UNIVERSTÀ DI MILANO
UNIVERSTÀ DI NAPOLI FEDERICO II
UNIVERSITÀ DI PALERMO
UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA)
UNIVERSITÀ DI VERONA

ALIM - Archivio della latinità italiana del Medioevo

ANDREAS STRUMENSIS, Passio Arialdi

pp. 52 - 108
pp. 110-158

p. 52

Incipit prologus in passionem sancti martyris Arialdi Mediolanensis.

Praecepisti, venerande pater Rodulfe, ut beati martyris Arialdi passionem
describerem. Quod licet facere conatus sim, in veritate, non pro humilitate
sola, ut plerique sapientes solent, loquor. Quicquid in ea est quod
conveniens sit etiam in ipsa verborum compositione, non meae sapientiae,
quae sic est parva ut paene sit nulla, sed soli Dei gratiae meritisque ipsius
atque tuae orationi tribuo. In qua sciat eam quicumque legerit me prorsus
nihil dixisse, nisi quod, viris certis narrantibus, didicerim: a Marchione videlicet
ipsius germano fideli, vel a Bonovisino eiusdem fidissimo famulo,
qui ei a cunabulis est famulatus fideliter; immo de quibus tot existere possunt
testes, quot illo in loco cum aetate perfecta sanoque sensu sunt homines.
Verum per totum hunc libellum meum nomen celetur, quia talis sum
ut magis conveniat nesciri quam sciri, cui iure congruit illud Isaiae: Claude
- inquit - ostium tuum et absconde te post illud, donec transeat ira Domini.

p. 54

Tuum vero nomen in eius fronte habeatur, quoniam, velis nolis, super
candelabrum, ut omnibus luceas, te posuit Christus, quatenus is qui scripsit
si ignoratur, ad quem scriptus est non ignoretur. Porro quia in hoc
plura sunt in verbis et factis aedificationi utilia, duodecim monasteriis quibus
te supernus iudex praeposuit, oro ut ad legendum tribuas, quatenus,
dum audierint in defensione veritatis quid alii nostro in tempore dixerint
et perpessi sunt, accendantur et ipsi ut talia dicant et, si necesse fuerit, pro
eadem veritate similia patiantur.

Explicit prologus.

Incipit vita et passio eiusdem.

1. Licet iam sic senex sit mundus, ut iam iamque vicinus eius cernatur
occasus, tamen, quia ab universis mortalibus ignoratur quando finiatur, libet
novorum constantiam sanctorum supparem antiquorum saevitiamque
perfidorum qui eos usque ad necem nostris temporibus immoque nostris
sub oculis persecuti sunt, scriptis tradere atque posteris ad eorum aedificationem
intimare.

2. Igitur in Cutiaco quodam vico, inter Mediolanum Cumumque sito,
miliario vigesimo distante a maiore, quinto vero a minore, ut in vulgari fertur
opinione, Bezo quidam cum Beza sua uxore extitit, nobiles utrique natione,
sed nobiliores probitate. In quorum profecto laude parumper immorari

p. 56

et sanctorum gestis quam plurimis instruimur, et cuncti scimus liberiorem
fore laudem celsi aedificii, si ipsius certitudo habeatur manifesta
firmi fundamenti. Ii namque causam reproborum, quae est rapacitas, tam
exosam habebant, ut inter cetera eorum bona, cum in servis equisque nimis
abundarent, nullus quippe erat audax ex ipsis servis, qui manipulum
quidem vi furtimve alienae segetis raptum deferre auderet eisdem coram
equis. Porro superbiam, quae est causa diaboli, ita execrabantur, ut, cum
libere modis omnibus suis vicinis imminerent atque a nemine eorum, si
nollent, constringi possent, ceu essent ex illorum minimis, sic se ultro subdebant
ipsorum omni iustae conventioni. Verum, quoniam unicuique parum
est non agere prava, nisi in bonis operibus exercitationem ponat, pauperum
infirmorumque necessitati sic intendebant, ut ex vicinis nemo infirmitate
oppressus in strato iaceret, qui a Beza, memoria digna, non visitaretur
et suis, si egeret, huius substantiis non aleretur. Praeterea in ceterorum
orphanorum egenorumque beneficiis quae illis sedule impendebat, Deo et
hominibus eius vita sic erat grata, ut ipsi pauperes invicem conferrent dicentes:
<< Si haec obierit, profecto nobis vivere non expedit >> .

3. Hoc quippe exercitum sanctae actualis vitae per multorum curricula
annorum in venerabilis Bezae natorumque eius desudatione, viro
ipsius iam defuncto, egomet vidi, ceteraque perplura aedificationi congrua,
quae ideo praetermitto, quia velociter ad ea, quorum causa hoc
opus assumpsi, venire concupisco. Huic utique, sicut illius relatione didici,
nocte quadam dormienti, eius adhuc vivente viro, ex quo tunc in utero
habebat filium, amirabile lumen in visione ceu solis meridiani splendor
desuper illuxit, cuius claritas, omnibus tenebris ab ea expulsis, totam domum
ubi erat iacens implevit. Mane autem facto, insolitam secum visionem
admirans, antiquis matronis pandit, a quibus protinus audit habere

p. 58

se in utero infantem sexus masculini meritique futurum celsi. Quem cum
enixa est, apto praestolato tempore, Arialdum vocant, clericum faciunt,
scholis diligenter eo usque tradunt quousque provinciales magistri qui
eum possent instruere deficiunt. A quibus, cum per tempora, ut scholaribus
moris est, reverteretur, sicut a matre eius iam saepe dicta cognovi, et
puellae ipsius ornatiores more solito nitidioresque se eius vultui praesentarent,
quemadmodum essent viperae, sic exterminabant a sua facie, dicens:
<< Captio haec est Satanae >> .

4. Indesinenter denique in diversis terris scholasticis se studiis tam diu
tradidit, donec optime tam liberalium quam divinarum litterarum haberet
scientiam, simulque aetatem perfectam. Erat enim tunc ordo ecclesiasticus
in tot erroribus seductus, ut ex illo vix quispiam existeret qui in suo loco
veraciter reperiri posset. Nam alii cum canibus et accipitribus huc illucque
pervagantes, suum venationi lubricae famulatum tradebant, alii vero tabernarii

p. 60

et nequam villici, alii impii usurarii existebant. Cuncti fere aut cum
publicis uxoribus, sive scortis, suam ignominiose ducebant vitam. Omnes,
quae sua erant, non quae Christi, quaerebant. Nam, quod sine gemitu dici
vel audiri nec potest nec debet, universi sic sub simoniaca haeresi tenebantur
impliciti, quatenus a minimo usque ad maximum nullus ordo vel gradus
haberi posset, nisi sic emeretur quomodo emitur pecus. Et, quod est
nequius, nemo tunc qui tantae perversitati resisteret apparebat. Sed, cum
lupi essent rapaces, veri putabantur esse pastores. Ad quorum nimirum
perversitatem detegendam et corrigendam, Mediolanum, ubi haec iniquitas
tanto erat copiosior quanto urbibus ceteris ipsa est populosior, a Deo
procul dubio praefatus missus est Arialdus, divinis, ut praediximus, legibus
bene eruditus. Qui, ingressus urbem, populum paene universum ad
eius verba confluentem fari sic adorsus est: << Volo, dilectissimi, vobis dicere,
in nostri sermonis exordio, quae scire vos scio, ut paulatim sic vos introducam
ad ea quae nescitis, et vobis scire magnopere necessaria sunt.
Veraciter credo vos nosse humanum genus usque ad Christi domini nostri
adventum cecum fuisse non oculis corporis sed cordis. Quod ideo erat cecum,
quoniam quod erat falsum credebat verum, dicens lapidi lignoque et
metallo: Deus meus es tu. Cuius cecitati et miseriae in tantum summa lux
et aeterna compassa est, per quam omnia facta sunt et in qua universa consistunt,

p. 62

ut non ad hanc a cordibus hominum auferendam angelum mitteret,
sed per semetipsam de caelo descendit, carnem assumpsit et, ut eam
ab hominum cordibus penitus expelleret, usque ad crucis mortem libenter
accessit. Qui, in diebus carnis suae homines tot de mundo elegit, quot sufficere
ad universitatis illuminationem ante saecula posse praevidit. Quos,
omnibus falsitatis tenebris ab eorum cordibus expulsis, aeterna luce illuminavit
eosque per mundum universum misit et lucem quam acceperant
ubique deferre praecepit, sicque ad Patrem a quo venerat rediit. Haec
quippe summa et aeterna vivaque lux duas in terra causas reliquit, in quibus
omnes qui erant illuminandi illuminarentur, et usque in finem saeculi
semper permanerent lucidi, tam isti qui adhuc erant illuminandi, quam qui
iam fuerant illuminati. Vultis nosse haec res quae fuerunt? Verbum scilicet
Dei et doctorum vita. De verbo autem Dei quod lux sit, non meum sed
psalmistae audite testimonium: Praeceptum - inquit - Domini lucidum,
illuminans oculos.
Et item: Lucerna pedibus meis verbum tuum. De vita vero
doctorum, quod esse debeat lux, in verbis suis ipsa per se veritas aperte
manifestat: Vos - inquit - estis lux mundi. Et protinus addidit: Sic luceat
lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem
vesrtum qui est in caelis.
Ex his itaque unam idem Dominus posuit
ante illos, aliam ante vos. Hi vero, quibus scientiam scripturae dedit sibique
ad ministrandum elegit, ut ad lumen verbi sui lucidi semper viverent
constituit, et ut eorum vita esset vestra lectio, qui litteras nescitis, ordinavit.
Sed inimico humani generis insidiante pariterque nostra neglegentia et
peccato operante, illi se convertendo retrorsum perdiderunt suam, vos autem
lucem perdidistis vestram. Verumtamen, ut securius vos idem inimicus
deluderet, qui sanctitatis ab eis abstulit veritatem, eis permisit in exteriori
habitu sanctitatis habere similitudinem. Quod gemens dico, non ad
vestram ignominiam, sed ad cautelam. Nonne ad eandem cecitatem estis
reversi, pro qua ab hominibus auferenda Christus de caelo misericorditer
descendit? Si enim ideo humanum genus ante ipsius adventum, ut diximus,

p. 64

erat cecum, quia sumebat pro vero mendacium, quicumque nunc
opus simile facit, nonne causam eandem incurrit? Nam sicut illi decepti lapides
et ligna credebant deos, ita vos vestros sacerdotes putatis veros, quos
incunctanter esse constat falsos. Unde hoc scire possumus? Vultis nosse
unde? In tenebris sumus: ut hoc patenter cognoscamus, ad lucem eamus.
Ad quam lucem? Ad verbum videlicet Dei. Ecce, Christus dicit: Qui mihi
ministrat, me sequatur.
Quod est aperte dicere: A nemine quippe mihi ministratur,
nisi ab eo qui me sequitur. Vestrorum vitam sacerdotum scio vos
nosse. Et quo Christus pergat et quid dicat, audite, atque tunc plenius cognoscetis
utrum isti sint eius ministri, an ipsius potius adversarii. Ecce Christus
clamat: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Et iterum de se
dicit: Filius hominis non habet ubi caput reclinet. Et item: Beati pauperes
spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum
. E contra vero, ut inspicitis,
vestri sacerdotes, qui effici possunt ditiores in terrenis rebus, excelsiores in
aedificandis turribus et domibus, superbiores in honoribus, in mollibus
delectatisque vestibus pulchriores, ipsi putantur beatiores. En ipsi, ut cernitis,
sicut laici, palam uxores ducunt, stuprum, quemadmodum scelestes
laici, sequuntur, atque ad nefandum hoc opus patrandum tanto sunt validiores,
quanto a terreno labore minus oppressi, videlicet viventes de dono
Dei. Christus autem in suis e contra ministris tantam munditiam quaerit et
exoptat, ut non solum in opere, verum etiam stupri scelus damnet in corde
dicens: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est
eam in corde suo.
Redite, dilectissimi, ad corda vestra, redite, et sumere verum
falsumque respuere discite. Nam conatus sum eos reducere ad suam
lucem, sed nequivi; ut enim vos ad vestram reducam, huc ideo veni, et hoc

p. 66

aut fecero, aut pro vestra salute paratus sum animam meam tradere gladio >> .
Haec et huiuscemodi quam plura vir Dei dum diceret, in verbis eius
plebs fere universa sic est accensa, ut quos eatenus venerata erat ut Christi
ministros, damnans proclamaret Dei hostes animarumque deceptores.

5. Factum est autem, dum agerentur haec, de medio multitudinis surgens
quidam clericus nomine Landulfus, de urbanis excellentibus tam ordine
quam natione, nimis potens in voce et sermone, silentium petiit. Quo
concesso, huiusmodi laetiferam vocem prompsit: << Gratias - inquit - coram
vobis omnipotenti Deo ago, qui nunc me ea audire permittit, unde
meum cor per innumera tempora ignescit. Nam olim haec sciens dolensque
ideo tacebam, quoniam cum quo ea dicerem non habebam. Nunc vero,
domne Arialde carissime, quia Dei donum te dedit mihi, scito me ab ipso
collatum tibi, et exinde, quicquid hac de re dixeris fecerisve, me facere et
dicere et me meam animam, sicut tu professus es tuam, pro salute fratrum
ponere esse paratum incunctanter te nunc reddo securum >> . Populus namque
iam fidelis haec audiens, in Dei laudem crescens hilarescit; pars adversa
tabescens deficit. Dei vero famulus Arialdus, oculis ac manibus sursum
erectis, omnium bonorum Largitori inmensas et debitas reddit gratias.

6. Denique post haec quidam laicus surrexit alius, nomine Nazarius,

p. 68

officio monetarius, cuius vita valde erat ab omnibus laudabilis, licet coniugalis.
Qui silentium petiit; quo accepto, coram omnibus tale responsum
dedit: << Domne Arialde, ea quae dicis esse vera et utilia, non solum advertere
possunt sapientes, verum etiam et vecordes. Quis tam insipiens est,
qui non lucide perpendere possit quod eorum vita esse altius debeat a mea
dissimilis, quos ego in domum meam ad benedicendum eam voco, iuxta
meum posse reficio et post haec manus deosculans munus offero, et a quibus
mysteria, pro quibus aeternam vitam expecto, omnia suscipio? Sed, ut
omnes inspicimus, non solum non mundior, verum etiam sordidior perspicue
cernitur. Verumtamen hoc scelus sic scito inter nos radicatum et inveteratum,
quatenus aut vix aut cum grandi labore poterit evelli. Nunc autem,
quia Largitor omnium bonorum mihi tanta contulit bona, quae satis
et mihi sufficere possunt et tibi, obsecro te, per eundem omnipotentem
Dominum, ut in domum meam ingredi digneris et exhinc bonis omnibus
meis ut ego ita et tu fruaris, quatenus tua exhortatione assidua ab hoc errore
liberari et in omni veritate confirmari possimus tam ego quam haec
plebs universa. Cave ne ad sanguinem altum de quo ortus es et ad opem
multam qua polles inspicias, ne forte, sacramento pro quo te adiuravi spreto,
non quae Dei sed quae tua sunt quaerere videaris >> . Vir autem Domini
haec audiens, et magnitudinem coniurationis et famam viri optimam considerans,
omnia terrena quae sibi resistere possent conculcans, in domum se
iuste invitantis libenter intravit et per plura tempora Marthae opus ab eo
fideliter sumpsit, et quod operatus est Petrus in Cornelio suisque amicis,
operatus Arialdus est in Nazario eiusque vicinis. In quibus utique tunc arbusta

p. 70

quae se Dominus per prophetam pollicitus est in deserto simul positurum,
scilicet vitem et ulmum, procul dubium est completum, quatenus
altera mentes debriaret, altera vero debriantem sustentaret. Exhortantibus
denique Arialdo Landulfoque populum fideli et assidua doctrina, stupra
clericorum nefanda et execranda eorum connubia sic ab eodem populo intra
aliquanta tempora sunt persecuta et deleta, ut nullus existeret quin aut
cogeretur tantum nefas dimittere vel ad altare non accedere.

p. 72

7. Per idem tempus decreverunt fideles Romam ad synodum Landulfum
mittere, quoniam ut eos mendaciter eorum aemuli accusarent illo pergebant.

p. 74

Quem urbem Placentinam progredi non licuit, quia ibi a quodam
profano est oppido percussus et sic Mediolanum regressus. Sed Arialdus
Dei famulus, sumpto itinere, omnium adversariorum fraudem circumquaque
positorum ad eum necandum scienter declinavit atque Romam, Deo
illum protegente, incolumis pervenit. Qui coram summo pontifice se offerens,
cum causam iam coeptam ei retulisset, post multam honorificentiam
quam ipsi idem impendit, iussit a quibus sacerdotibus divina mysteria
dehinc sumeret et sub inevitabili iussu ei praecepit ad opus coeptum regredi
et tam diu in eo vehementer insistere, donec nefanda opera quae
tunc inerant in ecclesiastica familia aut penitus deleret aut sanguinem pro
Christo proprium inimicis fundendum praeberet. Qui in omnibus oboediens
regreditur, iam saepe dictam causam competenter persequitur et
constanter cum suo socio divinitus sibi collato, habentes dehinc doctrinam
tam plenam auctoritate quam veritate.

p. 76

8. Hoc quippe impii civiles perpendentes clerici, quasi occulte in unum
conveniunt: ideo, quia progenie altior erat Landulfus, eum occidere disponunt,
putantes timore perterritum sic silere Arialdum. Ad patrandum vero
tam scelestum opus, quendam audacem et impium conveniunt clericum,
nimio praemio reddunt securum, si iam dictum extingueret virum. Qui,
acquisito grandi carnificis gladio, quem saepe ego postea vidi, simulque
toxico ad necandum citissimo, coepit eum prosequi per cenam Domini et
parasceven sabbatumque sanctum clanculum necnon et sanctum diem paschae.
Vera utique me dicere scio, utrum rei gestae ordinem teneam ignoro.
Cumque ipsum in diebus his reperire minime potuerit absque turbis, in
secunda tandem de albis feria ad impium et diu optatum pervenit votum.
Nam in ipsius diei crepusculo solum illum ante quoddam repperit altare
orantem. Mixturam impiam quam secum ferebat permiscuit illico, scilicet
gladium cum toxico, et post tergum clam veniens eumque in collo graviter
percussit et sic fugam protinus petiit. Sed, volente Deo, licet esset nimis
velox ad fugiendum, in egressu basilicae per quendam captus est claudum.
Clamor igitur vehemens attollitur, ab omnibus concurritur: quae esset causa
tanti clamoris inquiritur. Cognita namque causa, nefandum clericum
circumdederunt eumque cornu toxico plenum habentem reppererunt.
Moerentes ergo percussum et eum qui percussit accipiunt ac sic ad domum
Landulfi pergunt et ipsius obitum protinus praestolantur adfuturum.
Sed magni prodigii evidentiam tunc ostendit Deus omnipotens, ut servo
suo nihil plus venenum officeret quemadmodum si aqua esset. Nam idem
professus est clericus se illud in pluribus pecudibus probasse, quae ut deglutiverunt
cunctae post paululum vita caruerunt. O mira Domini potentia!
Hunc virum postquam tetigit, etiam deglutitum nulli nocere quivit.
Unde ipse reddens debitam Deo laudem, percussorem clericum dimisit incolumem,
admonens ne ulterius tantam conaretur praesumptionem. Idem
vero clericus, sua cernens molimina, nimio studio exquisita, a Dei evidenter

p. 78

virtute exinanita sibique ab eius famulis pro malis impensa bona, corde
compunctus veniam petiit, tanti sceleris incentores prodidit, se ulterius tale
quid minime conari promisit et postremo sic discessit.

9. Per idem tempus clerici suburbani in unum convenientes ad invicem
dicunt: << Quid facimus? En Arialdus, qui nos nostrasque familias conturbavit
et dispersit, in urbe conclusus atque a populo circumdatus inhabitat,
ideoque ut eum perimamus nequaquam pertingere valemus. Si autem hoc
nequimus, damnum dedecusque quod possumus illi saltim inferamus. In
loca nostra nunc revertamur et exquisitis gladiis bene acutis rursum nocte
alia conveniamus: una illuc ubi idem est hortus pergamus et ubi adhuc
cum suis magna pollet possessione parentibus, atque ad ignominiam eius
ecclesiam quam olim in praedio proprio construxit violemus, dissipemus.
Arbores vero castaneas quas habet innumeras decorticemus, vineas autem
quibus nimis habundat incidamus. Interim quidem ex nobis aliqui illuc
pergant in die, qui ipsius substantiae plene habent notitiam: vineas eius et
silvas evidenter designent, ut non tunc quid appareat, in quo quis errare
debeat >> . Nocte igitur conveniunt condicta, ecclesiam extra vicum reperiunt,
quam, ruptis ostiis, intrant. Altare frangunt et violant ceteraque
utensilia dissipant et dedecus, quod infelices nequibant famulo, facere non
sunt veriti Domino. Porro, cum ad designatas arbores vineasque vellent
accedere, sicut ipsi postea professi sunt morientes, cum ingenti terrore tanta
a iusto Dei iudicio sunt perculsi cecitate, ut neque ubi essent neque rem
designatam invenire possent. O mira Domini pietas! Suam demoliri causam
permisit, servi vero sui optime tutari novit. Sed ne miseri illam noctem
inanem ducerent, vineas et silvas introgressi alienas, incidunt et decorticant.
Verumtamen Deo gratias agens profiteor postea me vidisse persaepe

p. 80

ipsas arbores suis cultoribus uberrimos fructus reddere easque adhuc similiter
credo facere.

10. Per idem tempus Christi famuli, cernentes omnem populum ad sequendum
quicquid dicerent esse promptissimum, de simoniaca quam eatenus
reticuerant palam loqui incipiunt. Quorum primus in virtute scientiae
et sanctitatis, scilicet Arialdus, licet illo eloquentior esset Landulfus,
de simoniaca et contra ipsam tale exordium protulit ad populum: << Gratias
- inquit - dilectissimi, omnipotenti Deo reddere debemus, qui dedit vobis
velle quae vult ipse. Scire vos quidem volumus quod laborem non modicum
quem usque modo contra insolentiam coniugatorum adulterorumque
sumpsimus sacerdotum, magis nos fecisse necessitate quam voluntate.
Nam utrum haeretici uxores habeant an non, parvi pendimus >> . Aspicientibus
ergo ad invicem se turbis et admirantibus cur hoc diceret, adiecit:
<< Audistis, carissimi, dum legeretur liber actuum apostolorum, venisse Simonem
magum ad beatum apostolum Petrum et postulasse per pecuniam
Spiritus sancti gratiam. Lucas evangelista qui hoc scripsit, quid beatus ei
Petrus responderit protinus adiunxit: Pecunia - inquit - tua tecum sit in
perditione, quia existimasti donum Dei pecunia possideri.
Quid est hoc?
Nonne iste est ille Petrus cui septuagies septies peccanti fratri dimittere
iussit Dominus? Est utique. Sed hunc non prospexit in se nec in homine
peccare solummodo, sed in Deo. Nam nimis idem beatus Petrus peccasset,
si auctorem tanti reatus silendo proficere sineret et aestimationem tantae
nequitiae in ipsa sua radice minime damnasset. Quod lacrimabiliter validoque
dolore profero: ecce nefas quod apostolorum princeps in ipsa aestimatione

p. 82

aeternae perditioni tradidit, per universum paene mundum sic obtinet
principatum, quatenus nullus ad regimen pontificale vel abbaticum sive
ad officium qualecumque ecclesiasticum perveniat, nisi per ipsum.
Quis, quae dicturus sum, audit, dolens non obstupescit? En Christus verus
Dominus, pastor bonus, suo gregi sollemne et salutare bonumque dedit
praeceptum, quod oblivioni tantae proiectum est, ut nemo appareat qui
eius iam reminisci audeat. Vultis audire quod est illud? Gratis - inquit -
accepistis, gratis date. E contra vero impia cogitatio quae maligne semel est
exorta in impii Simonis corde et quae illico est damnata a tanto apostolo
cum suo auctore, ubique sic est sparsa sollemniter, ut nemo fere ad altaris
officio accedat, nisi prius agat opere quod idem cogitavit nequiter corde,
et donec eidem maledictioni tanto profundius se subiciat, quanto esse noscitur
peius malum facere quam cogitare. Utinam haec maledictio illos
percuteret tantummodo qui Dei donum vendere aut emere praesumunt
audaci corde et impio! Verumtamen hic tam noxius est reatus, ut non solum
qui faciunt et qui consentiunt, verum etiam eos qui facientibus non resistunt
et obpugnant, sic poenaliter obliget, quatenus maledictione quae
Simoni a Petro est illata minime procul dubio careant. Ne forte mentiri me
arbitremini, quid de hac re noster patronus sentiat beatus Ambrosius audite.
Ait enim: "Nam et lepram cum Giezi a sancto suscepisse se credant
Heliseo, qui gradum sacerdotalem se existimant pecuniis comparare.
Nam, sicut validioribus morbis capite vitiato reliquum necesse est corpus
inundatione superioris morbi letaliter irrigari, ita et ii qui caput videntur
esse ecclesiae, morbo pestifero fraternum vitiant corpus, ut nihil ex totius
corporis compage insauciatum possit evadere, quod neglegentium sacerdotum
vitiositatis mortale non infecerit virus. Ita videas in ecclesia passim
quos non merita sed pecuniae ad episcopatus ordinem provexerunt". Verumtamen,

p. 84

ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum, audite
quid super hac re beatus dicat Gregorius: "Cur - inquit - non videtur,
cur non perpenditur quia benedictio illi in maledictionem convertitur, qui
ad hoc, ut fiat haereticus, ordinatur?". Et iterum: "Quisquis contra hanc
simoniacam et neophitorum haeresim vehementer pro officii sui consideratione
non arserit, cum Simone mago se non dubitet habere portionem,
qui prius commisit hoc piaculare flagitium". Quoniam locus ille in hoc
beati Gregorii sermone ubi praecipitur unicuique pro sui officii consideratione
contra simoniacam ardere debere, non omnibus forsitan plene patet,
vobis lucide nos explanare condecet. Tres quippe ordines in sancta ecclesia
habentur: unus praedicatorum, alter continentium, tertius coniugatorum.
Primus namque debet contra hanc ardere indefessa exhortatione,
continentes autem assidua oratione, vos vero qui coniugati estis et de vestrarum
labore manuum vivitis, ut Deus omnipotens hanc ab ecclesia sancta
repellat et disperdat cotidie ardenterque operibus eleemosynarum instare
debetis. Quisquis igitur nunc ex his tribus ordinibus contra simoniacam
cum his iustitiae operibus ardenter minime pugnaverit, iuxta dicta Spiritus

p. 86

sancti, qui haec dixit per os beati Gregorii, poenam quam Simon magus
nunc habet, quod eandem in fine effugere queat nullo modo credat. Si
enim hi, quibus est scientia officiumque praedicandi commissum, qualibet
ex causa tacuerint, non solum continentes, quorum praedicatio tanto esse
debet liberior et veracior, quanto constat quia sunt ab omni re saeculari
expediti et sacrae legis meditatione assidua edocti, verum etiam vos, qui
estis idiotae ignarique scripturae, communibus verbis quibus valetis invicem
vos cautos ab hac nequitia reddere debetis. Unde Dominus dixit: Si
homines tacuerint, parietes loquentur.
Nonne de hac re dicit propheta: Maledictus
qui prohibet gladium suum a sanguine?
Hoc est: ab interfectione
huius nequissimae beluae >> . Haec quippe et huiuscemodi quam plura dicente
beato Arialdo, in locum illum salutifer ille gladius est procul dubio
missus, qui fideles dividit ab infidelibus et de quo locutus est Dominus:
Non veni - inquit - pacem mittere, sed gladium. Nam Wido, qui dicebatur
archiepiscopus, et pars maxima clericorum et militum, nec non et multi
de populo minore nequam viri, secernentes, dixerunt ad invicem: << Haec
namque doctrina, si ad profectum venerit, nobis nostrisque filiis profecto
nullo modo vivere expedit. Quae enim est nostra vita nisi ecclesiarum beneficia
quae assidue a nobis venduntur et emuntur? Quapropter utilius est
nobis ut huic novae doctrinae resistentes moriamur, quam venire hanc ad

p. 88

profectum, ut diximus, sinamus >> . E contra vero ad viros Dei fideles clamabant:
<< Audivimus - inquiunt - ex vestra assertione simoniacos haereticosque
esse procul dubio, qui noscuntur emisse ea quae sunt sacra. Quo
scelere qui immunis de sacerdotibus inter nos sit, sine dubio manifestum
est quia nemo est. Nos autem, quia Christiani dicimur, absque Christi sacramento
vivere nullatenus valemus. Quod si ab istis sumpserimus, potius
dicitis nos sumere damnationem quam salutem. Et ideo his telis undique
constringimur et quid agamus profecto nescimus >> . Quibus beatus Arialdus
sic respondit: << Videte - inquit - dilectissimi, dum haec dicitis, ne
supra vos veniat quod Spiritus sanctus per beatum Iacobum loquitur dicens:
Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Ideoque qui veritatem
cupit veraciter invenire, constanter omnem debet falsitatem respuere.
Quapropter, ut veritate quae Deus est perfrui perfecte valeatis, per
ipsum vos obsecro ut a falsorum consortio sacerdotum penitus vos segregetis,
quoniam luci cum tenebris, fidelibus cum infidelibus, Christo cum
Belial nulla esse debet conventio aut pars sive societas. Sic enim scriptum
est: Exite de medio eorum et separamini et immundum ne tetigeritis, et ego
recipiam vos, dicit Dominus.
Quomodo potest fieri ut vobis petentibus minora
non tribuat, id est pastores qui vos iuste regant, qui vobis adhuc non
existentibus tribuit maiora, hoc est semetipsum pro salute vestra? Propterea
omnium spreto haereticorum consortio, pastores bonos et fideles ab eo
fiducialiter petite, et quia accipietis procul dubio scitote >> . His namque
verbis multi viri ac mulieres sic sunt accensi, ut non solum deinceps simoniacorum
actus omnes contemnerent, sed etiam cum eis nullo modo in
uno oratorio orare vellent. In his autem diebus, si per illam urbem incederes,

p. 90

praeter huius rei contentionem undique vix aliquid audires. Alii siquidem
simoniacam excusantes, alii eam constanter damnantes, nec mirum
quoniam una domus tota erat fidelis, altera vero tota infidelis, tertia autem
mater erat credula cum uno filio, pater incredulus cum altero. Et hac quidem
confusione et contentione civitas tota erat plena et permixta.

11. In diebus illis quam plurimi clerici coeperunt consortium clericorum
pravorum relinquere et beato Arialdo adhaerere. Inter quos quidam
ex illis sacerdotibus, ipsius exhortatione compunctus, ecclesiam quandam
quam grandi pretio male emerat dimittere disposuit. Sed, Christo ordinante,
miles in cuius iure haec erat, iam de fidelibus existebat. Qui per beatum
Arialdum edoctus, sicut ille eam deserere disposuerat qui illam emerat, sic
iste suo e iure elegit hanc amittere ut dominam, qui hactenus ipsam nequiter
usurparat ut famulam. Convenientibus igitur cum beato Arialdo in
unum multis fidelibus, miles refutationem ab emptore accepit eamque super
altare, viri Dei admonitione, posuit, et beato eidem Arialdo iussit ut
deinceps eam disponeret secundum quod Deum velle sciret. Qui protinus
tres clericos fideles et castos vocavit et refutationem quam miles in altare
posuerat, eos pariter iussit tollere. Cumque idem a pluribus exoraretur ut
eandem cum ipsis una sumeret, quatenus ad multorum profectum ibidem
manere deberet, ait: << Cum ipsis quidem ad eorum instructionem et ceterorum
salutem manebo, verumtamen ne verbo Dei mihi credito impedimentum

p. 92

sit sub iugo alicuius terrenae rei et ne huic Azoni in cuius ditione haec
ecclesia est constructa sub hac occasione aliquod possit damnum inferri,
huius rei sortem nequaquam sumo, quoniam tale tempus scitote procul
dubio venturum, in quo nulli vivere liceat, nisi me a suis finibus expellat >> .
Hic quippe sermo quomodo propheticus fuerit, in sequenti lectoris menti
luce clarior patebit.

12. Eo namque in eadem ecclesia manente, quanta beneficia tam verbis
quam factis sive ipsis fratribus sive ceteris tam fidelibus quam infidelibus
impenderit et quanta ab eis pro bonis mala per decem fere annos pertulerit,
nemo nec omnia scribere, immo nec valet profecto dicere. Nam protinus
legationem in domum paternam misit et ex ea viginti libras argenti
sumpsit atque iuxta eandem ecclesiam habitaculum mirabiliter aptum aedificavit.
Agitur denique res nova et paene ab eodem loco hactenus inscia:
chorus namque alti circumdatione muri concluditur, in quo ostium ponitur;
visio clericorum laicorumque ac mulierum, quae una erat et communis,
dividitur; omnes de una arca vivere coguntur; fabulae ad mensam

p. 94

compescuntur, pro quibus sancta lectio super eam assidue profertur. Ceteri
autem clerici mane omnes diei horas potius murmurabant quam decantarent:
hic vero in die, tacto septies signo, fratribus una congregatis, magna
cum veneratione debitam omnipotenti Deo laudem decantabat atque ad
satisfactionem omnes in eodem officio, dum forte delinquerent, dicto et
facto provocabat. Porro sicut beatus Arialdus laetus nimis est effectus eo
quod ad votum diu nimisque optatum, videlicet ut cum fratribus ad ecclesiam
communiter vivere posset, pervenerat; sic fideles multi laeti sunt effecti
pro eo quod aptum locum haberent, ubi Domini verba mente libera
audire possent et divina (mysteria) sacramenta percipere. Coepit autem
tanta ibidem multitudo confluere, non solum de urbe sed etiam de villis et
castellis, quatenus eos nullo modo valeret capere ipsa ecclesia, licet satis
esset ampla. Quos tam constanti assiduaque doctrina vir Dei docebat, ut
plerumque vocem sic amitteret, quatenus ab aliquibus iuxta se positis vix
audiri posset.

13. Praeterea, quia canes muti effecti erant et latrare nequibant, multa
mala et detestanda populus tunc commitebat. Quae ita idem ab exordio
suae praedicationis universa damnavit, ut suum procul dubio illud dictum
faceret, quod per beatum Paulum prolatum est: Mundus - inquit - sum
a sanguine omnium vestrum. Non enim subterfugi quominus nuntiarem omne
consilium Dei vobis.
Per totum namque adventum absque contradictione

p. 96

ulla eos repperit nuptias sollemniter celebrare, uxores ducere, etiam in
ipsa Domini natalis vigilia, si fortassis eveniret in dominica. Cui rei nefandae
tam ardenter constanterque verbis coepit pariter et actibus obsistere,
quatenus in eius venerabili transitu nemo paene reperiri posset, qui tam
nefandum opus agere praesumeret. Nam in ipso nuptiali die, iam paratis
omnibus quae in nuptiis solent parari, illuc ubi eaedem nuptiae agebantur,
cum fratribus anxie occurrebat, et celebraturos omnium rerum Domini
nuptias nitidos suis minime ruderibus esse debere sordidos occupatosque
denuntiabat et tali modo illos cogebat omnia iam tractata omittere et in
apto tempore servare.

14. Duo denique clerici olim signum clericatus in ecclesia quadam,
quae Sancta Maria Secreta nuncupatur, sumpserant. Quorum tamen nemo
ipsius beneficio perfrui posset, donec, sicut in loco eodem mos erat, eiusdem
ecclesiae sacerdos minime obisset. Quem per idem tempus obisse
contigit. Sed cum iam dictam ecclesiam pridem qui primus designatus fuerat
adipisci deberet, tantummodo si pro ea male usitatum praemium daret,
viri Dei iam credulus verbis, distulit. Quem improbus suus minor anticipavit
et neque Deum neque hominem erubuit nec veritus est ut eandem sibi
cum pecunia non acquireret. Quod ut ad hominem Dei Arialdum fuisset
perlatum, eum adscitum ad se sic allocutus est: << Inique praesumptor, cur,
postquam me docente esse haereticum emptorem venditoremque sacri audisti,
hanc iniquitatem committere non timuisti? >> . Quo obmutescente et
nesciente quid responderet in excusatione et quia iam pro hoc a vicinis nimis
habebatur execrabilis, tandem sic respondit: << Audita quidem manifesta
ratione, me male fecisse video, sed quid exhinc agam penitus ignoro,

p. 98

quoniam abbas Sancti Victoris, cui hac de causa paene quicquid habebam
dedi, Deum non sic timet, ut mihi meam semel acceptam pecuniam reddat,
et hanc si non habuero, unde meam vitam mediocriter sustentem minime
habeo >> . Cui vir Dei: << Quid - inquit - dedisti? >> . << Duodecim - inquit
- libras argenti >> . Respondit autem vir Dei dicens: << Et si tibi reddantur,
vis dimittere libenter quod comparasti nequiter? >> . Qui respondit: << Libentissime >> .
At bonus discipulus, pium imitans magistrum, sequitur opere
quod loquitur ore: de suo proprio patrimonio duodecim integre libras argenti
sumpsit ipsique universas tradidit et sic iam fatam ecclesiam gratis alterum
fecit habere, cui competebat iure.

15. Per idem tempus Landulfus, sodalis ipsius, obiens superstitem germanum
nomine Herlembaldum, prudentem et fidelem virum, licet laicum,
reliquit. Hic nuper, ex Ierosolyma reversus, volebat tunc saeculum relinquere
et se tradere vitae monasticae. Cuius fidem et constantiam beatus
Arialdus agnoscens, coepit ei promittere quod sibi potiorem apud Deum
gradum acquireret, si monasterium ingredi differet et fidem catholicam secum
defenderet, atque cum ipso haereticis et Christi hostibus resisteret.
Qui volens probare utrum in his quae a beato Arialdo sibi promittebantur
veraciter auderet confidere, sumptis aliquantis fidelibus, perrexit Romam,
non per viam regiam gradiens, sed per Dei cultores in eremo et in monasteriis
circumquaque degentes de iam re dicta omnes interrogans. Cumque

p. 100

cuncti, in vera et pura fide accensi, sententiam ei concordem una cum beato
Arialdo promerent, tandem pervenit Romam. Ubi, sub inevitabili imperio
ab Alexandro papa et a cardinalibus ei praeceptum est redire et Christi
adversariis in defensione iustitiae usque ad proprii sanguinis effusione viriliter
cum beato Arialdo resistere. Cui etiam ex beati Petri parte mirificum
vexillum dederunt, ut, quotiens haereticorum vesania ultra modum insaniret,
illud in manu tenens eos reprimeret. Quod quam constanter per decem

p. 102

et octo fere annos implevit, nec lingua plene promere nec stilus meus exprimere
est profecto idoneus. Erat enim nobilis Herlembaldus coram saeculo
quasi dux in vestibus pretiosis et in equitibus ac armis, sed in abscondito
coram Deo, sicut eremita agrestis, indutus erat laneis. Hunc in pedum
ablutionem pauperum agere vidi, quod in alio nemine me reminiscor vidisse.
Nam cum alicubi per urbem vallatus magna multitudine fidelium se gratis
obsequentium incederet, et horrendos pauperes et debiles inspiceret,
clam alicui ex suis famulis innuebat persistere atque pauperem post ipsum
ad domum secum ducere. Dimissis igitur extraneis, allata aqua cintusque
linteo, egeni pedes nimia cum veneratione abluebat et extergebat. Post haec

p. 104

autem, corpore in solo prostrato, sub ipsius pedibus caput ponebat et tali
modo mendicum et pauperem faciebat se modicum conculcare divitem.
Denique honorifice et abundanter ipsum reficiebat secum. Nam hoc opus
sanctum interdum in numerum duodenum explere vidi pauperum. Verumtamen
Dei zelo sic erat accensus, ut de eo in eius absentia plerumque vir
Dei Arialdus suspirans diceret: << Pro dolor! Praeter Herlembaldum et Nazarium,
clericum vix quemquam reperio, qui quoquo modo mihi sub falsa
discretione tacere non suadeat, quatenus simoniaci et adulteri libere possint
peragere opera diaboli >> . Multa namque bona de hoc viro familiariter cognovi,
sed quia nuper in defensione iustitiae martyrio est coronatus, ea alteri
tam volumini quam scriptori relinquo, quia beati Arialdi vitam perficere
velociter cupio.

16. Per idem tempus abbas coenobii Sancti Celsi obiit; cuius locum
quidam clericus nomine Lanfrancus protinus rapuit, refutato pro eo tirocinio
non modico, quod annuatim sumebat de pontificali domo. Cuius nefandae
praesumptioni tam constanter per tempora plurima vir Domini
Arialdus cum Herlembaldo nobili socioque fideli obstitit, donec eum facerent
exulem, non solum male emptae abbatiae regimine, sed etiam paene

p. 106

finibus eiusdem parroechiae. In eodem denique tempore, defuncto monasterii
Sancti Ambrosii abbate, alius clericus cancellarius, nomine Ariprandus,
clericale birrum eatenus ignominiose delatum reliquit, et huius monasterii
nomen abbaticum sibi nefande usurpavit. Qui cum tantae esset celsitudinis
pro natura superbi sanguinis, ut violenter nequaquam posset expelli,
ait Arialdus vir Dei: << Si quod debemus in hoc improbo explere nequimus,
quod valemus saltem faciamus >> . Protinus igitur, sumptis fratribus,
ad eum perrexit, quo coram praevento dixit: << Quid est hoc? Heri clericus,
hodie abbas. Magnum fecisti et velocem saltum. Et quare non timuisti
contra sanctos canones et contra iusiurandum quod nuper in ecclesia

p. 108

Romana iurasti hoc usurpare? >> . Qui respondit: << Hoc, ut vides, actum est
et relinquere id ulterius minime possum >> . Cui vir Dei: << Si vis - inquit -
potes, et omnino ex Dei parte sanctaeque Romanae ecclesiae deprecor te
ut rem contra Dei voluntatem sumptam et contra tuae animae salutem raptam
relinquas >> . At ille: << Et ego - inquit - sub eodem iuramento quo
adiurasti me adiuro te, ut tuis te vestibus nunc exuas et hic coram me te
scopari facias >> . Qui protinus cucurrit, virgas adquisivit, vestibus se exuit
et acriter se ab uno ex suis ibi coram omnibus scopari fecit. Haec itaque
falsus abbas perpendens, quid ultra diceret nesciens, capite dimisso inde
surrexit et induratus ut Pharao aliorsum declinavit.


pp. 52 - 108
pp. 110-158

home ||  autori per secolo: XI XII XIII ||  el. alfabetico || per generi ||  testi in prosa ||  testi in poesia ||