|
UNIVERSITÀ DI MILANO |
ALIM
- Archivio della latinità italiana del Medioevo
IOHANNES LAUDENSIS (attr.),
Bilogus
p. 332
INCIPIT LIBER QUI DICITUR BILOGUS EX SALOMONIS FONTE IN POEMATE
DERIVATUS. INCIPIT PROLOGUS.
Domino P., uenerabili episcopo, Iohannes, monachici habitus uir devotus:
optatissimam in Christo salutem.
Licet, pater carissime, in rebus utilibus proferendis peritiae me inopia
litteralis angustet, solumque silentium linguae meae inter doctiloquos imperet,
affectus tamen adipiscendae sapientiae, et ea quae ignoro discere et
ea quae didici ruminare et ruminata in cordis mei pera perpetuo retinere
compellit. Hactinus uero desiderii cupido iamdiu ad amplectendam Salomonici
libri sapientiam animum meum prae ceteris excitauit, quia priscos
sacri uerbi doctores eiusdem uiri doctrinam plurimum admirari et admirando
comitari cognoui. Quod aliter me posse facere nullatenus estimaui, nisi ut
quasi ex aliquo mei exercitii glutino et illius fabricae praeclaro bitumine
summae arcis aedificium aliquod consumarem. Sed quia cuncta illius prouerbia
me difficile arbitratus sum meo poemate posse per singula exornare,
studui praestantiora quaedam excerpere, ut ne uel superuacua lectori stomachum
commouerent, aut nimium breuia de tantis rebus ridiculum facerent
praesumptorem. Tua siquidem, pater, et quorumdam fratrum dulcis
exortatio ad hoc opus me ardentissimum inflammauit. Eiusdem etiam Salomonis
me admonitio concitauit, qui iussit mihi aquam de cisterna mea bibere
et fontes meos per plateas in populo deriuare. Simulque etiam illud orrui
arguendum quod ait: Otiositas inimica est animae. Expaui quoque
quod
idem ipse dixit: Thesaurus absconditus et sapientia inuisa, quae utilitas
in
utrisque? Tibi igitur, pater, hoc laboris mei opusculum offero, cui debeo
quicquid in me est quod mea conscientia siue comprobat siue reprehendit.
Addidi quoque huic libello carmine uestitum illud praeclarae famae miraculum
quod felicissimus Athanasius episcopus uulgi auribus intimauit: uidelicet
de sanguine qui ex stipite statuae Christi mirabiliter prodiit, quam Iudaei
Beritum urbem habitantes, zelo auorum excitati, cruci affixerunt; qui
sanguis in pluribus urbibus orbis habetur insignis.
Qui uult doctrinam Salomonis discere miram
Hunc studeat Bilogum uolere sepe librum.
Istic comperiet stilo Prouerbia prisco
Quae comit ex fuco mite poema suo.
Hic ueteres formas pictura nouella subornat,
Et recreat sucos herba uetusta suos.
Hic rudis antiquam cenam pinguedo saginat,
p. 333
Fertque nouum merum una recensque uetus.
Hic tibi si placeat Salomon dat prandia lectori;
Si noua delectent fert tibi carmen opes.
Quae tibi per mensas latoris prosa ministrat,
Versibusque haec piperis condit amicus ibi.
Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris, et disce
iustitiam, et aequitatem et iudicium, ut addatur gratia capiti tuo.
Fili mi, praecepta tuo mea figito cordi,
Iustitiaeque uiam disce perire piam.
Audiens sapiens sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.
Auditor sapiens fiet sapientior ipse;
Vir nutriet regimen utilis egregie.
Fili mi, si te lactauerint peccatores, ne adquiescas eis: pedes enim illorum
currunt ut effundant sanguinem.
Non te subuertant prauorum mollia uerba,
Nec sociare neci sanguinis innocui.
Frustra autem iacitur rete ante oculos pennatorum.
Ut uolucres fugiunt dum cernunt retia tensa,
Sic animo sapiens seua futura cauet.
Sapientia foras praedicat in foribus portarum urbis. Profert uerba sua
dicens: Usquequo, paruuli, diligitis infantiam, dispexistis omne consilium
meum et increpationes meas neglexistis? Ego quoque in interitu uestro ridebo
et subsannabo, cum uobis quod timebatis aduenerit, quando uenerit
super uos tribulatio et angustia.
Alta foras clamat promta sapientia uoce,
In portis urbis praedicat atque foris:
Cur, pueri, stulta puerilia semper amatis?
Ad mea corde pio iussa redite cito.
Consilium nunc quippe meum quia spernitis altum,
Nolentes uestrum perpes amare decus.
Interitus uestros ego, cum perspexero seuos,
Ridebo, spernam, sic miseros feriam.
Auersio paruulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet
illos. Qui autem me audierit, absque terrore quiescet.
Successu stultos perimunt, aduersa puisillos;
Sed qui me sequitur non erit hic trepidus.
Inclina cor tuum ad cognoscendam sapientiam; quam si quesieris,
tunc intelliges timorem Domini et scientiam inuenies.
Ut diuina Deum mete sit sapientia tecum,
Quam si quesieris protinus ille dabit.
p. 334
Tunc intelliges iustitiam et iudicium et equitatem et omnem semitam
bonam, si intrauerit sapientia cor tuum.
Iustitiam cernes si ius cognoscere certes,
Monstrabitque uiam lex tibi nota piam.
Qui laetantur cum male fecerint et exultant in rebus pessimis, horum
uiae peruersae sunt et infames gressus eorum.
Si fueris sapiens, actus contempne malorum
Qui plaudunt manibus tum mala cum faciunt.
Ut eruaris a muliere aliena quae mollit sermones suos.
Verba meretricis fuge mollia semper iniquae,
Ut te non blandis decipiat labiis.
Qui enim recti sunt habitabunt in terra; impii uero de terra perdentur,
et qui inique agunt auferentur ex ea.
De tellure uiri uitae perdentur iniqui;
Simplicibus rectis pax bene fructus erit.
Ne sis sapiens apud temetipsum; time Deum et recede a malo.
Ne uideare tibi sapiens sed prouidus esto,
Et Dominum metuens improba cuncta fuge.
Honora Deum de tua substantia et de primitiis frugum tuarum, et implebuntur
orrea tua saturitate et uino torcularia redundabunt.
Primitias frugum Domino deferto tuarum,
Ut repleat fructus horrea tota tuus.
Ne deficias cum a Domino corripieris. Quem enim diligit Dominus corripit
et quasi pater in filio complacet sibi.
Ne labare pia cum te Deus arguit ira;
Quem cupit heredem fer sibi flagra parens.
Noli prohibere benefacere eum qui potest; si uales, et ipse benefac.
Recta patrare uirum noli prohibere uolentem;
Sed si recta uales tu bene fac sapiens.
Ne dicas amico tuo: Vade et revertere et cras dabo tibi, cum statim possis
dare.
Ne dicas aliquid cito cum dare possis amico:
Cras ad me rediens pollicitata feres.
Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in the habeat fiduciam.
Nunquam tu fido ferus insidieris amico,
Necnon ledenti impia uerba dabis.
Abhominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio
eius.
Illusor Domino manet execrabilis omnis,
Et cum simplicibus colloquitur Dominus.
Omni custodia serua cor tuum, quia ex ipso uita procedit.
Cor bene recta tuum semper custodia seruet,
Ex ipso quia fit uita salusque tibi.
p. 335
Vias enim quae a dextris sunt nouit Dominus; peruersae uero sunt quae
a sinistris sunt.
Nota Deo semper fit partis semita dextrae;
Ignorat leuum rectus iter Dominus.
Caue ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conseruent.
Custodi, fili, quid mens tua cogitet intus,
Doctrinamque tua uociferent labia.
Ne des alienis onorem tuum et annos tuos crudeli.
Ne des ipse tuos aliis incautus onores,
Nec seuis annos consocies proprios.
Bibe aquam
Cisternae potabis aquam puteique fluenta;
Diuide fontis aquas, solus habeto tuas.
Vade ad formicam, o piger, et considera uias eius et disce sapientiam.
Formicae tibi disce uiam, piger, sapiens ut sis,
Ut locuples fias sollicitus uigila.
Homo apostata, uir inutilis, graditur ore peruerso, annuit oculis,
terit pede, digito loquitur, prauo corde machinatur malum.
Peruerso graditur semper uir apostata cursu,
Annuit ungue, labris, lumine, calce terit.
Sex sunt que odit Dominus et septimum detestatur anima eius: oculos
sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
cor machinans cogitationes pessimas, pedes ueloces ad currendum in malum,
proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.
Sex odit Dominus quibus est pars septima peior
Quam detestatur ex animo Dominus:
Sublimes oculos, mendacem famine linguam,
Quique uirum perimit sanguinis innocui,
Cor machinans malum niueo uelamine tectum,
Ad mala ueloces perficienda pedes,
Productum testem mendacia seua ferentem,
Inter fratres rixas murmure qui generat.
Ut custodias te a muliere mala et a blanda lingua extraneae.
Non mulier et decipiat mala famine blando,
Perspice decipula ne capiare sua.
Non grandis culpa est cum quis furatur: furatur enim ut esurientem
impleat animam. Qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam
suam, turpitudinem et ignominiam congregat sibi.
Maius crimen habet quam qui furatur adulter:
Iste famen pellit, ipse animam perimit.
p. 336
Ira et furor Domini non parcet in die uindictae, nec adquiescet cuiusquam
precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
Ultio non parcet reprobis in fine superna;
Hos nec et eripere plurima dona queent.
Multos enim uulneratos deicit mulier blanda, et fortissimi quique interfecti
sunt ab ea.
Fortes blanda uiros mulier deneruat amicos:
Inferi namque uias ire facit miseros.
Melior est sapientia cunctis opibus pretiosissimis, et omne desiderabile
ei non potest comparari.
Est opibus mundi melior sapientia cunctis,
Cui nequit aequari quicquid hic orbis habet.
Noli arguere derisorem ne oderit te; argue sapientem et diliget te. Da
sapienti occasionem et addetur ei sapientia.
Si mitem, gaudet, si stultum corripis, odit.
Stultus te ridet, laetus amat sapiens.
Sapientia aedificauit sibi domum, scidit columnas septem.
Aedificare domum studuit sapientia pulchram,
Quam septena petrae scissa columna tenet.
Principium sapientiae timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.
Principio timor est Domini sapientia uera.
Vir sapiens est hic qui Dominum metuit.
Filius sapiens laetificat patrem; filius uero stultus mestitia est matri
suae.
Exilarat patrem prolis sapientia karae,
Natus iners matri fit dolor atque patri.
Non proderunt thesauri impietatis; iustitia uero liberabit a morte.
Thesaurus miseris non proderit impietatis;
Iustitiae cultu(s) soluit ab interitu.
Non affliget Deus fame animam iusti, et insidias impiorum subuertet.
Esurie iustum Deus aut lacerabit amara;
Prauorum fictas subruet insidias.
Egestatem operata est manus remissa; manus autem fortium dinitias
parat.
Brachia diuitias adquirunt fortia multas,
Ac manus esuriem congerit omnis iners.
Qui congregat in messe filius sapiens est; qui autem stertit aestate, filius
confusionis.
Congregat estatis sapiens sibi tempore messem;
Segnis omnis stertit probra ferensque genuit.
Memoria iusti cum laudibus, et nomen impiorum putrescet.
Fama uiri iusti metam cum laudibus affert;
Seua patrare studens nomen et ipse ruet.
p. 337
Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter; qui autem deprauat uias
suas manifestus erit.
Simpliciter uir eundo metu non angitur ullo;
Qui deprauat iter procidet ipse miser.
Odium suscitat rixas, et uniuersa delicta operit caritas.
Fert odium rixas latitans sub corde doloso;
Verus amor mentis crimina cuncta tegit.
Substantia diuitis urbs fortitudinis eius; pauor pauperum egestas oerum.
Creditur urbs fortis substantia magna potentis;
Pauperies tenuis haec timor est inopis.
Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumelias insipiens
est.
Abscondunt odium mendacia fraude labella;
Probra leuis profert protinus insipiens.
In multiloq<u>o peccatum non deerit; qui autem moderatur labia
sua prudentissimus est.
Pluribus eloquiis peccatum semper adheret;
Vir uitam linguam qui moderatur amat.
Labia iusti erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt, in cordis egestate
morientur.
Erudit ad uitam multos prudentia iusti;
Cordis egestatem uir male uiuet habens.
Quasi per risum stultus operatur scelus; sapientia est autem uiro prouidentia.
Peccatum quasi per risus operatur iniquus;
At sapiens animo prouidus extat homo.
Sicut acetum dentibus et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum.
Fumus adest oculis acre, dentibus et fit acetum;
Et piger a quibus est missus ineptus homo est.
Timor Domini apponit dies; anni impiorum breuiabuntur.
Annos atque dies timor Domini auget habenti;
Annus crudelis adbreuiatus erit.
Os iusti parturiet sapientiam; lingua prauorum peribit.
Doctrinam parit os iusti grauidante sophya;
Praui lingua uiri non moderata perit.
Statera dolosa abominatio est apud Deum; et pondus aequum uoluntas
eius.
Statera plena dolo Domino fit odibilis alto;
Aequum pondus amet cui bene recta placent.
Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem humilitas, ibi et
sapientia.
Elatam semper sequitur discordia mentem;
Exornat mitem gloria, pax humilem.
p. 338
Simplicitas iustorum diriget eos, et supplantatio peruersorum vastabit
illos.
Simplicitas rectos per calles diriget aequos;
Deceptor studiis fallitur ipse suis.
Iustitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui.
Insidiis propriis lapsi capientur iniqui;
Iustos iustitia liberat ipsa sua.
Simulator ore decipit amicum suum; iusti autem liberabuntur scientia.
Decipit ore suum blando simulator amicum,
At sapiens seuis liber erit laqueis.
In benedictione iustorum exaltabitur ciuitas, et ore impiorum subuertetur.
Urbes exaltat iusti benedictio magna;
Subuertit muros ore nefandus homo.
Qui ambulat fraudulenter, reuelat archana; qui autem fidelis est, celat
animi commissum.
Fraude malus seua fallax archana reuelat,
Inque fide felix cuncta secreta tegit.
Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem ubi multa consilia.
Corruit hic populus sapiens quem nemo gubernat,
Consiliisque salus iungitur utilibus.
Afligetur malo qui fidem facit pro extraneo; qui autem cauet laqueos
securus est.
Afficitur poenis infidus sponsor amici;
Qui laqueos cernit ipse quietus erit.
Benefacit animae suae uir misericors; qui autem crudelis est, et propinquos
abicit.
Vir miserans animam propriam saluabit egenis;
Fratres crudelis deiciendo ferit.
Impius facit opus instabile; seminanti autem iustitiam merces fidelis.
Iustitiam merces dabitur benefida serenti;
At opus instabile semper iniquus aget.
Clementia praeparabit uitam, et sectatio malorum mortem.
Fert infinitam felix clementia uitam;
Iniustus mortem quam sequitur capiet.
Alii diuidunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper
in egestate sunt.
Sunt sua qui tribuunt et habent et semper habundant;
Sunt aliena quidem qui rapiunt et egent.
Qui abscondit frumenta maledicitur in populo; benedictio autem
super caput uendentium.
Qui frumenta tegit uulgo maledicitur omni;
Qui cererem uendit hic benedictus erit.
p. 339
Qui conturbat domum suam possidebit uentos, et qui stultus est seruiet
sapienti.
Possidet hic uentos propriam qui dissipat aedem;
Insipiens docto seruiet ipse uiro.
Fructus iusti lignum uitae, et qui suscipit animas sapiens est.
Fructus erit iusti lignum pro munere uitae;
Est sapiens animas qui capit indigenas.
Non roborabitur homo ex impietate, et radix iustorum non commouebitur.
Impietas hominem prauo non roborat usu;
Iustorum radix inclita se<m>per abit.
Verte impios et non erunt; domus autem iustorum permanebit.
Verte malos nec erunt, animo mutante figuras,
Et bene iustorum permanet alta domus.
Doctrina sua dinoscitur uir; qui autem malus et excors est patebit
contemptui.
Doctum nota uirum patulo sapientia prodit;
Contemptui miser est debitus insipiens.
Melior est pauper et sufficiens sibi quam uir gloriosus et indigens pane.
Pauper sufficiens melior sibi dicitur insons
Quam quem res breuis et gloria uana fouerit.
Nouit iustus animas iumentorum suorum; uiscera autem impiorum
crudelia.
Vir iumentorum sapit aequus corda suorum;
Viscera crudeles impia se<m>per habent.
Propter peccata labiorum ruinae proximat malum.
Propter praua uiro labiorum crimina diro
Imminet et plagam magna ruina parat.
Via stulti recta in oculis eius; qui autem sapiens est audit consilia.
Semita recta uiri stulti sua creditur ipsi;
Consilium sapiens audit et est sapiens.
Fatuus statim indicat iram suam; qui autem dissimulat, callidus est.
Insipiens iram confestim prodit iniquam;
Aspera probra gemens dissimulat sapiens.
Non contristabit iustum quicquid ei acciderit; impii autem replebuntur
malo.
Iustus in accessu non contristabitur ullo;
Impius aduersis conteritur grauibus.
Qui neglegit damnum propter amicos iustus est; iter autem impiorum
decipiet eos.
Qui neglegit damnum sapien<s> est propter amicum;
Et sua uecordes semita decipiet.
p. 340
Qui custodit os suum custodit animam suam.
Os quicumque suum uerbi moderamine frenat
Custodit propriam laqueis animam.
Vult et non uult piger; anima autem operantium impinguabitur.
Vult piger et non uult, animorum motibus herens;
Est operosa manus hic ubi multa salus.
Inter superbos semper iurgia sunt; qui autem agunt cuncta consilio
reguntur sapientia.
Iurgia sunt inter semper diffusa superbos;
Vir prudens melius consilio regitur.
Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit; amicus stultorum efficietur
similis.
Cum docto gradiens fiet quoque doctus et ipse;
Participans stultis efficitur similis.
Qui parcit uirgae suae odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter
erudit.
Qui parcit uirgae natum quem diligit odit;
Quos amat instanter erudit ille pater.
Sapiens mulier aedificabit domum suam; insipiens extructam quoque
destruet manibus.
Docta domum mulier sub stemate condit amoeno;
Insipiens structum destruit euacuans.
Domus impiorum delebitur; tabernacula uero iustorum germinabunt.
Prauorum domus instabilis delebitur alta;
Germina grata pii munda taberna dabit.
Est uia quae uidetur homini iusta, nouissima autem eius ducit ad mortem.
Est uia quae iusto simulatur tramite duci,
Diram meta necem cuius amara feret.
Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
Risus habet semper mixtus in fine dolores;
Occupat et meror gaudia cuncta ferox.
Sapiens timet et declinat malum; stultus transilit et confidit.
Formidat sapiens uitans discrimina seua;
Stultus confidit, transilit, inde cadit.
Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperi beatus
erit.
Despicuens inopem peccatum congerit i<n>gens;
Vitam felicem qui miseretur habet.
In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia
principis.
Regis honor daret populi stipatio magni,
Et raro princeps milite turpis hebet.
p. 341
Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium inuidia.
Carnea uita simul cordis fit uita salubris,
Internisque putrent ossibus inuidiae.
Iustitia eleuat gentem; miseros facit populos peccatum.
Iustitiam gentem leuat alma cupido uolentem;
Peccatum miseros grande facit populos.
Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem.
Iram feruentem frangit responsio mollis,
Et surgit duro famine sepe furor.
Victimae impiorum abhominabiles Domino; uota iustorum placabilia.
Victima prauorum Domino est inamabilis aequo;
Vota placent iusta luminibus Domini.
Melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et insatiabiles.
Paruula res melior Domini fit iuncta timori
Thesauris frugi quos tenet arca uiri.
Melius est uocare ad olera cum karitate quam ad uitulum saginatum
cum odio.
Gratius est olus exhibitum tribuentis amore
Quam uitulus pinguis qui calet ex odiis.
Vir iracundus prouocat rixas; qui patiens est mitigat suscitatas.
Iracundus homo rixas diffundit amaras;
Mitigat iratos uir patiens animos.
Dissipantur cogitationes ubi non est consilium; ubi uero plures sunt
consiliarii, confirmantur.
Vir sine consilio quod sperat dissipat omne;
Firmantur multis commoda consiliis.
Conturbat domum suam qui sectatur auaritiam; qui autem odit munera
uiuet.
Ille domum turbat mentem qui nutrit auaram;
Munera conte<m>pnens hic uiget ut sapiens.
Hominis est animum praeparare, et Dei gubernare linguam.
Preparet incertos animos homo quisque futuri,
At linguam Dominus soluit alitque pius.
Cum placuerint Domino uiae hominis, inimicos quoque eius convertet
ad pacem.
Semita quando uiri Domino placet utilis aequi,
Huic hostes uertens pace Deus rediget.
Cor hominis disponet uiam suam, sed Domini est dirigere gressus eius.
Mens iterare uias hominis disponit amicas,
Ad Dominus gressus dirigit eximius.
p. 342
In illaritate uultus regis uita; et clementia eius quasi ymber serotinus.
In placido regis uultu fit uita beatis;
Imber ut est aptus tempore serotinus.
Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltabis spiritus.
Preuenit instante sue sana superbia casus;
Spiritus exultat quam prius ille ruat.
Homo peruersus suscitat lites, et uerbosus separat principes.
Peruersus lites homo fratribus ingerit altas;
Verbosus reges separat et comites.
Melior patiens est uiro forte et qui dominatur animo suo, expugnatore
urbium.
Est melior patiens urbes pugnante superbas,
Et dominando sui fortior est aliis.
Seruus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hereditatem
diuidet.
Diuidet in stultis dominis patrimonia seruus,
Utilis heredes instituens hebetes.
Qui despicit pauperem exprobrat Factori eius; et qui in ruina laetatur
alterius non erit impunitus.
Despiciens inopem Factorem despicit eius;
Alterius gaudens casibus ipse cadet.
Qui reddit mala pro bonis non recedit mala de domo eius.
Est homo non felix qui pro mala reddit honestis,
Et domus illius peste carere nequit.
Qui dimittit aquam caput est iurgiorum, et antequam patiatur contumeliam,
iudicium deserit.
Qui dimittit aquam fiet caput ille dolorum;
Iurgia qui fundit dedecoratus erit.
Est qui iustificat impium, et qui condempnat iustum: est abhominabilis
uterque apud Deum.
Iustificans nequam, rectos examine damnans,
Iudicio Domini talis uterque perit.
Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.
Fidus homo fidos umquam non linquit amicos;
Aduersis frater carus amicus adest.
Munera de sinu impius accipit ut peruertat semitas iudicii.
De gremio nummos peccantum sumit iniquus;
Subuertit captus munere iudicium.
Stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur; et si compresserit labia
sua intelligens.
Dum tacet insipiens sapiens in plebe putatur;
Creditur intendens indice labia tegens.
p. 343
Occasiones querit qui uult recedere ab amico; omni tempore erit exprobrabilis.
A fido causas cupiens discedere querit;
Afficitur probris qui studet ire dolis.
Impius cum in profundum uenerit peccatorum contempnit, sed sequetur
ignominia et obprobrium.
Impius in puteum peccati crimina tempnit;
Hunc tamen inuisum dedecus insequitur.
Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perueniunt usque ad interiora
uentris.
Verba susurronis quasi simplicis oris;
Haec tamen ad uentris uiscera prona fluunt.
Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione
dignum.
Respondens citius quam sollers audiat esse
Monstrat se stultum, consilio uacuum.
Iustus prior est accusator sui; uenit amicus eius et inuestigabit eum.
Se prior accusans Domino uir iustus habetur;
Iudicio placidus discutiet Deus hunc.
Mors et uita in manu linguae; et qui comedent eam fructum eius.
In manibus linguae mors est et uita loquentis;
Fructibus illius hanc retinens fruitur.
Vir amicabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.
Qui blando fit conueniens et amabilis ore.
Dulcior est fratre, carior atque patre.
Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.
Non erit impunitus fallax in crimine testis.
Nec fugiet penam qui loquitur reproba.
Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt
ab eo.
Exhorrent inopem crudelia pectora fratrem;
Pauperis aequeuum spernit amicus eum.
Doctrina uiri per patientiam noscitur, et gloria eius est iniqua praetergredi.
Doctum prona uirum fieri patientia monstrat,
Gloria cui magna fit reprobare nefas.
Sicut fremitus leonis, ita et ira regis; et sicut ros super erbam, ita ilaritas
eius.
Sic furor est regis fremitus uelut ore leonis;
Ros uelut est erbis est ita rex ilaris.
p. 344
Feneratur Domino qui miseretur pauperis, et uicissitudinem suam
reddet ei.
Fenerat ille Deo quisquis miseretur egeno,
Atque uicem recipit qui pia dona dedit.
Luxuriosa res uinum et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur
non erit sapiens.
Ex uino luxus fluit ebrietasque tumultus:
His se qui miscet non agit ut sapiens.
Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo estate, et non dabitur
ei.
Nolit arare piger frigens algore minaci;
Meret in estate fertilitate carens.
Iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.
Vir iustus peragrans in simplicitate beata
Ipse bonam prolem tempore mortis habet.
Pondus et pondus, et mensura et mensura: utrumque abhominabile
est apud Deum.
Est odium pondus Domino mensuraque duplex.
Exsecratur et hunc qui patrat ista Deus.
Dissipat impios rex sapiens et incuruat super eos fornicem.
Rex sapiens reprobos disperdit iure tirannos,
Et super hos curuo fornice tecta leuat.
Mul<c>tato pestilente sapientior erit paruulus, et qui sequitur
sapientiam sumet scientiam.
Viro pestifero metuens fit mitior ulto;
Qui sequitur docile ipse peritus adest.
Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat uinum et pinguia non
ditabitur.
Pauper amans epulas uitam patietur amaram,
Nam faciunt hominem Bachus, adeps, inopem.
Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
Desertas homini melius puto uertere terras
Quam cum rixosa coniuge ferre moras.
Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
Aduersus Deum non est prudentia quicquam.
Nec contra fit eum consilium ualidum.
Melius est nomen bonum quam diuitiae multae; super argentum uero
et aurum gratia bona.
Diuitias multas famae praecellit honestas.
Argento et auro gratia fit melior.
p. 345
Qui calumpniatur pauperem ut augeat diuitias suas dabit ipse ditiori
et egebit.
Cum quis diuitias augens extorquet egenis,
Illo post alter ditior has rapiet.
Non facias uiolentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum
in porta, quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerunt
animam eius.
Ne facias homini uim tu uiolentus amaram,
Nam pius illius ultor erit Dominus.
Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum uiro furioso.
Non iracundo fias ignauus amicus,
Nec tibi sit comes hic qui furiosus adit.
Nec erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes, quia faciunt sibi
pennas quasi aquilae et uolabunt in celum.
Non inhies opibus quas accumulare nequibis,
Nam faciunt pennas ut uolucresque uolant.
Noli esse in conuiuiis potatorum nec in comessationibus eorum, quia
carnes ad uescendum conferunt.
Potantum nimium sobrius conuiuia sperne
Qui se collata hos fuge carne cibant.
Gloria Dei celare uerbum, et gloria regum inuestigare sermonem.
Gloria fit Domini uerbum celare silendum;
Regum sermones nosse bonos decus est.
Si esurierit inimicus tuus ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere.
Si tuus esurit hostis tu eum pane cibato;
Si sitiet placidam porrige mitis aquam.
Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est
maiestatis oprimitur gloria.
Qui multum mellis comedit patietur amare;
A ardua deprimitur discutiens nimium.
Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita uir qui non potest
in loquendo cohibere spiritum suum.
Urbs ut tota patens nullo tutatur ab hoste:
Sic uir non cohibens os sed inepta loquens.
Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse uideatur.
Responde stulto iuxta quod digna meretur.
Ne sibi cernatur famine doctiloquus.
Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perueniunt usque ad intima
uentris.
Sermo susurronis gladio cor figit acuto;
Fit ferus interius mollis ab ore fluens.
p. 346
Laudet te alienum et non os tuum, extraneus et non labia tua.
Non tua te laudet populi sed proximi lingua
Quamque tuum potius alterius labium.
Substantia festinata minuetur; quae autem paulatim colligitur manu
multiplicabitur.
Festinata cito substantia labitur aucta;
Paulatim manibus multiplicata uiget.
Melior est manifesta correptio quam amor absconditus.
Utilior patulis homini correptio uerbis
Quam sit amor magnus conditus interius.
Infernus et perditio non replebuntur; similiter oculi hominum insatiabiles.
Infernus nequit impleri per saecula sicut,
Sic oculus cupidi non satiatus erit.
Fugit impius nemine persequente; iustus autem quasi leo confidens
absque terrore erit.
Quem non persequitur trepidus fugit impius alter.
Iustus confidit, ut leo fortis adit.
Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis.
Aures declinat ne leges audiat excors:
Illius oratus oderit hinc Dominus.
Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit
et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
Qui peccata tegit proprios non dirigit actus;
Qui prodit lacrimans huic Deus est miserans.
Beatus homo qui semper est pauidus; qui uero mentis est durae corruet
in malum.
Qui pauidus semper fit felix ille quiescet;
At mentis durae qui manet ipse ruet.
Qui operatur terram suam saturabitur panibus; qui sectatur otium replebitur
egestate.
Vir terram operans saturatur panibus aptis;
Otia quisquis amat uiscera fert uacua.
Vir qui festinat ditari et aliis inuidet ignorat quod egestas superueniet ei.
Ditari cito festinans uir et inuidus omnis
Non sapit infelix quam cito pauper erit.
In multiplicatione iustorum letabitur uulgus; cum impii sumpserint
principatum gemet populus.
In sociis multis uulgus letatur honestis,
Principibusque feris est gemitus populis.
Totum spiritum suum profert stultus; sapiens difert et reseruat in posterum.
Insipiens totum quod sentit uocibus effert;
At sapiens seruat corde loquenda probans.
p. 347
Qui delicate a pueritia nutrit seruum suum, postea illum sentiet contumacem.
Delitiis quisquis seruum puerum nutrit altis.
Hunc obsistentem post sibi sentit hebes.
Nullum secretum est ubi regnat ebrietas.
Secretum semper patet ebrietate frequenti;
Incumbens uino mentis habetur inops.
Ad locum unde exeunt flumina reuertuntur ut iterum fluant.
Unde fluunt redeunt decursis flumina limphis
Ut rursus regrada clarior unda fluat.
In multa sapientia multa est indignatio, et qui apponit scientiam apponit
dolorem.
Vir sapiens animo semper suspirat amaro;
Plurima discenti a.a! dolor altus erit.
Funiculus triplex difficile rumpitur. Melior est pauper et sapiens rege
sene et tulto.
Funiculus triplex facili non rumpitur hictu.
Rege sene et stulto doctus inops melior.
Multas curas secuntur somnia, et in multis sermonibus inuenitur stultitia.
Multiplices curas imitantur somnia dura;
In uerbis multis improba lingua ruit.
Multo melius est non uouere quam post uotum promissa non reddere.
Vota Deo cuiquam non prodest fundere iusta,
Ni pia promissa post bene perficiat.
Auarus non impletur pecunia, et qui amat diuitias fructus non capiet
ex eis.
Non umquam nummis inhians impletur auarus;
Fructus non capiet diuitias cupiens.
Sicut egressus est homo nudus de utero matris suae, sic reuertetur,
et nichil affert secum de labore suo.
Ut puer egreditur nudus genitricis ab aluo
Sic illuc rediet nec sua parta uehet.
Melius est ire ad domum luctus quam ad domum conuiuii.
Ira domum melius luctus est funere tristem
Quam conuiuantum ludibriis hilarem.
Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia.
Est ibi cor sapientis ubi tribulatio flentis;
Stultum semper amat prodere laetitiam.
Ne uelox sis ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.
Ne uelox fias ad iniquam feruidus iram,
Namque sinu stulti conditur ira uiri.
p. 348
Virum de mille unum repperi; mulierem ex omnibus non inueni.
Vir fieri de mille ualet uix sobrius unus;
Ex cunctis mulier nulla pudica manet.
Non est in hominis ditione prohibere spiritum, nec habet potestatem in
die mortis.
In ditione sua non est spirare uolentis,
Nec ualet eripere se nece uir moriens.
Quodcumque potest manus tua facere instanter operare, quia nec opus,
nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas.
Quae potes instanter miseris solatia ferto:
Non apud infernos est opus aut ratio.
Ve tibi terra cuius rex puer, est, et cuius principes mane comedunt.
Ve tibi terra quam rex infrena gubernat
Et cuius princeps mane sedet comedens.
Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco
ceciderit ibi erit.
Ad partem quamcumque cadens aquilonis et austri,
Lignum fiet ibi: sic homo cum ruerit.
Inuidia autem diaboli mors introiuit in orbem terrarum; imitantur autem
illum qui sunt ex parte illius.
Inuidia sontis mors orbem perculit hostis;
Nunc illum fratrem qui comitantur habent.
Custodite ergo uos a murmuratione quae nichil prodest, et a detractione
parcite linguae.
Murmura non uestras animas laetalia sternant,
Nec fratris uitam proxima lingua trahat.
Bonorum enim labiorum gloriosus est fructus, et quae non concidat radix
sapientiae.
Fructus rectorum cumulantur fine laborum,
Et quorum radix marcida nulla cadit.
Condempnat autem iustus mortuus uiuos impios, et iuuentus celerius
consumata longam uitam iniusti.
Defunctus uiuos iustus condemnat iniquos,
Et iuuenis celeris mors mala facta senis.
Iudicium durissimum in his qui praesunt fiet: exiguo enim conceditur
misericordia; potentes autem potenter tormenta patiuntur.
Iudicium reprobis praelatis amarum,
Et locuples poena potentis erit.
Non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus, nec reuerebitur
magnitudinem cuiusquam Deus.
Non Dominus parcet cuiquam sub fine potenti,
Nec magnum Iudex ipse uirum metuet.
p. 349
Unus ergo introitus omnibus, et similis exitus.
Introitus uitae est cunctis mortalibus unus,
Et cunctis erit his exitus assimilis.
Corpus quod corrumpitur aggrauat animam, et deprimit terrena inhabitatio
sensum multa cogitantem.
Aggrauat inclusas animas dilabile corpus;
Deprimit et sensum terrea iure domus.
Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem. Illum
qui tunc homo mortuus fuerat, nunc tanquam deum colere cepit, et
constituit inter seruos sacra et sacrificia. Deinde, interueniente tempore,
ualescente iniqua consuetudine, hic error tanquam lex custoditum est, et
tirannorum imperio colebantur figmenta; et eum quem antea tanquam homo
honoratus fuerat, nunc ut deum adorauerunt.
Forte dolens cari genitor de funere nati
Effigiem ligni huic similem statuit.
Hanc inter famulos sacratam censet haberi
Et iubet hoc magno numen honore coli.
Hinc miser excreuit mos in mortalia corda
Ut ueneretur homo quos facit ipse deos.
O mens stulta nimis oculos quae figit in imis
Qui nequeunt orat ullum parare bona !
Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu
medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine, de caelo a regalibus
sedibus uenit; durus debellator in mediam exterminii terram prosiliuit, gladium
acutum insimilatum imperium portans tuum; et stans repleuit
omnia morte, et usque ad caelum attigebat stans in terra.
Dum fierent cunctis tenebrosa silentia terris,
Et nox obscura curreret acqua rota,
Sermo Deo missus uerbum sapientia Christus
Claustrum uirginei uentris ab arce petit,
Bellator durus gladio portauit acutum,
Imperiumque tenens omnia morte replet.