|
UNIVERSTÀ DI NAPOLI FEDERICO II UNIVERSITÀ DI PALERMO UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA) UNIVERSITÀ DI VERONA |
|
ALIM - Archivio della latinità italiana del Medioevo
ANDREAS STRUMENSIS, Passio Arialdi
pp.
52-108
pp. 110 - 158
p. 110
17. Sicut enim tot testari possunt, quot eum familiariter noverunt,
huius intentio et exercitium aliud assidue non erat quam ut opere impleret
quicquid in divinis legebat voluminibus. Nam sic erat largus, ut frequenter
ipso dicerent ii qui sedule cum eo morabantur: << Si hic arcam aureis plenam
haberet, nisi petentes egentesque defuissent, uno in die omnia procul
dubio expenderet >> . Cum enim alicubi incederet et obviantes pauperes
eum, ut eis aliquid largiretur, exorarent, argentum, quod numquam peculiariter
detinebat, a se sequentibus protinus commodabat, et sic eorum necessitati
misericorditer subveniebat. Munditiam namque cordis corporisque
sic diligebat, ut contra diabolicas illusiones quibus homines illudi solent
nocturnis horis, universas ferme noctes medias insomnis et pervigil
permaneret et quam plurimas usque ad galli cantum protelaret, partim
orando, partim legendo, partim ad destructionem simoniacae haeresis cum
ceteris fidelibus in consilio consistendo. Illum praeterea usum gulosum,
qui carnales tam clericos quam laicos in sabbato sancto ad nonam cogit
missarum sollemnia et baptismatum, quae in eadem sancta nocte agenda
sunt, anticipare, valde damnabat, sed quia aliis in hoc non valebat, sibi
consulebat. Prandente namque universa urbe, ipse sanctam noctem ieiunus
cum fratribus aliquibus praestolabatur, atque cum eis ad quendam
exibat locum qui dicitur Nemus, miliario a civitate secessus. Ibi enim
adhuc est ecclesia a beato Ambrosio constructa et dedicata, ubi, sicut fertur,
idem, fugiens populi tumultum, solitus erat degere librosque dictare.
In hac autem vir Dei sanctam eandem noctem pernoctabat et debitas omnipotenti
Deo laudes cum fratribus competenter reddebat. Numquam
enim volebat solus bibere, numquam sine pauperibus clericis comedere,
p. 112
numquam sine sodalibus limitem forinsecum transire. In diebus vero ieiuniorum
sollemnia nequaquam celebrabat sanctorum; e contra autem in
sollemnitatibus nec genua flectebat nec ieiunabat, nec quemquam secum
commorantem ieiunare sinebat. Triduanum namque illud ieiunium quod
inter sanctos dies paschales contra antiquorum dicta sanctorum noviter est
peragi usitatum sic vehementer horrebat, ut libenter diceret velle se tradere
morti si tantum exhortari posset populum quatenus in tempus mutaretur
licitum et aptum. Quapropter in uno eorum dierum, una omni iam ecclesia
congregata, ut solito more ad letanias procederet, locum e quo docere
solebat conscendit eisque talia verba proferre coepit: << Debet - inquit-,
dilectissimi, iuxta apostoli dictum esse Domino Deo nostro rationabile
obsequium nostrum, quod competenter tunc agitur quando cum sanctorum
dictis noster actus concors invenitur. Hoc ieiunium quod nunc agitis
scitote me penitus ignorare, cuius impulsione spiritus agatur. Si enim Dei
sit valde miror, quoniam per illorum dicta sanctorum pro quibus Deum locutum
non dubito ieiunare in his diebus paschalibus interdictum reperio.
Est et res alia quae super hoc nimis me haesitare cogit: nam in istis diebus
tam acriter vos affligere cerno, vestibus laneis induendo, nudis pedibus incedendo,
p. 114
in pane tantummodo et aqua ieiunando. Quomodo quando haec
agere debite iussum est vos nullo modo facere inspicio? Scitote quia sicut
unus ex diebus quadragesimalibus non debet frangi a ieiunio, qui hanc significant
vitam, sic procul dubio nec unus ex his diebus quinquaginta est
ieiunandus, qui significant futuram, praeter sabbatum pentecosten. Et hoc
non propter afflictionem, sicut cetera ieiunia alterius temporis, ieiunandum
est, sed propter novorum fratrum expectationem, qui ad nonam regenerantur,
quorum renovationem nos oportet ieiunos praestolari. Verumtamen
ut ea quae dico plena esse auctoritate demonstrem, sanctae synodo
Nicenae, cuius instituta sic sunt recipienda quomodo sancta evangelia, per
hos dies nec genua flectere nec ieiunia celebrare placuit. Nam ii dies, quod
non sint ieiunandi, oranti pro hoc quondam cuidam patri venerando, nomine
Apollonio, qui praeerat monachis circiter quingentis, satis declaratum
est. Hic enim, quadragesimali rigore transacto, cum fratribus omnipotentem
Deum rogavit ut eis dignaretur ostendere si eos more solito hos
dies vellet ieiunare. Quibus ipse Dominus per incognitos viros ante eos illico
tanta dona omnium rerum ad edendum congrua misit, quanta per hos
omnes dies paschales eis abundanter sufficere possent. Et ut evidenter hac
ulterius ambiguitate carerent, eadem dona sic fuerunt mensurata, ut, donec
dies pentecostes complerentur, ipsa non deficerent, et dum completi
sunt similiter consumpta universa sunt et illa. Quod beatus Benedictus
cernens, cum omni tempore alio monachis ieiunium indixisset, hos ieiunare
p. 116
eos nullo modo iussit. Quid enim beatus Ambrosius noster patronus de
his dixerit, commemorandum est. Ait enim: "Hanc sanctam pentecosten
diem qua ratione curemus vel cur istorum quinquaginta dierum numero sit
iugis et continuata festivitas, ita ut hoc omni tempore neque ad observanda
indicimus ieiunia neque ad exorandum Deum genibus incubamus, sed,
sicut dominica facere solemus, erecti et feriati resurrectionem Domini celebremus.
Ad instar enim dominicae tota quinquaginta dierum curricula
celebrantur et omnes isti dies velut dominici deputantur. Sic enim disposuit
Dominus, ut, sicut eius passionem quadragesimae ieiuniis maerebamus,
ita eius resurrectione in quinquagesimae feriis laetaremur. Non igitur
ieiunamus in quinquagesima quia in his diebus nobiscum Dominus commoratur.
Non - inquam - ieiunamus praesente Domino, quia ipse ait:
<< Numquid possunt filii sponsi ieiunare quamdiu cum illis est sponsus?
>>. Haec
cuncta beatus dixit Ambrosius, cuius dicta quomodo sint accipienda non
solum novimus nos quorum est patronus, sed omnis etiam paene noscit
mundus. Verumtamen haec nunc tantummodo meminisse vestrae caritati
sufficiat. Ceterum, si vixerimus, hac de re, Christo auxiliante, plus dicemus
>> .
Post haec autem plebem dimisit et ad sancti Ambrosii corpus causa
orandi perrexit. Quidam enim illico currentes ad ecclesiam maiorem, ubi
iam civitas erat omnis congregata, retulerunt haec omnia. His itaque auditis,
sacerdotum filii ceterique quam plurimi detestandi viri, accepta occasione
diu praestolata, coeperunt insanire et dicere: << Modo aperte patet
hunc qui tam sanctum opus damnat esse haereticum Deique inimicum >> .
Et his dictis, levaverunt pariter voces et fustes, omnique plebe commota,
in ecclesiam beati viri, quae Canonica nuncupabatur, cum magno impetu
irruunt, quicquid inveniunt diripiunt domumque destruere incipiunt. Servum
vero Dei ideo non interfecerunt, quia non invenerunt. Haec ut nobilis
p. 118
Herlembaldus ceterique fideles audierunt, sumptis armis in audacem
plebem et temerariam irruerunt, quos protinus sic exterminaverunt omnes,
quasi essent vilissimae pecudes. Immo cum virtute magna et potestate
ad ecclesiam maiorem venientes violenter ab impiis abstulerunt quicquid
de domo Domini rapuerant, et sic ecclesiae Dei paene cuncta sunt reddita,
operante Christo per zelum piorum, quae ab ea fuerant rapta, operante Satana
per furorem impiorum.
18. Sicut enim Arialdus cotidie Christi causas erigere et exaltare contendebat,
ita Christus de virtute in virtutem Arialdum assidue provehebat.
Nam tam potentem in oratione numquam reminiscor me vidisse alium
quemquam, cuius qualitatem si dixero, gratam fore diligentibus Deum
profuturamque spero. Tot enim sanctorum nomina de ipsius ore non solum
semel in die sed etiam bis terque audiebam procedere, quot numquam
scripta in codice vidi nec alium proferentem audivi. Nam, licet divinis
ac liberalibus litteris sic imbutus esset, ut vix alicubi eius par inveniri
posset, nullatenus plus in sua scientia confidebat, quam velut nec unam
sciret litteram. Sed cum esset cum aliquo de fide altercaturus in publico,
priusquam ipsa haberetur congressio, studebat per se sive per fratres directos
circumquaque corpora sanctorum requirere atque eorum patrocinia
ubi omnem suam spem collocarat obnixe flagitare. Nam cotidie vallatus
fraterna ex acie sanctorum corpora circuibat atque coram eisdem Deo gemebundam
p. 120
fundebat precem. Exeuntes enim a domo singillatim privatimque
orando incedebamus, donec populi tumultum transissemus. Quo transito,
psalmos cantabamus reciproce, quos vero incipiebat ipse. Et hoc donec
agebamus quousque ecclesiae ianuis proximi essemus ad quam pergebamus.
Tunc, relicta psalmodia eiusque parte ultima memoriae tradita,
quos ad laudem illius sancti pertinere cantus vel hymnos sciebat, sumebat
sic quidem dicendo moderate lenique voce, ut, quod dicebat, possemus
audire atque cum eo dicere. Et cum hoc sancto canore ante sanctum veniebamus
altare. Quo venerabiliter adorato, si dies sollemnis vel paschalis
non esset, utraque genua in terram ponebat, manus expandebat, oculos in
caelum figebat, et sic in crucis modo ante altare stans, pro Romano summo
pontifice atque pro pace, pro salute universalis ecclesiae ac pro eius adversariorum
conversione et pro ceteris huiusmodi utilitatibus multis Deum
exorabat cum gemitibus et lacrimis. Nos vero, post ipsum procumbentes,
quod dicebat audiebamus et respondebamus. Tunc demum silenter paululum
orabat idque unicuique nostrum agere sinebat. Denique se erigebat,
altare honorifice adorabat et nobiscum iam regrediendo dicebat: Angelum
pacis et gratiae dona nobis, Domine Deus noster. Et tunc ibi psalmos dicere
in ecclesiae exitum incipiebat, ubi eosdem in ingressum reliquerat. Cumque
ad aliam veniremus ecclesiam, hoc in ea agebamus quod in alia feceramus.
Et notandum quod, in loco quo psalterium finiebat, in eodem protinus
idem incipiebat, etiamsi praeter psalmos tres minime ei de exordio
tunc dicere liceret. Clericum enim fatebatur semper debere inter psalmodiam
esse.
19. Peractis igitur novem annis in exercitio tam grandi atque admirabili,
ventum est ad decimum, in quo pervenit ad votum diu nimis optatum.
Nam sic pro Christo mori ardenter cupiebat, ut, cum quemlibet se Deumque
cerneret pure diligentem, magna cum prece deposceret dicens: << Obsecro
p. 122
te per Christum, ut pro me precem fundas apud ipsum, quatenus
sanguine proprio testari merear verbum eius quod praedico >> . Ad quod
adipiscendum ei haec occasio fuit. Iuraverat enim illi omnis clerus tam
maioris quam minoris ordinis, nec non ipse Wido qui pontifex dicebatur,
quatenus cum eo deberent haeresim simoniacam ac neophitanam damnare
et in catholicam fidem ulterius persistere. Sed cum ecclesiarum regimina
eidem Widoni sine rectoribus apparebant, illico quod iuraverat oblivioni
tradebat et, ceu canis ad vomitum, sic revertebatur ad suum antiquum reatum.
Quod vir Dei Arialdus cernens, litteras per manus Herlembaldi ad
apostolicum direxit, quatenus ipse decerneret quid de Widone adultero et
simoniaco atque periuro fieri oporteret. Tunc enim duo clerici Modicenses
ad Christi famulum venerunt, spondentes velle se relinquere opera et consortium
diaboli et deinceps firmiter tenere et praedicare opera et fidem
Christi. Nam unus ex his tantae erat audaciae et perversitatis, ut quasi ductor
existeret adversae partis. Quibus vir Dei ait: << Tot quippe sunt qui hoc
dicunt mendaciter, ut iam paene nemo est cui possit credi veraciter. Vos
vero, si vultis ut vestris credam sermonibus, ite et operibus me firmum
reddite >> . Regressi igitur domos, connubio illico a se repulso, coeperunt
palam
et constanter profiteri beati Arialdi verba esse plena veritate, quae
hactenus erant professi fore plena falsitate. Haec ut Wido audierat, saevos
illuc protinus apparitores mittens, eos capere iussit atque in Alpes ad castrum
quod dicitur Leucum deportari. Ibi namque in tam dirum carcerem
sunt missi, sicut ipsi nobis sunt postea professi, ut numquam eos contigerit
audisse sanctos a paganis diriora perpessos. Quod Christi famulus dum
p. 124
audisset, convocata in unum civitatis multitudine, ait: << Volo vos, dilectissimi,
scire quod christianus pro nulla causa gladium debeat ferre, nisi pro fidei
defensione. Si ita est, immo quia ita est, vos qui christiani estis et arma
fertis, cogitate quid nunc vos oporteat facere. Ecce enim duo clerici,
quamdiu in perfidia persistentes opera diabolica sunt secuti, honorifice ab
eo qui pontifex Mediolanensis dicitur sunt habiti, cum vero eandem perfidiam
diabolicamque nequitiam decreverunt contemnere et Christum sequi,
tunc sunt capti, tunc in diro carcere trusi >> . Haec cum cives christiani
audissent, obstupefacti tantam perfidiam, cum magno clamore coeperunt
damnare, ad arma cucurrerunt et ad vindicandum tantum scelus contra
Widonem exire cooperunt. Christi vero famulus, timens ne ad fidei detrimentum
pro absentia Herlembaldi populus praemio aut timore corrumperetur,
eos praecessit in manu portans vexillum sanctae crucis. Wido autem,
spe nimiae multitudinis equitum, pugnaturus occurrit in ruribus Modicensibus,
milibus fere decem ab urbe distantibus. Vociferantibus itaque partibus
utrisque, infidelem aciem protinus tantus invasit timor, quatenus ei
nulla quidem remaneret spes fugiendi vel bellandi. Sed dantes statim obsides,
clericos spoponderunt captos quantocius se reddituros. Et sic in eodem
die reversi sunt gaudentes Deumque laudantes. Tertia enim die post
haec ad ecclesiam viri Dei vox insonuit dicens: << En iam veniunt rudes
martyres Christi >> , clerici scilicet qui fuerant capti. Quibus Christi
famulus
cum multis fidelibus illico occurrit obvius eosque deosculans cum magno
gaudio suscepit et excelsa voce Te Deum laudamus cum fratribus cantare
coepit illosque sic in ecclesiam introduxit. Quos tunc
p. 126
20. tos cruentosque. Coeperunt itaque Herlembaldum cohortari ut descenderet
et Christi adversarios cum eis prosterneret. Quibus nullo modo
adquiescens, nec descendit nec manus deposuit. Ipsi vero irruerunt protinus
in eos et sicut enim ante validissimum ventum fumus, sic ante eos omnis
illico infidelis evanuit populus. Widonem vero ante ianuas in equo reperiunt,
quem iuste fustigantes spoliant, atque eorum manus vix evadere
potuit, in cenaculum quoddam tractus potius quam delatus. Tot namque
ocius tunc apparuere pro veritate certantes, quasi eidem nulli essent in eadem
urbe resistentes. Magno igitur cum trophaeo ecclesiam intrantes,
Herlembaldum descendere faciunt, immo laeti valde sunt effecti eo quod
beatum Arialdum, quem credebant mortuum, reperiunt vivum. Quem ergo
tollentes in atrium ecclesiae quae dicitur Rozoni deveniunt, ibique protinus
tanta armatorum multitudo est congregata, quatenus inimicorum
non solum corpora prosternere, verum etiam ipsorum possent libere omnia
aedificia subruere. Ad quod namque patrandum dum anxie anhelarent,
Herlembaldus iam vexillum in manu tenens erectum, ait: << Oportet ut
domnum Arialdum inquiramus cuius domum evertere primitus debeamus >> .
Haec vero ut Christi martyr audierit, in locum unde a cunctis posset
audiri se iussit deferri, eoque, innuente manu, silentium factum est magnum.
<< Carissimi, - inquit - si in linguas verterentur nostra omnia
membra, nullo modo valerent Dei laudare magnalia vobis hodie caelitus
ostensa. Hodie enim, ut scitis, talis hora fuit, in qua nullus vestrum unum
saltem pro veritate valebat verbum proferre. Nunc autem nullus est qui vel
etiam contra vos, ut inspicitis, audeat mutire. Et quis vero est haec operatus,
p. 128
nisi Christus? Si igitur Dominus hodie cognovit famulos ad tuendum,
dignum est ut famuli noscant Dominum ad venerandum. Nam si inimici
Dei et nostri hodiernam noscerent sollemnitatem, quod egerunt nullatenus
essent conati. Nos vero et Dei scire sollemnitatem venerando et eius audire
praecepta obsequendo oportet. Ait enim: Diligite inimicos vestros, benefacite
his qui oderunt vos. Per ipsum ergo vos oro, ut nunc arma deponatis
mecumque ad beati Ambrosii sacrum corpus veniatis et ibi Deo grates debitas
pariter reddamus nostrosque aemulos diem hodiernum ducere letiferum
sinamus necnon pro ipsis Deum suppliciter exoremus. Nam a quibus
haec aguntur, alta celsituto adquiritur, quia de filiis hominum Dei filii, testante
Christo, efficiuntur >> . Haec enim illa multitudo dum audisset, alii videlicet
sapientiores, beatum Arialdum totum cruentum et seminecem
spectantes, pacem vitamque inimicorum poscere audientes, mirantes abstupescebant,
alii vero ferventiores spiritu his verbis nullo modo acquiescere
volebant. Verumtamen, licet diversi vellent diversa, cuncta tamen illico
sunt completa martyris verba.
21. Sequenti denique nocte iterum cum Widone congregata est pars
perversa dicens: << Non nos haec adversa omni modo deiciant. Popularis
enim turba cito mutatur et in diversas partes facile inclinatur. Certi quidem
sumus quod in urbe Arialdum extinguere nullo modo valemus. Tale
igitur aliud consilium nostra sagacitas reperiat, quod ipse nullatenus evadere
queat. Constituantur equidem per diversa urbis loca ex nobis viri
prudentes, pecunias a nobis sibi collatas habentes copiose, quas per populum
clam in noctibus tribuant, in diebus vero, omnibus omissis negotiis,
assidue conveniamus. Et hoc tam diu agamus, quousque, nimis multiplicati,
ipsum violenter ab urbe pellere valeamus. Quod cum fuerit factum, positis
undique insidiis, capiatur captusque illico necetur. Quae cuncta si non
impleverimus, pacem numquam habebimus. Quid multa? >> . Per dies enim
quindecim duo populorum conventicula sunt in urbe vehementia assidue
p. 130
habita, unum scilicet fidelium ad ecclesiam Rozoni, alterum vero in curia
pontificali. Crescebat autem nimis pars vesana pro pecunia sibi in noctibus
data. Qua vero nequiter crescente, fideles paulatim taedentes coeperunt
deficere. Quod perversa plebs cernens, coepit elata in beatum Arialdum
cum nimiis clamoribus irruendi facere impetum, quatenus eum ibi necaret
eiusque locum funditus desolaret. Erat enim Christi famulus inter adversa
tam fortis et constans, ut nullus e fratribus in die tribulationis inde auderet
aufugere nec quicquam asportare. Sed cum fremitum impiorum supervenientium
audirent, se ante altare prosternebant ibique mortem expectabant.
In uno enim horum dierum, cum iam clausis ostiis fratres ante altare
iacebant, mortem praestolantes, unus eorum rem, quam maxime diligebat,
latenter, aperto ostio, inde asportavit, eamque in domo cuiusdam civilis
amici commendavit protinusque rediit. Quod vir Dei ut audierit, fratrem
ad se accitum sic allocutus est: << Arnulfe - inquit -, nonne ecclesia haec
in eius honore et nomine dedicata est cui assidue dicimus: Sub tuum praesidium
confugimus, Dei genitrix? Et nonne legisti: Maledictus homo qui
spem suam ponit in homine? Et cur contra haec nunc agere praesumpsisti? >>
.
Qui pavens obmutuit. Ut autem tam idem quam ceteri amodo non
praesumerent talia, haec culpa acribus verberibus est protinus emendata.
In his namque diebus ibidem tam gravis confusio vehemensque perturbatio
erat, ut in hora constituta plerique fideles cibum capere desperarent,
mortem adfuturam illico expectantes. Sed licet impii frementes insanirent,
nullo modo facere audebant quod minabantur, quoniam totiens dolor in
eorum capita vertebatur quotiens contra Christi famulum surgere nitebantur.
Quapropter iniquum et publicum dant praeceptum, ut, donec Arialdus
in urbe maneret, quicumque clericorum publice mysterium celebraret
p. 132
vel tintinnabula sonaret, aut laicus quisquam qui haec in sua agere ecclesia
permitteret, non solum privaretur substantia, sed etiam vita. Haec vero
non solum alibi, verum etiam in ecclesia ubi idem manebat, prae nimio timore
iubente milite cuius ipsa iuris fuerat, servari coeperunt. Quod ipse
super omnia quae ei hactenus acciderant gravius existimans, ait: << Absit
ut
mei ultra sint participes et fratres, qui nefandas haereticorum observant
pro mortis timore institutiones >> . Qua de re etiam ipsis fratribus ignorantibus,
assumpto tantum comite uno nomine Syro, nocte clam urbe exiit et
ad sanctum Victorem ad Ulmum biduo cum ipso perlatuit. Denique hinc
Herlembaldus cum multis fidelibus militibus utrosque suscepit et Papiam
cum eis perrexit. Et parte quidem militum remissa, parte vero secum retenta,
per Padum navigio coeperunt descendere, quatenus Romam pergerent
et usque ad aliud tempus tantae irae cederent. In quo scilicet navigio
sub quodam capti sunt oppido et ex medio sodalium ineffabiliter moerentium
beatus Arialdus violenter solus est raptus et in arcem deductus. Ubi
dum solitam in oratione et sermone teneret constantiam, miratus miles qui
ipsum ceperat, ait: << Pontifex quippe Mediolanensis magnum quidem mihi
se daturum promisit praemium, si te caperem eique te darem. Namque
mihi ab eo est intimatum te esse haereticum, quod, ut cerno, omnino est
falsum >> . Denique eum cum omni domo sua venerabiliter habere coepit et
comitibus mestis Papiam iam reversis reddere festinavit. Post haec, scientes
loca undique obsessa, ad quoddam castrum fidelis Herlembaldi sunt
reversi. Tunc quidam fratres Canturienses ei mandarunt dicentes: << Nobis
p. 134
quidem hic pro nimia persecutione vivere non licet: nos vero ad te venire
iube, si placet >> . Quibus et ipse: << Quicumque - inquit - mecum
pro Christo
mori est paratus, venire ad me festinet. Qui autem nondum est, aliorsum
fugiens declinet >> . Haec, me praesente, dicta sunt. Post haec Herlembaldo
ceterisque qui secum aderant sic locutus est: << Ex hac - inquit -
terra exire nequimus, quia cum mortiferis insidiis omnes aditus obsessos
scimus. Et hic manere non possumus, quoniam populus vesanus hic me
persequi iam minatur et valde paveo ne insontes huius loci incolae sub hac
occasione devastentur. Quapropter necesse est ut aliud reperiamus consilium,
scilicet ut quaeramus quempiam fidelem virum qui me per dies aliquot
in suam occultet domum, quatenus interim aut populi furor deferveat
et in hac terra me vivere liceat, vel custodiae in insidiis ubique positae me
desistant quaerere pro nimia securitate: et sic me hinc forte licebit exire >>
.
Qui responderunt dicentes: << Quae autem dicis cunctis placent, si inveniretur
qui hoc fideliter faceret >> . Et ille: << Est - inquit - loco huic
quidam
presbyter vicinus, nuper ex Ierusolima regressus, qui hactenus mihi credere
satis est visus, per quem, si placet, mittatur et super hac re diligenter inquiratur
>> .
Omnibus itaque volentibus, per nefandum presbyterum tunc
missum est. Et post haec ecclesiam ingressus ipse est, in qua, quoniam in
vigilia sancti Ioannis Baptistae erat, a mane usque ad horam quasi nonam
in oratione permansit indeficiens. Et ecce detestandus presbyter veniens
secrete diligenterque inquiritur si locum haberet aptum ad ipsum per tres
saltem menses occultandum. Qui cum promitteret se iuxta ecclesiam locum
sic habere secretum, ut in eo quempiam per multos annos tenere valeret
celatum, media tandem nocte, libatis osculis cum gemitibus et lacrimis
multis, usque ad portam cum ambobus processimus. Nam ipsum multum
deprecati sumus ut unum, quem ex nobis vellet, in suum obsequium
sumens duceret. Quibus et ipse: << Nequaquam - inquit -, quoniam, si
una duo sunt, loquuntur et loquentes audiuntur >> . Quis enim fari potest
p. 136
quanta bona tunc Herlembaldus presbytero promisit, si ipse Christi famulum
tractaret bene, et quanta mala, si male? Moerentes igitur utrosque abire
permisimus, mane vero ad urbem devenimus. Presbyter ergo nequam,
mox ut in suo conclavi illum concluserat, diabolico tractus spiritu, malo
Widoni nuntiare festinavit dicens: << Quid vis mihi dare? Et ego tibi tradam
Arialdum sine turba, sine Herlembaldo, immo absque viro aliquo >> . Cui
ille,
laetus nimis effectus, magnum praemium illico cum securitate promisit,
si ipse quod promittebat impleret. Tunc sibi quam plures dari petiit milites,
quos sumptos inter duas macerias ab habitatione secessas nocte constituit
dicens: << Unus - inquit - ex vobis tantummodo in media iaceat via
scuto coopertus: hunc enim, cum venero, percutiam calciamento. Tunc
vos omnes velociter surgite et tam me quam ipsum capite. Ne forte quidem
super alium surgatis incaute, vobis hoc fore signum scitote >> . Et post
haec in his verbis ad virum Dei ingressus est: << Domne - inquit - Arialde,
necesse est ut hinc velociter discedamus et ad castrum de quo te suscepi
revertamur, quoniam te hic esse omnibus notum est. Nam si hic moram
fecerimus, cras procul dubio capiemur >> . Cui vir Dei: << Tibi -
inquit -
via est nota: praecede ergo et ego sequar te >> . Traditore igitur praecedente,
ad milites venerunt utrique, et ex calciamento facto condicto signo, omnes
pariter in Dei virum irruunt eumque capiunt captumque stricte vinciunt et
vinctum iumento superimponunt ac tacite conciteque contra Lacum Maiorem
festinant pergere. Hoc enim ante horam diei tertiam, in quo vigilia
sancti Petri celebratur, per totum Mediolanum est divulgatum. Unde factum
p. 138
est ut ubique esset luctus et lamentum piorum, atque e contra vesana
exultatio reproborum. Quod ego audiens, tumultuosam et confusam protinus
reliqui urbem eumque prosecutus sum. Die igitur eodem nocteque sequenti
festine properans, die altero ad praefatum, iam sole oriente, perveni
lacum. Supra cuius enim dum incederem litus et Stationi, ubi parentela
mali Widonis habitabat, essem propinquus, obvius habui virum nomine
Martinum, qui se dicebat fore presbyterum. Hic me interrogavit unde essem
quove pergerem. Cui ego, ut veritatem securius ab eo inquirerem, ex
parte mentitus sum dicens: << Ex illa plebe sum et compares mei huc me direxerunt,
ut manifeste valeant scire utrum verum sit quod apud nos de
Arialdo clericorum inimico noviter insonuit, scilicet quod extinctus sit et si
eis super hoc pleniter laetandum sit >> . At ille: << Revertere -
inquit - mecum
et, cum ad ecclesiam, quam paululum post te reliquisti, redieris, optime
de hoc instructus eris >> . Et tunc mihi secum revertenti ait: <<
Hesterna
namque die vox laetifera nostro insonuit loco dicens: "Arialdus, clericorum
adversarius, vinctus habetur in nave et in ripa laci". Ad quem illico
cum multis aliis decurri et, arrepto palo optime acuto manuque erecta, in
pectore eius illum infigere volui, sed enim non sum permissus. Missi sunt
quidem quinque protinus viri a domina nepte archiepiscopi, de quorum
ferocitate ipsa non dubitabat, qui eum a militibus dividerent et in locum
quo ipsa eis iusserat ducerent. Quod sine more completum est. Et in tantam
illico est ductus solitudinem, ut vix ibi sit aliquando accessus hominum
et tantummodo navigantium, sed silvestrium solummodo habitatio
bestiarum. Quid te verbis longius protraham? Ibi cadaver eius sine auribus,
p. 140
sine naribus, sine oculis, sine dextera manu, sine membro genitali esse
fecerunt. Si absque omnibus his membris aliquando quemquam vidisti
vivere, hunc esse mortuum noli credere. Nam sero nullo modo quiescere
quiverim, donec ii qui in eum haec patrarunt sic me securum fecerunt,
quatenus ultra non sit unde mea iam mens dubitare possit. Tu vero ad tuos
revertere haec eis intimans eosque redde securos laetosque >> . Et post
haec
ab alterutro divisi sumus et, donec ecclesiam est ingressus, me redire finxi;
postea vero, nolens verbis confidere perfidi, regressus sum ad iter quod reliqueram.
Cum autem in iam praefatum ingrederer vicum, iuxta viam repperi
ecclesiam in honorem sancti Petri dedicatam, ad quam tunc clericorum
laicorumque multitudo cum processione exibat. Ibi quidem seorsum
duas inveni mulieres, de his quae acciderant, conferentes et plorantes.
Quibus appropinquans, inquisivi quid haberent et cur flerent. Quarum
una ait: << Vere tu ex illo es ordine qui, cum deberet suis bonis dictis
factisque
omnes levare in caelum, e contra malis exemplis cunctos praecipitat
in infernum. In hoc enim loco, machinante tuo ordine perverso, in his diebus
tantum est perpetratum scelus, quatenus pro hoc omnes Deus in abyssum
demergat anxie expectemus, et tu dicis cur flemus? >> . Videns igitur
mulierum fidem, ipsis quod discipulus essem illius de quo flebant intimavi
easque, si vera essent quae a praedicto audieram viro inquisivi. Quae statim
factae apud me nimis gratae, omnia testantur esse vera, praeter hoc
quod de eius morte adhuc erant incertae. Viam itaque mihi contra praefatam
tendentem solitudinem ostendunt multumque deposcunt ut, revertens,
eas facerem sciolas unde eis adhuc inerat dubietas. Verum ingentium
praepeditus obstaculis saxorum, illuc accedere eundo per terram nequivi
p. 142
quique per navem illuc me transferre auderet reperire non potui, ideoque,
praeter quae dicta sunt, pleniter de illo tunc scire non valui. Porro, secundum
quod postea diligenter scrutatus sum, qualiter quibusque ex hac vita
verbis migraverit, diligentibus Deum fore gratum credo, si id breviter intimavero.
\*
22. A loco igitur quo captus est, psalmodiam decantavit. Ad Stationem
enim a militibus, ut praedictum est, divisus et quinque ferocibus servulis
est traditus, qui cum ipsum ducerent ad mortem, allocuti sunt dicentes:
<< Arialde, cur non recordaris ut neges quae hucusque dixisti et profitearis
dominum nostrum esse verum pontificem? Nam, si hoc faceres, forte
adhuc vivere posses >> . At ille: << Absit - inquit - ut coronam,
quam verum
dicendo in mea adquisivi vita, in fine mentiendo amittam. Nam me
utrum nunc ducatis ad mortem ignoro, quod si facitis, scitote vestro domino
meam mortem valde nocituram non solum in futura vita, sed etiam in
praesenti >> . Et illi: <<Videsne - inquiunt - illum magnum mortem?
Si
ipse profecto esset aureus et tuus totumque dares, ultra nullo modo viveres >>
.
Ille autem, haec audiens, se erexit et hymnum sanctorum apostolorum
Petri et Pauli alta voce decantare coepit. Quo finito, ad solitudinem
ad quam tendebant pervenerunt. Quem tollentes de nave, supra quoddam
saxum vinctum posuerunt ad sedendum. Seorsum denique paululum remoti,
haec dicere coeperunt ad invicem: << Quid faciemus? Si tantum occiderimus
virum, nostrae animae nullum ultra poterunt adipisci remedium,
et hoc si non fecerimus, nihilominus moriemur >> . In his enim dum haesitarent,
aspexerunt naviculam concite venientem duosque homines deferentem.
Et aiunt ad invicem: << Hos expectemus: hi forsitan boni nuntii baiuli
sunt >> . Praedicta vero mali Widonis neptis, quae exhinc Iezabel et Herodias
est nuncupata, postquam quinque ad Dei famulum necandum direxerat
p. 144
servulos, duos clericos, quos in eius mortem praecipue inhiare cognoverat,
ad se vocatos, sic allocuta est: << Assumptis gladiis vestrum persequimini
velociter inimicum, ne forte ceteros seducat et ulterius vivat >> . Hi vero
erant qui cum nave tunc veniebant. Qui cum ad ceteros venissent,
egressi de nave dicunt: << Ubi autem est Arialdus? >> . Qui responderunt
dicentes:
<< Mortuus est >> . At illi: << Nobis - inquiunt - iussum est
videre illum
sive vivum sive mortuum >> . Et aspicientes viderunt illum eminus vinctum
sedentem super saxum, in quem sic anxie irruunt, quomodo leonum
catuli super praedam famelici. Evaginatis igitur gladiis, ipsius unus unam,
alter vero auriculam arripit alteram, dicentes: << Dic, furcifer, si dominus
noster verus est archiepiscopus >> . Qui respondit: << Non est nec
fuit umquam,
quia opus archiepiscopi in ipso nec est nunc nec fuit umquam >> .
Tunc immites eius utrasque amputant aures. At ille, oculis in caelum elevatis,
ait: << Gratias tibi ago, Christe, qui me hodie inter tuos martyres dignatus
es connumerare >> . Interrogatur denique iterum si Wido verus esset
archiepiscopus. Qui, solitam constantiam animi tenens, ait: << Non est >>
.
Quapropter nasus ipsius protinus cum labio superno est abscissus. Deinde
ambo oculi sunt effossi. Postea vero dexteram detruncant manum dicentes:
<< Haec est quae faciebat epistulas Romam directas >> . Dehinc radicitus
membrum amputant genitale, dicentes: << Praedicator castitatis eatenus fuisti:
exhinc et tu castus eris >> . Postea vero desub gutture linguam extrahunt
dicentes: << Modo sileat quae clericorum familias conturbavit et dispersit
>> .
Et sic illa sancta anima carne est soluta, corpus vero ibi quoquo modo terrae
traditum est. Coeperunt denique illic post haec luminaria praeclara per
noctes piscatoribus apparere. Quod ut impia Iezabel audivit, protinus in
aliam insulam eum nocte transferri iussit. Sed cum eadem lux ibidem similiter
p. 146
crebro appareret, in locum tertium eundem asportari facit. Videns igitur
quod non posset sanctum occultare corpus nec sub terra neque super
terram, quia illud ubique lux eximia comitabatur, irata valde fecit saxa ingentia
circa ipsum innecti et in profundum laci dimergi. Verumtamen ibi,
ubi est proiectum, tanta est aquae altitudo, sicut didici a viris illius loci,
ut
vix fune centum cubitorum quisquam possit fundum attingere. Nam idem
lacus pro sui magnitudine Maior nuncupatur et plus quinquaginta milibus
in longum extenditur. In quo tam innumerabiles procul dubio immanesque
sunt pisces, ut per tres menses facile devorarent quot in eadem parrochia
sunt pecudes. Verum quia omnia haec occulte fuerunt peracta, de
illo haesitatio et altercatio ubique erat non parva: alii dicebant quod esset
mortuus, alii quod in vinculis clam detineretur. In cuius amorem tunc sic
omnis populus est accensus, ut cuncti se sub iureiurando constringerent,
quatenus illum aut habituri essent vivum sive mortuum, aut pro ipso ad
mortem usque certaturi. Sed Deus omnipotens, cuius causam ipse patefecerat,
nec illum passus est a pisce contaminari nec in laci profundo occulte
morari.
23. Transactis namque mensibus decem, quidam vir fidelis, nomine
Algisius, per urbem coepit anxie discurrere dicens: << Nuper in die inventionis
sanctae crucis, mei causa negotii, iuxta litus transibam laci Maioris.
Et ecce aquila eadem supervolitabat litora, cetera expellens volucria. Quod
ut viderunt pastores qui ibi pascebant suas pecudes, illuc festine coeperunt
currere, cum quibus cucurri et ego. Et ecce beatissimus Arialdus, ex aqua
proiectus, ibi integer, praeter octo membra quae ei erant cum ferro amputata,
iacebat, mirifice candidus. Quem ego videns, optime illico agnovi hisque
qui aderant lacrimabiliter omnibus dixi: "Videte - inquam - ut hic
salvus sit, quia iste est beatus Arialdus, quem maestus universus quaerit
populus". Dum enim ibi aliquantulum moraremur, subito de arce Arona
p. 148
missi sunt servi qui inde nos eiecerunt et in quandam quae ibi erat foveam
leniter humaverunt >> . Hoc ego, qui haec scripsi, dum audissem, sumpto
comite, illuc perrexi concite. Repertosque pastores utrumnam vera essent
quae audieram diligenter cauteque inquisivi, qui cuncta esse procul dubio
vera respondentes asseruerunt. Et ego: << Si vera sunt - inquam -, ubi ergo
est ille? >> . At illi: << Ecce - inquiunt - locus ubi nobis videntibus
sero
est positus, mane vero revertentes locum quidem invenimus, de eo autem
nihil. Hoc tantum putamus, quod nocte eadem sursum delatus sit in arcem >>
.
His auditis, velociter reversus, Herlembaldo viro prudenti quaeque,
ut audieram, per ordinem cuncta narravi. Qui festine, omnibus convocatis
civibus, iam in appetitu martyris, quem patefactum audierant, vehementer
inhiantibus, ex illis viros elegit atque ad sanctum requirendum corpus direxit.
Qui post biduum reversi, professi sunt hostes veritatis dixisse: << Mori
potius parati sumus, quam quod quaeritis reddere corpus >> . Hoc autem
ideo dicebant, quia idem dissipare temptarant. Nam nocte qua ad se illud
detulerant, cernentes eius integritatem et decorem, dixerunt ad invicem:
<< Si enim hic fuerit quaesitus et ab omni populo tam decorus inspectus,
semper quidem ipse erit in laude, nos vero in obbrobrio. Quapropter cutem
cum capillis de eius radamus capite, pellem vero corporis albescentem
ferreis dilaceremus ungulis, pedes abscidamus utrosque et in furno denique
nimis candente illum aduramus, quatenus, si ad eum videndum missum
fuerit, horridus et ignotus potius respuatur quam quaeratur >> . Verum,
licet haec diabolica machinamenta in eo cuncta complessent, in deteriorem
quam putarent ignominiam ceciderunt, quia non missum est ad videndum,
sed petendum. Nam, auditis nuntiis, tintinnabulis tubisque concisius sonantibus,
omnis civitas in unum convenit. Tunc dixit Herlembaldus:
<< Quoniam inimici Dei et nostri gratis sanctum nolunt reddere corpus, decet
ut ab eis per nos violenter auferatur. Sed, quia res quam prosequimur,
p. 150
Dei creditur et dicitur esse, volo ut illuc iuste et cum ipsius incedamus honore.
Non enim cum raptu et pauperum detrimento innocentium pergamus,
sed nobiscum feramus unde vivere debeamus. Discurrant itaque nuntii
circumquaque velociter, qui omnes ad bella aptos nobiscum cum armis
rusticosque huc venire hortentur cum plaustris, quatenus illi nobiscum pugnent,
isti vero nostra arma et victus deportent >> . Congregata igitur post
paululum tanta sunt carra, ut per septem fere milia vix posset per publicam
et communem viam turba pedestris vel equestris incedere. Confluebat
autem undique, quasi harena maris, multitudo innumerabilis, arma ferens
et victus supra dorsum famulorum sive iumentorum. Et sic incedentes, secundo
tandem die ad vesperum reperimus pratum, quarto fere miliario a
loco quo incedebamus distans, bene humectum amplumque, ibique, quia
ad hoc aptum erat, castra metati sumus. Hinc Herlembaldus, vir prudens,
iterum delegavit blandeque sanctum corpus quaesivit. Perterriti itaque hostes
a sonitu pavendo frementis multitudinis super se venientis, prohibere
quod petebatur ultra non ausi sunt. Et ecce, die altero illucescente, vox
laetifera per castra insonuit dicens: << In litore quidem Ticini directum
est
in navem corpus beati Arialdi >> . His auditis, certatim omnes arripuerunt
cursum. Ille namque habebatur tunc beatior, qui ad currendum erat
promptior. Eo igitur levato in feretrum, cum tanta gloria et laude reverti
coepimus, ut eas nullo modo exprimere possem, etiam si vocem linguamque
p. 152
ferream haberem. Nam de castellis, quibus se concluserant pro civium
timore, exibant senum, iuvenum atque mulierum infinitae multitudines,
cruces cerosque atque situlas aqua plenas, ut potarent aestuantes, deferentes,
et unusquisque, prout valebat, voce excelsa immensas Deo gratias reddebat.
Tintinnabula quippe personabant undique. Arbores namque quam
plurimi scandebant, ut ipsum saltem videre possent. At, ubi Mediolano
propinquavimus, totam paene urbem obviam habuimus, matronas nobiles
et ignobiles, cereos innumerabiles deferentes, infantes et senes omnesque
Deo laudem dantes. Etiam ipsos, quos in vita sua habuit aemulos, scilicet
clericos, invenimus paratos non officium cantantes mortuorum sed, ut decebat,
martyrum. Et sic in sancto die ascensionis Domini posuimus illum
in medio ecclesiae sancti Ambrosii. Tunc nobilis Herlembaldus, in loco
eminenti progressus, haec omnibus audientibus est locutus: << Videtis -
inquit -,
dilectissimi, quantum valet fides quam inter nos per decem annos
docuit beatus Arialdus. Certe, ut videtis, ipsa eum servavit defunctum incolumem
in profundo laci, inter innumerabiles immanesque pisces per decem
menses. Haec autem coram vobis ipsum per decem hos dies aestivos
conservet, videlicet usque ad sanctum diem pentecosten, quatenus de longinquo
et proximo sexus diversae aetatis uterque huc venire et nostram fidem
nostrorumque impietatem aemulorum evidenter possit contemplari >> .
Clamabant tunc, nobis audientibus, ad illum daemonia dicentia: << Quid
contra nos latras? Non potes tantum latrare, ut te non faciamus interimere
sicut tuum fecimus socium et ut pingues et iniqui episcopi, abbates et presbyteri
non sint nostri >> . In his quidem diebus eodem undique veniebat
maxima multitudo, plurima munera offerens corpori sancto, quibus ad
eum intuendum fas erat per dies, per noctes vero clericorum monachorumque
veniebat maxima multitudo easque pervigiles ducebant psallendo.
24. In una autem harum noctium, timens valde ne forte ad obbrobrium
Christi servorumque ipsius ibi per aestivum tempus diu permanens foeteret,
assumpto lumine, paucis admodum vigilantibus, ad ipsum accessi et
reperto foramine quod eius germanus ipsi sub ascella fecerat ut sciret qualiter
illius haberentur interiora, intus prospexi, et ecce eius exta ut nix
p. 154
erant candida, iecur vero aereum habebat colorem. Quae cum intromissis
duobus digitis tetigissem et confricassem eosque retractos naribus apposuissem,
testor veritatem quae Deus est: tantam talemque odoris fragrantiam
ex ipsis digitis emanare sensi, qualem quantamve numquam me alibi
sensisse reminiscor. Et sicut mea conscientia tunc testabatur et nunc testatur,
si ipsi digiti gladii bis acuti acumen habuissent, nares absque vulnere
nullo modo evaderent. Quia odoris suavitas tam erat delectabilis, ut nares
valentiores essent odoriferos digitos intra se ad trahendum, quam brachii
virtus ad retrahendum. Nam quam plures dies, ut diu delectarer tanto
odore, eos ab omni custodivi liquore.
25. Congregata igitur est iterum in die sancto pentecosten tanta virorum
ac mulierum diversae aetatis multitudo de proximo et longinquo, ut
numquam se una tantam vidisse etiam senes dicerent, et sic cum magna
gloria laudeque ineffabili ad monasterium delatus est sancti Celsi. Ibi namque
in locum mirabiliter aptum traditus est sepulturae. Siquidem ex una
parte habet ecclesiam in qua sancti Celsi venerabile nunc adoratur corpus,
ex altera vero ecclesiam ubi quondam, ut fertur, diu sanctus perlatuit Nazarius.
Exhinc quippe ibi a multis fidelibus adoratur et colitur, ab infidelibus
autem nec Christus universorum dominus nec Arialdus ipsius famulus.
p. 156
26. Decem igitur annos beatus levita et martyr Arialdus duxit pro Christi
lege viriliter certando; decem membra idem post haec per manus obtulit
iniquorum, octo cum occideretur, duo ne agnosceretur; decem vero
menses in profundo laci incolumis iacuit; decem autem milia illum nobis
proximiorem lacus proiecit quam acceperit. Per dies enim decem aestivos
ipsum in ecclesia sancti Ambrosii, videntibus cunctis, Christus conservavit
eique post haec decimo anno Herlembaldum fidelem socium associavit, ut
veraciter credo, in regno caelorum, peremptum scilicet per eorundem manus
iniquorum. In quo decimo anno haec scripta sunt ad laudem Christi
eiusque famuli Arialdi. Passus ergo est beatus levita et martyr Christi
Arialdus quinto kalendas Iulii, anno ab incarnatione Domini millesimo
sexagesimo sexto, praesidente sedi apostolicae secundo papa Alexandro,
p. 158
regnante domino nostro Iesu Christo cum Patre et Spiritu sancto per omnia
saecula saeculorum. Amen.
home || autori per secolo: XI XII XIII || el. alfabetico || per generi || testi in prosa || testi in poesia ||