit.
Accipite ergo, patres, que sit sententia menti:
Nos quoniam veterem retinere nequimus honorem,
Cum Deus ipse vetet, cedamus, nec pudor obstet,
Quominus a magno fedus pacemque petamus
Rege, nec ad nichilum redigi sic nostra sinamus.
Debet enim ductor, volumus si vera fateri,
Romanus nobis dominari iure. Quid ergo
Legibus atque Deo contendimus esse rebelles?
Si placet, electos, qui pacis federa poscant,
Ire oratores iubeamus, nec ducis alti,
Cui Deus ipse favet, fugiamus iussa subire."
Dixerat, at patres dubitant, laudent reprobentne
Consilium; tandem placuit sententia cunctis.
Iamque diem claro revehebat Lucifer ortu
Et rutilans noctis tenebras aurora fugabat,
Mox oratores pacis mandata ferentes
p. 84
Consulis hortatu properant ad regia castra,
Atque interventu ductoris Boemiorum,
Quem mediatorem pacis fecere petite,
Conantur summi regis lenire furorem
Et placitum fedus posito componere bello.
Dulcibus exornant dictis mandata precesque
Compositas faciunt poscentes federa pacis.
At vigil imperii rector Fredericus iniquas
Commemorans noxas et crimina Mediolani,
Exaudire preces renuit mandataque gentis,
Quam tociens frustra pacem servare rogavit.
Verum consilio procerum precibusque suorum
Flectitur, ut bellum sub conditione remittat.
Denique Boemio faciende pacis honorem
Concedit regi, cui se commiserat hostis.
Hic igitur duram legatis conditionem
Federis imperio proponit principis alti.
Nam iubet, ut cives mox reddant Mediolani
Captivos omnes, quos dudum carcere duris
Compedibus cohibent, et marcas milia quinque
Argenti fisco tribuant, quia spernere iussa
Regia sunt ausi tociens; seseque fideles
Hinc fore ductori iurent decretaque servent
Eius et obsequium prestent sine fraude, nec ultra
Legibus usurpent neglectis regia iura,
Et cum finitimis ipsi quoque federa pacis
Perpetue faciant populis martemque relinquant;
Insuper ut vadibus confirment pacta trecentis.
His oratores auditis rursus in urbem
Conversi redeunt et civibus ordine narrant
Cuncta suis simul in cetum de more vocatis.
At gravior iusto cunctis et dura videtur
Pacis conditio, tamen hanc adversa subire
Sors cogit populique labor; dant undique mestas
Pro patria lacrimas, cuius coguntur honorem
p. 85
Linquere dilectum, multo sibi sanguine partum.
Haud aliter dulces materno in funere nati
Alta trahunt imo suspiria pectore tristes
Plorantesque suum manifestant voce dolorem.
Laxantur capti vacuato carcere cives,
Cunctaque complentur regis precepta verendi.
Pas fit, et in scriptis rediguntur federa pacis.
Et iam virgineo spatio sol pene peracto
Pronus ad equantem properabat tempora libram,
Tum redit ad patrias perfecto federe sedes
Boemius rector comitatus gente suorum,
Et lecti auxilio proceres populique recedunt,
A duce dimissi merita cum laude benigno.
Illico per vacuos fugiens modo rusticus agros
Spargitur et villas satagit reparare perustas.
Rura petunt ilares dudum deserta coloni,
Certatimque serunt et iactant semina sulcis.
Persequitur tamen hos langor miserabilis et mors,
Que prius obsessa vexabat in urbe manentes.
Nec solum agricolas depascit Mediolani
Dira lues, verum et reliquis crassatur in agris
Ingrediensque urbes, cives quoque seva fatigat;
Milia multa hominum fato rapiuntur iniquo.
At pater ereptis miseris Fredericus amicis
Et tandem misso sua sub iuga Mediolano
Imperat eversas reparari protinus urbes,
Ipseque progressus turbis ducibusque relictis
Fundamenta locat designans menia. Gaudent
Oppressi quondam populi laudesque benigno
Rectori dignas reddunt sua vota videntes
Impleri tandem longis sperata diebus.
Instant ardentes operi certantque subactas
p. 86
Instaurare domos recidivaque ponere tecta.
Hii reparant aditus confusaque strata viarum,
Hii veteres muros portasque ex more quaternas.
Nulla viris requies, dulcis labor ille videtur.
Urbs Cumea loco surgit renovata priore,
Laudensis monitu transfertur principis alti,
Qua Montem Getion preterfluxit Adua claris
Fluctibus et portat ratibus commercia tractis.
Illic eximio domus atque palacia regi
Fluminis in ripa, sicut iubet ipse, parantur.
Haud procul hinc situs est, Ligures quem nomine dicunt
Roncaliam, campus, segetum fecundus et herbe,
Rex ubi Romanus, Ligurum cum visitat urbes,
Colloquium celebrare solet castrisque locatis
Iura dare in populos et eorum solvere causas.
Huc igitur princeps Fredericus more vetusto
Concilium celebrare volens proficiscitur atque
Convocat insignes Ligurum proceresque potentes
Et simul ex magno sapientes undique regno,
Quorum consilio leges ac iura revolvens,
Causarum solvit laqueos et rite querelas
Terminat innumeras iudex pietatis amator.
Nec minus ipse novam legem promulgat, ut omnes
Imperio gentes subiecte federa pacis
Perpetue teneant et legum iura sequantur.
Nemo alium violet, nemo fera prelia temptet,
Fraus, dolus, insidie procul absint, preda, rapine.
Sic homines primi vixerunt temporis olim,
Celestem in terris gaudentes ducere vitam;
p. 87
Pro quo dicta fuit prior etas aurea mundi.
Tunc delatores veniunt hinc inde frequentes
Multa Placentine recitantes crimina gentis.
Unde Placentinos ductor succensus in iram
Imperat everti muros fossaque repleri
Et luere admissum subversis menibus urbem.
Paretur, populusque dolens sua menia vastat.
Hinc Ligurum cunctas mandat Fredericus in urbes
Et iuramentis pariter vadibusque receptis
Obligat, ut servent sua cives iussa fidemque
Illesam teneant nec pacis iura relinquant.
Moxque alias regni tendit securus ad urbes
Subiectosque sibi Ligures in pace relinquit,
Qui tandem positis peragebant ocia bellis.
At perversa dolens pacis procedere cultum
Allecto, cuius bellum et discordia semper
Ireque exagitant et crimina noxia mentem,
Ingemit et subito dirarum a sede sororum
Surgit, ut invise sibi temptet federa pacis
Rumpere et ad solitum populos animare furorem.
Mox igitur colubris petit obsita Mediolanum
Ingrediensque urbem prius iuvenalia temptat
Pectora et inspirat rabiem pacemque repellit.
Quin etiam impubes pueros scelerata venenis
Inficit, et varias sumens pro tempore formas
Oraque composito miseros sermone fatigat:
"Quo poterit bello iam vestra nitescere virtus?
Aut ubi militiam teneris discetis ab annis?
Insignes facient iuvenes muliebria segnes
Otia, venturas consumet inertia vires!
Pacis in hac feda requie torpebitis et nil
Laudari dignum vestro facietis in evo.
Vos patribus geniti, quorum preclara per orbem
Facta sonant, per quos sic gloria Mediolani
p. 88
Crevit, ut in cunctis fieret celeberrima terris!
Quin igitur moveant animos exempla parentum,
Excutiant mentes maiorum facta iacentes,
Quos tulit in celum virtus et gloria belli.
Degener est, qui facta sequi detractat avorum!
Degener est, patrium quicumque relinquit honorem!"
Talibus exacuit pueros iuvenesque loquelis.
Hinc ad grandevos falla se vertit erinis:
"Grande", ait, "obprobrium est, si tot tempora liber
Atque potens populus, cui gens parere solebat
Extera, qui claris pollebat ubique triumphis,
Servili nunc colla iugo submittit, honoris
Oblitus veteris libertatisque paterne.
Heu mihi, sub vestro reverendi tempore patres
Deficiet tanto decus olim sanguine partum!
Heu pudor, illustres parebunt Mediolani
Teutonicis cives subeuntes iussa superbis!
In famulos Domini vertentur sorte sinistra.
Hocne, viri fortes, vestro tolerabitis evo?
Nonne mori melius miseramque relinquere vitam?
Nam quis ferre queat, cui mens animusque virilis,
Teutonice fastum gentis dominosque superbos?
Hii subiectorum rapiunt sibi queque suorum,
His nichil est pensi, nil sancti, nil moderati.
Quod nisi vos eritis sumpta virtute rebelles,
Res penitus vestras tollent violenter et ipsas,
Pro dolor, uxores coram natasque nurusque
Amplexu illicito maculabunt, vosque repulsa
Libertate prement ceu servos ere paratos."
His postquam dictis cunctos fervere veneno
Conspicit Allecto, primos acuisse furores
Visa satis. Mox hinc fuscis sustollitur alis
Atque Placentinam vento petit ocior urbem.
Quam simul ingressa est, fugit illico territa monstro
Pacis amica, quies, furor impius urbe vagatur.
p. 89
Exuit illa trucem faciem ac furialia ponit
Membra fide dignam sumens cultuque figuram.
Talibus inde modis ora insidiantia solvit:
"En tibi, quod votis dudum precibusque petebas,
Fert Deus; exulta, populus, mentesque remissas
Erige! Nunc etenim, si vis, abolere pudoris
Ludibriique vales maculam causamque doloris,
Hanc nuper totam qui conturbaverat urbem,
Menia cum diri subverteret ira tiranni.
Nunc licet indignum gens ponere clara timorem,
Nunc licet indecorem circumdare menibus urbem,
Nune decus amissum libertatemque repressam
Turribus ac muris datur instaurare refectis!
Mediolanus enim populus tibi iunctus amore
Federa, que duro pepigit cum rege coactus,
Deserit, indignum reputans servire superbis
Teutonicis seva ditione prementibus ipsum.
Quare age, rumpe moras, nec tempus amabile differ!
Tu quoque colla iugo, populus liberrime, duro
Subtrahe, nec placeat probrosam ducere vitam.
Excute corde metum viresque resume priores!
Cinge novis urbem muris et menia conde!
Nam prohibere nequit, ne condas menia, quisquam.
Ductor abest sevus, cuius sunt diruta iussu,
Nec valet ulterius tot in unum cogere gentes
Quot prius. Accelera, nam te fortuna iuvabit!"
Sic dea fallaci miseros Cocitia vultu
Sollicitat cives animisque audacibus implet.
Protinus ergo novis circumdant menibus urbem,
Precipitesque cavant fossas, quas ante replerant,
Invictique ducis violata pace rebellant
Imperio sevoque negant parere tiranno.
Nec non velocem legatum Mediolanum
Ire iubent, socium qui federe firmet amorem
p. 90
Et petat auxilium simul et promittat amicum.
Illa autem voti compos iam parte nefandi
Fulminis in morem subito se tollit in auras
Advehiturque Cremam, dum sol se condit in undas.
Mox totum castri spatium furibunda pererrat,
Et tali populum terret sermone Cremensem:
"Evigilate viri, non sunt hec tuta quietis
Tempora, bellum instat, ne false credite paci.
Sevus enim rupto contra ius federe ductor,
Impulsus crebris precibus donisque Cremone,
Disposuit delere Cremam. Iam castra videre
Regia per campum videor cingentia muros.
Vos igitur fortes animos atque arma parate
Et virtute domos solita defendite vestras.
Este, precor, memores, quod rex hec menia fortis
Lotarius quondam bello temptavit, at illum
Dante Deo repulit gentis manus inclita vestre.
Nunc quoque divinum dabitur, confidite, vobis
Auxilium, duri contempnite iussa minasque
Principis et firma patriam defendite mente.
Nec sinite hoc castrum, quod magnis fama coequat
Urbibus, everti, nisi fuso sanguine multo."
His moti stimulis regalia iussa Cremenses
Observare negant pavidi vadibusque relictis,
Quos regi dederant, sociant se Mediolano,
Et fiunt pariter corrupta pace rebelles.
Hinc se sublimes fallax dea tollit in auras
Inque tuos fertur properanter, Brixia, fines.
Illuc iam populi legatus Mediolani
|
2040
2045
2050
2055
2060
2065
2070
2075
2080
2085
2090
2095
2100
2105
2110
2115
2120
2125
2130
2135
2140
2145
2150
2155
2160
2165
2170
2175
2180
2185
2190
2195
2200
2205
2210
2215
2220
2225
2230
2235
2240
2245
2250
2255
2260
2265
2270
2275
2280
2285
2290
2295
2300
2305
2310
2315
2320
2325
2330
2335
2340
2345
2350
2355
2360
2365
2370
2375
2380
2385
2390
2395
2400
2405
2410
2415
2420
2425
2430
2435
2440
2445
2450
2455
2460
2465
2470
2475
2480
2485
2490
2495
2500
2505
2510
2515
2520
2525
2530
2535
2540
2545
2550
2555
2560
2565
2570
2575
2580
2585
2590
2595
2600
2605
2610
2615
2620
2625
2630
2635
2640
2645
2650
2655
2660
2665
2670
2675
2680
2685
2690
2695
2700
2705
2710
2715
2720
2725
2730
2735
2740
2745
|
|
p. 91
Venerat et cives exortabatur amicos
Fedus inire novum et secum coniungere dextras.
Ergo videns tempus se nactam gaudet erinis,
Et subito mutans habitum titubantia dictis
Corda virum firmat bellique immittit amorem.
"Gens", ait, "illustris, si vis tua iura tueri
Et retinere decus libertatemque paternam,
Ne dubites sociam te iungere Mediolano
Fedaque Teutonici dirumpere pacta tiranni.
Nam quis erit populus sub tali principe liber,
Aut quis ferre iugum poterit ditionis inique?
Accipe daque fidem, socium fer, sume iuvamen,
Fedus ini placitum dominumque repelle superbum.
Hinc tibi laus et honor venient, hinc magna sequetur
Gloria, te solio fortuna locabit in alto,
Tutus enim populus, si coniuretis, uterque,
Nulliusque minas vos formidabitis ultra.
Quis etenim audebit vos ledere consociatos?
Quem non terrebunt tante preconia fame?
Hoc ferus auditu certe rex ipse pavebit
Et bellum ulterius vobis inferre cavebit.
Quod si forte iterum contra vos bella movebit,
Viribus elisus vestris confusus abibit."
His dive monitis se Brixia Mediolano
Iungit et imperio Frederici stulta rebellat.
V
[N]escius interea pacis fideique solute
Mittit ab Emilia Fredericus Mediolanum
Legatos, qui iussa ferant placidamque salutem
p. 92
Civibus et moneant, ut pacis federa servent.
Quos simul effrenis media videt urbe iuventus
Invisi populo recitantes iussa tiranni,
Indignata fremit, stimuloque agitante furoris
Mandatis parere negat, gladiusque receptis
Currit et horrisona mortem illis voce minatur.
Legati fugiunt pavidi, dominoque regressi
Que sit eis narrant illata iniuria, quantum
Obprobrium tulerint; rabidum cepisse furorem
Edomitos nuper cives factosque rebelles;
Nec non tres Ligurum populos iam Mediolano
Iurato perhibent sociatos federe contra
Imperiale decus pacis quoque lege relicta.
Ductor ut accepit Fredericus talia, rursus
Bellum es integro sumit gentesque rebelles
Ilico proscribit simul et iubet arma parari,
Atque iterum magni vires ciet undique regni.
Mittit et ad thalami consortem, ut et ipsa catervas
Cogat in arma ducum et regali sede relicta
Adveniat palmam secum sumptura beatam
Et fruitura simul leto post bella triumpho.
Protinus Allecto redit impia Mediolanum,
Compositisque iterum miserorum corda virorum
Exagitat dictis stimulisque ardentibus implet.
"Fortis", ait, "populus, fuerat tibi pacta tenendi
Regia propositum, set rex ea scindit iniquus.
Nempe vades pacis sub condicione petitos
Compedibus vinctos tetro conclusit in antro,
Te quoque proscripsit procerumque in bella catervas
Convocat et rursum parat obsidione subactum
Opprimere ac penitus confundere Mediolanum.
Ergo meum placeat, si vis tua teque tueri,
Consilium, capiat tua protinus arma iuventus,
Et dum sevus abest ductor longeque moratur,
p. 93
Expellat patriis audaces finibus hostes.
En Trecii residens Rodecherius arce superbus,
Qui quoscumque valet non cessat ledere dudum,
Cum sociis cohibendus erat belloque domandus.
Hunc pete, ne timeas, factum laudabitur istud.
Est quoque non modicus dicta thesaurus in arce,
Quo poteris dives fieri; tantum cape mentes
Armaque precedens, et te fortuna iuvabit."
Sic ait et geminos solvit de crinibus angues,
Quos, ubi Gorgoneis infecit dira venenis,
Conicit in dubios. Illi perque ora sinusque
Attactu lapsi nullo, mirabile dictu,
Vipeream inspirant saniem martisque furorem.
Exerit inde tubam, manibus quam forte gerebat,
Horrendumque canit, quo signo urbs tota movetur.
Arma fremunt omnes, currunt iuvenesque senesque,
Egreditur populus portis furibundus apertis
Et Trecium claris tendit properanter in armis.
At dea veloci populum Cocitia gressu
Prevenit et Trecio venturos nunciat hostes,
Qui castrum bello capiant servataque vastent
Menia, sublimes et se sustollit in auras.
Multi etenim pavido currentes undique vultu
Id perhibent ipsum; tandem rumore coactus
Credere terretur custos Rodecherius arcis.
Hortatur socios, ut se tueantur et arcem
Fortiter et sumptis perstent pro menibus armis.
Mittit et ad regem Fredericum, ut protinus adsit
Auxiliumque ferat, necnon loca proxima velox
p. 94
Nuntius arcessens regis percurrit amicos
Qui cito subveniunt fatumque secuntur iniquum.
Iamque furens aderat populus, iam Mediolani
Circumfusa acies Trecium expugnare parabat.
Tollitur ethereas horrendus clamor ad auras.
Miscentur stridor lituum clangorque tubarum,
Teutonici iuvenes turres ac menia complent
Despiciuntque minas populi vanumque furorem.
Incipitur bellum. Mittuntur utrimque sagitte,
Mittuntur lapides et tela ferentia mortem
Crebra nivis ritu vel grandinis; acriter instat
Mediolana falanx cupiens prius arce potiri,
Quam queat accitus sociis Fredericus adesse.
Ergo alii tormenta parant et grandia mittunt
Saxa procul, duris que propugnacula frangunt
Ictibus, et medio volitant stridencia castro.
Ast alii posita subeunt formidine murum
Et temptant pariter scalis conscendere iunctis
Et pugnam in manibus facere; omnibus una voluntas:
Vincere. Set contra forti se mente tuentur
Menibus inclusi iuvenes; hii summa petentes
Murorum obtruncant gladiis contisque repellunt;
Hii subiectam aciem, volventes fragmina molis
Adversasque trabes et que locus ipse ministrat,
Ictibus affligunt crebris galeasque nitentes
Et clipeos frangunt. Magno desevit utrimque
Mars fremitu sevus, nullamque dat ira quietem.
Nocte dieque simul gens bellica Mediolani
Urguet propositum, donec Rodecherius acri
Cum sociis bello fractus se tradit et arcem.
Proh pudor! interitus commissa timore relinquunt
Menia Teutonici iuvenes seseque ligari
Compedibus positis patiuntur turpiter armis.
Continuo victrix castellum turba receptum
p. 95
Funditus evertit spoliisque honerata recedit,
Ducens captivos iuvenes, quos marte subegit.
At pater accelerans rutilis Fredericus in armis
Auxilium sociis turba comitante ferebat.
Quos simul accepit captos violenter ab hoste,
Et Trecii vidit subversos undique muros,
Vix tenuit lacrimas, nimiamque accensus in iram
Dedecus ulcisci parat illico. Sic David olim
Vastatam aspiciens Siceleg, quam forte colebat
Munere regis Achis patria terrore Saulis
Deserta doluit, siquidem ferus omnia predo
Uxores etiam natosque abduxerat eius,
Cum foret ad bellum durum comitatus euntem.
Haud mora, post lacrimas indicia certa secutus
Invenit hostiles, superat spoliatque catervas
Et, que perverse fuerant abducta, reducit.
Haud aliter mentem pulsu stimulante doloris
Persequitur populum Fredericus Mediolanum.
Et mox, que fuerant nuper reparata per agros,
Vel siquid dampno potuit superesse priori,
Dissipat et penitus segetes arbustaque vastat,
Ut fera, que raptis catulis furit, obvia queque
Comminuit, donec ferventem compleat iram.
Inde suum convertit iter consulta secutus,
Que procerum sibi turba dabat populusque Cremone,
Constituitque Cremam prius expugnare procacem,
Ut levius subigat post urbem Mediolanam.
Tum cupiens tandem virgo sata Nocte laborem
Consumare suum superasque relinquere partes,
Pervolat actutum populos modo federe iunctos
Et fulcire Cremam collatis viribus illos
Hortatur; movet ipsa viros atque arma ministrat.
Ire iubet plenam gens Mediolana cohortem
Subsidio sociis, mittit quoque Brixia turmam
Sponte sua multi cupientes bella secuntur.
p. 96
Quos ubi seva Cremam properanter adegit Erinis,
Leta malis, tandem superis discedit ab horis
Et se Tartareis, unde est egressa, sub antris
Condit. At imperio Frederici clara Cremone
Gens invisa sibi positis iam menia castris
Obsidet exultans; cum qua comes inclitus, alti
Ductoris frater, Conradus, viribus acer,
Agmine vallatus pulchro loca prbxima porte
Occupat occidue. Iam bello multa per agros
Corpora cesa iacent; nempe ut videre Cremenses
Hostiles primum cincturas menia turmas
Adventare, ruunt sumptis audacius armis
Et pugnam faciunt temptantque resistere campo.
Cornipedes passim sternuntur, inutile clausis
Auxilium, magna vi decertatur utrimque,
Set fessi bello condunt se menibus illi.
Hii sibi castra locant portis obiecta duabus
Et vastant pariter vites, omnigena culta,
Nunc etenim summus ductor Fredericus eodem
Advenit et contra Seriam tentoria portam
Figit in obliqua fiuvii radiancia ripa.
Ecce autem subito rabies exorte procelle
Mox ea sternit humi, penitus retinacula frangens,
Ventorumque cohors pugnat, tamquam Eolus illam
Miserit auxilio obsessis et regia turbat
Castra furens; non illa tamen violentia regem
Permovet augustum; iubet illico firma parari
Tecta domosque sibi, que spernere flamina possint
Atque hiemem; silve dant largam hinc inde propinque
Materiam. Res mira! domus ac tecta parantur
Grandia pro castris; rabies quoque seva quiescit.
Haud mora, Pergamei servantes regia cives
p. 97
Iussa suum domino properant prebere iuvamen.
Et tribus exceptis, quas dira fefellit Erinis,
Finitime Ligurum vires dant undique gentes.
Nec minus electas veniens regina catervas
Ducit; milleni proceres comitantur et ipse
Dux Henricus, avis pollens et clarus in armis,
Quem gens Saxonum sequitur procera suorum.
Hic sua castra locat Pianenge proxima porte;
Filius hunc iuxta Conradi regis, in illo
Tempore pene puer, set iam virtute paterna
Preditus, aspectu pulcher formaque decorus
Diva procul tuta sublimis in arce locatur,
Ne conspecta animum belli discrimina turbent.
Iam Crema dispositis erat undique cincta maniplis,
Iamque parabatur frangendis machina muris,
Circumquaque gravis fremitus sonat atque tumultus
Ingentesque mine; ferit horridus ethera clamor.
Haud tamen idcirco terretur clausa iuventus,
Set portas armata tenet murosque coronat
Et pariter clamore furit pariterque minatur
Hostibus obiciens fedis convicia dictis.
Nulla dies bello vacat incursuque, sub altis
Certatur portis; fluit ater fusus utrimque
Sanguis, et adversis miscentur vulnera dextris.
Tela, sudes et saxa volant celeresque sagitte
More nivis, cum densa cadit, vel grandinis; hostem
Quisque suum mavult capere aut prosternere quam se
Protegere; ingenti mars sevit utrimque tumultu.
Incitat hos patrie studium dilectaque sedes,
p. 98
Hos ducis imperium summi presensque potestas,
Quin etiam irarum cause veterumque odiorum
Mens memor accendunt aliquos stimulosque ministrant.
Sepe die media prorumpens clausa iuventus
Bella ciet campoque ardet confligere aperto,
Sepe sub obscura, requiem cum ducere posset,
Nocte parat circumpositis incendia castris.
Tunc ferus audaces cupiens terrere Cremenses
Ductor et invise mentes confundere gentis,
Sex iubet excelsa laqueis trabe colla ligatos
Suspendi pariter iuvenes mortemque subire.
At pendere suos cernens animosa iuventus
Continuo furcas stimulis agitata doloris
E regione parat, confligendoque retentos
Quatuor appendit proceres, sic ulta suorum
Dedecus. Hoc ductor facto succensus in iram
Sevit, moxque vades, quos dudum turba rebellis
Spe dederat pacis, duci iubet undique cunctos,
Ut necet ante oculos miseranda morte parentum.
Turris erat trabibus compactis lignea grandis
Largifluo populi sumptu edificata Cremone,
Que superexcellens muros ac menia celso
Culmine subiectas lapides simul atque sagittas,
Si prope ducta foret, poterat iactare per edes.
Hac superare Cremam Fredericus mole parabat.
Hanc igitur contra duo gens tormenta Cremensis
Fecerat et crebris feriebat nocte dieque
Ictibus ut pannum fullonis machina; cedunt
Ligna, trabes arcuum, centones, retia, crates,
Cuncta, quibus fuerat turris munita, nec audet
Quisquam stare super, pavidos mors pallida terret.
Hic pater infandum nimiam Fredericus ob iram
Consilium sequitur miserosque in turre ligari,
p. 99
Qua feriunt tormenta, vades iubet atque suorum
Ictibus opponi; stat turba ligata nefando
Interitura modo et miseranda voce precatur:
"Parcite, dilecti, dilecti parcite fratres,
Nec vestras violate manus, en pignora vestra!
Quosdsi non aliter defendere cara valetis
Menia, non fugimus parituram expendere vitam."
Talia dicentes gemitum lacrimasque movebant.
Quid faciant? Feriantne suos pietate remota,
An propiare sinant fatalem ad menia molem?
Si fuerit producta, timent patrieque sibique,
Set nequeunt arcere illam sine morte suorum.
Flent velut extinctos quos cernunt more sinistro
Expositos morti. Dubitant ictusque remittunt.
Instant rectores dictisque hortantur amaris,
Mittere ne cessent lapides ac tela nec hostem
Appropiare sinant, melius fore perdere paucos,
Quam sinere everti tota cum gente paternos,
Donec eos possunt bello defendere, muros.
His confirmati monitis torpore repulso
Cum gemitu tormenta movent feriuntque suorum
Corpora lugentes molemque avertere certant.
His caput, his pectus confringitur, ossa cerebro
Miscentur tenero, venter quoque, crura pedesque
Accipiunt ictus, visu res horrida, sevos.
Tale quid aspiciens ductor iam mente serenus
Expositos fato tandem miseratur iniquo
Et iubet abduci molem miserosque resolvi,
Seroque consilium reprobat, quod cepit in ira.
Postulat extinctos cupiens dare membra sepulchro
Gens obsessa suos; donat rex protinus illos
Et posito paucis requiescit marte diebus.
Denique supremis disponit viribus hostes
Expugnare feros duroque evincere bello.
Imperat ergo suis acta testudine fossas
p. 100
Implere, ut valeant prefatam ad menia molem
Ducere et hostiles vi summa irrumpere muros.
Accedunt iussis proceres subeuntque laborem.
Ipse simul densa tectus testudine ductor
Dans exemplum aliis, terram virgultaque iactat.
At super e muro certatim turba Cremensis
Tela, faces ac saxa iacit volucresque sagittas,
Omnibus atque modis hostes arcere laborat.
Firma tamen duros ictus testudo repellit,
Instantesque operi proceres adoperta tuetur.
Lassantur frustra iacentes saxa Cremenses
Irrita, nec prodest plenas vacuare pharetras,
Regia namque falanx fossas nichilominus implet.
Iamque acies murum feriens dirumpit et amplam
Intrandi prebet patefacto limite portam.
Protinus ex omni concurrit parte iuventus
Clausa pavens aditumque tenet trabibusque ruinam
Obstruit obiectis prohibetque intrare parantes.
Tollitur in celum clamor bellique tumultus,
Undique saxa volant manibus transmissa virorum,
Innumerasque simul mittunt hinc inde sagittas.
Tandem nox sevum reprimit tenebrosa furorem.
Tunc vigil in muro simulat molinarius artem
Exercere suam, et dum cetera turba quietem
Duceret, ipse foras castelli sede relicta
Exit et ad summi fertur tentoria regis,
Seu videt infractos adverso marte Cremenses
Deficere et metuit meritam post prelia penam,
Seu putat insignem Fredericum larga daturum
Premia, si prodat populi secreta Cremensis
Consilia et monstret, qua possit vincier arte.
Hic vir in artificum numero pollebat et omne
p. 101
Consilium populi secretaque cuncta sciebat.
Ergo ubi nocturnas repulit lux orta tenebras
Et patuit migrasse virum, dolor iraque mentes
Invadunt iuvenum, metus omnes occupat ingens.
Haud aliter sevo quassatam turbine classem
Fluctibus in mediis cum navita forte relinquit,
Turbantur comites metuuntque amittere vitam.
Solatur populum rectorum turba dolentem,
Uniusque fugam se nil curare fatetur,
Cum lecti artifices superent iuvenesque feroces,
Qui virtute sua valeant defendere terram.
Nec minus hortatur mentes ad bella remissas
Exacuitque viros sua forcia facta recordans.
Accensi dictis iuvenes monitisque refecti,
Mox struere effectant aciem bellumque movere.
Ergo ruunt portis, et qua testudo sub ipsis
Stabat adhuc muris fossa dimissa repleta,
Turmatim veniunt et eam simul ignibus urunt.
Inde cient bellum, telis ac voce proterva
Irritantque feros magnis clamoribus hostes.
At cito susceptis pars regia cominus armis
Congreditur summaque viros virtute repellit.
Vulnera vulneribus miscentur, sanguis utrimque
Fusus agit rivos; fit strages dira virorum,
Cumque simul ruerent e cunctis agmina castris,
Cedit et ad vallum retrahit se turba Cremensis;
Atque ibi saxorum nimbo levibusque sagittis
Et pariter telis se forti mente tuetur.
Tunc iubet excelsam summus producere molem
Ductor, ut inde queant proceres irrumpere iacto
Ponte super murum; mox viribus acta virorum
Menibus appropiat, nec eam prohibere Cremensis
Turba valet, frustraque suas conamine multo
Consumit vires; pontem tamen eminus arcet
Et vetat audacem murum conscendere turmam.
p. 102
Undique saxa volant invise grandinis instar.
Nullum telorum cessat genus, omnis ad ictum
Prompta manus, nullumque labor vel inercia tardat.
Discurrunt iuvenes per propugnacula leti
Et variare vices gaudent patriamque tueri.
Ut vero e summo sublimis culmine moles
Crebra velut celo venientia fulmina cepit
Fundere tela super nec non et grandia saxa
Perque Cremam passim percellere quosque vagantes,
Turbatur graviter nimium modo leta iuventus,
Turbatur populus sua vinci menia cernens.
Rectores etenim trepidi formidine mussant,
Nempe vident multos miserando occumbere leto,
Vulneribusque graves multos non posse laborem
Ferre nec auxilium sociis dare morte propinqua.
Iam vigilum cessare vices, iam bella timere
Audaces primum iuvenes et ad arma paratos,
Nec minus infestos instare atrocius hostes.
Ergo diu quid agant secum inter seque volutant.
Inde vocant populum, et que sit sententia, dictis
Tristibus exponunt lacrimisque hortantur obortis,
Ut se victori tradant et menia regi,
Cum vetet infensus celi Deus illa teneri.
At populus patrie captus dulcedine terre
Rectorum monitis durata mentes resistit,
Et se malle mori perhibet quam sede relicta
Vivere, dum superent qui possint arma movere.
Iam solito cursu complerat septies orbem
Luna suum tociensque novos reparaverat ignes,
Tunc populus nimia depressus mole malorum
Exoptat tandem requie mutare laborem,
Consiliumque capit regi se tradere summo,
Si donare velit pacem veniamque roganti.
p. 103
Mox ducis Henrici fidei se credit et illum
Interventorem pacis rogat esse petite.
Hic igitur regem precibus monitisque verendum
Flectit, ut intactos permittat abire Cremenses
Reliquiasque simul rerum portare suarum.
Sic Crema deseritur misero migrante colono,
Curtaque portatur duce concedente supellex.
Hii tendunt iterum vincendi Mediolanum,
Hii properant alio, quo fert sua quemque voluntas.
Illico flamma vorax populo succensa Cremone
Menia corrumpit castelli pulcra Cremensis.
Templa domusque ruunt, murus quoque concidit altus.
Tota iacet quondam populis Crema digna timeri.
Exultat voti compos gens clara Cremone,
Exultant populi regalia iussa secuti.
Festa duces celebrant, pariter convivia leti,
Sceptrigeri nomen Frederici fertur ad astra.
Ille nichil gestum reputans nisi Mediolanum
Edomet ac reliquas urbes populosque rebelles,
Mox animum intendit bello, modicumque moratus
Ingreditur fines spaciosos Mediolani,
Circinansque urbem latis desevit in arvis,
Et vastat segetes arbustaque cortice nudat.
Attonitus metuit populus concurrere campo
Et patitur merens plenos vastarier agros.
Hinc se Brixianas vertit Fredericus ad horas
p. 104
Fulminis in morem rumpens obstacula cuncta.
Est locus insignis, qui nomine dicitur Hisen,
Munere Palladis dives Bachique liquore,
Quem natura manusque hominum munivit ab hoste,
Nam lacus hinc magnis capiendis piscibus uber,
Illinc prerupti tangentes ethera montes,
Angustumque aditum fosse vallumque tuentur.
Hic quondam sedem sibi gens animosa locavit
Nullius incursum metuens sed digna timeri.
Hoc immensa loco fuerat modo copia rerum
Deposita, et fugiens domibus numerosa relictis
Huc se contulerat regis formidine turba,
Namque putabatur locus ipsa tutior arte.
Fama ducis summi subito pervenit ad aures
Innumeris Hysen gazis spoliisque refertam
Et cito posse capi, si res Fredericus adiret.
Ille suos monitis hortatur dulcibus atque
Mox iter aggreditur cupiens ostendere vires.
At simul Hysensis regem adventare ferocem
Cognovit populus, sumptis properantius armis
Egreditur claustris campoque occurrit aperto,
Se ratus e pugna, si stet fortuna, reverti.
Iamque aderat ductor procerum stipante corona
Adversaque videns bellum sibi fronte parari
Irruit et populum gladio prosternit et asta.
p. 105
Electi magno proceres clamore secuntur
Et pariter feriunt. Pars montis ad ardua gressum
Dirigit, ut turbe veniat post terga rebelli.
Terretur populus nimium modo letus et audax
Et piget in campum claustris exisse relictis.
Bella tamen clamore ciet se seque tuetur,
Set cito convertit victus formidine terga.
Instat atrox ductor cedentibus et simul intrat
Claustra locumque capit summa virtute cupitum.
Res horrenda nimis, capitur pugnando subactum
Temporis articulo, pugnando capitur Hisen.
Victrix turba furit, spoliis honerata opimis,
Victa tremit, capitur, latet, effugit ac spoliatur.
Immensus resonat fremitus, crudelis ubique
Luctus, ubique pavor et plurima mortis imago.
Hic fugit ad montes, alius se mergit in undis
Et nudus rebus positis evadere temptat.
Iste mori cupiens flammas succendit et omnem
Cum domibus pariter gaudet corrumpere predam.
Hysen sic penitus ferro vastatur et igni,
Parsque inmensam fert secum regia predam,
Dura nichil reliqui faciens post prelia victis.
Divinam ductor mentem Fredericus habere
Creditur et cunctis mortalibus ipse timetur.
Tunc et Pergamei collecto robore cives
Vulpinum ut capiant, claris gradiuntur in armis,
Atque propinquantes porte valloque sub ipsis
Castra locant summisque parant irrumpere fores
Viribus et duro castellum vincere bello.
Hii lapides et tela procul iaculantur et ignem,
Hii se tormentis exercent in faciendis,
Hii subeunt altum neglecto corpore murum
p. 106
Et temptant scalis pariter conscendere iunctis.
Omnes propositum potiendi menibus urguet.
Cumque dies pauci transissent, territus hostis
Auxilium nulla sperans sibi parte futurum
Et fera bella videns iam circumquaque parari,
Menia Pergamee tradit tutissima genti
Tristis et obsessam cito victus deserit arcem.
Pergameus gaudet populus maculamque pudoris
Abstergit veteris Vulpini sede recepta.
Gens autem Brixiana dolet confusa nec audet
Urbanis perculsa metu prorumpere claustris.
Sic fortuna vices variat, sic infima summis
Summaque commutat, sua cum rota volvitur, imis.
Nec minus audaces cives quoque Mediolani
Tum fera bella movent et vexant regis amicos,
Obsidione etiam claudunt castella vel arces.
Est inter Cumas atque urbem Mediolani
Nobile castellum, cui nomen Carcanus, altis
Menibus ornatum, multo munimine tutum.
Quod generosa potens bellorum timenda colebat
Turba virum, que tunc Frederici mente fideli
Imperium spreto servabat Mediolano.
Nunc igitur cives, cum regni ductor abesset
Et longe positas causis poscentibus urbes
Viseret, adversam temptant sibi subdere gentem
Carcaneumque parant castellum vincere bello.
Iamque acies muros castris animosa locatis
Obsidione premit nec cessat nocte dieque
Obpugnare viros castelli sede reclusos.
Illi constanter sua menia seque tuentur
Et simul ad regem mandant properanter amicum,
Ut ferat auxilium; mox concitus ille cohortes
Convocat et lectos proceres iubet arma parare
Acceleratque suis motis succurrere signis.
Ut vero accepit gens Mediolana ferocem
p. 107
Adventare ducem bello certare paratum,
Hesitat, an fugiens belli discrimina vitet,
An magis expectet regalia signa in armis
Atque opus inceptum peragat stabilisque moretur.
Hoc pudor hortatur, metus illud; dumque revolvit
Talia, ductor adest et castris undique cinctis
Clauduntur, rumpitque viam, quam turbae terebat
Adveniens rediensque domum velut agmine facto
Formice tenuem venturi temporis escam
Gestantes laribus facto sibi calle per herbas.
Clausus in angusto castrorum limite magnus
Turbatur populus, nam cum ductore veretur
Imperii dominoque suo committere bellum.
Nec vitare valet; tunc archipresul Obertus
- Is namque in castris fuerat ut plebis amator
Et patrie - claris sic firmat pectora dictis:
"Nunc", ait, "o cives, quorum clarissima toto
Facta sonant mundo, memores virtutis avite
Et decoris, vestras, precor, hic ostendite vires,
Et cum res poscit, votis exposcite pugnam.
Ecce ducis sevi concludimur undique telis,
Nec valet hinc nostrum nisi vi discedere quisquam.
Ergo, viri fortes, animos atque arma parate
Et gladiis reserate viam vestreque saluti
Consulite et bello patrios defendite fines!
Nec dubitet quisquam, dabitur victoria vobis.
Nam neque pro spoliis nec quod regnare velitis,
p. 108
Set pro iusticia, pro rebus iure tuendis
Ecclesie, matris vestre, certamen initis.
Sit procul ergo metus, nullum mors terreat atra.
Erigat insignes spes et fiducia mentes.
Vos Deus et melior, michi credite, causa fovebit.
Quod si forte aliquis bello morietur in isto,
Vivet in eternum celesti sede locatus.
His populus monitis animatus mortis amorem
Concipit eximium nec fati tempora differt,
Sed mox egreditur castris, erumpit in hostes.
Terribilem tubam dat sonitum, super ethera clamor
Tollitur, ingenti ruit audax turba tumultu
Protinus, infestis acies quoque regia telis
Currit et horrisono pugnam clamore capescit.
Consertis equites clipeis galeisque coruscis
Se pariter feriunt, peditum mox signa secuntur.
Quisque suis pugnat pro viribus, ille sagittas
Dirigit, hic lapides, gladio ferit ille vel hasta.
Ictibus afflicti crebris, ceu grandine tecta
Dant sonitum clipei, manant sudoribus artus,
Vulnera miscentur, fir strages dira virorum.
Tollitur in celum clamor bellique tumultus.
Atra velut nubes densus tegit aera pulvis
Emicat auratis ductor Fredericus in armis,
Pulchro vectus equo procerum comitante caterva
Et ferit obstantes nudato cominus ense
p. 109
Perturbatque acies animosi more leonis.
Mos erat, ut populi vexillum Mediolani
Sublimis veheret turba comitante quadriga,
Quam gemini ceu plaustra boves cervice ferebant,
Si quando ad bellum populus procederet omnis.
Hanc quasi castellum vallabat lecta iuventus
Et robur populi iurando iure ligatum,
Ne fugeret neu desereret radiantia signa.
Huc erat aufugium, si fors adversa fuisset,
Hic standum et summis pugnandum viribus, acsi
Ingrueret totasque acies effringeret hostis.
Hanc igitur cernens Fredericus signa ferentem,
Ardua se contra populum vallata frequenti
Irruit et pariter gladio desevit et hasta.
Accensusque animo miles furit atque trucidat;
Ipse autem duro diverberat ense quadrigam
Et se victorem leto clamore fatetur.
Sternit ubique viros, nulli manus ardua parcit.
Ecce autem socios diversa parte fugatos
Accipit infractos bello, nam silva locique
Prospectum facies medium tumulosa negabat.
Tunc iterum torrentis aque vel turbinis [atri]
More furens ductor permiscet funera dextra
Multaque discurrens prosternit corpora campo.
Viribus interea collatis Pergameorum
[Gen]s sequitur regem; lucidis preliatur in armis
[Miles], audaci dum miscet vulnera dextra
Ense suo domini cupiens servare salutem;
Membris et fractis quidam moriuntur in armis,
p. 110
Vulneratis capiuntur equis, fit maxima cedes.
Postea dimisso repetens tentoria bello
Saucius egreditur perfusus membra cruore.
Cumque pararet item martis discrimina ipse,
Turba ducum properans pavido coit undique vultu
Et rogat e castris ipsum discedere secum,
Cum videat sevas passim dare terga cohortes.
|
2750
2755
2760
2765
2770
2775
2780
2785
2790
2795
2800
2805
2810
2815
2820
2825
2830
2835
2840
2845
2850
2855
2860
2865
2870
2875
2880
2885
2890
2895
2900
2905
2910
2915
2920
2925
2930
2935
2940
2945
2950
2955
2960
2965
2970
2975
2980
2985
2990
2995
3000
3005
3010
3015
3020
3025
3030
3035
3040
3045
3050
3055
3060
3065
3070
3075
3080
3085
3090
3095
3100
3105
3110
3115
3120
3125
3130
3135
3140
3145
3150
3155
3160
3165
3170
3175
3180
3185
3190
3195
3200
3205
3210
3215
3220
3225
3230
3235
3240
3245
3250
3255
3260
3265
3270
3275
3280
3285
3290
3295
3300
3305
3310
3315
3320
3325
3330
3335
3340
|