UNIVERSITÀ DI MILANO
UNIVERSITÀ DI NAPOLI FEDERICO II
UNIVERSITÀ DI PALERMO
UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA)
UNIVERSITÀ DI VERONA

ALIM – Archivio della latinità italiana del Medioevo

Annales Venetici breves

p. 86

Sciendum est, quia Dominicus Silvius dux ducavit annos XII et fecit
bellum cum Ruberto Viscardo, unde fuit dispersus Petrus Ursiulus
et Henricus, filius eius et Dominicus Ursiulus, frater eius, ab
imperatore traditi fuerunt et ibi mortui sunt in ipsa capcione. Post
quam factus Vitalis Faletro dux. Qui, eiectatus prefatus Dominicus
Silvius dux de ducato, vixit annos XI, menses III.

Vitalis Michael dux ducavit annos V.

Ordelafus Faletro ducavit annos XV et interfectus fuit in bello in
Sclavonia pro honore tocius Venecie.

Anno Domini setingenti, mense Ianuarii, exeunte ultimo die, tempore
Iustiniani Particiaci ducis Venecie, advencio corporis sancti
Marci apostoli et evangelista, id est venit de Alexandria in Veneciam.

Anno Domini millesimo sexagesimo secundo Dominicus Contarenus,
qui in illis temporibus erat dux Venecie, ivit Iaderam cum exercitum
et cepit eam.

Anno Domini millesimo octuagesimo, indicione quarta, exierunt
Venetici contra Robertum Viscardum cum navibus in bello.

p. 88

Anno Domini millesimo nonagesimo quarto invencio corporis beati
Marci apostoli et evangeliste sexto die exeunte mense Iunii de una
columpna eiusdem ecclesie. Et postea inde in antea usque ad mensem
Octubris introeunte die octavo fuit dedicatio ecclesie beati Marci
apostoli, quod fuit collocatum beatum corpus eius eodem anno
Domini millesimo nonagesimo quarto.

Anno Domini millesimo nonagesimo sexto Urbano papa catholico
in apostolica sede residente, Alexi glorioso Grecie feliciter imperante
necnon Petro patriarcha Aquilegie nove ecclesiam gubernante,
Henrico episcopo Castellane ecclesie regente, adventio sancti Nicolay
confessoris et duorum aliorum sanctorum in Venecia.

Anno Domini millesimo nonagesimo nono indicione septima mense
Iulio Venetici exierunt cum navigio ad sepulchrum Christi.

Anno Domini millesimo centesimo quinto indicione quarta decima,
exeunte mense Ianuarii die quarto ignis exivit de domo Henrici Geno
et combussit sex ecclesias, scilicet sanctorum Apostolorum, sancti
Cassiani, sancte Marie matris Domini, sancte Agathe, sancti Augustini
et sancti Stefani confessoris, cum omnibus earum conviciniis.
Post sexagesimo octavo die

p. 90

Anno Domini millesimo centesimo sexto, die quinto intrante mense
Aprilis ignis exivit de domo Caucanini de Iemino qui combussit ecclesiam
et cenobium idem monasterium sancti Laurencii et ecclesiam
sancte Çacharie cum çenobio et ecclesiam sancti Severi, sancti
Proculi, sancte Marie Formose, sancte Scolastice, sancti Marci cum
palacio ducis, sancti Bassi, sancti Iuliani, sancti Ieminiani, sancti
Moysi, sancte Marie Iubanici, sancti Angeli, ‹sancti Paterniani›,
sancti Mauricii, sancti Vitalis, sancti Samuelis, sancti Gregorii,
sancte Agnetis, sancti Iervasii, sancti Barnabe, sancti Basilii, sancti
Raphaelis, sancti Nicolay de Dorsoduro. Ecclesie superius scripte
numero sunt XXIIII cum omnibus adiecenctis casis.

Anno Domini millesimo centesimo septimo wera fuit inter solam
Veneciam et Ravennam et Paduam et Tarvisum.

Anno Domini millesimo centesimo octavo, mense Decembris intrante
die tercio exivit stolum contra Boamundum de Venetia. Dux
erat tunc Ordelaffus Faletro.

Anno Domini millesimo centesimo duodecimo mense Novembris,
indicione sexta, ivit Petrus patriarcha legatus ad imperatorem cum
galeis XIIII.

Anno Domini millesimo centesimo quinto decimo, mense Augusti,
indicione octava, Ordelaffus Faletrus dux exivit cum exercitu in Dalmacia
et cepit eam preter Iaderam et Belgradum et rediit in Veneciam.
Postea vero in venturo mense madio iterum exivit cum equitibus
et navibus in Dalmacia. Et in die sancti Pauli ipse dux cum paucis
equitibus fugavit banum cum magna multitudine de campo et cepit
Iaderam et fortissimum castrum, quod in ea erat valde et munitum,
et urbem Belgradum.

p. 92

Cepit etiam inexpugnabille castrum quod vocatur Sibinicum et
evertit illud a fundamentis et sic tenuit totam Dalmaciam in manu
valida; unde comites Ungrorum cum nobilibus viris et mulieribus
multis cum pueris eorum captivi ducti fuerunt in Venecia.

Anno Domini millesimo centesimo sexto decimo, die tercio mensis
Ianuarii, indicione decima, terremotus fuit valde terribilis. Unde
multe ecclesie cum campanilibus corruerunt, et innumerabiles domus
et turres et castra atque antiqua et nova edificia plurima; pro
quo etiam montes cum rupibus corruerunt et ceciderunt, et terra in
multis locis aperta fuit et aquas sulphureas emanabat. Et in illa die
combusta fuit ecclesia sancti Hermachore et sancti Iohannis Decollati
cum multis earum casis.

Anno Domini millesimo centesimo vigesimo, medio mense decembris
combusta fuit ecclesia sancti Petri nostri episcopatus cum tota
domo episcopale et pluribus adiecentibus casis. Hoc fuit in die veneris
circa noctem; et in die sabati Bonifacius Faletro consecratus fuit
presbiter et in sequenti dominica episcopus fuit ordinatus.

Anno Domini millesimo centesimo vigesimo secundo, mense augustus
indicione quinta decima ivit Dominicus Michael dux cum magno
exercitu navale et equestri ad Christi sepulcrum. Postea

Anno Domini millesimo centesimo vigesimo quinto mense Iunii,
indicione tercia rediit in Venecia, victoria habita de Saracenis et
capta Tiro; preterea triumphavit de Grecia decem civitates. Similiter
etiam subvertit quasdam civitates Dalmacie et captivos duxit multos
nobiles Ungaros et Dalmatinos comites.

p. 94

Anno Domini millesimo centesimo quadragesimo septimo, mense
Aprilis inicium magne discordie ortum fuit inter Henricum Dandulum
patriarcham et Petrum Polani ducem cum tota Venecia; pro
qua eiectus fuit suprascriptus patriarcha cum omni parentella sua et
multis clericis.

Anno Domini millesimo centesimo quadragesimo nono, mense octubris
ignis exivit de confinio Sancte Marie matris Domini et combussit
tredecim ecclesias cum ecclesia sancti Raphaelis.

Anno Domini millesimo centesimo quinquagesimo nono exierunt
Venetici cum magno exercitu ad Iaderam et comprehenderunt eam.

Anno Domini millesimo centesimo sexagesimo primo magna discordia
fuit inter imperatorem Allemanie et cum omnibus suis terris
contra Veneciam, ut obsiderent eam. Unde venit patriarcha Aquilegie
cum omnibus ducibus et comitibus suis, ut apprehenderent Gradum
insulam et supradictus patriarcha cum magnatibus suis et multis
nobilibus viris capti fuerunt a Veneticis et ducti fuerunt in Venetia in
captivitatem.

Anno Domini millesimo centesimo sexagesimo septimo, mense
Decembris, indicione quinta decima, tercia die ante festum sancte
Lucie venerunt tres legati imperatoris Grecie cum tribus galeis. Et
post tercium diem ipsius festi exivit ignis de solario Sancti Salvatoris
et combussit ecclesiam sancti Luce, sancti Patriniani sancti Benedicti,
sancti Gabrielis sancti Samuelis, sancti Barnabe et sancti Basilii
cum suis conviciniis, paucis vero permanentibus. Altera vero die venerunt
legati regis Ungarie et duxerunt neptiam ipsius regis nomine
reginam Mariam in uxorem comitis Nicolay filio Vitalis Michaelis
ducis.

p. 96

Anno Domini millesimo centesimo sexagesimo octavo, mense novembris,
indicione secunda, exivit sex galeas de Venecia et apprehenderunt
quinque galeas de Ancona cum omni populo, ex quibus
Iacobus da Mulino et Wiçardinus fuerunt suspensi in ligno.

Anno Domini millesimo centesimo septuagesimo primo, mense
Marcii, indicione quarta, in die sancti Gregorii imperator Emanuel
fecit comprehendere omnes Venetici qui erant in omnibus partibus
Romanie cum toto eorum habere et navibus. In eodem anno mense
Septembris ivit centum galeas cum Vitale Michael duce in partibus
Romanie.

Anno Domini millesimo centesimo septuagesimo tercio ivit ostis
de Venecia super Ancona.

Anno Domini millesimo centesimo septuagesimo septimo, mense
Marcii, tempore Sebastiani ducis domnus papa Alexander, cardinales,
archiepiscopi, episcopi, abbates et priores octavo die exeunte
mense Marcii intravit Veneciam. Et in annuntiacione sancte Marie
virginis susceptus fuit cum magna gloria.
Et eodem anno Fidericus imperator, duces, comites et principes et
magna multitudine et omnium nacionum venerunt in Veneciam nono
die exeunte mense Iulii et in festivitate sancti Iacobi apostoli honorifice
susceptus fuit in obsculo pacis a domino papa Alexandro ante
ianuas ecclesie beati Marci et permansit in palacio domini ducis
usque ad tercium decimum diem exeunte mense Septembris et supradictus
dominus papa Alexander exivit de Venecia septimo decimo
kalendis Novembris.

Anno Domini millesimo centesimo octuagesimo septimo, mense
Iulii ivit exercitus Venecie ad Iaderam et reversus est eodem anno
mense Septembris.

p. 98

Anno Domini millesimo centesimo octuagesimo octavo quidam
Turcus nomine Saladinus cepit Sanctum Sepulcrum et Acaron et
multas alias civitates. Unde Fridericus imperatore Romanorum exivit
contra eum cum plus quam centum milia hominum; et fuerunt ex ipsis
nobiles milites quadraginta milia et obiit imperator cum suo exercitu.
Et Venetici cum magno navigio et milites et magna multitudo
populorum ivit in adiutorium Sancti Sepulcri.

Anno Domini millesimo centesimo nonagesimo quinto, mense Augustus
exierunt Venetici cum galeis et navibus contra Pisanos et statim
quod applicuerunt Polam, invenerunt homines eiusdem civitatis
rebelles contra se et sic prendiderunt eadem civitate et dirruerunt
muros usque ad terram et omnes res et mobilia secum detulerunt. Et
eodem anno apprehenderunt tres naves Pisanorum cum omni illorum
habere et adduxerunt eos in Venecia in captione.


home ||  autori per secolo: XI XII XIII ||  el. alfabetico || per generi ||  testi in prosa ||  testi in poesia ||