|
UNIVERSTÀ DI NAPOLI FEDERICO II UNIVERSITÀ DI PALERMO UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA) UNIVERSITÀ DI VERONA |
|
ALIM - Archivio della latinità italiana del Medioevo
ANSELMI CANTUARIENSIS Proslogion
Prooemium
et capp. I-XII
capp.XIII-XXVI
p. 93
Prooemium.
Postquam opusculum quoddam velut exemplum meditandi de ratione
fidei cogentibus me precibus quorundam fratrum in persona alicuius tacite
secum ratiocinando quae nesciat investigantis edidi: considerans illud esse
multorum concatenatione contextum argumentorum, coepi mecum quaerere,
si forte posset inveniri unum argumentum, quod nullo alio ad se probandum
quam se solo indigeret, et solum ad astruendum quia deus vere est,
et quia est summum bonum nullo alio indigens, et quo omnia indigent ut
sint et ut bene sint, et quaecumque de divina credimus substantia, sufficeret.
Ad quod cum saepe studioseque cogitationem converterem, atque
aliquando mihi videretur iam posse capi quod quaerebam, aliquando mentis
aciem omnino fugeret: tandem desperans volui cessare velut ab inquisitione
rei quam inveniri esset impossibile. Sed cum illam cogitationem, ne
mentem meam frustra occupando ab aliis in quibus proficere possem
impediret, penitus a me vellem excludere: tunc magis ac magis nolenti
et defendenti se coepit cum importunitate quadam ingerere. Cum igitur
quadam die vehementer eius importunitati resistendo fatigarer, in ipso
cogitationum conflictu sic se obtulit quod desperaveram, ut studiose cogitationem
amplecterer, quam sollicitus repellebam.
Aestimans igitur quod me gaudebam invenisse, si scriptum esset,
alicui legenti placiturum: de hoc ipso et de quibusdam aliis sub persona
p. 94
conantis erigere mentem suam ad contemplandum deum et quaerentis
intelligere quod credit, subditum scripsi opusculum. Et quoniam nec istud
nec illud cuius supra memini dignum libri nomine aut cui auctoris praeponeretur
nomen iudicabam, nec tamen eadem sine aliquo titulo, quo
aliquem in cuius manus venirent quodam modo ad se legendum invitarent,
dimittenda putabam: unicuique suum dedi titulum, ut prius Exemplum meditandi
de ratione fidei, et sequens Fides quaerens intellectum diceretur.
Sed cum iam a pluribus cum his titulis utrumque transcriptum esset,
coegerunt me plures et maxime reverendus archiepiscopus Lugdunensis,
HUGO nomine, fungens in Gallia legatione Apostolica, qui mihi hoc ex
Apostolica praecepit auctoritate, ut nomen meum illis praescriberem. Quod
ut aptius fieret, illud quidem Monologion, id est soliloquium, istud
vero
Proslogion, id est alloquium, nominavi.
p. 95
Capitula.
I. Excitatio mentis ad contemplandum deum.
II. Quod vere sit deus.
III. Quod non possit cogitari non esse.
IV. Quomodo " insipiens dixit in corde ", quod cogitari non potest.
V. Quod deus sit quidquid melius est esse quam non esse; et solus
existens per se omnia alia faciat de nihilo.
VI. Quomodo sit sensibilis, cum non sit corpus.
VII. Quomodo sit omnipotens, cum multa non possit.
VIII. Quomodo sit misericors et impassibilis.
IX. Quomodo totus iustus et summe iustus parcat malis; et quod iuste
misereatur malis.
X. Quomodo iuste puniat et iuste parcat malis.
XI. Quomodo " universae viae domini misericordia et veritas ", et
tamen
" iustus dominus in omnibus viis suis ".
XII. Quod deus sit ipsa vita qua vivit; et sic de similibus.
XIII. Quomodo solus sit incircumscriptus et aeternus, cum alii spiritus
sint incircumscripti et aeterni.
XIV. Quomodo et cur videtur et non videtur deus a quaerentibus eum.
XV. Quod maior sit quam cogitari possit.
XVI. Quod haec sit " lux inaccessibilis ", quam " inhabitat ".
p. 96
XVII. Quod in deo sit harmonia, odor, sapor, lenitas, pulchritudo, suo
ineffabili modo.
XVIII. Quod in deo nec in aeternitate eius, quae ipse est, nullae sint partes.
XIX. Quod non sit in loco aut tempore, sed omnia sint in illo. XX. Quod sit
ante et ultra omnia etiam aeterna.
XXI. An hoc sit " saeculum saeculi " sive " saecula saeculorum
".
XXII. Quod solus sit quod est et qui est.
XXIII. Quod hoc bonum sit pariter pater et filius et spiritus sanctus; et
hoc sit " unum necessarium ", quod est omne et totum et solum bonum.
XXIV. Coniectatio quale et quantum sit hoc bonum.
XXV. Quae et quanta bona sint fruentibus eo.
XXVI. An hoc sit " gaudium plenum " quod promittit dominus.
p. 97
Proslogion.
Capitulum I.
Excitatio mentis ad contemplandum deum.
Eia nunc, homuncio, fuge paululum occupationes tuas, absconde te
modicum a tumultuosis cogitationibus tuis. Abice nunc onerosas curas,
et postpone laboriosas distentiones tuas. Vaca aliquantulum deo, et requiesce
aliquantulum in eo. " Intra in cubiculum " mentis tuae, exclude omnia
praeter deum et quae te iuvent ad quaerendum eum, et " clauso ostio "
quaere
eum. Dic nunc, totum " cor meum ", dic nunc deo: " Quaero vultum
tuum;
vultum tuum, domine, requiro ".
p. 98
Eia nunc ergo tu, domine deus meus, doce cor meum ubi et quomodo
te quaerat, ubi et quomodo te inveniat. Domine, si hic non es, ubi te
quaeram absentem? Si autem ubique es, cur non video praesentem? Sed
certe habitas " lucem inaccessibilem ". Et ubi est lux inaccessibilis?
Aut
quomodo accedam ad lucem inaccessibilem? Aut quis me ducet et inducet
in illam, ut videam te in illa? Deinde quibus signis, qua facie te quaeram?
Numquam te vidi, domine deus meus, non novi faciem tuam. Quid faciet,
altissime domine, quid faciet iste tuus longinquus exsul? Quid faciet servus
tuus anxius amore tui et longe proiectus " a facie tua "? Anhelat
videre
te, et nimis abest illi facies tua. Accedere ad te desiderat, et inaccessibilis
est habitatio tua. Invenire te cupit, et nescit locum tuum. Quaerere te
affectat, et ignorat vultum tuum. Domine, deus meus es, et dominus
meus es, et numquam te vidi. Tu me fecisti et refecisti, et omnia mea
bona tu mihi contulisti, et nondum novi te. Denique ad te videndum
factus sum, et nondum feci propter quod factus sum.
O misera sors hominis, cum hoc perdidit ad quod factus est. O durus
et dirus casus ille! Heu, quid perdidit et quid invenit, quid abscessit et
quid remansit! Perdidit beatitudinem ad quam factus est, et invenit
miseriam propter quam factus non est. Abscessit sine quo nihil felix est,
et remansit quod per se nonnisi miserum est. " Manducabat " tunc "
homo
panem angelorum " quem nunc esurit, manducat nunc " panem dolorum
",
quem tunc nesciebat. Heu publicus luctus hominum, universalis planctus
filiorum Adae! Ille ructabat saturitate, nos suspiramus esurie. Ille abundabat,
nos mendicamus. Ille feliciter tenebat et misere deseruit, nos infeliciter
egemus et miserabiliter desideramus, et heu, vacui remanemus. Cur
p. 99
non nobis custodivit cum facile posset, quo tam graviter careremus?
Quare sic nobis obseravit lucem, et obduxit nos tenebris? Ut quid nobis
abstulit vitam, et inflixit mortem? Aerumnosi, unde sumus expulsi, quo
sumus impulsi! Unde praecipitati, quo obruti! A patria in exsilium, a visione
dei in caecitatem nostram. A iucunditate immortalitatis in amaritudinem et
horrorem mortis. Misera mutatio! De quanto bono in quantum malum!
Grave damnum, gravis dolor, grave totum.
Sed heu me miserum, unum de aliis miseris filiis Evae elongatis a deo,
quid incepi, quid effeci? Quo tendebam, quo deveni? Ad quid aspirabam,
in quibus suspiro? " Quaesivi bona ", " et ecce turbatio "!
Tendebam in deum,
et offendi in me ipsum. Requiem quaerebam in secreto meo, et " tribulationem
et dolorem inveni " in intimis meis. Volebam ridere a gaudio mentis
meae, et cogor rugire " a gemitu cordis mei ". Sperabatur laetitia,
et ecce
unde densentur suspiria!
Et o " tu, domine, usquequo "? " Usquequo, domine, oblivisceris
" nos,
" usquequo avertis faciem tuam " a nobis? Quando respicies et exaudies
nos? Quando illuminabis oculos nostros, et ostendes nobis " faciem tuam
"?
Quando restitues te nobis? Respice, domine, exaudi, illumina nos, ostende
nobis teipsum. Restitue te nobis, ut bene sit nobis, sine quo tam male
est nobis. Miserare labores et conatus nostros ad te, qui nihil valemus
sine te. Invitas nos, " adiuva nos ". Obsecro, domine, ne desperem
suspirando,
sed respirem sperando. Obsecro, domine, amaricatum est cor meum
sua desolatione, indulca illud tua consolatione. Obsecro, domine, esuriens
p. 100
incepi quaerere te, ne desinam ieiunus de te. Famelicus accessi, ne recedam
impastus. Pauper veni ad divitem, miser ad misericordem; ne redeam
vacuus et contemptus. Et si " antequam comedam suspiro ", da vel post
suspiria quod comedam. Domine, incurvatus non possum nisi deorsum
aspicere, erige me ut possim sursum intendere. " Iniquitates meae supergressae
caput meum " obvolvunt me, " et sicut onus grave " gravant me.
Evolve me, exonera me, ne " urgeat puteus " earum " os suum super
me ".
Liceat mihi suspicere lucem tuam, vel de longe, vel de profundo. Doce
me quaerere te, et ostende te quaerenti; quia nec quaerere te possum nisi
tu doceas, nec invenire nisi te ostendas. Quaeram te desiderando, desiderem
quaerendo. Inveniam amando, amem inveniendo.
Fateor, domine, et gratias ago, quia creasti in me hanc imaginem
tuam, ut tui memor te cogitem, te amem. Sed sic est abolita attritione
vitiorum, sic est offuscata fumo peccatorum, ut non possit facere ad quod
facta est, nisi tu renoves et reformes eam. Non tento, domine, penetrare
altitudinem tuam, quia nullatenus comparo illi intellectum meum; sed
desidero aliquatenus intelligere veritatem tuam, quam credit et amat cor
meum. Neque enim quaero intelligere ut credam, sed credo ut intelligam.
Nam et hoc credo: quia " nisi credidero, non intelligam ".
p. 101
Capitulum II.
Quod vere sit deus.
Ergo, domine, qui das fidei intellectum, da mihi, ut quantum scis
expedire intelligam, quia es sicut credimus, et hoc es quod credimus. Et
quidem credimus te esse aliquid quo nihil maius cogitari possit. An ergo
non est aliqua talis natura, quia " dixit insipiens in corde suo: non est
deus "? Sed certe ipse idem insipiens, cum audit hoc ipsum quod dico:
'aliquid quo maius nihil cogitari potest', intelligit quod audit; et quod
intelligit in intellectu eius est, etiam si non intelligat illud esse. Aliud
enim est rem esse in intellectu, aliud intelligere rem esse. Nam cum
pictor praecogitat quae facturus est, habet quidem in intellectu, sed nondum
intelligit esse quod nondum fecit. Cum vero iam pinxit, et habet in
intellectu et intelligit esse quod iam fecit. Convincitur ergo etiam insipiens
esse vel in intellectu aliquid quo nihil maius cogitari potest, quia hoc cum
audit intelligit, et quidquid intelligitur in intellectu est. Et certe id quo
maius cogitari nequit, non potest esse in solo intellectu. Si enim vel in
solo intellectu est, potest cogitari esse et in re, quod maius est. Si ergo
id quo maius cogitari non potest, est in solo intellectu: id ipsum quo
p. 102
maius cogitari non potest, est quo maius cogitari potest. Sed certe hoc
esse non potest. Existit ergo procul dubio aliquid quo maius cogitari
non valet, et in intellectu et in re.
Capitulum III.
Quod non possit cogitari non esse.
Quod utique sic vere est, ut nec cogitari possit non esse. Nam
potest cogitari esse aliquid, quod non possit cogitari non esse; quod
maius est quam quod non esse cogitari potest. Quare si id quo maius
nequit cogitari, potest cogitari non esse: id ipsum quo maius cogitari
nequit, non est id quo maius cogitari nequit; quod convenire non potest.
p. 103
Sic ergo vere est aliquid quo maius cogitari non potest, ut nec cogitari
possit non esse.
Et hoc es tu, domine deus noster. Sic ergo vere es, domine deus
meus, ut nec cogitari possis non esse. Et merito. Si enim aliqua mens
posset cogitare aliquid melius te, ascenderet creatura super creatorem,
et iudicaret de creatore; quod valde est absurdum. Et quidem quidquid
est aliud praeter te solum, potest cogitari non esse. Solus igitur verissime
omnium, et ideo maxime omnium habes esse: quia quidquid aliud est non
sic vere, et idcirco minus habet esse. Cur itaque " dixit insipiens in
corde
suo: non est deus ", cum tam in promptu sit rationali menti te maxime
omnium esse? Cur, nisi quia stultus et insipiens?
Capitulum IV.
Quomodo insipiens dixit in corde, quod cogitari non potest.
Verum quomodo dixit in corde quod cogitare non potuit; aut quomodo
cogitare non potuit quod dixit in corde, cum idem sit dicere in
corde et cogitare? Quod si vere, immo quia vere et cogitavit quia dixit
in corde, et non dixit in corde quia cogitare non potuit: non uno tantum
modo dicitur aliquid in corde vel cogitatur. Aliter enim cogitatur res cum
vox eam significans cogitatur, aliter cum id ipsum quod res est intelligitur.
Illo itaque modo potest cogitari deus non esse, isto vero minime. Nullus
quippe intelligens id quod deus est, potest cogitare quia deus non est,
p. 104
licet haec verba dicat in corde, aut sine ulla aut cum aliqua extranea
significatione. Deus enim est id quo maius cogitari non potest. Quod qui
bene intelligit, utique intelligit id ipsum sic esse, ut nec cogitatione queat
non esse. Qui ergo intelligit sic esse deum, nequit eum non esse cogitare.
Gratias tibi, bone domine, gratias tibi, quia quod prius credidi te
donante, iam sic intelligo te illuminante, ut si te esse nolim credere, non
possim non intelligere.
Capitulum V.
Quod deus sit quidquid melius est esse quam non esse; et solus existens per
se omnia alia faciat de nihilo.
Quid igitur es, domine deus, quo nil maius valet cogitari? Sed quid
es nisi id quod summum omnium solum existens per seipsum, omnia alia
fecit de nihilo? Quidquid enim hoc non est, minus est quam cogitari
possit. Sed hoc de te cogitari non potest. Quod ergo bonum deest summo
bono, per quod est omne bonum? Tu es itaque iustus, verax, beatus, et
quidquid melius est esse quam non esse. Melius namque est esse iustum
quam non iustum, beatum quam non beatum.
Capitulum VI.
Quomodo sit sensibilis, cum non sit corpus.
Verum cum melius sit esse sensibilem, omnipotentem, misericordem,
impassibilem quam non esse: quomodo es sensibilis, si non es corpus;
aut omnipotens, si omnia non potes; aut misericors simul et impassibilis?
Nam si sola corporea sunt sensibilia, quoniam sensus circa corpus et in
corpore sunt: quomodo es sensibilis, cum non sis corpus sed summus
spiritus, qui corpore melior est?
p. 105
Sed si sentire non nisi cognoscere aut non nisi ad cognoscendum est
- qui enim sentit cognoscit secundum sensuum proprietatem, ut per visum
colores, per gustum sapores -: non inconvenienter dicitur aliquo modo
sentire, quidquid aliquo modo cognoscit. Ergo domine, quamvis non sis
corpus, vere tamen eo modo summe sensibilis es, quo summe omnia
cognoscis, non quo animal corporeo sensu cognoscit.
Capitulum VII.
Quomodo sit omnipotens, cum multa non possit.
Sed et omnipotens quomodo es, si omnia non potes? Aut si non
potes corrumpi nec mentiri nec facere verum esse falsum, ut quod factum
est non esse factum, et plura similiter: quomodo potes omnia?
An haec posse non est potentia, sed impotentia? Nam qui haec potest,
quod sibi non expedit et quod non debet potest. Quae quanto magis
potest, tanto magis adversitas et perversitas possunt in illum, et ipse
minus contra illas. Qui ergo sic potest, non potentia potest, sed impotentia.
Non enim ideo dicitur posse, quia ipse possit, sed quia sua
impotentia facit aliud in se posse; sive aliquo alio genere loquendi, sicut
multa improprie dicuntur. Ut cum ponimus 'esse' pro 'non esse', et 'facere'
pro eo quod est 'non facere', aut pro 'nihil facere'. Nam saepe dicimus
ei qui rem aliquam esse negat: sic est quemadmodum dicis esse, cum
magis proprie videatur dici: sic non est quemadmodum dicis non esse.
Item dicimus: iste sedet sicut ille facit, aut: iste quiescit sicut ille facit,
cum 'sedere' sit quiddam non facere et 'quiescere' sit nihil facere. Sic
itaque cum quis dicitur habere potentiam faciendi aut patiendi quod
sibi non expedit aut quod non debet, impotentia intelligitur per potentiam;
quia quo plus habet hanc potentiam, eo adversitas et perversitas
in illum sunt potentiores, et ille contra eas impotentior. Ergo domine
p. 106
deus, inde verius es omnipotens, quia nihil potes per impotentiam, et nihil
potest contra te.
Capitulum VIII.
Quomodo sit misericors et impassibilis.
Sed et misericors simul et impassibilis quomodo es? Nam si es impassibilis,
non compateris; si non compateris, non est tibi miserum cor
ex compassione miseri, quod est esse misericordem. At si non es misericors,
unde miseris est tanta consolatio?
Quomodo ergo es et non es misericors, domine, nisi quia es misericors
secundum nos, et non es secundum te? Es quippe secundum nostrum
sensum, et non es secundum tuum. Etenim cum tu respicis nos miseros,
nos sentimus misericordis effectum, tu non sentis affectum. Et misericors
es igitur, quia miseros salvas et peccatoribus tuis parcis; et misericors
non es, quia nulla miseriae compassione afficeris.
Capitulum IX.
Quomodo totus iustus et summe iustus parcat malis; et quod iuste
misereatur malis.
Verum malis quomodo parcis, si es totus iustus et summe iustus?
Quomodo enim totus et summe iustus facit aliquid non iustum? Aut quae
p. 107
iustitia est merenti mortem aeternam dare vitam sempiternam? Unde ergo,
bone deus, bone bonis et malis, unde tibi salvare malos, si hoc non est
iustum, et tu non facis aliquid non iustum?
An quia bonitas tua est incomprehensibilis, latet hoc in luce inaccessibili
quam inhabitas? Vere in altissimo et secretissimo bonitatis tuae latet
fons, unde manat fluvius misericordiae tuae. Nam cum totus et summe
iustus sis, tamen idcirco etiam malis benignus es, quia totus summe
bonus es. Minus namque bonus esses, si nulli malo esses benignus. Melior
est enim qui et bonis et malis bonus est, quam qui bonis tantum est
bonus. Et melior est qui malis et puniendo et parcendo est bonus, quam
qui puniendo tantum. Ideo ergo misericors es, quia totus et summe bonus
es. Et cum forsitan videatur, cur bonis bona et malis mala retribuas, illud
certe penitus est mirandum, cur tu totus iustus et nullo egens malis et
reis tuis bona tribuas. O altitudo bonitatis tuae, deus! et videtur unde sis
misericors, et non pervidetur. Cernitur unde flumen manat, et non perspicitur
fons unde nascatur. Nam et de plenitudine bonitatis est quia
peccatoribus tuis pius es, et in altitudine bonitatis latet qua ratione hoc
es. Etenim licet bonis bona et malis mala ex bonitate retribuas, ratio
tamen iustitiae hoc postulare videtur. Cum vero malis bona tribuis: et
scitur quia summe bonus hoc facere voluit, et mirum est cur summe
iustus hoc velle potuit.
O misericordia, de quam opulenta dulcedine et dulci opulentia nobis
profluis! O immensitas bonitatis dei, quo affectu amanda es peccatoribus!
Justos enim salvas iustitia comitante, istos vero liberas iustitia damnante.
Illos meritis adiuvantibus, istos meritis repugnantibus. Illos bona quae
dedisti cognoscendo, istos mala quae odisti ignoscendo. O immensa bonitas,
quae sic omnem intellectum excedis, veniat super me misericordia
p. 108
illa, quae de tanta opulentia tui procedit! Influat in me, quae profluit de
te! Parce per clementiam, ne ulciscaris per iustitiam! Nam etsi difficile sit
intelligere, quomodo misericordia tua non absit a tua iustitia, necessarium
tamen est credere, quia nequaquam adversatur iustitiae quod exundat ex
bonitate, quae nulla est sine iustitia, immo vere concordat iustitiae. Nempe
si misericors es quia es summe bonus, et summe bonus non es nisi quia
es summe iustus: vere idcirco es misericors, quia summe iustus es.
Adiuva me, iuste et misericors deus, cuius lucem quaero, adiuva me, ut
intelligam quod dico. Vere ergo ideo misericors es, quia iustus.
Ergone misericordia tua nascitur ex iustitia tua? Ergone parcis malis
ex iustitia? Si sic est, domine, si sic est, doce me quomodo est. An quia
iustum est te sic esse bonum, ut nequeas intelligi melior, et sic potenter
operari, ut non possis cogitari potentius? Quid enim hoc iustius? Hoc
utique non fieret, si esses bonus tantum retribuendo et non parcendo, et
si faceres de non bonis tantum bonos, et non etiam de malis. Hoc itaque
modo iustum est ut parcas malis, et ut facias bonos de malis. Denique
quod non iuste fit, non debet fieri; et quod non debet fieri, iniuste fit.
Si ergo non iuste malis misereris, non debes misereri: et si non debes
misereri, iniuste misereris. Quod si nefas est dicere, fas est credere te
iuste misereri malis.
Capitulum X.
Quomodo iuste puniat et iuste parcat malis.
Sed et iustum est, ut malos punias. Quid namque iustius, quam ut
boni bona et mali mala recipiant? Quomodo ergo et iustum est ut malos
punias, et iustum est ut malis parcas?
An alio modo iuste punis malos, et alio modo iuste parcis malis?
Cum enim punis malos, iustum est, quia illorum meritis convenit; cum
vero parcis malis, iustum est, non quia illorum meritis, sed quia bonitati
p. 109
tuae condecens est. Nam parcendo malis ita iustus es secundum te et non
secundum nos, sicut misericors es secundum nos et non secundum te.
Quoniam salvando nos quos iuste perderes, sicut misericors es non quia
tu sentias affectum, sed quia nos sentimus effectum: ita iustus es non
quia nobis reddas debitum, sed quia facis quod decet te summe bonum.
Sic itaque sine repugnantia iuste punis et iuste parcis.
Capitulum XI.
Quomodo " universae viae domini misericordia et veritas ", et tamen
" iustus dominus in omnibus viis suis ".
Sed numquid etiam non est iustum secundum te, domine, ut malos
punias? Justum quippe est te sic esse iustum, ut iustior nequeas cogitari.
Quod nequaquam esses, si tantum bonis bona, et non malis mala redderes.
Iustior enim est qui et bonis et malis, quam qui bonis tantum merita
retribuit. Iustum igitur est secundum te, iuste et benigne deus, et cum
punis et cum parcis. Vere igitur " universae viae domini misericordia et
veritas ", et tamen " iustus dominus in omnibus viis suis ".
Et utique sine
repugnantia; quia quos vis punire, non est iustum salvari, et quibus vis
parcere, non est iustum damnari. Nam id solum iustum est quod vis, et
non iustum quod non vis. Sic ergo nascitur de iustitia tua misericordia
tua, quia iustum est te sic esse bonum, ut et parcendo sis bonus. Et hoc
est forsitan, cur summe iustus potest velle bona malis. Sed si utcumque capi
potest, cur malos potes velle salvare: illud certe nulla ratione comprehendi
potest, cur de similibus malis hos magis salves quam illos per summam
bonitatem, et illos magis damnes quam istos per summam iustitiam.
p. 110
Sic ergo vere es sensibilis, omnipotens, misericors et impassibilis,
quemadmodum vivens, sapiens, bonus, beatus, aeternus, et quidquid melius
est esse quam non esse.
Capitulum XII.
Quod deus sit ipsa vita qua vivit, et sic de similibus.
Sed certe quidquid es, non per aliud es quam per teipsum. Tu es
igitur ipsa vita qua vivis, et sapientia qua sapis, et bonitas ipsa qua
bonis et malis bonus es; et ita de similibus.
capp.
XIII-XXVI
home
|| autori per secolo: XI XII
XIII || el. alfabetico
|| per generi || testi in prosa
|| testi in poesia ||