UNIVERSTÀ DI MILANO
UNIVERSTÀ DI NAPOLI FEDERICO II
UNIVERSITÀ DI PALERMO
UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA)
UNIVERSITÀ DI VERONA

ALIM - Archivio della latinità italiana del Medioevo

Andreas Strumensis, Epistolae

p. 162

Syro, venerando et fideli sacerdoti, Andreas

Legente me olim ea quae cum socio Herimberto de venerabili Arialdo
scripsisti, reperi vos multa praeterisse quae dici oporteret. Unde factum
est ut, iubente beatae memoriae Rodulfo patre, cuius anima iam cum Christo
gaudet, multa tam de his quae omisistis quam quae dixistis, exprimere
conatus sim. Quae ad te mittens obsecro per caritatem, ut diligenter inspicias
et, si vera sunt, testimonium feras. Nam sicut ipsum habui, ut haec facerem,
praeceptorem, sic te habere volo ut vera sint assertorem. Quatenus,
si iure pro inculto sermone eius putredinis et vermis qui composuit contemnitur,
pro reverentia duorum sanctorum sacerdotum, unius praecipientis,
alterius asserentis, suscipiatur. Tu enim tanto tempore eius esse frater
familiaris meruisti, ut paene quicquid de eo dixerim, proprio intuitu inspiceres,
immo, quia sacerdos es, mentiri non vales ideoque digne iusteque te
elegi fore testem huius rei.

p. 164

Presbyter Syrus Andreae, Christi famulo

Miror, carissime, quod de illis requiras rebus unum testem, quas testari
possunt non solum multa millia fidelium, sed etiam infidelium. Et si nullus
superesset alius qui harum rerum existere posset testis idoneus, quis
tam vecors inveniretur, qui diceret te scripsisse falsa, si sciret te ideo reliquisse
saeculum ut non solum a verbis vacares mendacibus, sed etiam ab
otiosis? Praesertim cum non civilia monasteria et dissoluta petisti, sed famosum
et celebre Vallumbrosae coenobium, itinere dierum quinque a naturali
solo semotum. Porro de obitu eius clam peracto, quis te certior existit,
qui pro hoc mortis periculo ter te dedisti? Etenim semel utcumque incaptus
evasisti. Alia vero vice, quia dicebatur quod in Travallia arce inexpugnabili
occulte detineretur, eius desiderio accensus, longo itinere confecto,
multis montibus transitis, te ante eiusdem portas obtulisti, in quam
quia inspicere es ausus, quis esses cognitus ideoque captus atque in altissimam
eiusdem turrem deductus per foramen cum funibus, in ipsius es depositus
profundum, quod magis videbatur esse sepulchrum quam habitaculum.
Nam lectuli fulcrum erat coenum, capitale saxum. Nec enim ibi
erat unde digestio occultaretur nec desuper tectum a quo pluvia pelleretur.
Ibi quippe pro nimio horrore vultus tuus et stomachus sic elanguit et
emarcuit, ut cibum per funes tibi dimissum gustare minime posses. Ideoque
nocte media te subtraxerunt et sic semivivum dimiserunt. Altera autem
vice lacum transfretasti, iterum cognitus et captus, donec te praetio
non emisti, evadere nullo modo potuisti. Quae cum ita sint, quis tam crudelis
erit et durus, ut tuis sermonibus existat incredulus? Verumtamen, licet
multum laeter super cuncta quae dixisti, quia sunt vera et aedificationi

p. 166

utilia, tamen valde doleo quia omisisti praecipua tibi notissima, et cur hoc
feceris sic admiror, ut velim ex his aliquantula coram te prodere et quare
dimiseris addiscere. Ante quippe quam introisset Arialdus Mediolanum ad
praedicandum, publice ad Varensem plebem clericorum multitudinem
convocavit eisque sub quibus essent erroribus indicavit et ut ab eis recederent
benigne admonuit. Qui eius verba spreverunt dicentes: << Nobis enim
ideo haec loqueris, quia ineruditos cognoscis. Ceterum, si doctor haberi
vis credibilis, vade et in urbe haec loqui noli timere. Quod si agere ausus
fueris, quae dicis credenda comprobabis >> . Et tunc urbem ingressus et populum,
sicut tu dixisti, est allocutus. Nam in ipso exordio suae praedicationis
tam diu cum aliquantis fidelibus per venerabilia loca sanctorum flagitans
suffragia nudis incessit pedibus, donec sic intumescerent, ut super
eos nullo modo existere posset. Duo denique sapientissimi clerici, audita
eius fama, de longinquis regionibus ad eum venerunt, ut cognoscerent
quomodo ipse scientia polleret. Quorum unus ei se in altercatione obtulit
et a mane usque ad horam fere nonam, altero penitus silente, utcumque
restitit. Et tunc sic est devictus, ut nec quid insolubile obicere nec posset
obiecta exsolvere. Alium vero, quia nimis eruditum repperit, die eodem
devincere non potuit, sed in altero prostravit. Quos, licet devictos, quia
valde doctos invenit, multum dilexit eisque omnem benigne humanitatem
impendit et sic tandem abire permisit. Accidit enim ut semel transiret per
plateam quandam iuxta domum pontificalem sitam. Aliquantos autem viros
quos ibi repperit admonere coepit. Erant enim tunc Wido et ordinarii
multique alii clerici in eadem domo pariter congregati. Quod cum audissent,
sapientiorem omnibus elegerunt eumque ad ipsum direxerunt, quatenus

p. 168

ei resisteret et quae dicebat fore vana diceret. Nam in paucis sic protinus
verbis conclusus est, ut retro turpiter rediret velociter. Quem cum sui
interrogassent quid egisset, ait: << Scitote aut ipsum non esse hominem aut
alterum fore qui ab eius loquitur ore >> . Haec omnia, quamvis non interfuisti,
Bonovisino narrante pleniter didicisti. Illud praeterea famosissimum
zelum quo haereticum quendam ab altari reppulit, cur non dixisti? Timuisti
forsitan ne in eo aliqui scandalizarentur? Scito, carissime, quia dicta
factaque Arialdi, immo et Christi, incredulis et perversis plena scandalis,
piis vero fomenta sunt ardoris et lucis. Ea igitur istis pandamus, de illis vero
Salvatorem dicere audiamus: Sinite - inquit - eos, quia caeci sunt et
duces caecorum.
Transeunte ergo per maiorem ecclesiam cum fratribus
Arialdo Christi famulo, audivit quod in eadem hora quidam adulter et simoniacus
ad quoddam ipsius basilicae altare accesserat, ut se simularet ibi
canere missam. << Eamus - inquit - illuc >> . Ad quem cum pervenisset, ait:
<< Cum enim tu sis talis, quali ecclesiae valvae patere minime deberent, cur
sanctum altare praesumis pollutus contingere, et illa mysteria agere, quae
solummodo innocuis et castis sunt commissa, te fingere? Aufer te hinc
quantocius, putride! >> . Qui cum inde se non amoveret, vir Dei manum ad
planetam misit eamque ab eius tergo extraxit et ipsum ab altari expulit.
Erant enim tunc in circuitu eiusdem ecclesiae causa negotiandi tam civiles
viri quam suburbani pariter congregati. Qui exiit et per forum querimoniam
fecit. Commoto itaque populo dimissisque negotiis ac fustibus elevatis,
per ostia irruunt ut ipsum quaerant et perimant. Ipse vero, sciens quae
ventura erant, non fugerat sed gradum ascenderat ibique populum expectabat.
Videntes ergo eum in gradu stantem sacraque manu innuentem, omnes
deponebant fustes et se ad audiendum parabant super ipsos innitentes.

p. 170

Facto denique silentio magno, praedicationem sic mellifluam composuit,
ut corda quae fuerant commota et conturbata per falsi verba sacerdotis,
operante et instigante adversario, sedarentur et dulcorarentur per verba
veri Christi famuli, operante et flante Spiritu sancto. Et ora quae intrando
vesane proclamaverant: << Moriatur, moriatur! >> , exeundo dicebant orando:
<< Faciat te Christus per multa tempora vivere, qui huic loco te pro nostra
salute est dignatus dirigere >> . Quis enim laicorum, suam in coniugio habens
consanguineam, audebat ecclesiam ingredi, in qua morabatur Arialdus
famulus Christi? Nam tales ex ea personas pro hoc pepulit, ut non solum
fecisse sed etiam aestimasse obstupendum sit. Monachos autem consortium
simoniacorum abbatum falsorumque fratrum fugientes benigne
suscipiebat. Sed numquid eorum aliquis in eius praesentia erat ausus vacare,
quatenus aut non legeret vel non oraret aut aliquid non ageret? Nam si
interdum in eius vacarent absentia, sic pavide, illum sentientes venire, ad
praedicta recurrebant opera, quemadmodum solent in scholis pueri vacantes
ad lectionem recurrere, magistrum sentientes venire. Quis enim, dum
praedicaret, in eodem loco muttire audebat? Nam, qualiscumque persona
esset, illico audiebat: << Sive tu tacebis, sive ego. Quia scriptum est: Nolite
mittere margaritas vestras ante porcos
>> . Sed licet tam severus esset contra
delinquentes, quis mitior erat in suscipiendo paenitentes? Cum enim viri,
qui dicebantur presbyteri, in adulterio deprehenderentur et a facie populi
persequentis locus eis tutus minime pateret alibi, ad ipsum confugiebant.
Quos, si pure confessos cerneret, protinus eos in omnibus omnino locis,
excepto altaris officio, suos faciebat participes, nec deinceps apparebat
quisquam qui dicere contra eos praesumeret quicquam. Die vero parasceve

p. 172

in cubiculo clauso nudus confitebatur coramceteris fratribus quicquid
a cunabulis deliquerat, et pro culpa unaquaque se faciebat verberari acerrime.
Nemo enim id facere cogebatur invitus, sed permittebatur si quisquam
hoc agere vellet spontaneus. Haec quia tibi sunt nota et aedificationi utilia,
cur omisisti obsecro ne sileas, sed mihi, super hoc nimis admiranti,
prodas.

Andreas

Aestimas, venerande Syre, aestimas me dixisse quicquid me contigerit
de beato Arialdo scisse? Audi adhuc qualia tria praetermisi, ut ex his intellegas
me multa alia evidenter de eo cognovisse et scienter omisisse. Perrexerat
enim aliquando invitatus ad ecclesiam Cumanae civitatis, ut pacificaret
dissidentes clericos ipsius urbis. Erat quippe tunc tempus quadragesimale.
Cumque ad unum altare convenissemus ut officium vespertinale
persolveremus, unum quid, non recordor modo utrum fuisset de antiphonis
vel responsoriis, sic elapsum est ab omnium memoria, ut penitus inveniri
nequiverit. Salubri igitur consilio reperto, signum salutare sibi in fronte
impressit, iuxta altare se prostravit, rem perditam a Domino petiit.
Quam sic protinus invenit ac si in loco quo posuit oculum id quod petebatur
haberetur descriptum. Aliud vero signum factum est dum illum, ex
aqua laci proiectum, ad urbem duceremus. Erat enim in quodam vico quidam
rusticus, per multa tempora morbo paralisi dissolutus. Qui cum audisset
quod Christi martyr per viam duceretur, fidem habens firmam, in
eandem fecit se viam ferri ibique dimitti. Transeunte itaque turba quae feretrum
praecedebat, martyrem infirmus expectabat. Ad quem cum pervenissent
qui ipsum portabant, ab infirmo eodem obnixe rogati, perstiterunt,
eum coram ipso deposuerunt. Et nescio utrum ex solo visu an tactu, sanitati

p. 174

sic est protinus redditus, ut qui vix aliorum manibus deferri valebat,
statim suis firmiter incederet plantis. Nam ego tunc aderam inter subsequentem
turbam. Sed cum audissem hoc, tam fortiter firmavi gressum, ut,
veniens ante feretrum, virumque inspicerem firmiter incedentem Deumque
laudantem. Tertium vero quod narro miraculum non quidem egomet
vidi, sed quadam persona valde fideli narrante didici. Erant aliquanti viri
ad Portam Ticinensem simul congregati. Coeperunt itaque confabulationem
habere tam de Arialdo Christi famulo quamque de his qui eius venerandum
adorabant sepulchrum. Tum unus, superbo malignoque spiritu afflatus,
tale execrandum protulit verbum: << Maius - inquit - desiderium
est mihi super ipsum mingere, quam illum adorare >> . Quem tam saevus internorum
viscerum illico dolor adprehendit, ut neque quiescere neque
mingere ei licuerit, donec, nimio dolore cogente pariterque aliquorum
cohortatione virorum consiliante, munus ad beati Arialdi sepulchrum obtulerit
ibique adoraverit. Et sic pristinam sospitatem adeptus est humiliatus,
quam iuste amiserat superbus. Si enim bona omnia, quae de eo noverim,
scribere vellem, prius dies et charta deficeret quam sermo. Verum,
quia tanta de eo scripta sunt, in quibus satis potest dinosci quis vel unde
fuerit quidve docuerit vel quid pro Christo perpessus sit, metam igitur ponamus
Deumque trinum et unum benedicamus, cui sit honor et gloria in
saecula saeculorum. Amen. Amen. Amen. o Christo.


home ||  autori per secolo: XI XII XIII ||  el. alfabetico || per generi ||  testi in prosa ||  testi in poesia ||