UNIVERSITÀ DI MILANO
UNIVERSITÀ DI NAPOLI FEDERICO II
UNIVERSITÀ DI PALERMO
UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA)
UNIVERSITÀ DI VERONA

ALIM - Archivio della latinità italiana del Medioevo

IOHANNES DIACONUS, Istoria Veneticorum

Liber I    II    III

p. 154

[Liber IV]

[1.] Sane non absurdum videtur interponere quomodo predictus
Romano imperiale fastigium usurpavit. Leo silicet imperator, quem
supra memoravimus, dum solito more navalem exercitum in
Sarracenos mitteret, eundem Romano, qui tunc delongarii officio
fungebatur, primum eductorem ipsius exercitus constituit. Interea
mortuo Leone imperatore, Constantinus eius filius omnium electione
imperium est adeptus, qui statim ad Romano suos delegavit nuntios,
mandans ut una cum exercitu Constantinopolim remearet. Quibus
respondisse fertur se nulla ratione Constantinopolim rediturum,
neque sue dicioni obtemperaturum, nisi eum in palacio maiorem
consiliarium et quasi patrem coleret; sin vero aliter, procul dubio sese
totis nisibus suo imperio repugnaturum promisit. Mox namque verba
operibus adimplens, civitatem que Avitus dicitur adiit ibique ne
aliquis alimoniam Constantinopolim defferret penitus interdixit.
Unde factum est ut cives, inedia pene consumpti, imperiali consilio
eundem in palacio ut exposcerat receperunt. Qui instanter suam
filiam Constantino imperatori in coniugio tradidit. Tum sibi tribusque
suis filiis, id est Christoforo, Stefano et Constantino, imperialem
coronam imposuit sicque in uno palacio quinque simul imperatores
manebant. Nam Christoforus, maior Romano filius, non diu vivens
imperium cum vita perdidit.

[2.] His diebus mortuo Petro duce Badavario, qui rexerat ducatum
annis tribus, successit Petrus Candianus antedicti Petri ducis filius.

[3.] Predicti namque quattuor imperatores, inter se animos
repugnantes, dum Stefanus et Constantinus fratres suum cognatum
Constantinum occidere molirentur, interdicentem Romano patrem,
violenter monachum effectum, aput insulas que Paonarie
nuncupantur exilio damnaverunt.
Hoc denique paterno selere patrato, iterum qualiter predictum
Constantinum perdere conati sunt intimabo. Antiqua etenim
consuetudo in Constantinopolitano

p. 156

palacio fuisse refertur, quo quisque imperator milites illic haberet,
qui palatinas excubias sorte peragerent, quos eolica lingua littorias
nominat. Cumque tres simul illo tempore imperium gubernarent,
unusquisque illorum in palacio huius conditionis proprios milites
habebat, quibus omnibus quidam eunuchus, Gallus nomine, preerat.
Cum quo quadam die duo fratres, id est Stefanus et Constantinus,
clam tali ordine consiliati sunt, videlicet dum simul solito ad mensam
convenirent et duris sermonibus cognatum Constantinum
exasperarent, mox ut condictum indicium magister ab illis sentiret,
propriis militibus aditum exeundi panderet, qui eundem
Constantinum vel extinguerent vel de palacio turpiter eliminarent,
Constantini vero militibus, ne sibi favere possent, aditum interdiceret;
quod predictus Gallus libenter adimplere promisit.

[4.] Sed Dei providencia, qui illum silicet Constantinum imperare
disposuerat, hanc malignam conspiracionem noluit sibi latere. Isdem
vero Gallus divina inspiratione mox creditum sibi consilium
Constantino prodere studuit spoponditque ut illis innuentibus
Constantini militibus, quos claudere promiserat, aperiret illorumque
milites, quibus aperiret spoponderat, clauderet; quod factum est.
Cumque in crastinum ad mensam convenirent et predicti fratres
iniurias cognato imponerent, certus Constantinus fide Galli, illatis
sibi iniuriis constanter vicem reddere cepit. Tunc illi innuentes
inquiunt: "Numquidnam, Galle, possumus habere aliquos qui in isto
arrogante nostras queant vindicare iniurias?". At ille: "Potestis"
inquit et rapido cursu Constantini milites ad sui senioris auxilium
promovit. Qui venientes statim utrumque fratrem comprehenderunt,
ac Constantini iussu clerici facti, ad patrem monachum, quem ipsi
exiliaverant, detulerunt.

[5.] Quos cum patre venientes cerneret, insultans ait: "Et unde in hac
mei exilii solitudine tam devoti et pulchri clerici delati sunt? Sed qui
patrem exiliare non puduistis, exilii penam simul non sustinebitis, ut
quem contempsistis habere

p. 158

consortem in honore, non habeatis consolatorem in dolore". Mox
vero per nuncios Constantinum suum generum taliter affatus est:
"Noli, queso, mecum filios in uno exilio esse permittas, quia quos
unum palacium capere nequivit, neque unum exilium capiat". Tunc
Constantinus imperator alterum illorum, id est Stefanum, ad insulam
que Preconisum nuncupatur, alterum vero, id est Constantinum, ad
Sumatrapi insulam exiliari iussit. Qui videlicet Constantinus aput
eandem insulam post parvum tempus a quodam imperatoris milite
capite est truncatus.

[6.] Imperatorum Grecorum ratio coegit nos a nostrae istoriae seriae
aliquid discedere; nunc necesse est illam ordine repetere.
Igitur Petrus Candianus dux, quem prediximus, sexto sui ducatus
anno triginta et tres naves, quas Venetici gumbarias nominant, contra
Narrentanos Sclavos misit, quibus Ursus Badovarius et Petrus
Rosolus prefuerunt, qui absque effectu reversi sunt. Iterum namque
totidem contra eos mittere studuit, quae, federe firmato, ad propria
redierunt.

[7.] Eo videlicet tempore mortuo Petro Olivolensi episcopo, qui
episcopatum rexit annis […], Ursus sibi successit.

[8.] Antedictus quidem Petrus dux tres habuit filios, quorum unum,
nomine Petrum, populo suggerente consortem sibi elegit. Qui paterna
monita flocci pendens, adversus eum insurgere temptavit, adeo ut
quadam die utrarumque parcium milites ad pugnam peragendam in
Rivoalto foro convenirent. Sed dum infirmo et vetulo patri maior pars
populi obtemperaret filiumque perdere vellet, tandem pater
misericordia motus, ne illum occideret rogare caepit. Tamen volens
populo satisfacere, extra patriam illum exire iussit. Deinde omnes
tam episcopi quam cuncto clero cum omni populo, facta
conspiratione, iuraverunt quo numquam nec in vita nec post hobitum
patris eum ducem haberent.

p. 160

[9] Is autem Petrus, qui patria pulsus fuerat, comitante illo Georgio
diacono et Gregorio quodam presbitero una cum duodecim propriis
servis ad Hwidonem marchionem, Berengarii regis filium, pervenit.
Qui eum devote suscipiens, patri Berengario regi presentavit; a quo
similiter cum honore susceptus, ut secum ad Spoletensem seu
Camerini marchiam debellandam properaret invitatus est. Qui
rediens, accepta a rege licentia de Veneticis vindicandi, Ravennam
adiit, ubi cuiusdam relatione didicit septem Veneticorum naves in
porto qui vocatur Primarius fore, quae negotiis honerate Fanensem
urbem proficisci disposuerant. Tum sex Ravennatum navibus adeptis,
contra easdem hostiliter irruens, eas absque obstaculo comprehendit
sicque Ravennam reversus est.

[10.] Interea mortuus est Petrus dux, pater ipsius, qui decem et
septem annis rexerat ducatum. Post filii quidem eiectionem non plus
quam duobus mensibus et quattuordecim diebus vixisse fertur.
Anno igitur incarnationis domini nostri Ihesu Christi nongentesimo
quinquagesimo nono omnis Veneticorum multitudo una cum
episcopis et abbatibus convenere et sacramenta oblivioni tradentes
cum trecentis pene navibus preparatis Ravennam, ut supradictum
Petrum in ducatus honorem restituerent, properarunt. Quem
suscipientes cum tali apparatu ad palatium duxerunt
sacramentorumque fide principem iterum recrearunt.

[11.] Qui non post multum tempus, nacta occasione, maritale thorum
Iohaniae uxori suę interdiciens, in sancti Zachariae zoenobio
monachicam vestem vi eam recipere coegit. Filium siquidem quem
ex ea habuit, Vitalem nomine, clericum devovens, Gradensem
patriarcham postmodum fieri promovit. Deinde Hugonis marchionis
sororem, Hwalderada nomine, in coniugio accepit, a qua servorum
ancillarumque copiis prediisque maximis dotalicii iure acceptis,
exteros milites de Italico regno, cum quibus defendere et possidere
predicta predia posset, acquirere studuit.
Nempe tante audaciae fuisse fertur quo et subditos virtutis rigore plus
solito premeret extraneosque sibi obsistentes ulciscendo devinceret.
Ferrariensis quippe castelli populum potentissime debellavit;
Opiterginum quidem castrum

p. 162

igne concrematur devastari iussit nonnullaque alia se obiurgantibus
aspera intulit. Verum quia omnia gesta ab illo explicare minime
possum, eius exitum exarando demonstrare curemus.

[12.] Octavo decimo quidem sui honoris anno una cum filio parvulo
quem de predicta Hwalderada habuit, tali ordine interfectus est. Dum
illum longo tempore Venetici ob austeritatem sui exosum haberent
facultatemque perdendi sedulae machinarent, quadam die facta
conspiratione in illum insurgere adorsi sunt. Palatium tamen, qui a
bellicosis licet paucis militibus illum stipatum noverant, nulla ratione
ausi sunt penetrare. Tandem nequam consilium invenientes,
propinquas domos, quae e contra palatium citra rivolum consistebant,
igne mixto picino fomento accendere studuerunt, quatinus flamarum
flexibilia culmina vicinum palatium attingere et concremare possent.
Unde factum est quod non modo palatium, verum etiam sancti Marci
sanctique Theodori nec non sanctae Mariae de Iubianico ecclesiae et
plus quam trecente mansiones eo die urerentur.

[13.] Is autem dux, cum ignis calorem fumique suffocationem diu
intra palatium ferre nequiret, per Sancti Marci atrii ianuas evadere
cum paucis conatus est, ubi nonullos Veneticorum maiores una cum
generis afinitate suum expectantes periculum repperit. Quos ut
cernens, taliter allocutus est: "Et vos, fratres, ad exicii mei cumulum
venire voluistis? Si aliquid in verbis vel in rebus publicis deliqui,
meae inspiratae vitae spacium rogo et omnia ad vestrum velle
satisfacere promitto". Tunc ipsi sceleratissimum et morte dignum
eum adfirmantes, diris vocibus clamaverunt quod nulla evadendi in
illo possibilitas foret et instanter mucronum ictibus undique illum
crudeliter vulnerantes, diva anima, corporeo relicto ergastulo,
superum petiit solia. Filium siquidem, quem nutrix ab incendii poena
liberavit, a quodam nequissimo cuspide transverberatus est pariterque
milites, qui illi favere nitebantur, occisi sunt. Gelida namque corpora
quorum, id est genitoris et sobolis, ob ignominiam primitus exigua
nave ad macelli forum, deinde, quodam sanctissimo viro, Iohanne
Gradonico nomine, interpellante, ad sancti Yllari monasterium
detulerunt.

p. 164

[14.] Patrato vero hoc nequissimo scelere, in sancti Petri ecclesiam
convenerunt, ibique communi voto quendam virum Petrum, videlicet
Ursoylum cognonime, preclarum generositate et moribus in ducatus
honorem sublimare decreverunt. Qui a puerili etate nil aliud quam
Deo placere studens, ad tante dignitatis provectum scandere
contempnebat, timens ne secularis honoris ambitione propositum
amiteret sanctitatis. Tandem inportune populo interpellante, non
humano favore, sed totius reipublicę comoda huiusmodi principatus
apicem accipere non recusavit. Deinde sacramentorum fide ab
omnibus confirmatus, in propria domo degere voluit, interim sancti
Marci ecclesiam et palatium recreare posset. Erat siquidem sibi
coniux Felicia nomine et merito, unius nati tantumodo mater, qui
patris equivocus nomine, non dissimilis extitit opere. Post cuius vero
conceptionem, quam angelico inditio diva mater fertur cognovisse,
maritalem torum viro sibi optemperante inviolatum vicissim Deo
conservare deinceps devovere. Ceperat namque isdem dux
Veneticorum causas bene et utiliter tractare censuramque legis in
omnibus studiosissime observare et omnium virtutum gratia pollere.
Combustum vero palatium et sancti Marci ecclesiam honorifice
propriis sumptibus redintegrare studuit.

[15.] Interea Vitalis Gradensis patriarcha, predicti Petri interfecti
filius, quorumdam Veneticorum consilio Saxoniam ad secundum
Ottonem imperatorem properavit. Quem imperator devote suscipiens,
dixit: "Cur ad me, pater, posita tanti itineris intercapedine, meam
presentiam adire voluisti?". At ille: "Proprii", inquid, "parentes
exicio coactus ad tuam clementiam veni, quatinus mei infortunii
meeque inopiae consolator et fautor efficiaris". Tunc cesar, experta
ordine huius sceleris ratione, patriarcham secum manere aliquamdiu
rogavit suasque querelas pie veniabiliterque condoluit.

[16.] Eodem quoque tempore domnus Hwarinus, venerabilis abbas
sancti Michaelis monasterii, quod in Equitanie partibus in loco qui
vocatur Cussanus scitum manere decernitur, Romam ad apostolorum
limina properavit. In redeundo

p. 166

quidem Dei fultus timore beatique Marci Veneciam intravit ibique
aliquantis diebus orationis studio et domni Petri ducis precibus
constrictus commoratus est. Quem cum domnus dux digna
veneratione coleret et sedulae divina colloquia simul agerent,
expertus est abbas ducem prorsus terrena parvipendere, habitamque
dignitatem non ambitionis studio, sed subditorum solatio obtinere.
Iniunxit tamen sibi dicens: "Si vis perfectus esse, relinque mundum
huiusque dignitatis apicem, et in monasterio Deo servire festina". Cui
dux: "Egregie", inquid, "pater et meae animae lucrator, suma
aviditate tuis monitis obtemperare gestio, sed aliquanti temporis
spacium rogo, interim meam facultatem disponere queam. Postea
vero tuo monasterio tuique regiminis vinculo submissus Deo militare
cupio". His quidem determinatis, certam diem decreverunt qua abbas
Veneciam ad eundem suscipiendum reciprocaret; tum, accepta
licencia, ad suum monasterium repedavit.

[17.] Antedictus vero dux ceptam patriae salutem sollerti studio
procurare non desiit, licet aliquanti, quorum consilio, ut diximus,
patriarcha imperatorem adiit, sue ditioni perversos repugnatores
efficerentur adeo ut suam vitam crudeli funere perdere molirentur.
Tamen tante bonitatis et divinae virtutis gratia vigebat, ut quicquid
ipsi de se clanculo iniqua machinatione determinarent, nemine
indagante, cognosceret. Nullique resistente aliquod nefas
recompensare voluit, sed equo animo Dei timore omnia tollerando
sustinebat.

[18.] Inter haec, statuta die prelibatus abbas ad Venetiam reversus est
ea occasione quo Hierosolimam ire vellet. Quem Petrus dux libenter
suscepit et prima nocte diei kalendarum septembriarum ipse unam
cum Iohanne Gradonico, nec non Iohanne Maureceni, suo videlicet
genero, nesciente uxore et filio omnibusque fidelibus, occulte de
Venetia exierunt. Qui non procul a sancti Illarii monasterio equos
assendentes, iam detonsis barbis velocissimo cursu viam carpere
ceperunt, in tantum ut tercia die Mediolanensem ruram transeuntes,
Vergelensem urbem conspicerent. Sequenti vero die Veneticorum
populi perditum pastorem

p. 168

conquesti sunt, quem minime reperientes, maximo tabescebant
dolore.
Fuit nempe pauperum nutritor, ecclesiarum recreator, clericorum et
monachorum fauctor omnibusque benivolus. De suis quidem
facultatibus mille librarum numero ad Veneticorum solatia in palatio
largivit; alias mille in pauperum alimonias contulit. In sancti Marci
altare tabulam miro opere ex argento et auro Constantinopolim
peragere iussit. Secum etiam maxima thesauri copiam ad predicti
monasterii restaurationem deportavit. Rexit itaque ducatum annis
duobus et mense uno; nam non plus etatis quam quinquaginta
annorum fuerat quando secularem deposuit gloriam.

[19.] Post cuius dicessum Vitalis, cognomento Candianus, vir totius
prudentiae et bonitatis, in ducatus honorem subrogatus est. Quod
audiens Vitalis patriarcha, qui apud Veronensem marchiam
morabatur, in Venetiam intravit. Qui a duce interpellatus cum suis
nuntiis ad pacem inter imperatorem et Veneticos consolidandam,
Teutonicam petiit regionem, quoniam ducis Petri interfectione
ammodum illos execrabiles exososque habebat; firmato autem federe
ad propria reversus est.
Praedictus namque dux, corporali molestia ingruente, quattuor diebus
antequam vitam presentem determinaret, monachum fieri et ad sancti
Illari monasterium se deferri promovit. Praefuit autem Veneticorum
ducatui anno uno mensibusque duobus tumulatusque est in eodem
monasterio.

[20.] Quem Tribunus, cognomento Menius, dignitate successit; qui
licet secularis sollertia careret, maximis tamen fortunae copiis
exuberabat. Temporibus cuius aurea Venetia nonnullis ignominiorum
periculis dehonestata est. Contigit autem ut Veneticorum maiores
primitus contra ducem insidias demolirentur; deinde inter sese
invicem discidentes, vicissim odiorum nequitiis inficiebantur.
Interea inter Maurecenos et Coloprinos, Venetiae proceres, maximum
iurgium

p. 170

exortum est, adeo ut Stefanus Coloprinus cum filiorum et parentum
afinitate, praedicti ducis consensu et virtute, quadam die in
Maurecenos abolendos insurgeret. Sed Dei virtute huius periculi
flagitium providi omnes evadendi facultatem consecuti sunt. Unus
tantum illorum, id est Dominicus Maureceni, innocens in Sancti Petri
Olivolensis foro detentus et diutissimae laceratus est. Cuius corpus,
turpiter denudatum, semivivum ad sancti Zachariae monasterium
parva lintre delatum est cumque in ecclesia positum a
circumstantibus parentibus deploraretur, infra duarum orarum spacia
vitalem deposuit halitum. Cuius mors suis maximum dolorem
induxit, adeo ut ad hoc scelus ulciscendum oportunum expectarent
tempus.

[21.] Circa haec siquidem tempora secundus Otto imperator ad
Italiam veniens Veneticorum fedus ob Petri Candiani ducis funus
disrumpere conatus est. Ad quem Tribunus predictus dux suos
internuntios mittens, eum placare suis muneribus studuit. Pacti etiam
scriptionem tunc Veronae duci suoque populo renovatam
perpetualiter ad habendum indulsit.

[22.] Dehinc Ravennam pertransiens, Romam adire festinavit, ubi
didicit Sarracenorum formidolosam gentem Calabritana invasisse
loca iamque in Apulienses partes vellent tendere gressum, quam
aggredi hostiliter conatus est. Verum dum proxima loca quibus
Sarracenorum moltitudo manebat incautus peteret, tetra cohors
repente christianorum exercitum ad certamen lacessere temptavit.
Imperator quidem ignarus quod montium per anfractus omnes
Sarracenorum maiores latitarent, illos, quos cernere valebat, facili
certamine debellare autumans, pugnam audacter inchoavit eosque
audacissimae, Christo favente, devicit. Cumque christianorum milicia
cum triumphali gloria tentoria applicare propria vellent, paganorum
moltitudo e montibus exiliens super eosque inopinatae irruens, illos
caedere acriter cepit, in tantum ut illi quibus fugiendi aditus
negabantur, crudeliter vulnerati caderent.

[23.] Imperator siquidem, licet ingenti difficultate, per medias
barbarorum acies vix ad litus usque pervenit, inimicorumque
inportunitate territus fluctivagum mare intravit, ubi duae Grecorum
naves, quae lingua illorum zalandriae

p. 172

nuncupantur, non procul a terra anchoris herebant. A quibus ipse cum
duobus suis vernaculis susceptus, minime agnitus est.
Fertur namque quod per triduum illum vinctum custodirent, et
quamquam ipse imperatorem se fore omnino denegaret, tamen Greci,
ingenio peritissimi, nescio quibus inditiis, eum agnoscere potuerunt.
Agnito vero, Constantinopolim illum deferre decreverant. Quod ipse
expertus ait: "Et ego hoc toto mentis affectu opto, quoniam potius ad
sanctorum augustorum vestigia exul degere gestio quam omnibus
bonis privatus mei infortunii ignominiam hic sustinere. Tantum
permittite quatinus meam coniugem meaeque fortunae reliquias me,
priusquam recedatis, accipere liceat". Tunc duodecim scrinea plena
thesauris copia ad littoris marginem delata sunt. Greci hoc cernentes,
omni titubatione remota, eundem secum velle firmiter ire credebant.
Et dum haec agerentur, Cessone, Metense episcopo cum nonnullis
aliis littori astantibus, ipse adepto gladio in mare prosilivit et viriliter
natando desideratum littoris marginem inlesus petiit. Et sic a duobus
periculis liberatus, Romam cum uxore advenit; deinde Papiam
ceterasque Italiae civitates peragrans Veronam adiit.

[24.] Quem predictus Stefanus Coloprinus una cum duobus filiis et
quibusdam parentibus expertus quod Maurecenorum temeritas, ducis
videlicet consultu, parentis mortem vellent ulcisci, clam de Venetia
exiens, festinanter adire procuravit. Cui imperator valedicens, cur
propria amittere voluisse requisivit. Cumque infortuniis viae ventum
seriae exponeret, cesari persuasit quod si vellet consiliis monitisque
suis acquiescere, Venetiam diu desideratam facili certaminae posset
acquirere. Et insuper quo imperatoris animus ad hoc nequissimum
perficiendum scelus potius exardesceret, centu libras purissimi auri
se illi daturum spopondit, si, devicta patria, sibi ducatus dignitatem
concederet. Quod audiens imperator, universis suo sceptrui
adiacentibus edictum et inevitabile intulit preceptum ut nemo aliqua
presumptione fultus deinceps quemlibet Veneticum in aliquam sui
imperii partem permitteret exire, neque aliquis suorum in Venetiam
auderet intrare. Tunc unicuique Veneticorum secum degenti firmiter
precepit ut cum suis videlicet nunciis loca quibus alimonia confluere
ad Veneticorum solacia noverant sollerti studio custodirent.

p. 174

[25.] Unde factum est quo Stefanus Coloprinus cum filio suo
Dominico Patavi commoraretur, Ursus Badovarius Athesim fluvium
previderet, Dominicus quidem Silvo cum Petro Tribuno Mistrinis
partibus insisterent, Iohannes quidem Bennatus, ceu Nugigerulus,
inter omnes discurrere sedulae festinaret, Marinus Coloprinus in
Istriensi comitatu huiuscemodi officium perageret, Ravennam
quoque Stefano iuniori, prelibati Stefani filio, ad custodiendum
iniungerent. Antedictus nempe Tribunus dux repugnantium
infidelium nequitiam inultam diu non ferens, domos illorum devastari
permisit uxoresque ne aufugere possent, custodire precepit.

[26.] Imperator autem in tanta severitate et duricia ad Veneticorum
districtionem perseverabat, quo nec precibus nec quibuslibet
muneribus eum placare valerent, sed omnibus suis iterum preceptum
imposuit ut nulli in aliqua sui imperii parte pervento Venetico parcere
auderet. His quidem definitis Romam viscere disposuit in qua non
diu incolomes manens, valida ingruente febre mortuus est
sepultusque in Sancti Petri curte, non procul a sanctae Mariae
ecclesia. Unde non dubium est, ut quidam spiritalis monachus, angelo
sibi indicante, cognovit, quod ob Veneticorum afflictionem
inopinatam incurrisset mortem. Venecia namque, per biennium tali
perpessa infortunio, divinitate propitia liberata est.

[27.] Praelibatus quidem Stefanus Coloprinus una cum filiis et ceteris
aliis Papiensem urbem adire satagerunt flexisque poplitibus
Adheleidam augustam, quae inibi morabatur, exorare incessanter
ceperunt, ut inlesi suo conservarentur in regno, quoniam omnibus
pene Italiae principibus morte digni ob propriae patriae delationem
diiudicati sunt. Tunc repente apud Ticinum mortuo Stefano
Coloprino, augusta praecibus Ugonis videlicet marchionis constricta,
filios cum quibusdam aliis suis, preeuntibus nunciis, ad Tribunum
ducem destinavit, quatinus quicquid sibi vel quibuslibet aliis perverse
deliquissent, suo amore Venetiam consequi mererentur.

[28.] Tribunus vero dux, quamquam invitus, tamen imperatricis iussu
et prece gratiam simul et patria illis concessit et insuper, ne ab aliquis
inimicorum temere

p. 176

occiderentur, quattuor iuratoribus, sacramentorum fide muniti, securi
in patria persisterunt. Maureceni sane taciti hoc totu considerantes,
firmiter parentis mortem vindicare decreverant. Quapropter dum
quadam die tres fratres, Stefani Coloprini nati, de palatio solito
vellent domum parva rate redire, a quattuor Maurecenis interempti,
rivoli latices proprio cruore infecerunt. Quorum corpora, a quodam
suo homine de limpha sublata, orbate genetrici atque coniugibus
delata sunt; altera vero die in sancti Zachariae monasterio tumulata
sunt. Quorum duo laici fuerunt, tercius autem, id est Iohannes,
clericatus officii sortem gessit. Licet dux ab huiuscemodi nefas se
inmunem redderet, nonnulli tamen eiusdem sceleris eum noxium
affirmabant.

[29.] Anno vero tercio decimo sui ducatus isdem dux Mauricium
suum filium Constantinopolim mittens, ipso eodemque infirmitate
detentus sex diebus, non sua sponte, sed populo cogente, antequam
ultimum sibi obscuresceret, monachus in sancti Zachariae caenobio
effectus est. Prefuit autem Veneticis annis tredecim et mensibus
quinque sepultusque est in eodem monasterio.

[30.] Anno vero dominicae incarnationis nongentesimo nonagesimo
primo Petrum, antedicti domni Petri Ursiuli ducis sobolem, trigesimo
suae ętatis anno Veneticorum populi ad paternam dignitatem
promoverunt. Qui probitate et actu haud degenerans a divo parente
utriusque tamen hominis peritia omnes poene antiquos excellebat
duces. Iste nempe patriae comoda non modo in priscum consolidando
reduxit statum, verum in tantum rem publicam auxit ut suis
temporibus Venecia prae omnibus finitimarum provinciis decore et
opulentia sublimata diceretur.

[31.] In sui quidem honoris exordio Constantinopolytanos
imperatores omnesque Saracenorum principes suis legationibus
placatos ac devotos amicos firma stabilitate adquisivit. Nuncios etiam
Saxoniam ad tercium Ottonem regem, praeclare indolis puerulum,
destinavit, cum quo tanti amoris ac amiciciae vinculo sese coartavit,
quatinus, remota dilatione, deinceps quicquid sibi possibile
conpetebat, ad votum consequaeretur. Hisdem namque dux a
Croatorum Sclavorum

p. 178

oppressione suos potenter liberavit, quibus etiam solitum censum
primus dare interdixit. Cum Italicis vero principibus amiciciae
foedere copulatus semper mansisse probatur. Tamen si quis horum,
aliqua stipatus temeritate, suis quoddam honerosum plus pacti
decreto inponere voluisset, viriliter obsistendo sui compos in
omnibus manebat. Quid dicam? Proprios aequo moderamine
aequitatisque trutina preesse satagebat; extraneis vero suae
resistentibus ditioni vicissitudinem reconpensabat. Quibus tamen
fortunis Venecia suis diebus claruit serie prodere conabor.

[32.] Eo namque tempore Gradensis civitas, quae totius novae
Venetiae metropolis fore dignoscitur, vetustate ex maxima parte
consumpta videbatur. Quam praedictus princeps ab ipso fundamine
ad propungnaculorum usque sumitatem munitissime renovavit
domumque propriam in ea iuxta occidentalem turrim edifficare fecit;
parietes etiam seu ecclesiarum laquearia recreare libentissime studuit.
Apud Civitatem quidem novam, quae vocatur Eracliana, pulchrae
imaginis domum una cum capella ipso eodemque tempore
componere fecit.

[33.] Interea Iohannes Belonensis episcopus Venetiquorum ducatus
praedia in finibus Civitatis novae Tribuni ducis tempore usurpata per
vim actenus retinebat. Quem nec regalis iussio, nec quolibet
promissum ab ipso infortunium terrere potuit quo iniuste retenta
redderet pacemque cum domno Petro duce haberet. Qui dux,
quamquam moleste, tamen pacifice interim Heinrici ducis
presenciam Veronensis susciperet marchia hoc tollerare disposuit.
Pervento vero duce, suis internunciis eundem petere procuravit; qui
amicicię foedere simulatus, de Iohanne episcopo seu ceteris sibi
adversantibus legem facere ad suum velle spopondit. Tamen, quod
ore promisit, citius faciendi voluntatem dicto permutavit. Petrus
itaque dux, tante deceptionis providus, suum legatum Ottoni,
famosissimo regi, ad Aquisgrani pallacium sine aliqua mora
transmisit, qui huiusmodi causas ordine sibi panderet. Hoc denique
expertus rex prenotati ducis Heinrici actum omnino redarguens;
omnia obmissa praedia Petro duci praeceptali institutione

p. 180

ad habendum concessit. Cui etiam Brunonem, nobilem suum
militem, misit, qui hoc negocium legis censura regiaque auctoritate
inter se et episcopum definiret. Quem episcopus adeo flocti pendens
ut illum nec conloquio adire nec videre voluisset. Cumque domnus
Petrus dux talia cerneret, accepto a regio nuncio et a suis salubre
consilium, inevitabile decretum supra suos inposuit, quo nemo
illorum aliqua presumptione fultus predictam seu Istriensem aussus
foret marchiam adire, neque aliquod venale vicissim vendere vel
conparare. His quidem peractis, regalis nuncius ad propriam reversus
est.
Caeptum vero iurgium a duce diutissime perduravit, in tantum
videlicet ut non solum illius marchiae peculia salis egestate
consummerentur, verum etiam homines, subsidiis Veneticorum
carentes, miserabili calamitate perpessi, sedule ad ducem pacem,
quam consequi non valebant, humiliter efflagitarent.

[34.] Dux itaque audiens Ottonem regem ad Italiam venturum, pacem
cum praedictae marchiae populo facere diferabatur. Tunc suos
nuncios denuo Teutonicam ‹regionem› mittere disposuit, qui inter
Alpium anfractus regem iam ad Ausonia venientem repperierunt. A
quo honorifice suscepti, […] suis dux inimicis intulerat libenter
audivit. Insuper promisit numquam quolibet modo illum constringere
ad pacem faciendam interim ipse vellet. Deinde antequam Italiae
planiciem peteret, eundem ducem dulci praece rogando demandavit
ut suum natum, adhuc christianae fidei confirmatione carentem,
Veronam sine aliqua mitteret mora; quod dux suorum fidelium
consilio facere adquievit. Puero quidem Verona pervento, officiose a
rege susceptus est. Quem chrismatis unctione propriis amplexibus
coartatum fecit munire et, amisso paterno nomine, Otto, id est suus
aequivocus, nuncupatus est.

p. 182

[35.] Iohannes quidem prememoratus episcopus, seu Rozo,
Tarvisianę sedis antistes, cum quibuslibet aliis ad pacem
interpellandam ibi convenerunt, quibus rex hanc adquirere
interdicens donec domni Petri ducis polliciti forent satisfaciendo
gratiam recuperare. Insuper Iohannem episcopum ducis terram, quam
iniuste possedebat, reddere cum lege coegit.

[36.] Hac tempestate inter Veronensium cives et Teutonicorum
exercitum exortum fuerat iurgium, sed Teutonici a civibus interemti
per civitatis platheas nonnulli occubuerunt. Inter quos nobilissimus
unus cecidit adoloscens, Carolus nomine, qui maximum de suo
funere dolorem regi suisque conpatriotis reliquaerat. Quod rex
graviter ulcissi in civibus decreverat; tamen eiusdem civitatis Odberti
episcopi interventu evaserunt.

[37.] Otto vero, praedicti domni Petri ducis filius, diversis muneribus
a rege foeneratus, ad Veneciam reppedavit. Tunc domnus dux pacem
diucius imploratam inimicis indulsit, quamvis Iohannis episcopi
severitas in amisso praedio perduraret.

[38.] Eo quoque tempore apud Rivoaltum mortuo Marino Olivolensi
episcopo, qui episcopatui praefuit annis […], successit sibi
Dominicus, cognomine Gradonicus.

[39.] Otto denique rex Brisciam caeterasque Italiae urbes peragrans,
Papiam advenit. Hic Italici principes, fidem supra evangeliorum
sacraria facientes, regem ipsum conlaudaverunt ibique Iohannem,
apostolicae sedis antistitem, defunctum audiens, Brunonem, suum
videlicet nepotem, Ottonis ducis filium, ad hanc dignitatis apicem
fastigiare disposuit; quod postea complevit. Deinde per Arripdani
fluenta navigio Ravennam adivit, ubi aliquamdiu comoratus, Redulfi
Ariminensis comitis nec non Herimundi atque sui fratris Raimundi
pro aecclesiarum seu pauperorum praediis, quae usurpata
possidebant, oculos eicere iussit. His definitis, Romulidam appetens
urbem in qua a predicto Brunone apostolico, qui postmodum
Gregorius dictus est, Romanorum multitudine interpellante, unctus et
consecratus est imperator. Hinc non procul a Romana

p. 184

urbe discedens, ut remissius illius climatis aestum tollerare quivisset,
inter Camerinae marchiae alpes aliquid commoratus est. Postmodum
per Tusciae viam Papiensem reppetens urbem, omnibus sibi
obtemperantibus imposuit aedictum, quo ubicumque in suo imperio
perventi Venetici forent, inlesi et sine aliquo inposito gravamine
degere debuissent. Et tunc per Cummanum lacum iter arripuit
ultramontanum.

[40.] Circa haec namque tempora Croatorum iudex propter
interdictum sibi censum a duce in Veneticos lesionis molestiam
exercere conatus est. Unde domnus dux sex naves praeparatas illuc
mittens, quibus Badovarius, cognomento Bragadinus, prefuit. Qui
unam illorum civitatem, quae Issa nominabatur, conprehendens
utriusque sexus captivos ad Veneciam deportavit. Et ex hoc maioris
odii cumulum inter Veneticos et Sclavos pululavit coeperuntque
iterum censum inportune ducis exigere, quibus dux pro illorum
ignominia demandans: "Non per quemlibet nunciorum hunc mittere
curo, sed vita comite ad hanc persolvendam dationem venire ipse non
denegabo".

[41.] Eo namque tempore Iohannes Grecus Placentinae aecclesiae
presul Constantinopoli cum Grecorum imperatoris legato reversus
Romam adivit. Qui dum apostolicam sedem, abiecto a Iohannis
Crescentii temeritate pastore, vacuam repperiret, invadere contra
imperiale decretum minime formidavit. Gregorius vero illius
aecclesiae sponsus per Italiae urbes merens, imperatoris expectando
adventum versabatur.

[42.] Per haec quidem tempora antedictus dux Iohannem suum filium
Constantinopolim destinavit, quem imperator non solum diversis
muneravit donis, verum etiam aegregiis honoribus sublimavit.

[43.] Imperator siquidem hoc nequissimum scelus a Iohanne Greco
patratum cum audiret, Italiam festinus reciprocare non pigritavit. Qui
ex Ticinensi urbe

p. 186

Ravennam descendere navigio disponens, Petro suo dilecto compatri,
Veneticorum duci, rogando demandavit, quatinus Ottonem suum
filium ultra Ferariense castrum sibi obvium mittere non recusaret.
Quod dux libenter agere volens, filium cum decoratis navibus misit,
inter quas una quantitate et pulchritudine excellebat navis, quam
imperator unam cum puero ascendens, Ravennam usque pervenit.
Ubi non diu manens, ducis puerum donorum copiisque ditatus ad
Veneciam redire dimisit.

[44.] Ipse vero Romam, ut inimicorum arroganciam abolere posset,
petere curavit. Qui audientes eum Romam venturum, alter illorum, id
est Iohannes Crescencius, in sancti Angeli castello se cum suis
etrusit; alter quidem, id est Iohannes Grecus, procul a Roma
inexpugnabilem turim intravit. In qua non diu, vento imperatore,
illum manere licuit, sed ab eius militibus captus, proiectis oculis
auribusque praecisis, nares etiam et linguam amisit et capitis
deturpatus decoritate, Romam in quodam monasterio delatus est. Et
quoniam ad tanti facinus ultionem hoc non suffecaerat, postmodum a
sacro concilio depositionis sentenciam sustinens, sacerdotale
officium perdidit et a Romanis impositus deformis aselli terga, versa
facie ad caudam, sub praeconi voce per Romanas regiones ducebatur.
Dehinc munitissimum sancti Angeli castellum omnes Romani cives
una cum Teutoniquorum exercitu expugnaret caeperunt. Quod magna
cum dificultate conpraehendentes, Iohannem Crescencium veniam
miserabili voce adclamantem in sumitate, ut ab omnibus videretur,
decollaverunt. Et proiecto tellure, aliis, quibus evadendi facultas
defuit, simili poena in monte Gaudio imperiali decreto suspensi sunt.
His peractis trium annorum spacio imperator regno praefuit Italico, in
quibus multa peregens regnum visitavit Teutonicum.

[45.] Illis namque temporibus in Dalmacianorum confinio non plus
quam Iateranenses cives Veneticorum ducis ditioni obtemperabant.
Quos Croatorum ac Narentanorum principes crebro affligere solebant
in tantum ut Narrentani horum

p. 188

quadraginta compraehendentes, secum vinctos deportaverunt. Unde
Dalmacianorum populi omnes poene simul convenientes, Petro
Veneticorum duci suis internunciis hoc demandaverunt, quod si ipse
venire aut exercitum mittere vellet, qui eos a Scavorum severitate
liberaret, ipsi et illorum civitates perpetua stabilitate suae suorumque
successorum potestati subditos manerent.

[46.] Hoc audiens Petrus dux, nulla interposita dilacione, suorum
consilio munitus, navalem preparare expeditionem peregit
septimoque sui ducatus anno asensionis Domini festo cum suis in
sancti Petri Olivolensis ecclesia ad missarum ministeria percipienda
convenire voluit. Cui Dominicus eiusdem loci episcopus triumphale
vexillum contulit et una classem consendentes illo die Equilensem
portum intraverunt. Dehinc velis libratis occiduoque vento flante,
Gradensem applicuerunt urbem. Quos domnus Vitalis patriarcha
preeunte plebe cum clericorum apparatu excipiens, digna suo principi
obsequia exibuit; cuius quoque dexteram victrici sancti Hermachorae
signo condecoravit.

[47.] Inde pellagi sulcando undas Istriensem ad provinciam
transientes, civitatis Parentinae iuxta insulam velis depositis,
pernoctare disposuerunt. Quibus venerabilis Andreas episcopus
occurens, famulamina Petro duci multa inpertitus est. Quem humiliter
rogitans ut sancti Mauri oraculum adire non recusaret; cuius petitioni
adquiescens, multo milite stipatus urbem intravit et expletis in sancti
Mauri aecclesia ministeriis sacris. Arrepto exin itinere, remigantibus
nautis, apud monasterii sancti Andreae insulam, quae iuxta
Pollensem civitatem manet, grata ospicia habere voluerunt. Illuc
Bertaldus Pollensis eximius antistes cum clericorum et civium
multitudine festinus advenit et utroque honore eundem ducem
glorificavit.

[48.] Deinde vastum velificando aequor Absarensem ad urbem delati
sunt, ubi non modo cives, verum omnes de finitimis tam Romanorum
quam Sclavorum castellis

p. 190

convenientes, tanti ospitis adventum se praevenisse gaudebant et
sacramentis ab omnibus peractis sub illius principis potestate manere
decreverant. Hoc peracto, sacrum diem pentecosten solemniter
celebrantes, predicto principi laudis modulamina decantaverunt. Tunc
omnibus, quibus aetatis plenitudo adherat, secum venire iussit et,
acceptis stipendiis, dispositum transfretare iter caeperunt.
Altera vero die Iatarensem antequam adpropinquaret urbem, eiusdem
civitatis prior cum episcopo et caeteris suum dominum gaudimoniis
potiti recaeperunt, et ingressi urbem, ibi illius regionis maiores
confluentes, eiusdem principis dominationi subesse praeobtabant.
Inter quos Veclensis et Arbensis episcopi cum earum civitatum
prioribus adfuerunt et pari voto supra sacra evangelistarum dicta
iuraverunt quo iuxta illorum scire et posce deinceps domni Petri
ducis fidem observare debuissent. Insuper episcopi eisdem sacris
confirmaverunt quo feriatis diebus, quibus laudis pompam in
aecclesia depromere solebant, istius principis nomen post
imperatorum laudis preconiis glorificarent.

[49.] Croatorum itaque rex ad suae gentis depopulationem ducem
advenisse prenoscens, nunciorum studio eundem placare pacificis
nisus est verbis. Quod domnus dux omnino parvi pendens, eosdem
nuncios redire dimisit et sic tractare cum utriusque gentis exercitu
adorsus est quo inimicorum aditus intrare, vel quibus argumentis
illorum munitissima loca indemnis capere posset. Tunc quorumdam
relatione didicit quadraginta Narentanorum nobilium de Apuleis
partibus peractis negociis ad propriam velle reverti. Decem naves,
hominibus oneratę, ad insulam quae vocatur Caza sub omni
festinatione destinavit. Qui dum irent, facili certamine eosdem
comprehendentes, Traorensem ad urbem accelerare voluerunt.

[50.] Domnus namque dux utriusque et Dalmacianorum ac
Venetiquorum militibus circumseptus, sexto die predictam urbem
relinquens, ad quandam non longe a Belgradense urbe insulam
advenit, de qua talem legationem civibus mittere placuit, ut si
spontaneum famulicium persolvere et fidelitatem sibi iurare

p. 192

vellent, gratiam adipisci valerent, sin autem se certamine capturos
procul dubio scirent. Hoc vero audientes, domini sui, Sclavorum
scilicet regis, periculum incurrere formidabant et tanto principi
resistere non valebant. Unde utroque discrimine positi, quid agere
poenitus ignorabant; tandem timoratione domni ducis atriti
adstantibus eiusdem regis militibus et sacramenta et obsequium
persolverunt. Egressus vero inde, Levigradę insulae colones egregio
duci occurrentes, sacramenta prompte fecerunt.

[51.] Cumque Traorensem urbem peteret, ab episcopo civibusque
sacramentis corroboratus est. Inibi suos, quos antea ex Iaterensi
civitate misisse diximus, victores repperit. Sclavorum etiam regis
frater, Surigna nomine, aderat, qui, condam fraterno dolo deceptus,
regni amiserat diadema. Ipse namque non modo sacramenti vinculo
se eidem duci associavit, verum etiam Stefanum puerulum,
karissimam sobolem suam, sibi pro obside commendavit. Hinc
Spaletinam nobilissimam et validam urbem, quę tocius Dalmaciae
metropolis constat, predictus princeps advenit. Quem archiepiscopus,
sacro infulatus officio, cum urbana tam clericorum quam laicorum
multitudine excepit et missarum sollempniam celebrans ex voto
iusiurandi fide eidem omnes placare satagerunt.

[52.] Narrentanorum quidem princeps quadraginta suorum in
captivitatem mancipatos expertus est. Qui suis internunciis domnum
ducem continua prece sibi illos reddi imploravit, hoc videlicet pacto,
quo priusquam ipse dux de illis exiret finibus, tam ille,
Narrentanorum princeps, quam omnes sui maiores sibi ad
satisfaciendum pro suis votis convenirent et nec censum predictum
aliquo modo exigere nec quempiam iterantem Veneticum molestare
deberet. Tunc dux captivos reddere iubens, sex tantum illorum ne
ipse pacem violasset retentos secum reservavit.

[53.] His definitis, ad alios illius regionis subiugandos gressum
tendere cepit. Apud sancti Maximi ecclesiam ospicium habere dum
voluisset, Curzule insule habitatores, suis recusantes parere
iussionibus, valida manu adquisivit sueque potestati subiugavit.
Preterea dum isdem dux quicquid cordi aderat Deo fautore

p. 194

ad votum consequeretur, improbos Ladestinę insulae habitatores
agredi conatus est. A quorum rabiae Venetici illa per navigantes loca
propriis facultatibus privati, nudi sepissime evaserunt. Erat siquidem
eadem insula scopulosis promunctoriis circumsepta; licet aditum
intrantibus non denegaret, montium tamen sublimitate ostentabatur, e
quibus unus murorum menibus turriumque hedificiis munitus,
inexpugnabilis ab omnibus credebatur.

[54] Dein vero predictus princeps, multitudine navium collecta,
quendam illius insulae portum penetravit, mandans civibus ut relicta
pertinatia ad se venirent, aut pugna sese petituros scirent. Qui timore
constricti pacifica verba protulerunt. Postmodum illis iniunctum fuit
nulla ratione pacem a duce consequi posse, nisi civitatem ipsi
destruerent, destructam vero inreparabilem inhabitabilemque
relinquerent. Quod omni nisu facere interdicentes, tanti exercitui sese
obsistere adorsi sunt. Tunc isdem princeps suos ad certamen
preparare illosque inpugnare acriter iussit; verum quia arduus locus
difficilem dabat appropinquantibus ingressum, iaculorum ictibus
hostes aliquandiu procul, virtute qua poterant, coarcere satagebant.
Tamen Dei omnipotentis dispensacione maior pars exercitus ex illo
loco, unde illius municionis ostia patebant, impetum facientes,
reliqua montis per devia consendendo, turres, ubi aquarum vascula
tuebantur, comprehenderunt. In quibus consistentes, in tantum
luctamine comprimebant, donec deiecti animo, armis depositis, nichil
amplius quam mortis exosum periculum evadere flecsxis exorabant
poplitibus. Dux itaque pietatis amator omnes vivos conservare
instituens, civitatem tantum devastare precepit. Quo peracto victor
princeps sancti Maximi aecclesiam reciprocavit. Illic Ragusiensis
archiepiscopus cum suis conveniens, eidem principi sacramenta
omnes facientes, obsequia multa detulerunt. Inde predictas civitates
repetendo remeans, ad Veneciam cum tali triumpho tandem regressus
est.

[55.] Interea Otto imperator ad Italicum regnum tertio repetere
disponens per vasti Cumani laci gurgites aditum habere voluit; quem
Longobardorum multitudo

p. 196

Cumana in urbe excoeperunt. Inter quos Iohannes diaconus,
supradicti Petri ducis nuncius, licet de sui senioris triumpho ignarus,
advenit suumque seniorem tantum profectum ad debellandam
Sclavorum duriciam imperatori nunciavit. Cumque isdem Iohannes
unam cum imperatore Ticinensem adiret urbem, nonnullis
referentibus sui domini adventu et triumpho extitit expertus. Cui
imperator ad propriam iam reddire volenti hoc secretum iniungens
suo seniori delegavit, ut, si possibile foret, dilectionis gratia in aliquo
sue potestatis loco clam vellet venire et tanti viri et compatris
presentia et sagacitate potiri. Dux namque quamquam avide tale
audiret nuntium, tamen numquam hoc fieri posse credebat quo
tantorum regnorum princeps suis ignorantibus expedite aliena iura
valeret intrare. Verum cum suorum nemine eodem comunicare
sermone volens, tacitus sibi in corde servabat.

[56.] Predictus vero cesar, Ticinense relicta urbe, per Tuscie alpes
Romanum obtabile peciit solium; deinde in abstinencia, que
pascalem antecedens solemnitatem, Ravennam descendere curavit.
Cui Petrus dux eundem Iohannem diaconum destinavit; a quo
benigne susceptus, inportune id ipsum quod antea dixerat reciprocare
satagebat. Unde factum est ut inter utrasque partes sępedicto Iohanne
diacono crebro discurrendo, tale ventilaretur negocium. Demum
imperator salubre a duce accepto consilio sacrum diem pascalem
devotissime celebrans omnibus maioribus suis indicavit se
purgationis poculum apud sancte Marie monasterium in quadam
insula, que Ponposia nominatur, accipere et aliquantis inibi diebus
commorari velle. Manet siquidem eadem insula non procul a
Venecia, ex una parte marino littore, ex aliis Eripdani cingitur
fluentis. His dictis, dies statuta est in qua ille et sancti Marci
oraculum et diu desideratum compatrem adiret. Tunc cum aliquantis,
quibus hoc familiariter commissum habebat, intrans navim,
predictum peciit monasterium. Ubi minime pernoctans, abate cum
monachis astantibus eiusdem monasterii quoddam ospiciolum
previdens preparare iussit, in quo sese per triduum curationis potum
custodire simulabat.

p. 198

[57.] Nocte itaque perventa parvam naviculam ascendens, qua
predictus Iohannes diaconus ad ipsius insule marginem prestolando
latitabat. Hecilinus vero comes, qui postea Baiovariorum dux effectus
est, et Raimbaldus Tarvisianus comes, Teupernus bellicosissimus vir,
Rainardus, Tamo, camerarii, Waltterus, unicus capellanus,
Fredericus, postmodum Ravennas archiepiscopus extitit, qui simul in
predictam navim ascenderunt. Qui tota nocte et die nautis inquiete
navigantibus iam sequentis noctis in tempestate sancti Servuli
ęcclesiam, quę non longe a ducis palacio scita decernitur,
applicuerunt, ubi Petrus prepotens dux tanti hominis occulte
adventum prestolabatur. Et quia tetre noctis obscuritate minime
conspici vicissim sese valebant, inter amplexus et novi ospitis
dulcissima obscula dux taliter illum allocutus est: “Si vis sancti
Zacharię monasterium previdere, instanter oportet te illuc ire, quo
lucis ante crepusculum in palacii mei meniis queas dignissime
ospitari". Deinde navim uterque ascendens alter proprium palacium,
alter quidem predictum petiit monasterium. Postquam illius
monasterium ingressus ipsi patefactus foret, ecclesiam intravit; haud
tamen illic diucius commoratus, sed, ut condictum fuerat, ad
palacium advenit et omni dequoritate illius perlustrata, in orientali
turre secum duobus suis retrudi et servari voluit. Erat sane vili, ne
agnosceretur, habitu indutus.

[58.] Prefatus vero Hecelinus cum ceteris ducem de matutinali officio
veniente ante Sancti Marci limina exceperunt; cui salutaria verba, ne
circumstantes hoc secretum sentirent, ex imperiali parte pertulerunt.
Quibus dux quomodo imperator vigeret, vel ubi esset inquiens
requisivit. At illi apud Pamposiae monasterium eundem sospitem
dimisisse responderunt et, datis obsculis, hospitari illos iuxta
palacium iubens, ipse vero imperatorem adivit. Neque fas duci fuerat
cum imperatore per totum diem in predicta turre manere, ne quis
Veneticorum huiuscemodi rei capacitate posset sentire; ad prandii
refectione cum aliis palam conveniebat. Sero una cum cessare
dapibus colloquisque reficiebatur.

[59.] Ad perfecte namque fidei vinculum confirmandum, filiam ducis
adhuc

p. 200

caticumina de sacro baptismatis lavacro cesar suscepit. Pallium
quidem, quod pro pacti federe a Veneticis supra quinquaginta libras
persolvebatur, eidem suo compatri duci perpetua scriptione donabat
et omnia quomoda illi firmiter dehinc impertiri pro votis promittebat.
Sed nichil dux ei exigere volens nisi ut ecclesiarum suarum seu
omnium Veneticorum predia integre solidatis in statu suis temporibus
conservaret. Altero autem die, cum iam redeundi licitum habere
volebat, diversarum generum fortunis dux eum munerare voluit; qui
nichil orum continere cupiebat dicens: "Illud mihi crimen inducere
nolo, ne quis cupiditatis et non sancti Marci tueque dilectionis causa
me huc venisse asserat". Tamen inportunis coartatus precibus,
eburneum sedile cum suo subsellio, nec non argenteum siphum et
urceum raro peractum opere dono, licet invitus, recepit datoque
obsculo, lacrimantibus utrisque separati sunt.

[60.] Hecilinus siquidem et ceteri antedicti non illo, sed altero die
licentiam perceperunt. Imperator cum duobus tantum et Iohanne
diacono navim intrans, predictum occulte in nocte regressus est ad
monasterium. Mane vero se prestolantibus videre inopinate exibuit et
Ravennam cum prelibati Iohanni diaconi nave properans, de Venetia
se reverti omnibus prodiit; quod difficile credere volentes ammodum
mirantur. Dux itaque omnem Veneticorum populum post triduum in
palacio convenire indixit; cui huiuscemodi gestum patefaciens, non
minus fidem imperatoris quam pericia sui senioris conlaudabat.

[61.] Eodem quoque tempore Beneventanos cives audiens imperator
sibi rebellare, quibus agressis suo imperio potenter subiugavit
multosque interfecit. His peractis, Ravennam iterum adveniens,
Papiensem deinde peciit urbem ibique Romanorum cives
dominationis iugo abiecto sibi repugnaturos audivit; contra quos
patricium suum, nomine Zazonem, cum exercitu mittens, ipse
navigio Ravennam instanter descendit.

[62.] Eo tempore duo imperialia ornamenta auro miro opere acta
cesar per Iohannem diaconum Petro suo compatri duci, unum ex
Papiensi aliud ex Ravennati urbm dono transmisit. Cui dux
recompensationis gratia cathedram

p. 202

elephantinis artificiose sculpta tabulis per eundem diaconum
Ravenne direxit, quam avide suscipiens in eadem conservandam urbe
reliquit.

[63.] Dehinc Romanam dum vellet validam urbem repetere, civium
insidias formidans, in quoddam castellum, Paternum nomine,
ascendit, ubi infelix non diu sospes manens, inter dulces annos
corpoream dure vitam amisit. De cuius funere gentes ubique minime
tunc questu silebant. Corpusculum vero eius Coloniensi
archiepiscopo cum ceteris defferente in Aquisgrani palacium fuerat
delatum, ut cum decessore suo pie memorię Karolo queat iudicialem
ibi prestolari diem.

[64.] Post hunc Henricus regalis dux, prosapia de regia ortus,
regnorum rite suscepit diadema, quamquam Ardoinus, commitis
Dadonis filius, apud Ticinu quibusdam Longobardorum sibi
faventibus regni coronam usurparet; tamen illorum maior pars
Henrici regis expectabat adventum.

[65.] Anno quidem incarnacionis Redemptoris nostri millesimo
quarto, ducatus vero domni Petri Veneticorum ac Dalmaticorum
ducis decimo, Iohannes eiusdem ducis egregia proles genitoris
effectus est consors dignitate. Quem dum tercia etas octavo decimo
anno ephebum foveret, nimirum paterno ingenio et probitate vigebat.
Qui pii parentis adeo obtemperare studeat moribus ut sub gemino
regimine omnis patria uno maneret foedere.

[66.] Eodem vero anno Sarracenorum multitudo, Apuliensium fines
invadens, Varensem civitatem, ubi Gregorius imperialis catapanus
preerat, ex omni parte obsidione circumdabat. Quod audiens Petrus
prepotens dux, preparare maximam expedicionem iussit sanctique
Laurentii in solempni die de Venecia exiens eosdem expugnaturos
aggressus est. Qui vastum per mare velificando terrarum diversa loca
dum transiret, octavo idus septembris predictam urbem
appropinquabat. Sarracenorum nempe uterque exercitus cernens
insperatam salutem christianis advenire armatis manibus, alii supra
equos littore adstabant, alii naves

p. 204

ascendentes christianos ad certamen audacter provocabant. Sed
divina propiciatione domnus Petrus dux cum omnibus suis antedictę
civitatis in portum indemnis ingressus est. Quem cives una cum
Gregorio imperiali catapano digne suscipientes eiusdem urbis in
palacio ospitari fecerunt. Tunc domnus dux quomodo urbem a
paganorum severitate tueri quivisset pertractare cepit; verum prius
alimoniarum solatiis cives inedia perpessos sufficienter recreavit.

[67.] Tum ut viriliter contra nequissimam gentem bellum agerent
amonuit et victrice vexillum se preire iubens, quosdam in suburbio ad
pugnandum instituit, quosdam vero secum adsumens, navalem
adorsus est peragere bellum. Unde factum est quatinus per triduum
continuatim nunc gladiorum, nunc igneis iaculis Sarracenos acriter
insequerentur. Tercię noctis in silentio paganorum aufugit exercitus;
ceteri autem, qui finitimarum loca crudeli iure mancipando
possidebant, non multum post illos degentes, confusi recesserunt.
Cives itaque domni Petri ducis nomen deinceps celebre et honorabile
habuerunt, qui nullo terreno sed divino constrictus timore eos
liberavit ab inimicorum persecutione.

[68.] Non puto pretermittendum fore prodigium quod cuidam
Sarracenorum die quo festiva Dei genetricis assumtio a fidelibus
celebratur divinitus ostensum est. Nam dum in sancti Benedicti
monasterii, haud procul ab urbe, quadam munitissima turre ipse
maneret, emicantem stellam ex occiduo climate prepete cursu venire
eiusdemque civitatis in portu cadere conspexit. Hoc, ut Ieronimo
spirituali et prenotati monasterii patri patefactum esset, statim
futurum sanctę Mariae auxilium, que stella maris interpretatur,
civibus advenire intellexit. Quod intemerata puerpera in Petri
Veneticorum ducis adventu procul dubio complevit, quem de
occiduis partibus venire permittens in suae nativitatis festo, de oste
illi concessit triumphum. Isdem namque dux de illo loco nuncios
suos Constantinopolim destinavit et a catapano imperiali multis
ditatus muneribus ad Venetiam incolomes remeavit.

[69.] Hoc quoque tempore Heinricus rex Ottonem ducem ad Italia
cum exercitu mittens cum Ardoino, usurpativo rege, iusta Alpes, in
campo, qui Vitalis

p. 206

nuncupatur, pugnam peregit et ex utraque parte multi ceciderunt.
Cumque hoc Heinrico regi foret expertum, in sequenti anno maxima
stipatum expedicione Italiam intravit et, Ardoino a Veronensi urbe
expulso, omnes Longobardos potenter suo regimini subiugavit.

[70.] Cui Petrus etiam Veneticorum dux in predicta urbe suum natum
mire pulchritudinis puerulum, prece sua permotus, honorifice
delegavit, quem chrismatis divo liquore ex more fecit linire, patri
obtime muneratum remisit. Deinde ceteras Italię civitates properare
disponens, Papię a Mediolanensi archiepiscopo estitit coronatus, ubi
cives insidias contra suum regimen molliri cognoscens, totam pene
urbem incendio et interfectione devastavit, et tunc per Cumanum
lacum ultramontanum petiit regnum.

[71.] Hoc quoque tempore Petrus famosus dux, sedula petitione a
Vassylio et Constantino imperatoribus coactus, Iohannem ducem,
suam dilectam prolem, ad regiam urbem causa coniugii delegavit.
Quem imperatores dum benigne susciperent, cuiusdam nobilissimi
patricii filiam Argiropoli nomine, imperiali editam stirpe, illi
desponsare decreverunt et, ut tante femine, imperatorum videlicet
neptis, copulationis dies acceleraret, prefatus dux una cum puella
imperiali decreto in quadam capella convenire permissi sunt ibique
ab eiusdem urbis pastore sacre benedictionis munus ab imperatoribus
aureas diademas suis capitibus perceperunt. Quibus dextera utroque
imperatore superposita manu, aulam qua convivantium cetus manere
videbatur, tali decoritate pervenerunt. Predicti namque imperatores
tam egregiae ac iocunde hunc peragere thalamum satagebant, ut
triduo convivantium gaudiis haud defuerunt ipsi familiares convive.
Hoc tali in palacio quod Yconomium nuncupatur peracto ordine,
quisque eorum, muneribus receptis, retrogradus recessit. Novicius
vero dux cum sua venusta sponsa aput pallacium, quod iure dotalicii
nuper acquisierat, degere disposuit.

[72.] Cui Vassilius imperator iniungens monuit ne ab urbe discederet
interim de Bulgarorum finibus, quos valida expugnando manu agredi
temptabat, Dei

p. 208

auxilio reverteretur. Cuius monitis dux acquiescens, promte eius
adventum prestolabatur. Ipso autem redeunte, patriciatus officii
dignitate eundem sublimavit ducem; Ottonem suum puerulum, qui
aderat, fratrem muneribus tantum honoravit. Dehinc dux sponsali
dote, id est diverse fortune copiis, simulque imperialibus donis
acceptis, licitum veniendi ad propria impetravit. Nam parentum
conventus pernobilem puellam regionem ad exteram quasi exulem
euntem plorantes haud deerant. Dux itaque pro votis omnia
consecutus, navim cum spectabili sponsa ascendens, equoreas sulcare
procellas suis imperavit. Cui Grecorum seu aliarum gentium incole
ubique usque ad patriam non denegabant impertiri obsequia.

[73.] Cumque probabili et diu anhelanti patri duorum natorum foret
nunciatum adventum, caelorum regi gratias agens navium
multitudine eosdem procul a litore fecit excipere et tali circumscepti
pompa aput pallacii tribunal genitorum amplexibus sunt restituti
incolomes. Pater siquidem non solum suis, verum exteris hominibus
convivia crebra huiusscemodi thalamus facere non cessavit. Revera
per gaudium nostris finibus emicuisse nemo nostrorum reminiscitur.
Domna vero Maria greca ductrix non post plures dies puerum,
Constantinopolim genitum, Venetiae protulit natum; quem Petrus
eximius dux de sacro baptismatis lavacro suscipiens, Vassilium ob
avunculi sui imperatoris nomen imposuit.

[74.] Circa haec tempora prelibatus Petrus dux pro animae suae
remedio mille quinquaginta libras denariorum solatio tocius sue
patriae Veneticis donavit ceptique palacii opus ad unguem perduxit,
ubi inter cetera decoritatis opera dedalico instrumento capellam
construere fecit, quam non modo marmoreo verum aureo mirifice
comsit ornatu.

[75.] Interea Petrus dux dum sibi pro votis poene cuncta subpeditare
decernere, plus solito subiectum equitatis censura populum regere
studebat. Sed divina providentia, moderamine equo omnia disponens,
illum in tante felicitatis fastigio

p. 210

constitutum ad sue virtutis provectum acriter perculit. Eodem itaque
tempore stella cometis, cuius indicium humanum semper pronunciat
flagicium, in meridiano climate apparens, quam maxima per omnes
Italiae seu Veneciae fines pestilentia subsecuta est. In qua utriusque
sexus humane conditionis nonnulli inopinata morte ceciderunt, inter
quos domna Maria greca ductrix nec non Iohannes egregius vir suus,
sedecim dierum numero in sancti Zacharie monasterio, pro dolor, uno
clauduntur mausoleo.

[76.] De quorum funere non modo mesti genitores vel fraterna
societas deplorabant, verum omnis patria lacrimis et dolore
tabescebat. Fuerunt namque omni probitate in tantum famosi ut Deo
et hominibus ambo boni complacerent; sex annorum spacio tantum
sub patris regimine Veneciae prefuit populo. Sed ut tantis meroris
quoddam presidium adesset consolationis, pari consensu Venetici
interpellantes, domni Petri principis alterum natum, scilicet Ottonem,
regalem puerum, ducatus dignitate sublimavere. Qui quamquam
terrena ętate quattuordecim annorum flore vegaetaret, tamen adeo
ingenii facundia vigebat quoad altero fratre non probitate sed aetate
diceretur secundus.

[77.] Preterea Petrus dux omnibus suis liberis paternum munus
impertiri voluit, ita ut testamentario iure quisque suas acciperet
porciones. Nomina quorum ut rite recordor exprimere libet. Illorum
primus herile sortitus est nomen qui forma et viribus bene
respondebat suis natalibus. Secundus nominatur Ursus; iste sic
officium gerens clericatus quo haud inmerito queat dici clericorum
decus. Tercius est ordine Otto, predictus puerulus, patris qui constat
dignitate equivocus. Quartus nominatur Vitalis; hic ingenii strenuitate
ecclesiasticam adeptus est sortem. Quintus estat vocabulo Heinricus,
species cuius puerilis ceu iubar micat solis. Quattuor quoque filiae
eidem opimo manebat patri; quarum primam, Hicelam nomine,
Stephano Sclavorum regis filio, de quo antea predixi, in coniugio
honorifice sociavit; reliquas vero tres in monasterio Deo omnipotenti
mancipavit.
His itaque bene compositis, Mariae generose suae uxoris thorum
sequestratum habere deimceps decrevit, ea videlicet ratione, quo
nullum divorcium foret

p. 212

in familiaritatis conversatione; deinde quicquid facultatis restabat,
totum ecclesiis et pauperibus erogans, nichil sibi preter dignitatem
reservabat.

[78.] Anno igitur incarnacionis Ihesu Christi domini nostri millesimo
octavo Valerio Altinatis ecclesie presule mortuo, qui episcopii
cathedram rexit annis viginti, quindecim diebus tantummodo minus,
Ursus predictus domni Petri ducis filius, clero et populo consulente,
in eadem subrogatus est sede. Huius adulentis mores meo famine
perstringere volo. Erat nempe fide religiosus, specie decorus, ingenio
providus, industria litterarum ita peritus ut tanti honoris a cunctis
dignus diceretur. In cuius ordinacionis exordio Petrus dux et
preclarus suus genitor totum sanctae Mariae domum et ecclesiam iam
pene vetustate consumptam recreare studiosissime fecit.

Liber I    II    III


home ||  autori per secolo: XI XII XIII ||  el. alfabetico || per generi ||  testi in prosa ||  testi in poesia ||