UNIVERSITÀ DI MILANO
UNIVERSITÀ DI NAPOLI FEDERICO II
UNIVERSITÀ DI PALERMO
UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA)
UNIVERSITÀ DI VERONA

ALIM – Archivio della latinità italiana del Medioevo

IOHANNES DIACONUS, Istoria Veneticorum

Liber II  III  IV

p. 48

[Liber I]

[1.] Siquidem Venetie due sunt. Prima est illa que in antiquitatum hystoriis
continetur, que a Panonie terminis usque ad Adda fluvium protelatur, cuius et
Aquilegia civitas extitit caput, in qua beatus Marcus evangelista, divina gratia
perlustratus, Christum Ihesum dominum predicavit. Secunda vero Venecia est
illa, quam apud insulas scimus, que Adriatici maris collecta sinu, interfluentibus
undis, positione mirabili, multitudine populi feliciter habitant. Qui videlicet populus,
quantum ex nomine datur intelligi et libris annalibus comprobatur, ex
priori Venetia ducit originem. Quod autem nunc in insulis maris inhabitat, hec
causa fuit.

[2.] Winillorum, qui et Longobardorum, gens de litoribus oceani partes septemtrionis
egressa, cum per multorum bellorum certamina diversarumque terrarum
circuitus tandem venisset Pannoniam, ultra iam non audens procedere, sedem
sibi in ea perpetue habitationis instituit. Ubi cum habitasset quadraginta
duobus annis, tempore quo Iustinianus gloriosissimus augustus Romanum imperium
apud Constantinopolim gubernabat, directus ab eo est Narsis patritius, vir
eunuchus, ad urbem Romam, ut exercitum Totile regis Gothorum, qui Italiam
devastabat, Deo auxiliante contereret. Qui cum venisset, primum cum Longobardis
omnimodam pacem instituit, atque deinde procedens ad bellum, universam
Gothorum gentem ipsorumque regem Totilam usque ad internitionem delevit
et universos Italie fines obtinuit.

[3.] Hic Narsis prius cartolarius fuit, deinde propter virtutem patriciatus honorem
promeruit. Erat autem vir iustus, in religione catholicus, in pauperibus
largus, in recuperandis basilicis satis studiosus, vigiliis et orationibus in tantum
studens, ut plus supplicationibus ad Deum profusis quam armis bellicis victoriam

p. 50

obtineret. Sed cum de spoliis gentium quas contriverat plurimum auri
sive argenti diversarumque rerum immensas divitias acquisisset, maximam a
Romanis, pro quibus multa contra eorum hostes laboraverat, invidiam pertulit.
Qui contra eum Iustino augusto, qui Iustiniano in regnum successerat, et
eius coniugi Sophye in hec verba suggesserunt, dicentes quia: «Expedierat Romanis
Gothis potius servire quam Grecis, ubi Narsis eunuchus imperat et nos
servitio premit, et hec noster piissimus princeps ignorat; nunc ergo aut libera
nos de manu eius, aut certe et civitatem Romanam et nosmetipsos gentibus
trademus».
Cumque hoc Narsis audisset, hec breviter retulit verba: «Si male feci cum
Romanis, male inveniam». Tunc augustus in tantum adversum Narsetem commotus
est, ut statim in Italiam Longinum prefectum mitteret, qui Narsetis locum
teneret. Narsis vero, his cognitis, valde pertimuit et tantum maxime ab
eadem Sophya augusta territus est, ut egredi iam ultra Constantinopolim
non auderet. Cui illa, inter cetera, pro eo quod erat eunuchus, ita mandaverat,
ut eum puellis in genicio lanarum faceret pensas dividere. Ad que verba
Narsis dicitur hec responsa dedisse: «Talem se eidem telam orditurum, qualem
ipsa dum viveret deponere non posset» Itaque odio metuque exagitatus in
Neapolim, Campanie civitatem, secedens, legatos mox ad Longobardorum
gentem direxit, mandans ut paupertinam terram relinqueret et ad Italiam,
cunctis repletam divitiis, possidendam veniret. Simulque moltitudo pomarum

p. 52

genera aliarumque rerum species, quarum Italia ferax est, misit, quatinus
eorum ad veniendum animos posset inlicere. Langobardi leta nuntia et que
ipsi preobtabant gratanter suscipiunt deque futuris commodis animos attollunt,
et egressi cum Alboin rege suo Italiam possessuri adveniunt.

[4.] Eodem tempore Romanam ecclesiam vir sanctissimus, Benedictus papa,
regebat. Aquilegensi quoque civitati eiusque populis beatus Paulus patriarcha
preerat. Qui Langobardorum rabiem metuens, ex Aquilegia ad Gradus insulam
confugit secumque beatissimi martiris Hermachore et ceterorum sanctorum
corpora, que ibi humata fuerant, deportavit et apud eundem Gradensem castrum
honore dignissimo condidit, ipsamque urbem Aquilegiam novam vocavit.
In quo etiam loco post paucum tempus Helyas, egregius patriarcha, qui tertius
post Paulum regendam suscepit ecclesiam, ex consensu beatissimi pape Pelagii,
facta synodo viginti episcoporum, eandem Gradensem urbem totius Venecie
metropolym esse instituit. Ad cuius roborem Heraclius post hec augustus beatissimi
Marci sedem, quam dudum Helena Constantini mater de Alexandria tulerat,
sanctorum fultus amore direxit, ubi et actenus veneratur pariter cum cathedra, in
qua beatus martir sederat Hermachoras.

[5.] At vero dum essent revoluti anni ab incarnatione Domini quingenti quadraginta,
Longobardi Venetiam, que prima provincia est Italie, penetrarent, Vincentiam
Veronamque et reliquas civitates, excepto Patavi et Monte silicis seu
Opitergio atque Mantua Altinoque, expugnantes cepissent. Populi vero eiusdem
provintie penitus recusantes Longobardorum ditioni subesse, proximas insulas
petierunt. Sicque Venetie nomen, de qua exierant, eisdem insulis indiderunt,
qui et actenus illic degentes Venetici nuncupantur. Heneti vero, licet aput

p. 54

Latinos una littera addatur, Greci laudabiles dicuntur. Verum postquam in his
insulis future habitationis sedem optinere decreverint, quedam munitissima castra
civitatesque edificantes, novam sibi Venetiam et egregiam provintiam recreaverunt.

[6.] Nunc vero singularum nomina insularum necesse est convenienter exprimere.
Prima illarum Gradus dicitur, que dum constat altis menibus ecclesiarumque
copiis decorata sanctorumque corporibus fulta, quemadmodum antique Venecie
Aquilegia, ita et ista totius nove Venetie caput et metropolis fore dinoscitur.
Secunda namque insula Bibiones nominatur.
Tertia vero Caprulas vocitatur, ad quam Concordiensis episcopus cum suis
Longobardorum timoratione territus adveniens, auctoritate Deusdedi pape episcopati
sui sedem inibi in posterum manendam confirmavit et habitare disposuit.
Quarta quidem insula estat, in qua dudum ab Eraclio imperatore fuerat civitas
magnopere constructa, sed vetustate consumpta, Venetici iterum illam parvam
composuerunt. Postquam autem Opiterine civitas a Rothari rege capta est, episcopus
illius civitatis auctoritate Severiani pape hanc Eraclianam petere ibique
suam sedem confirmare voluit.
Quinta insula Equilus nuncupatur, in qua dum populi illic manentes episcopali
sede carerent, auctoritate divina novus episcopatus ibi ordinatus est.
Sexta insula Torcellus subsistit, que licet urbium menibus minime clarescat, tamen
aliarum insularum munitione circumscepta, in medio tutissima pollet.
Septima insula Morianas vocitatur.
Octava quidem insula Rivoaltus subsistit, ad quam ad extremum licet populi
ad habitandum confluerent, tamen ditissima et sublimata omnibus manet, que
non solum ecclesiarum seu domorum decoritate ostentatur, verum etiam ducatus
dignitatem atque episcopati sedem habere et possidere videtur.
Nona insula Metamaucus dicitur, que non indiget aliqua urbium munitione,

p. 56

sed pulchro litore pene ex omni parti cingitur, ubi auctoritate apostolica episcopalem
sedem populi habere consecuti sunt.
Decima vero insula Pupilia manet.
Undecima minor Clugies dicitur, in qua monasterium sancti Michaelis scitum est.
Duodecima insula Clugies maior nuncupatur. Est etiam in extremitate Venetie
castrum, quod Caput argilis dicitur. Sunt etenim apud eandem provintiam quam
plurime insule habitabiles.

[7.] Per hec tempora apud Constantinopolym, ut supra premissum est, Iustinus
minor regnarat, vir in omni avaritia deditus, contemptor pauperum, senatorum
spoliator. Cui tanta fuit cupiditatis rabies, ut archas iuberet ferreas fieri, in quibus
ea que rapiebat auri talenta congereret; quem etiam ferunt in heresim Pelagianam
dilapsum. Hic cum a divinis mandatis aurem cordis averteret, iusto Dei iudicio
amisso rationis intellectu, amens effectus est. Hic Tyberium cesarem adscivit, qui
eius palatium, vel singulas provintias gubernaret, hominem iustum, utilem, strenuum,
sapientem, elemosinarium, in iudiciis equum, in victoris clarum, et, quod
his omnibus supereminet, verissimum christianum. Hic cum multa de thesauris,
quos Iustinus adgregaverat, pauperibus erogaret, Suffia augusta frequentius eum
increpabat, quod rem publicam redigisset in paupertatem, dicens: «Quod ego
multis annis congregavi, tu infra paucum tempus prodige dispergis». Agebat autem
ille: «Confido in Domino quia non deerit pecunia fisco nostro, tantum ut pauperes
helemosinam accipiant aut captivi redimantur. Hoc est enim magnum thesaurum,
dicente Domino: "Thesaurizate vobis thesauros in celos, ubi neque erugo
neque tinea corrumpit, et ubi fures non effodiunt, nec furantur". Ergo de his que
Dominus tribuit, congregemus thesauros in celo, et Dominus nobis augere dignabitur
in seculo».
Igitur Iustinus cum undecim annis regnasset, amentiam quam incurrerat, tandem
cum vita finivit. Bella sane, que per Narsetem patricium Gothis vel Francis inlata
superius per anticipationem diximus, huius temporibus gesta sunt. Denique
et cum Roma temporibus Benedicti pape, vastantibus omnia per circuitum
Langobardis,

p. 58

famis penuria laboraret, multa milia frumenti navibus ab Egypto dirigens,
eam sue studio misericordie relevavit.

[8.] Mortuo igitur Iustino, Tyberius Constantinus Romanorum regum
quinquagesimus sumpsit imperium. Hic cum, ut superius diximus, sub Iustino
adhuc cesar palatium regeret et multas cottidie helemosinas faceret, magnam ei
Dominus auri copiam subministravit. Nam deambulans per palatium vidit in
pavimento domus tabulam marmoream, in qua erat crux dominica sculpta, et ait:
«Cruce Domini frontem nostram et pectora munire debemus, et ecce eam sub
pedibus conculcamus». Et dicto citius iussit eandem tabulam auferri. Deffossamque
tabulam atque erectam, inveniunt subter et aliam hoc signum habentem.
Qui et ipsam iussit auferri. Qua amota repperiunt et tertiam, iussuque eius cum
fuisset ablata, inveniunt magnum thesaurum, habentem supra mille auri centenaria;
sublatumque aurum pauperibus adhuc habundantius quam consueverat largitur.

[9.] Defuncto vero Paulo patriarcha, qui ecclesiam Gradensem rexerat annos
duodecim, huic successit Probinus.

[10.] Narsis quoque patritius Italie, cum in quadam civitatem intra Italiam domum
magnam haberet, cum multis thesauris ad supra memoratam urbem advenit,
ibique in domo sua occulte cysternam magnam fodit, in qua multa milia
centenariorum auri argentique reposuit. Interfectisque omnibus consciis, uni
tantummodo seni hec, iuramentum ab eo exigens, commendavit.
Defuncto vero Narsete, supradictus senex ad cesarem Tyberium veniens dixit:
«Si», inquid, michi aliquid prodest, magnam rem tibi cesari dicam». Cui ille

p. 60

dixit: «Quid vis? Proderit enim tibi si quid nobis profuturum esse narraveris».
«Thesaurum», inquid, «Narsis reconditum habeo, quod in extremo vite positus
celare non possum». Tunc cesar Tyberius gavisus mittit usque ad locum pueros
suos; precedente vero sene, hi secuntur adtoniti, pervenientesque ad cysternam
deopertamque ingrediuntur, in qua tantum auri vel argenti repertum est, ut per
multos dies vix a deportantibus potuisset evacuari. Que ille pene omnia secundum
suum morem erogationem largiflua dispensavit egenis.
Hic cum augustalem coronam accepturus esset, eumque iuxta consuetudinem
ad spectaculum circi populus expectaret, insidias ei preparans ut Iustinianum
Iustini nepotem ad dignitatem imperatoriam sublimaret, ille per loca sancta prius
procedens, dehinc vocatum ad se pontificem urbis, cum consulibus ac prefectis
palatium ingressus, indutus purpura, diademate coronatus, trono imperiali impositus,
cum inmensis laudibus in regni est gloria confirmatus. Quod eius adversarii
audientes, nichilque ei, qui in Deo spem suam posuerat, officere valentes,
magno sunt confusionis pudore cooperti. Transactis autem paucis diebus, adveniens
Iustinianus pedibus se proiecit imperatoris, ob meritum gratie quindecim
ei auri centenaria deferens. Quem ille secundum pacientie sue ritum colligens, sic
in palatio assistere iussit. Sophya vero augusta, inmemor promissionis quam
quondam in Tyberium habuerat, insidias ei temptavit ingerere. Procedente autem
eo ad villam, ut iuxta ritum imperiale triginta diebus ad vindemiam iocundaretur,
vocato clam Iustiniano, voluit eum sublimare in regno. Quo comperto,
Tyberius cursum veloci Constantinopolym regreditur, adprehensamque augustam
omnibus thesauris spoliavit, solum ei victus cottidiani alimentum relinquens,
segregatisque pueris eius ab ea, alios de fidelibus suis posuit qui ei parerent,
mandans prorsus ut nullus de anterioribus ad eam haberet accessum. Iustinianum
vero, verbis solummodo obiurgatum, tantum in posterum amore dilexit,
ut filio eius filiam suam promitteret rursumque filio suo filiam ei expeteret; sed
hec res, quam ob causam nescio, ad effectum minime pervenit. Huius exercitus,
ab eo directus, Persas potentissime debellavit, victorque regrediens, tantam molem

p. 62

prede cum viginti pariter elephantis detulit, ut humane crederetur posse sufficere
cupiditati.

[11.] Mortuo vero apud Aquilegiam patriarcha Probino, qui ecclesiam uno
rexerat anno, idem ecclesie sacerdos Helyas preficitur, qui hec que super
scripta sunt ordinavit, domumque sibi a fundamentis edificavit et iam dicta corpora
sanctorum miro modo collocavit, asserens in synodo supra statutum: «Karissimi
fratres, intervenientibus malis nostris, cottidie hostile perpetimur flagellum.
Et iam pridem ab Atila Unorum rege Aquilegia civitas nostra funditus distructa
est et postea Gothorum incessu et ceterorum barbarorum cassata, vix
aspirans. Sed et nunc Langobardorum infande gentis flagella sustinere non potest;
quapropter dignum ducit mansuetudo nostra, si vestre placet sanctitati, in
hunc castrum Gradensem nostram confirmare metropolym».
Quo dicto omnibus placuit episcopis, et facto libello statute sue, id est de memorato
Calcedonense synodo et de ac ipsa sede, subter manibus suis conscripserunt,
id est primus Helyas patriarcha, deinde Marcianus, episcopus sancte ecclesie
Opetergine, Leonianus, episcopus Tyborniensis, Petrus, episcopus Altinatis,
Vindemius, episcopus Cessensis, Bergullus, episcopus Patavine ecclesie,
Iohannes, episcopus Celeiane, Clarissimus, episcopus Concordiensis, Patricius,
episcopus Emonensis, Adrianus, episcopus Polensis, Maxentius, episcopus Iuliensis,
Severus, episcopus Tergestine ecclesie, Solatius, episcopus Veronensis,
Iohannes, episcopus Parentine ecclesie, Aaron, episcopus Avonciensis, Ingenuus,
episcopus secunde Recie, Agnellus, episcopus Tridentine, Vigilius, episcopus
Scaravaciensis, Fontegius, episcopus Feltrensis, Martianus, episcopus Petenatis,
Laurentius presbyter et Marinus presbyter atque Emerius presbyter provinciales,
et ceteri presbyteri tam metropolitani quamque et plebani. Omnes isti
suprascripti consentierunt et omnia in eodem loco confirmaverunt.

[12.] Tyberius igitur Constantinus postquam imperium septem rexerat annis,
sentiens sibi diem mortis imminere, una cum consilio Sophye auguste, Mauricium,

p. 64

genere Cappadocem, virum strenuum, ad imperium elegit ornatamque
suam filiam regalibus ornamentis ei eam tradidit dicens: «Sit tibi imperium
meum cum hac puella concessum. Utere eo felix, memor semper, ut equitate et
iustitia delecteris». Hec postquam dixit, de hac luce ad eternam patriam migravit,
magnum luctum populis de sua morte relinquens. Fuit enim summe bonitatis,
in helemosinis promptus, in iudiciis iustus, in iudicando cautissimus, nullum
despiciens, sed omnes in bona voluntate complectens; omnes diligens, ipse quoque
est dilectus a cunctis. Quo defuncto, Mauricius, indutus purpura, redimitus
diademate ad circum processit, adclamatisque sibi laudibus, largita populo munera,
primus ex Grecorum genere in imperium confirmatus est.

[13.] Hoc tempore Mauricius imperator Childeperto regi Francorum quinquaginta
milia solidos per legatos suos direxit, ut cum exercitu super Langobardos
inrueret eosque de Italia exterminaret. Qui cum innumera Francorum multitudine
in Italiam subito introivit. Langobardi vero in civitatibus se communientes,
intercurrentibus legatis oblatisque muneribus pacem cum Childeperto
fecerunt. Qui cum ad Gallias remeasset, cognito imperator Mauricius, quia cum
Langobardis fedus inierit, solidos, quos ei ob Langobardorum detrimento dederat,
repetere cepit. Sed ille suarum virium potentia fretus, pro hac re nec responsum
reddere voluit.

[14.] Denique post Benedictum papam Pelagius Romane ecclesie pontifex absque
iussione principis ordinatus est, eo quod Langobardi Romam per circuitum
obsiderent, nec posset quisquam e Roma progredi. Hic Pelagius Helye, Aquileiensi
episcopo, nolenti tria capitula Calcidonensis synodi suscipere, epistolam
satis utilem misit, quam beatus Gregorius cum esset adhuc diaconus conscripsit.

p. 66

[15.] Circa hoc fuit diluvii effusione in tantum apud urbem Romam fluvius
Tyberis excrevit ut aque eius super muros urbis influerent et maximas in ea regiones
occuparent. Tunc per alveum eiusdem fluminis cum multa serpentium
multitudine draco etiam mire magnitudinis per urbem transiens, usque ad mare
trascendit. Subsecuta est statim hanc inundationem gravissima pestilentia, quam
inguinariam appellant. Que tanta strage populi devastavit, ut de inestimabili
multitudine vix pauci remanerent. Primumque Pelagium papam, virum venerabilem,
perculit et sine mora extinxit; deinde, pastore interempto, sese per populos
extendit.
In hac tanta tribulatione beatissimus Gregorius, qui tunc levita erat, a cunctis
generaliter papa electus est. Qui dum septimformem letaniam fieri ordinasset, intra
unius hore spatium, dum hi Deum deprecarentur, octuaginta ex eis subito ad
terram corruentes, spiritum exalarunt. Septiformis autem letania ideo dicta est,
quia omnis urbis populus a beato Gregorio in septem partibus, deprecaturus
Dominum, est divisus. In primo namque choro fuit omnis cleros, in secundo
omnes abbates cum monachis suis, in tertio omnes abbatisse cum congregationibus
suis, in quarto omnes infantes, in quinto omnes laici, in sexto universe vidue,
in septimo omnes mulieres coniugate. Ideo autem de beato Gregorio plura
dicere obmittimus, quia iam ante aliquot annos eius vitam Deo auxiliante texuimus,
in qua que dicenda fuerant iuxta tenuitatis nostre vires universa descripsimus.

[16.] Hoc tempore hisdem beatus Gregorius Augustinum et Mellitum et
Iohannem cum aliis pluribus monachis timentibus Deum in Brittaniam misit
eorumque predicatione ad Christum Anglos convertit.

p. 68

[17.] His diebus cum essent anni ab incarnatione Domini DLXXXVIII, defuncto
Helya patriarcha Aquilegensi, postquam quindecim annos sacerdotium
gesserat sepultus est apud Gradensem metropolym in ecclesia sancta Euphymie.
Huic succedens Severius regendam suscepit ecclesiam. Quem Smaragdus patricius
veniens de Ravenna in Gradus, per semet ipsum ex basilica extrahens Ravennam
duxit cum aliis tribus ex Hystria episcopis, id est Iohanne Parentino et Severo
atque Vindemio nec non etiam Antonio iam sene ecclesie defensore. Quibus
comminans exilia atque violentiam inferens, communicare compulit Iohanni
Ravennati episcopo, trium capitulorum damnatori, qui tempore pape Vigilii, vel
Pelagii, a Romane ecclesie desciverat societate. Exempto vero anno, e Ravenna ad
Grados reversi sunt. Quibus nec plebs communicare voluit, nec ceteri episcopi eos
receperunt. Smaragdus patricius, a demonio non iniuste correptus, successorem
Romanum patricium accipiens, Constantinopolym remeavit. Post hec facta est
synodus decem episcoporum in Mariano, ubi receperunt Severum patriarcham
Aquilegensem, dantem libellum erroris sui, quia trium capitulorum dampnatoribus
communicarat Ravenne. Nomina vero episcoporum qui se ab hoc scismate
cohibuerunt hec sunt: Petrus de Altino, Clarissimus, Ingenuinus de Sabione,
Agnellus Tridentinus, Iunior Veronensis, Horontius Vicentinus, Rusticus de Tarvisio,
Fonteius Feltrinus, Agnellus de Acilo, Laurentius Bellunensis. Cum patriarcha
autem communicaverunt isti episcopi: Severus, Parentinus Iohannes, Patricius,
Vindemius et Iohannes.

[18.] Hoc anno fuit pestis inguinaria iterum apud Ravennam, Gradus et Hystriam
nimium gravis, sicut et prius ante triginta annos extiterat.

[19.] Igitur Mauricius augustus, postquam uno et viginti annis rexit imperium,
cum filiis Theodosio et Tyberio et Constantino a Focate, qui fuit strator Prisci patricii,
occiditur. Fuit autem utilis rei publice. Nam sepe contra hostes dimicans, victoriam

p. 70

obtinuit. Hunni quoque, qui et Avares appellantur, eius virtute devicti
sunt.

[20.] His diebus defuncto Severo patriarcha, ordinatur in loco eius Iohannes
abbas patriarcha in Aquilegia vetere cum consensu regis et Gisulfi ducis. In Gradus
quoque ordinatus est a Romanis Marcianus antistis.

[21.] Focax igitur, ut premissum est, extincto Mauricio eiusque filiis, Romanorum
regnum invadens. Huius secundo anno indictione octava Gregorius
papa migravit ad Dominum. Hic rogante papa Bonifacio statuit sedem Romane
et apostolice ecclesie caput esse omnium ecclesiarum, quia ecclesia Constantinopolitana
primam se omnium ecclesiarum scribebat. Idem alio papa Bonifacio petente
iussit in veteri fano, quod Pantheum vocabatur, ablatis ydolatrie sordibus,
ecclesiam beate semper virginis Marie et omnium martirum fieri, ut, ubi quondam
omnium non deorum sed demoniorum cultus agebatur, ibi deinceps
omnium fieret memoria sanctorum.
Huius tempore Prasini et Veneti per Orientem et Egyptum civile bellum faciunt
ac sese mutua cede prosternunt. Perse quoque adversus rem publicam gravissima
bella gerentes, multas Romanorum provintias et ipsam Ierosolimam auferunt,
et destruentes ecclesias, sancta quoque profanantes, inter ornamenta locorum
sanctorum vel communium etiam vexillum dominice crucis abducunt.
Contra hunc Focantem Eraclianus, qui Africam regebat, rebellavit, atque cum
exercitu veniens, eum regno vitaque privavit, remque publicam Romanam Eraclius
eiusdem filius regendam suscepit.

[22.] Defuncto autem Marciano, qui ecclesiam Gradensem rexerat annos tres,
dies V, successit Candidianus.

p. 72

[23.] His diebus defuncto Heraclio, qui viginti et quinque annos gubernabat
imperium, Heraclones eius filius cum matre Martina regni iura suscepit rexitque
imperium duobus annis. Quo vita decedente, successit in loco eius Constantinus
germanus eiusdem, alius filius Heraclii, imperavitque mensibus sex.

[24.] Rursum mense novembrii et decembrii stella commetis apparuit. Candidiano
patriarcha quoque defuncto apud Gradus, qui ecclesiam Gradensem
rexerat annos quinque, ordinatur patriarcha Epyphanius, qui fuerat primicerius
notariorum, ab episcopis qui erat sub Romanis. Et ex illo tempore ceperunt esse
duo patriarche.

[25.] Mortuo vero iam dicto Constantino filio Heraclii, Constantinus eiusdem
filius ad regni dignitatem ascendit tenuitque regnum annis octo et viginti.

[26.] Circa hec tempora regis Persarum coniux nomine Cesara de Perside
exiens cum paucis suis fidelibus privato habitu propter christiane fidei amorem
Constantinopolym venit. Que ab imperatore honorifice suscepta, post aliquot
dies, ut desiderabat, baptismum consecuta et ab augusta de sacro fonte levata est.
Quod vir eius Persarum rex audiens, legatos Constantinopolym ad augustum direxit,
quatenus eidem suam uxorem redderet. Qui ad imperatorem venientes,
verba regis Persarum nuntiant, qui suam requirebat reginam. Imperator hec audiens
remque omnino ignorans, eis responsum reddidit dicens: «De regina, quam
queritis, fatemur nos nichil scire, preter quod ad nos hic aliqua mulier privato habitu
advenit». Legati vero responderunt dicentes: «Si placet, vestro conspectui
velimus hanc quam dicitis mulierem videre». Que cum iussu imperatoris advenisset,
mox eam legati conspiciunt, ad eius vestigia provolvuntur eique venerabiliter,
quia eam suus vir requireret suggerunt. Quibus illa respondit: «Ite, renunciate regi

p. 74

vestro et domino, quia, nisi sicut ego iam credidi, ita et ipse in Christum crediderit,
me iam ultra consortem tori habere non poterit». Quid multa? Reversi legati
ad patriam, universa que audierant suo regi renuntiant. Qui nichil moratus, cum
sexaginta milibus viris Constantinopolym pacifice ad imperatorem venit, a quo
gratanter et satis digne susceptus est. Qui cum universis Christum dominum credens,
pariter cum omnibus sacris baptismatis unda perfusus et ab augusto de fonte
levatus, catholica fide confirmatus est. Multisque muneribus ab augusto honoratus,
accepta sua coniuge, letus et gaudens ad suam patriam repedavit.

[27.] Anno ab incarnatione domini sexcentesimo secundo Epyphanius patriarcha
mortuus est, qui ecclesiam Gradensem rexit annos V et menses III. Huic
successit Cyprianus patriarcha.

[28.] His diebus Constantinus augustus, qui et Constans est appellatus, Italiam
a Longobardorum manu eruere cupiens, Constantinopolym egressus, per littoralia
iter habens, Athenas venit, indeque mare transgressus, Tarentum applicuit.
Qui tamen prius ab solitarium quendam, qui prophecie spiritum habere dicebatur,
adiit, studiose ab eo sciscitans, utrum gentem Longobardorum, que in Italia
habitabat, superare et optinere possit.

[29.] Circa hec namque tempora Cyprianus patriarcha hominem exivit, qui
Gradensem ecclesiam rexerat annos viginti quinque, menses tres, dies viginti.
Huic successit Primogenius Romane sedis subdiaconus regionarius.

[30.] Igitur cum servus Dei Constantino augusto spatium unius noctis expetisset,
ut pro hoc ipso Dominum supplicaret, facto mane ita eidem augusto respondit:
«Gens Langobardorum superari modo ab aliquo non potest, quia regina
quedam ex alia provintia veniens basilicam beati Iohannis Baptiste in Langobardorum
finibus construxit et propter hoc ipse beatus Iohannes pro Langobardorum

p. 76

gente continue intercedit. Veniet autem tempus quando ipsius oraculum
habebitur despectui, et tunc gens ipsa peribit». Quod nos ita factum esse
probavimus, qui ante Langobardorum perditionem eandem beati Iohannis basilicam,
que utique in loco qui Modicia dicitur est constituta, per viles personas
ordinari conspeximus, ita ut indignis et adulteris, non pro vite merito, sed premiorum
datione, isdem locus venerabilis largiretur.

[31.] Igitur, ut diximus, Constans augustus cum Tarentum venisset, egressus
exinde Beneventanorum fines invasit, omnesque pene per quas venerat Langobardorum
civitates cepit. Luceriam quoque, opulentam Apulie civitatem, expugnatam
fortius invadens diruit et ad solum usque prostravit. Agerentiam sane
propter munitissimam loci positionem capere minime potuit. Deinde cum omni
suo exercitu Beneventum circumdedit et eam vehementer expugnare cepit, ubi
tunc Romoald, Grimoaldi filius adhuc iuvenulus, ducatum tenebat. Qui statim ut
imperatoris adventum cognovit, nutricium suum nomine Sensualdum ad patrem
Grimoaldum trans Padum direxit, obsecrans, ut quantotius veniret, filioque
suo ac Beneventanis, quos ipse nutriverat, potenter succurreret. Quod Grimoald
rex audiens, statim cum exercitu, filio laturus auxilium, Beneventum pergere
cepit. Quem plures ex Langobardis itinere relinquentes ad propria remearunt,
dicentes, quia expoliasset palatium, et iam non reversurus repeteret Beneventum.
Interim imperatoris exercitus Beneventum diversis machinis vehementer expugnabat;
econtra Romoald cum Langobardis fortiter resistebat. Qui quamvis
cum tanta multitudine congredi manu ad manum propter paucitatem exercitus
non auderet, frequenter tamen cum expeditis iuvenibus hostium castra inrumpens,
magnas eisdem inferebat undique clades. Cumque Grimoald eius pater
iamque properaret, eundem nutricium eius de quo premisimus ad filium misit,
qui ei suum adventum nunciaret. Qui cum prope Beneventum venisset, a Grecis
captus, imperatori delatus est, qui ab eo unde advenire requirens, ille se a Grimoaldo
rege venire dixit eundemque regem citius adventare nunciavit. Statimque

p. 78

imperator exterritus, consilium cum suis iniit, quatenus cum Romoaldo pacisceretur
ut Neapolym possit reverti.

[32.] Acceptaque obside Romoaldi sororem cui nomen Gisa fuit, cum eodem
pacem fecit. Eius vero nutricium Sesualdum ad muros duci precepit, mortem eidem
minatus, si aliquid Romoaldo aut civibus de Grimoaldi adventum nuntiaret,
sed potius asseveraret eundem venire minime posse. Quod ille ita se facturum ut
ei precipiebatur promisit. Sed cum prope muros advenisset, velle se Romoaldum
videre dixit. Qui cum Romoald citius advenisset, sic ad eum locutus est: «Constans
esto, domine Romoald, et habens fiduciam noli turbari, quia tuus genitor
citius tibi auxilium prebiturus aderit. Nam scias eum hac nocte iuxta Sangrum
fluvium cum valido exercitu manere. Tantum obsecro, ut misericordiam exhibeas
cum mea uxore et filiis, quia gens ista perfida me vivere non sinebit». Cumque
hoc dixisset, iussu imperatoris caput eius abscisum atque cum belli machina,
quam petrariam vocant, in urbem proiectum est. Quod caput Romoald sibi deferri
iussit ‹idque› lacrimans osculatus est dignoque in loculo tumulari precepit.

[33.] Metuens igitur imperator subitum Grimoaldi regis adventum, dimissa
Beneventi obsidione, Neapolym profiscitur. Cuius tamen exercitum Mitola Capuanus
comes iuxta fluenta Caloris fluminis, in loco qui usque hodie Pugna dicitur,
vehementer adtrivit.

[34.] Postquam vero imperator Neapolym pervenit, unus ex eius optimatibus,
cui nomen Saburrus erat, ab augusto, ut fertur, viginti milia militum expetiit seque
cum Romoaldo pugnaturum victoremque spopondit. Qui cum accepto exercitu
ad locum, cui Forinus nomen est, advenisset, ibi castra posuisset. Grimoald,
qui iam Beneventum advenerat, hec audiens, contra eum proficisci voluit. Cui filius
Romoald: «Non est opus», inquid, «sed tantum partem nobis de exercitu vestro
tribuite. Ego, Deo favente, cum eo pugnabo, et cum vicero maior utique gloria
vestre potentie adscribetur». Factumque est, et accepta aliqua parte de patris

p. 80

exercitu pariterque cum suis hominibus contra Saburrum proficiscitur. Qui
priusquam bellum cum eo iniret, a quatuor partibus tubas insonare precepit
moxque super eos audenter inrupit. Cumque utreque acies forti intentione pugnarent,
tunc unus de regis exercitu nomine Amalongus, qui regium contum
ferre erat solitus, quendam Greculum eodem conto utrisque manibus fortiter
percutiens, de sella super quam equitabat sustulit eumque in aera super caput
suum levavit. Quod cernens Grecorum exercitus, mox inmenso pavore perterritus
in fugam convertitur, ultimaque pernicie cesus, sibi fugiens mortem, Romoaldo
et Langobardis victoriam peperit. Ita Saburrus, qui se imperatori suo victorie
tropeum de Langobardis promiserat patrare, ad eum cum paucis remeans
ignominiam deportavit. Romoald vero, patrata de inimicis victoria, Beneventum
triumphans reversus est, patrique gaudium et cunctis securitatem, sublato hostium
timore, convexit.

[35.] At vero Constans augustus, cum nichil se contra Longobardos gessisse
conspiceret, omnes sevicie sue minas contra suos, hoc est Romanos, retorsit.
Nam egressus Neapolym, Romam perrexit, cui sexto ab urbe miliario Vitalianus
papa cum sacerdotibus et Romano populo occurrit. Qui augustus cum ad beati
Petri limina pervenisset, optulit ibi pallium auro texto; et manens apud Romam
duodecim diebus, omnia que fuerant antiquitus instituta ex ere in ornamentum
civitatis deposuit, in tantum ut etiam basilicam beate Marie, que aliquando
Pantheum vocabatur et conditum fuerat in honore omnium deorum, et iam ibi
per concessionem superiorum principum locus erat omnium martirum, discoperiret
tegulasque ereas exinde auferret easque simul cum aliis omnibus ornamentis
Constantinopolym transmitteret.
Deinde reversus imperator Neapolym itinere terreno, perrexit civitatem Regium.
Ingressusque Siciliam, per indictionem septimam habitavit in Syracusa, et
tales afflictiones imposuit populo seu habitatoribus vel possessoribus Calabrie,
Sicilie, Africe atque Sardinie, quales antea nunquam audite sunt, ita ut etiam
uxores a maritis vel filii a parentibus separarentur. Sed et alia multa et inaudita

p. 82

harum regionum populi sunt perpessi, ita ut alicui spes vite non remaneret. Nam
et vasa sacrata vel cymilia sanctarum Dei ecclesiarum imperiali iussu et Grecorum
avaritia sublata sunt. Mansit autem imperator in Sicilia ab indictione septima
usque in duodecimam, sed tandem tantarum iniquitatum penas luit, atque
dum se in balneo lavaret, a suis extinctus est.

[36.] Interfecto igitur apud Syracusas Constante imperatore, Mecetius in Sicilia
regnum arripuit, sed absque orientalis exercitus voluntate. Contra quem Italie
milites alii per Hystriam, alii per partes Campanie, alii vero a partibus Africe
et Sardinie venientes in Syracusas, eum vita privarunt. Multique ex iudicibus eius
detruncati, Constantinopolym perducti sunt, cum quibus pariter et falsi imperatoris
caput est deportatum.

[37.] Hec audiens gens Sarracenorum, que iam Alexandriam et Egyptum pervaserat,
subito cum multis navibus venientes, Siciliam invadunt, Syracusas ingrediuntur
multamque stragem faciunt populorum, vix paucis evadentibus, qui per
munitissima castra et iuga confugerant montium, auferentes quoque predam nimiam
et omne illud quod Constans augustus a Roma abstulerat ornatum in ere et
diversis speciebus; sicque Alexandriam reversi sunt.

[38.] Anno autem ab incarnatione Domini sexcentesimo quadragesimo septimo
Primogenius patriarcha ex hac luce migravit, qui ecclesiam Gradensem gubernavit
annos viginti, mensibus III, dies VII. Huic succesit Maximus, cuius
tempore Maurus Altinensis episcopus non ferens Langobardorum insaniam, Severini
pape auctoritate ad Torcellensem insulam venit ibique suam sedem corroborare
et pro futuro manere decrevit. Qui Altinensem ecclesiam gubernavit annos
IIII et mortuus est. Huic successit Iulianus episcopus.

p. 84

[39.] Igitur extincto, ut diximus, Constante augusto, punitoque qui ei successerat
Mezezio tyrranno, Romanorum regnum Constantinus Constantii augusti
filius suscepit regendum. Sarraceni Siciliam invadunt et preda nimia secum
ablata mox Alexandriam redeunt.

[40.] Agatho papa ex rogatu Constantini, Heracli et Tyberii, principum piissimorum,
misit in regiam urbem legatos suos, in quibus erat Iohannes Romane ecclesie
tunc diaconus, non longe post episcopus, pro adunatione facienda sanctarum
Dei ecclesiarum. Qui benignissime suscepti a reverendissimo fidei catholice
defensore Constantino iussi sunt, remissis disputationibus phylosophicis, pacifico
conloquio de fide vera perquirere, datis eis de bibiotheca Constantinopolitana
cunctis antiquorum patrum quos petebat libellis. Adfuerunt autem et episcopi
CL, presidente Georgio patriarcha regie urbis, et Antiochie Macario, et
convicti sunt qui unam voluntatem et operationem astruebat in Christo, falsasse
patrum catholicorum dicta perplurima. Finito autem conflictu, Georgius correptus
est, Macarius vero cum suis sequacibus simul et precessoribus Cyro, Sergio,
Honorio, Pyrrho, Paulo et Petro anathemizatus et in locum eius Theophanius,
abbas de Sicilia, Antiochie episcopus factus. Tantaque gratia legatos catholice
pacis comitata est, ut Iohannes Portuensis episcopus, qui erat unus ex ipsis, dominica
octavarum pasche missas publicas in ecclesia sancte Sophye coram principe
et patriarcha latine celebraret.

[41.] Hec est sexta synodus universalis, Constantinopolym celebrata et greco
sermone scripta, temporibus pape Agathonis, exsequente ac residente piissimo
principe Constantino intra palatium suum, simulque legatos apostolice sedis et
episcopis CL residentibus. Prima enim universalis synodus in Nicea congregata
est contra Arrium CCCXVIII patrum, temporibus Iulii pape sub Constantino

p. 86

principe. Secunda in Constantinopolym CL patrum, contra Macedonium et Eudoxium
temporibus Damasi pape et Gratiani principis, quando Nectarius eidem
urbi est ordinatus episcopus. Tercia in Epheso CC patrum contra Nestorium
auguste urbis episcopum sub Theodosio magno principe et papa Celestino.
Quarta in Calcedone patrum DCXXX sub Leone papa temporibus Marciani
principis contra Euthycen nefandissimorum presulem monachorum.
Quinta item in Constantinopolym temporibus Vigilii pape sub Iustiniano principe
contra Theodorum et omnes hereticos. Sexta hec, de qua in presenti diximus.

[42.] Sancta et perpetua virgo Christi Edildruda, filia Anne regis Anglorum,
et primo alteri viro permagnifico et post Hecfrido regi coniux data, postquam
XII annos thorum incorrupta servavit maritalem. Post reginam, sumpto velamine
sacro, virgo sanctimonialis efficitur. Nec mora etiam virginum mater et nutrix
pia sanctarum, accepto in construendum monasterium loco quem Eilge vocant.
Cuius merita vivacia testatur etiam mortua caro, que est post XVI annos
sepulture cum veste qua involuta est incorrupta reperitur.

[43.] Mortuo quoque Maximo hac tempestate, qui ecclesiam Gradensem gubernavit
annos XX. Huic successit Stephanus patriarcha.

[44.] Circa hec tempora Lupus dux Foriulanus in Gradus insula cum equistri
exercitu per strata que antiquitus per mare facta fuerat introivit, et depredata
ipsa civitate, Aquilegensis ecclesie thesauros exinde auferrens reportavit.

[45.] Inter hec Constantinus imperator apud Constantinopolym moritur, et
eius minor filius Iustinianus Romanorum regnum suscepit, cuius per decem annos

p. 88

gubernacula tenuit. Hic Africam a Saracenis abstulit et cum eisdem pacem
terra marique fecit. Hic Sergium pontificem, quia in erroris illius synodo, quam
Constaninopolym fecerat favere et subscribere noluit, misso Zacharia, protospathario
suo, iussit Constantinopolym deportari. Sed militia Ravenne vicinarumque
partium iussa principis nefanda contempnens, eundem Zachariam
cum contumeliis ab urbe Roma et iniuriis pepulit. Iustinianus ob culpam perfidie
regni gloria privatus exul in Pontum secedit.

[46.] Anno ab incarnatione Domini sexcentesimo septuagesimo secundo
Stephanus patriarcha ex hac luce migravit, qui ecclesiam Gradensem rexit annos
quinque. Huic successit Agathon.

[47.] Contra hunc superscriptum Iustinianum Leo augustalem dignitatem arripiens,
eum regno privavit; regnumque Romanorum tribus annis regens, Iustinianus
exulem in Ponto servavit.

[48.] Rursumque Tyberius contra hunc Leonem insurgens, regnum eius invasit
eumque toto quo ipse regnavit tempore in eadem civitate in custodia tenuit.

[49.] At vero Iustinianus, qui amisso principatu in Ponto exulabat, auxilio
Terebelli Vulgarum regis regnum rursus recipiens, eos qui se expulerant patricios
occidit. Leonem quoque et Tyberium, qui locum eius usurpaverant, cepit et
in medio circo coram omni populo iugulari fecit. Gallicinum vero patriarcham
Constantinopolytanum erutis oculis Romam misit Cyrumque abbatem, qui eum
in Ponto exulem aluerat, episcopum in loco Gallicini constituit. Hoc Constantinum

p. 90

papam ad se venire iubens, honorifice suscepit ac remisit; quem prostratus
in terra pro suis peccatis intercedere rogans, cuncta eius ecclesie privilegia renovavit.
Qui cum exercitum in Ponto mitteret ad comprehendendum Phylippicum,
quem ibi religaverat, multum eum eisdem venerabilis papa prohibuit, ne
hoc facere deberet, sed tamen inhibere non potuit.

[50.] Conversus omnis exercitus ad partem Phylippi, fecit eum ibidem imperatorem,
reversusque cum eo ad Constantinopolym pugnavit contra Iustinianum
ad duodecimum ab urbe miliarium et victo atque occiso Iustiniano, regnum suscepit
Phylippicus.

[51.] Hoc quoque tempore mortuo Agathone patriarcha, qui ecclesiam Gradensem
rexerat annos decem, huic successit Christoforus. Circa hec tempora Iulianus
Altinensis episcopus mortuus est, qui ecclesiam rexerat annos quadraginta
et octo. Huic successit Deusdedi episcopus, qui sancte Dei genitricis ecclesiam
devotissime componere variisque marmoribus condecorare perfecerat.

[52.] At vero Phylippicus, qui et Bardanis dictus est, postquam imperiali dignitate
confirmatus est, Cyrum, de quo dixeramus, de pontificatu eiecto, ad gubernandum
monasterium suum Pontum redire precepit. Hic Phylippicus Constantino
pape litteras pravi dogmatis direxit, quas ille cum apostolice sedis concilio
respuit; et huius rei causa fecit picturas in porticu Sancti Petri, qui gestas
sex sanctarum synodorum universalium retinent. Nam et huiusmodi picturas,
cum haberentur in urbe regia, Phyilippicus iusserat auferri. Statuit populus Romanus
nec heretici imperatoris nomen aut chartas aut figuram solidis susciperent.
Unde nec eius effigies in ecclesia introducta est, nec nomen ad missarum
sollempnia prolatum.

p. 92

Hic cum annum unum et sex mensibus regnum gessisset, contra eum Anastasius,
qui et Artemius dictus est, insurgens eum regnum expulit oculisque privavit,
nec tamen occidit. Hic Anastasius litteras Constantino pape Romam per Scolasticum
patricium et exarcum Italie direxit, quibus se fautorem catholice fidei et
sancti sexti concilii predicatorem esse declaravit.

Liber II  III  IV


home ||  autori per secolo: XI XII XIII ||  el. alfabetico || per generi ||  testi in prosa ||  testi in poesia ||