UNIVERSITÀ DI MILANO
UNIVERSITÀ DI NAPOLI FEDERICO II
UNIVERSITÀ DI PALERMO
UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA)
UNIVERSITÀ DI VERONA

ALIM – Archivio della latinità italiana del Medioevo

IOHANNES DIACONUS, Istoria Veneticorum

Liber I   II   IV

p. 130

[Liber III]

[1.] Interea cum essent anni ab incarnatione nostri Redemptoris […] Iohannes
dux diem finivit suppremum et ducatus in suo genitore solo remansit. Qui
uno anno post filii funus, dum in sancti Zacharie monasterio diem celebraret
festum, a pessimis hominibus, exiente eo peracto vespero de ecclesia, insons
crudeliter interemptus est. Cuius corpus sanctae moniales in eiusdem ecclesie atrio
sepellire studiose procuraverunt. Gubernavit autem Veneticorum populum […]
annorum spacio. Deinde ad eundem dignitatis culmen quendam virum Ursonem
nomine sublimarunt. Nomina nempe homicidarum, qui hoc facinus peregerunt,
hec sunt: Iohannes Gradonicus cum quodam suo nepote, Petrus
Stephani Candiani filius et Stephanus de Sabulo, Dominicus Faletri filius, Ursus
Grugnarius, duo fratres Salbiani filii et multi alii, nomina corum ignoramus. Sed
divina clemencia diu noluit inultum hoc pretermittere scelus. In sancti Sixti
festivitate Iohannes Gradonicus cum duobus natis, Stephanus de Sabulo, Iohannes
Labresella occisi sunt. Petrus quidem Candianus et Petrus Cletensius, Petrus
Flabianicus, Dominicus Faletrus per Petrum Equilegensem episcopum et Iohannem
Gradensem archidiaconem et Dominicum Massonem Constantinopolin
ad exulandum destinati sunt. Ceteri namque, id est Stephanus Candianus
cum Iohannis Gradonici nepote, seu omnes sceleris predicti conscii, repulsi a
patria, exilio apud Franciam damnati, redeundi aditum numquan repperire
valuerunt. Tamen unus illorum, qui apud Veneciam remansit, id est Ursus
Grugnarius, a demonio conquasatus expiravit.

[2.] Prelibatus quidem Ursus dux adversus Dommagoum Sclavorum principem
cum navali expedictione properavit, sed cernente eo Veneticorum multitudinem
proibuit pugnam, pacem requisivit. Deinde acceptis obsidibus dux ad Venetiam

p. 132

[3.] Eo videlicet tempore Deusdedus Torcellensis episcopus a duobus suis
servitoribus apud Altinum interfectus, diem finivit ultimum. Quod audiente dux
unum ex illis iusta flumen, quod Silis vocatur, alterum vero in Torcellensi lacuna
suspendere permisit. Prefuit autem Altinati ecclesiae antedictus episcopus annis
[…].
Ecclesia namque sancte Dei genetricis et virginis Mariae, quae vetustate pene
consumpta manebat, a Marini Patricii filiis consolidata est.

[4.] Hac denique tempestate Michael imperator interfectus est. Basilius vero
cum suo filio Constantino imperatores effecti sunt.

[5.] Is diebus Ursoni Veneticorum duci nunciatum est quod exercitus
Sarracenorum iusta Tarantum maneret. Tunc navibus bellicosis eosdem dimicaturos
adivit cumque diu inter sese decertantes Sarraceni superati cecidissent, Venetici
victores reversi sunt.

[6.] Interea Baris civitas domni Lodovici regis Francorum et Longobardorum
ab exercitu capta est. Quam videlicet civitatem, Bandone eiusdem civitatis gastaldio
agente, Sarracenorum gens per annos circiter triginta tenuerunt. Trigesimo
primo anno, divina favente gratia, reddita est illis impietas quam christianis
civibus olim intulerat. Capta est autem quarto nonas februarias, qua die sancte
Dei genitricis et virginis Mariae purificatio celebratur.

[7.] Sequenti vero anno mense madii item Sarraceni a Creta insula egredientes,
quasdam Dalmaciarum urbes depopulati sunt pariterque etiam Braciensem
eiusdem provincie urbem invaserunt. Quod cum domno Urso duci denunciatum
foret, parvam naviculam cum quattuordecim hominibus ad Istriam usque
destinare sub festinacione studuit, quatenus Sarraceni ne forte Veneciam petere
vellent, vel qualis eorum fortitudo subsisteret explorare deberent. Qui cum

p. 134

Gradensi de civitate Istriam petituri exissent, predones Sclavi, qui in portu
Silvodis reclusi latitabant, supra eandem naviculam velociter irruerunt. Ubi
cum uterque pars fortiter dimicaret multique Sclavorum percussi deficerent,
novissime vero capta Veneticorum ab eisdem Sclavis navicula, omnes Venetici,
qui intus erant, occisi sunt. Predicti autem Sarraceni, urbibus quas diximus devastatis,
cum inestimabili preda ad propriam sunt reversi.

[8.] Eodem vero tempore dum Lodovicus imperator adhuc apud Beneventum
commoraretur exercitusque eius Taranti civitatem obsideret, quam Sarraceni
captam detinebant, Adelchisi Longobardorum princeps imperatorem extinguere
mollitus est. Sed cum facile hoc nefas perficere non valeret, sacramento eum
constrinxit quod ultra in regione eadem nec ipse, nisi rogatus, veniret, nec exercitum
mitteret. Deinde ad Beneventum cum rediret, Sarracenos, qui apud Terracinam
Campanie manebant, aggressus, fortiter debellavit undecimque milia ex
eis occidit et sic ad Italiam reversus est.

[9.] Hac denique tempestate mortuo Vitale patriarcha, qui Gradensem ecclesiam
annis rexerat […], domnus Petrus diaconus in loco eius electus est, vir
sanctitate precipuus gramatice artis peritus. Hic dum tanti honoris se indignum
iudicaret, priusquam eligeretur ad Italiam confugit, sed tandem precibus reductus,
invitus ad pontificati culmen ascendit.

[10.] Lodovicus pius imperator tunc Verone obiit.

[11.] Apud Torcellum quidem mortuo Senatore episcopo, qui Altinatis ecclesiam
annis […] gubernavit, subrogatus est in ea sede Dominicus abbas Altinatis
monasterii, qui olim fuerat monachus Sancti Illarii et inde egressus, pro inposito

p. 136

crimine veretro sibi absiso, apud Spoletum postmodum aliquamdiu moratus
est. Quem dum contra ducis decretum Petrus egregius patriarcha sub
anathematis vinculo coartaret, eiusdem ducis amissa gratia egressus Istriensem
peciit provinciam.

[12.] Circa hec tempora Sarraceni advenientes, Gradensem urbem capere conati
sunt. Sed civibus fortiter decertantibus, Sarracenorum impietas non prevaluit.
Tamen cum duobus predictam urbem diebus obsedissent, denunciatum est
domno Urso duci, qui instanter Iohannem filium suum adversus eosdem cum navali
exercitu misit. Quod dum Sarraceni sorte investigarent, protinus recedentes
ab urbe, Cumaclensem villam depopulati sunt.

[13.] Domnus vero Petrus patriarcha, relicta Gradensi urbe, Rivoaltum adveniens,
apud sancti Iuliani sui patrimonii ecclesiam ospitatus, ibi per integrum
annum commoratus est. Tamen perfectam cum duce pacem propter Torcellensem
ellectum minime habebat. Tandem patriarcha duci resistere non valens, occulte
de Venecia exivit Romamque adire disposuit. Quem domnus papa Iohannes
devote suscipiens, integro anno secum morari eum coegit.

[14.] Eo tempore domnus Ursus dux Iohannem filium suum in dignitate sibi
consortem fecit. Tunc Sclavorum pessime gentes et Dalmacianorum Ystriensem
provinciam depredare ceperunt. Quattuor videlicet urbes ibidem devastaverunt,
id est Umacus, Civitas nova, Sipiares atque Ruinius. Deinde nunciatum est
domno Urso duci quod Gradensem ad urbem vellent transire; cum triginta navibus
ad predictam civitatem venit. Inde pertransiens Istriam, audacter super eosdem
Sclavos inruens, in tantum eosdem cede prostravit ut nemo illorum evadens,
patriam valuit reverti. Quoniam hisdem princeps celitus victoriam consecutus,
Sclavos, quos in hoc certamine ceperat, liberos dimisit ecclesiarumque res,
quae sublatae in prelibata provincia fuerant, restituit sicque triumphali cum gloria

p. 138

palatium reddiit. Et propter hoc fedus quod inter Sclavos et Veneticos olim
fuerat, disruptum est.

[15.] Eodem tempore Saudan Sarracenorum princeps, qui in Varensi urbe iam
dudum captus usque ad tempus istud carcere trusus manebat, ab Aldegisi
Longobardorum duce dimissus, iterum post aliquantum tempus Tarantum reddiit
multaque postea christianis mala induxit.

[16.] Dehinc mortuo Domogoi Sclavorum pessimo duce, domnus Ursus dux
et Iohannes suus filius cum Sclavis pacem et concordiam iniit; tamen adversus
Narrentanos, cum quibus iurgium habebat, exercitum misit.

[17.] Hac tempestate Dominicus Olivolensis episcopus mortuus est, qui Olivolensem
sedem annis gubernavit. Domnus Iohannes archidiaconus Marini Patricii
filius in loco eius ordinatus est.

[18.] Petrus siquidem patriarcha, qui Romae fuerat, una cum Iohanne papa
Ravennam adveniens ibique septuaginta episcoporum sinodo congregata, duos
episcopos Venetiae, id est Petrum Equilensem et Leonem Caprulensem et eos,
qui erant in eadem provincia electos, ad eundem concilium convocavit, ut
contentionis causam inter Ursonem ducem et patriarcham diligentissime determinaret.
Sed dum episcopi cum electis tarde et expleta iam sinodo Ravennam venirent,
communione a papa privati, duce tamen interpellante soluti sunt.

[19.] Circa hęc tempora Carolus Francorum rex, quem dudum Iohannes papa
regem Italię unxerat, Papiam adveniens, regnum invasit; ad quem papa profectus
digno honore susceptus est.

[20.] Petrus vero patriarcha Boloniam veniens, aliquamdiu ibi commoratus,
rursus Parmam adiit ac deinde domni papae amore Papiam petiit. His diebus

p. 140

Carlemannus Baiovarorum rex magno cum exercitu ingressus Italiam, Carolum
effugavit. Qui videlicet Carolus Franciam cum petere vellet, infirmitate detentus,
in via mortuus est. Domnus quidem papa Romam reversus est.
Petrum vero patriarcham Papię reliquit. Qui ibi aliquantis diebus manens,
dehinc Tarvisium veniens, a Landono ipsius civitatis episcopo dignissima veneracione
susceptus est. Ubi cum legatis inter ipsum et predictum ducem euntibus
tandem pax pristina consolidata esset, isdem egregius pontifex Veneciam repedavit
et duce interpellante aliquantis diebus in palacio mansit, ea vero ratione ut
Dominicus presbyter Torcellensis ecclesię electus, pro quo inter eos discordia
fuerat, diebus Petri patriarchę episcopali consecratione careret, in episcopii tamen
domo manens, fruendi rebus ipsius ecclesię licenciam haberet. Qui post
paucos dies cum gratiam aput condictum pontificem repperiret, eum in Torcellensi
ecclesia ad convivium invitavit. Deinde ad Gradensem urbem patriarcha reversus,
tres electos episcopos consecravit, id est Iohannem Olivolensem et Leonem
Metamaucensem et Iohannem Civitatis nove. Petrus vero patriarcha post
paucum tempus ad Rivoaltum adveniens, in sancti Iuliani basilica ospitatus est.
Qui non diu corporis sospitatem gerens, molestia preventus in eadem ecclesia
sancta eius anima migravit ad gloriam. Gubernavit autem Gradensem ecclesiam
annis quattuor et mensibus sex. Fuit autem statura decens et aspectu pulcher,
non plus aetatis quam quadraginta annorum extitit; cuius corpus maximo cum
honore Venetici ad Gradensem urbem deportantes, ante sanctae Euphemię ecclesiam
in atrio sepellierunt. Post hunc vero ad Gradensem gubernandam ecclesiam
Victor presbyter sancti Silvestri basilice successit.

[21.] His diebus Sedesclavus, Tibimiri ex progenie, imperiali fultus presidio
Constantinopolim veniens, Scavorum ducatum arripuit filiosque Domogor exilio
trusit.

[22.] Eo videlicet tempore domnus Ursus dux ab imperialibus internunciis

p. 142

protospatharius effectus, donis amplissimis ditatus est suamque filiam, nomine
Feliciam, Rodoaldo Iohannis ducis Bolonię filio in coniugium tradidit. Iohannia
siquidem abbatissa, domni Ursi duci filia, sancti Zacharię monasterium, iam
pęne consumptum vetustate, a fundamentis recreare studuit.

[23.] Tunc Victor electus patriarcha octavo kalendas februarii consecratus est.
Qui etiam Dominicum Torcellensem electum, contra voluntatem consecravit,
quoniam in suae electionis die sacramento a principe constrictus est, ut qualem
ipse illi electum dirigeret, talem ille consecraret. Dixit tamen sibi patriarcha: "Ve
tibi! quia temere ad hunc accedis honorem. An nescis ubi dicitur: "Si quis semetipsum
absciderit, deiciatur a clero?" Et ut coacte me hoc facere credas, in die iudicii
pro hoc honore, nisi peniteas, rationem reddas, quia tibi ipse verendam amputare
minime pepercisti".

[24.] Circa haec tempora mensis madii die vigesimo secundo sanguis de nubibus
pluit. Tunc Iohannes Olivolensis ecclesię presul obiit; qui predictam ecclesiam
annis gubernaverat […]; quem Laurentius presbyter ad hanc sedem regendam
secutus est.

[25.] His diebus quidam Sclavus, nomine Brenamir, interfecto Sedescavo,
ipsius ducatum usurpavit.

[26.] Domnus quidem Ursus dux, efflagitante Basilio imperatore, eo tempore
duodecim campanas Constantinopolim misit; quas imperator in ecclesia noviter
ab eo constructa posuit et ex tempore illo Greci campanas habere ceperunt.

[27.] Mortuo vero hac tempestate domno Urso duce, dignitas in Iohanne suo
filio remansit. Fuit autem predictus Ursus multę sapientię et pietatis vir amatorque
pacis. Ipse aput Civitatem novam Eraclianam palacium construere fecit.

p. 144

Temporibus cuius in Rivoalto etiam paludes cultandi homines licenciam habuerunt
et domos edificandi contra orientem. Insulam namque que Dorsumdurum
vocatur, consulente illo, composita fuerat. Gubernavit autem predictum honorem
annis X et VII et mortuus est ac sepultus in sancti Zacharię monasterio.

[28.] Iohannes vero dux Cumaclensem comitatum ex Romani pontificis largitate
adquirere cupiens, Badovarium suum fratrem Romam direxit. Qui dum Ravennam
adiret, Marinus Comaclensium comes super eum viros armatos misit et
ibi vulneratus in crure captus est. Tunc predictus comes ne hanc iniuriam requireret,
sacramento eum constrinxit atque dimisit; set reversus ad Veneciam, statim
vitam finivit. Propter quam causam domnus Iohannes dux navali exercitu
Cumaclensem castrum properans eiusdemque populum atquisivit et, ordinatis
ibi secundum suum velle iudicibus, ad palacium reddiit et morte fratris ulciscenda
Ravennates depredari iussit.

[29.] Circa hęc tempora mense iulio stella de oriente in modum facule visa est
pertransisse, que totum pene mundum illuminavit. Post cuius transitum visum
est hominibus in cęlum audisse in modum sonitum portarum cum aperiuntur et
clauduntur; et propterea dicebant quod celum apertum esset et clausum. Tunc
Victor patriarcha ex hac luce migravit; qui Gradensem gubernaverat ecclesiam
annis decem et octo sepultusque est in atrio sanctae Eufemie. Quem successit
Georgius frater ipsius, qui non plus quam anno uno et mensibus sex et diebus viginti
et uno vixit. Hunc Vitalis iunior ad regendam successit ecclesiam.

[30.] Domnus siquidem Iohannes dux, corporis infermitate detentus, Petrum
minimum suum fratrem, populo adclamante, successorem sibi elegit. Quem postea,
cum convaleret, habere eum consortem voluit; ipse vero infirmitate correptus,
non diu cum fratre manens, expiravit sepultusque fuit iuxta predictum
Badovarium fratrem suum; qui non plus annorum quam viginti quinque fuerat.

p. 146

[31.] Domnus vero Iohannes dux sanctorum Cornelii et Cipriani ecclesiam a
fundamentis in loco qui Vinea contra nominatur edifficare fecit. Tunc imperator
Basilius migravit ab hac luce. Prelibatus Iohannes dux alterum germanum suum,
Ursum nomine, sibi consortem fecit. Siquidem domnus Ursus dux, dum quattuor
haberet filios, id est Iohannem Badovarium, Ursum et Petrum, omnes ducatus
dignitate, praeter Badovarium, claruerunt.
Eodem vero tempore aque diluvii in finibus Veneciarum fuerant in tantum ut
omnes ecclesias sive domos penetrarent.

[32.] Deinde cum domnus Iohannes dux adhuc infirmitate detentus, frater
eius ducatum rennueret, Venetici ducem sibi constituerunt, Petrum videlicet, cognomento
Candianum, infra domum ipsius, septima decima die mensis aprilis.
Quem domnus Iohannes dux clementer ad palatium convocans, spatam fustemque
ac sellam ei contradidit, eumque sibi successorem constituens, ad domum
suam reversus est.

[33.] Suscepto itaque ducatu, Petrus dux cum domno Iohanne duce eiusque
germano satis honorifice egit. Contra Narrentanos Scavos confestim exercitum
misit. Qui cum sine effectu reversus esset, tunc per semetipsum cum duodecim
navibus mense augusto in mare hostiliter est egressus, et ad montem Scavorum
perveniens in loco, qui vocatur Mucules, exivit, licet cum paucis, sed Sclavos sibi
resistentes primum in fugam vertit multosque ex illis occidens, quinque naves illorum,
que ibi erant, securibus fregit. Sed demum irruentibus Scavis, ibidem interfectus
est cum aliis septem mense septembris die octavo decimo; ceteri vero
incolomes reversi sunt.

[34.] Tenuit autem ducatum idem Petrus dux mensibus quinque. Fuit autem
vir bellicosus et audax, sapiens et amodum largus; ecclesiam vero in tantum frequentans
ut nullo tempore divino careret officio. Cuius corpus Andreas tribunus,
latenter a Sclavis sublatum, Gradensem urbem misit ibique sepultus est in
atrio ecclesiae. Fuit autem statura mediocris, annorum quadraginta quinque.

p. 148

[35.] Tunc domnus Iohannes dux, quamvis adhuc infirmus, deprecante populo,
ad palatium rediit, sed diucius stare nolens, licentiam populo dedit ut constitueret
sibi ducem quem vellet. Tunc omnes pariter eligerunt sibi Petrum, nobilem
virum, filium Dominici Tribuni. Qui videlicet Petrus natus fuerat de
Agnella neptia Petri superioris ducis, quem ad monasterium diximus interfectum.

[36.] Mortuo itaque ipso tempore Vitale patriarcha, qui ecclesiam Gradensem
gubernaverat annis tribus et mensibus tribus diebusque quattuordecim, successit
sibi Dominicus patriarcha. Domnus vero Iohannes dux rursum ad domum
propriam reddiit ibique usque ad vitę finem mansit.

[37]. Interea Ungrorum pagana et crudelissima gens Italiam veniens, incendiis
et rapinis cuncta devastans maximamque multitudinem hominum interficiens,
nonnullos etiam captivos reservavit. Contra quos Berengarius rex direxit exercitum
quindecim milia hominum, set pauci ex eis reversi sunt. Ungri vero pertranseuntes
Tarvisium, Patavim, Brixiam ceterosque fines, Papiam et Mediolanum
venerunt et usque ad montem Iob depopulantes cuncta. Sed ad Venecias introgressi
cum aequis adque pelliciis navibus, primo Civitatem novam fugiente populo
igne concremaverunt, deinde Equilum, Finem, Cloiam, Caputargelem incenderunt
litoraque maris depopulaverunt. Verum etiam temptantes Rivoaltum
et Metamaucum ingredi per loca que Albiola vocantur in die passionis sanctorum
apostolorum Petri et Paoli, tum domnus Petrus dux navali exercitu, Dei
protectus auxilio, predictos Ungros in fugam vertit. Fuit namque hec persecucio
in Italia et Venetia anno uno. Rex igitur Berengarius, datis obsidibus ac donis,
predictos Ungros de Italia recedere fecit cum omni preda quam ceperant.

[38.] Hac scilicet tempestate Dominicus patriarcha migravit a seculo, qui ecclesiam
Gradensem rexerat annis VII et mensibus XI, cuius Laurencius successor
extitit.

p. 150

[39.] Circa hec vero tempora domnus Petrus dux una cum suis civitatem aput
Rivoaltum edificare cepit anno sui ducatus nono, sicque Leo imperator protospatharii
honorem sibi iniunxit. Predicte vero civitatis murus a capite rivuli de
Castello usque ad ecclesiam sanctę Marię, que de Iubianico dicitur, extendebatur.
Maximaque catena ferrea inibi composita erat, que uno capite in fine predicti
muri, alio vero in sancti Gregorii ęcclesie margine, quę trans ripam posita est,
coherebat, ob hoc videlicet ne ulla navis penetrandi facultatem nisi dissoluta catena
haberet. Vixit autem iam dictus Petrus dux in ducatu annis XX et tribus, et
mortuus est sepultusque in sancti Zacharię monasterio. De cuius funere non modice
Venetici condoluerunt, quoniam plenus omni bonitate honorifice rexit ducatum.

[40.] Quem successit ad hanc regendam dignitatem domnus Ursus, cognomento
Particiacus, qui mox ut dux effectus est, suum filium, Petrum nomine,
Constantinopolim ad Leonem imperatorem destinavit. Quem imperator cum honore
suscipiens, protospatharium illum fecit ditatumque maximis donis ad propria
redire permisit. Qui dum Chroatorum fines rediens transire vellet, a Michahele
Sclavorum duce fraude deceptus, omnibusque bonis privatus atque Vulgarico
regi, Simeoni nomine, exilii pena transmissus est. Quem pater perditum
acriter dolens, minime acquirere quivit, interim per suum internuncium, Dominicum
videlicet Metamaucensem archidiaconem, qui postea episcopus effectus
est, suis donis redimeret.

[41.] His autem diebus defuncto Leone imperatore, Constantinus eius filius
imperium adeptus est.

[42.] Ipso etiam tempore Laurentius patriarcha hominem exivit, qui Gradensem
ecclesiam rexerat annis XII, mensibus VIIII, diebus XXIIII, tumulatusque
est in sancte Eufimię atrio; quem Marinus patriarcha successit.

[43.] Prelibatus itaque Ursus dux, dum ducatum annis gereret XX, iam senex
effectus, terrena penitus parvi pendens coenobitalemque habitum in sancti Felicis
monasterio devote suscipiens, ibi vitam finivit. Fuerat namque ingenio preclarus,

p. 152

sanctitate preditus, iusticie amator, elimosina dapsilis omnibusque bonis
fultus.

[44.] Post cuius discessum quidam nobilissimus Petrus, cognomento Candianus,
ducatum suscipiens, nihilominus sui decessoris exemplo subditum sibi populum
tractare conatus est. Ubi dum Comaclensis insule homines quosdam Veneticos
temere comprehendissent, ipse vero tanti dedecoris iniuriam non ferens,
misso illuc exercitu, ipsorum castrum igne combussit quosdamque illorum interficiens,
reliquos utriusque sexus ad Veneciam duxit. Ibique tam diu ipsos detinuit,
donec sese sue dicioni sacramentorum fide subderent et ut proprii sibi
deinceps in omnibus obtemperarent.

[45.] His namque diebus quidam Olivolensis episcopus, Dominicus nomine,
defunctus est; quem successit Petrus Petri Tribuni filius.

[46.] Antedictus vero Petrus Candianus dux suum dilectum equivocum filium
Constantinopolim ad Constantinum et Romano imperatores transmisit; a quibus
protospatharius effectus, cum maximis donis ad Veneciam retdiit. Qui vero prelibatus
dux post adventum filii non plus quam quinque annorum spacia vivens,
ab hac luce subtractus est. Quem successit Petrus Ursonis ducis filius, is qui
aput Vulgaricum regem fuerat exulatus.

Liber I   II   IV


home ||  autori per secolo: XI XII XIII ||  el. alfabetico || per generi ||  testi in prosa ||  testi in poesia ||