|
UNIVERSTÀ
DI MILANO UNIVERSTÀ DI NAPOLI FEDERICO II UNIVERSITÀ DI PALERMO UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA) UNIVERSITÀ DI VERONA |
|
ALIM – Archivio della latinità italiana del Medioevo
De paenitentia regum et de investitura regali collectanea.
p. 609
De paenitentia regum.
Testimonia de penitencia Salemonis. Ieronimus super Iezechielem, ubi
scripsit
de ędificio in monte constituto, facit
mentionem de Salemone dicens: Quamvis peccasset,
tamen egit penitenciam scribens proverbia, ubi dicit: Novissime egi penitenciam
et respexi,
ut eligerem disciplinam. Item Ieronimus super Ęcclesiasten:
Aiunt, inquit, Hebrei
hunc librum esse Salemonis penitenciam agentis. Ambrosius in apologya David:
Quid
de David dicam? et quid de sancto Salemone? Qui quamvis Iudaicus
populus estimabat
eum venisse pro Christo, ne videretur esse super hominem, idem Christum nutu
divino corruit. Et David non dicitur sanctus, qui sanctus ab omnibus esse scitur,
et
Salemonem sanctum nominat, ut nobis de penitentia eius dubietatem tollat, sicut
David
in psalmo: Irritaverunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini. Item
Ambrosius
de Satyro, fratre suo, inquit: Hoc ait sanctus Salemon. Item Ambrosius: Aiunt,
inquit, libri Hebrei Salemonem venisse in templum, quod ipse
dedicaverat cum quinque
virgis, de quibus dedit quatuor peritis legis, ut verberaretur ab illis pro
penitentia.
Qui communi dixerunt consilio, quod in unctum Domini manum non mitterent,
testante
p. 610
David: Nolite tangere christos meos. A se ipso ergo depositus est et retinuit
tantummodo
tribum Ephraym et fecit sibi bipertitum imperium. Item aiunt Salemonem
quinquies
tractum fuisse per plateas Iherusalem causa pęnitentię.
De investitura regali.
Legimus in divina hystoria, quod rex David omnem progeniem filiorum Aaron
convocaverit diviseritque hos in partes viginti quatuor ac de his singulis
singulos
pontifices elegerit, ea videlicet provisione, ut, dum quilibet pontificum vita
decederet,
quicumque in eius parte optimus putaretur, ei in pontificium succederet. Qui
autem
ordo partium earundem servari deberet, missa coram David rege et principibus
familiarum
sacerdotalium et leviticarum sorte querebatur. In quarum distributione sortium
etiam Abia, de cuius vice et genere Zacharias, pater Iohannis baptistę,
oritur, octavo
loco positus invenitur. Qui Abia eiusdem regis David temporibus summus erat
sacerdos ab ipso rege constitutus. Salemon quoque patri in regno succedens
eiecit
certis ex causis Abyathar a sacerdocio et Sadoch sacerdotem pro eo posuit. Sic
et
in libris Machabeorum reperitur ad locum, quando iam regnum Iudeorum dominationi
Iudeorum subiectum erat: Rex Alexander fratri Ionathę
salutem. Audivimus de te,
quod vir potens viribus et aptus es, ut sis amicus noster et nunc constituimus
te hodie
summum sacerdotem gentis tuę et cętera.
Rursus cum alter succederet huic rex, ita
dicitur ibi: Scripsit Antiochus adolescens Ionathę
dicens: Constituo tibi sacerdotium. Hoc
mortuo cum suscepisset Simon frater eius, sic scriptum est: Rex Demetrius
statuit illi
summum sacerdotium et cętera. Verum et
de Onia principe sacerdotum loquitur eadem
scriptura dicens: Onias pontifex ad Seleucum regem se contulit, non ut
civium accusator,
sed communem utilitatem apud semetipsum universę
multitudinis considerans. Videbat
enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari. Quo
postmodum defuncto,
nullus omnino prefuit summo sacerdocio nisi eius regis qui tunc temporis erat
dono.
Plures enim facti sunt sacerdotes eo quod morte prohiberentur permanere.
Gelasius ad Anastasium imperatorem: Duę
sunt personę, imperator Augustus,
quibus principaliter hic mundus regitur: Auctoritas sacra pontificum et regalis
potestas.
Gregorius universis episcopis per Illiricum consistentibus: Quia
ex ępistolis, quas ad
nos per Maximianum presbiterum et Andream diaconum direxistis, in persona
Iohannis
fratris et coepiscopi nostri consensum omnium vestrum et serenissimi
principis convenisse
cognovimus voluntatem, magna nos exultatio habuit talem Deo auctore ad
sacerdotii
officium fuisse provectum, qui dignus cunctorum est electionis iudicio
comprobatus.
Idem ad Theotistam imperatoris sororem: Ecce serenissimus domnus
imperator fieri
simiam leonem iussit. Et quidem pro iussione illius vocari leo potest, fieri leo
non potest. Unde necesse est, ut omnes culpas meas non michi, sed suę
pietati deputet, qui
virtutis ministerium infirmo commisit. Idem inter alia quę
sunt ex Domini persona
loquitur ad eundem regem: Sacerdotes meos tuę
manui commisi. Item ad Theodorum:
Dominus dominari eum, quin ipsum principem, non solum militibus, sed etiam
p. 611
sacerdotibus concessit. Hinc ad augustam Constantinam: Omnipotens
Deus, qui pietatis
vestrę cor suę dextra maiestatis tenet et
nos ex vobis protegit. Et rursum: Salonitanę
civitatis episcopus me ac responsali meo nesciente ordinatus est et facta res
est, quę sub
nullis anterioribus principibus evenit. Quod audiens ad eundem prevaricatorem,
qui inordinate
ordinatus est, protinus misi, ut missarum sollempnia celebrare nullo modo
auderet,
nisi prius a serenissimis dominis cognoscerem, si hoc fieri ipsi vidissent, quod
ei sub
excommunicationis interpositione mandavi. Et iterum: Ego
preceptione pietatis dominorum
obediens eidem Maximo, qui me nesciente ordinatus est, hoc quod in ordinatione
sua me vel responsalem meum pretermittere presumpsit, ita ex corde laxavi, ac si
me
auctore fuerit ordinatus. Et quibusdam interpositis: Dominus nos sub
manu vestra non
secundum peccata nostra, sed secundum gratię
suę dona disponit. Item de ecclesiastico
regimine et pace reipublicę ad Mauricium
augustum: Piissimus atque a Deo constitutus
dominus noster inter cęteras augustorum
ponderum curas conservandę quoque sacerdotali
caritati regimine spiritali invigilat. Idem Gregorius Mauricio
augusto in epistola
'Omnipotenti Deo reus est': Dominorum legem suscepi, in qua subiunctum est,
ut
nulli, qui manu signatus est, converti liceat. Sed hoc est contra Deum. Ego
quidem
iussioni tuę subiectus eandem legem per
diversas terrarum partes feci transmitti et quia
lex ipsa omnipotenti Deo minime concordet, ecce per suggestionis meę
paginam dominis
nunciavi. Utrobique ergo quę debui exsolvi, qui et imperatori
obędientiam prebui
et pro Deo quod sensi, minime tacui. Idem Gregorius Senatori
presbitero et abbati
xenodochii in epistola 'Quando ad ea': Item constituimus, ut obeunte abbate
atque
presbitero supradicti xenodochii atque monasterii, non alius sibi quacumque
obreptionis
astucia ordinetur, nisi quem rex eiusdem provincię
cum consensu monachorum secundum
Dei timorem elegerit ac providerit ordinandum. Idem Gregorius
Theodoro episcopo in
epistola 'Quando bona': Valde durum mihi videtur, ut ab eius servicio
imperator milites
suos prohibeat, quin et omnia protribuit et ditari eum non solum militibus, sed
et sacerdotibus
concessit. Idem Gregorius omnibus episcopis Sycilię
in epistola cuius inicium:
Legem, quam piissimus imperator dedit, ne fortasse hi, qui milicię vel
rebus sunt publicis
obligati, dum causarum suarum pericula fugiunt, ad ęcclesiasticum habitum
veniant, vel
in monasteriis convertantur, vestrę
studui fraternitati transmittere, hoc maxime exorans,
ut, quod hi qui in seculi actionibus inplicati sunt, in clero ęcclesię
propere suscipiendi
non sunt. Gregorius Virgilio Arelatensi: Quibusdam namque
narrantibus agnovi, quod
in Gallię vel Germanię partibus nullus ad
sacrum ordinem sine commodi dilacione perveniat.
Et post pauca: Alia quoque res est nobis valde detestabilis
nunciata, quod quidam
ex laicali habitu per appetitum glorię
temporalis defunctis episcopis tonsorantur et
fiunt subito sacerdotes. Et post: Qua de re necesse est, ut vestra
fraternitas precellentissimum
filium meum Teudebertum regem ammonere studeat, ut huius peccati maculam
a regno suo funditus repellat, quatenus omnipotens Deus tanto apud se maiora
retribuat,
quanto conspicit eum et amare quod diligit ipse et vitare quod odit. Gregorius
Maximo
exepiscopo in Salona: Quod autem valde te pertimescere ac omnino trepidare
cognovimus,
ne hoc fortasse in te ulciscamur, quod sine nostro consensu ad sacerdotalem
p. 612
cognosceris ordinem inordinate prorupisse. Intolerabilis quidem culpa est,
sed secundum
iussionem piissimi domni imperatoris, si nequaquam amplius in contumacię
tuę errore
perstiteris, relaxamus. Gregorius Mauricio augusto capitulo XVIIII.:
Non enim parvę
potuit esse mercedis, quod Johanne sanctę memorię de hac luce
subtracto ad ordinandum
sacerdotem ętas vestra hęsitavit. Tempus paulo longius distulit, cum
metu omnipotentis
Domini consilium quesivit, ut videlicet causa Dei cum magno timore debuisset
disponi.
Unde et aptum valde existere in pastorali regimine fratrem atque sacerdotem
Cyriacum
existimo, quem ad eundem ordinem vestrę
pietatis consilia longa genuerunt. Post pauca:
Omnipotens Deus bonum hoc serenitati dominorum pięque
eorum soboli et in presenti
seculo atque in perpetua remuneratione retribuat, quatenus de eo pietatis
vestrę iudicium
non solum ante homines, sed ante supernę quoque oculos maiestatis
convalescat. Gregorius
Anastasio expatriarchę Ant[iocheno]: Preterea
indico, quia a serenissimis dominis, quantis
valui precibus postulavi, ut vos honore restituto ad sancti Petri, apostolorum
principis,
limina venire et, quousque Deo ita placuerit, hic mecum vivere concedat,
quatenus dum
vos videre meruero, peregrinationis vestrę
tedium de ęterna patria invicem loquendo relevemus.
In anna1ibus imperatorum Karoli Magni et gloriosissimi Ludvici de
ipso papa
Romano: Gregorius presbiter tituli sancti Marci electus, sed non prius
ordinatus est,
quam legatus eiusdem Loduvici imperatoris a Francia Romam venit et electionem
cleri
et populi, qualis esset, examinavit. Leo quartus Lothario et Lŏdwico
augustis: Reatina
ecclesia, quę per tot temporum spacia
pastoralibus curis destituta consistit, dignum
est, ut brachio amplitudinis vestrę
sublevetur ac gubernationis tegmine protegatur. Unde
salutationis alloquio premisso vestram magnitudinem deprecamur, quatenus Coloni,
humili
diacono, eandem ęcclesiam ad regendum concedere dignemini, ut vestra
licentia accepta
ibidem eum Deo adiuvante consecrare valeamus episcopum. Sin autem in predicta
ecclesia
volueritis, ut preficiatur episcopus, Asculanam ęcclesiam quę viduata
existit, illi vestra
serenitas dignetur concedere, ut consecratus a nostro presulatu Deo omnipotenti
vestroque
imperio grates peragere valeat. Stephanus papa Widoni comiti: Lectis
sagacitatis vestrę
apicibus, quę defuncto ecclesię Reatinę antistite clerum et
plebem eiusdem elegisse sibi
futurum antistitem nobisque consecrandum vestro studio directum esse, ne ipsa
ęcclesia
diu sine proprio consisteret pastore fatebantur, nos de obitu prioris dolentes,
quando de
unanimitate et canonica ipsius ecclesię
electione nunc ipsum electum, ut mandastis, tam
citissime ordinare omisimus, quod imperialem nobis, ut mos est, absolutionis
minime detulit
epistolam. Pro qua scilicet re ambiguum nobis extitit. Ideo voluntati
vestrę in hoc
parere distulimus, ne augustalis animus durissime modo quocumque perciperet. Sed
scientes ęcclesiam Domini sine proprio diu pastore non debere consistere,
glorię vestrę
mandamus, quoniam aliter mox agere non debuimus, ut vestra sollercia
imperiali, ut consuetudo
prisca condictat, percepta licentia et nobis, quemadmodum vos scire credimus,
directa epistola, tunc et voluntati vestrę de
hoc parebimus eundemque electum adiuvante
Domino consecrabimus. Quod, karissime fili, moleste nullo modo suscipiatis nec
aliter
ad nos preterisse credatis, cum canonica instituta et censuram legalem
inviolabilem observare
p. 613
velimus et gloriam vestram prospere semper apostolicis suffragiis augeri
desideremus.
Leo quartus Lŏdvico augusto: Nos si incompetenter aliquid egimus, et
in subditis iustę
legis tramitem non conservavimus, vestro ac vestrorum missorum cuncta volumus
emendare
iudicio, quoniam si nos, qui aliena debemus corrigere, peiora committimus, certe
non veritatis
discipuli, sed, quod dolentes dicimus, erimus pre cęteris erroris magistri.
Inde
magnitudinis vestrę magnopere clementiam inploramus, ut tales ad hęc
quę diximus perquirenda
missos in his partibus dirigatis, qui Deum per omnia timeant et cuncta,
quemadmodum
si vestra presens fuisset imperialis gloria, diligenter exquirant; et non tantum
hęc, quę superius diximus, exagitent, sed sive minora, sive etiam
maiora illis sint de
nobis indicata negotia, ita eorum cuncta legitima terminentur examine, quatenus
in posterum
nihil sit, quod ex eis indiscussum vel indiffinitum remaneat. Leo
Magnus in epistola
ad Martianum augustum capitulo CX.: Quamvis necessarie frater meus Anatholius
consuluisse videatur, ut ordinatorum suorum errorem deserens in assensum
catholicę fidei
salubri correctione transiret, custodire tamen debuit, ut qui vestro beneficio
noscitur consecutus
nullius cupiditatis pravitate turbaret. Nos enim vestrę fidei et
interventionis
habentes intuitum, cum secundum suę
consecrationis auctores eius inicia titubarent,
benigniores circa ipsum, quam iustiores esse voluimus. Et paulo post:
Propria
perdit
qui indebita concupiscit. Satis sit predicto, quod vestrę
pietatis auxilio et mei favoris
assensu episcopatum tantę urbis obtinuit. Idem Leo ad Pulcheriam
augustam capitulo
XLVIIII.: Frater et coepiscopus meus Anatholius parum considerans, quantę
pietatis
vestrę beneficio et mei favoris assensu Constantinopolytanę
ecclesię sacerdotium fuerit consecutus
et cętera. Epistola Karolomanni
capitulo LXXVI, quę sic incipit: In nomine
Domini nostri Iesu Christi. Ego Karolomannus, dux et princeps. Per consilium
sacerdotum
et optimatum meorum ordinavimus per civitates episcopos et constituimus super
eos
archiepiscopum Bonefacium, qui est missus sancti Petri. Fulgentius in libro
de veritate
predestinationis et gratię: Quantum
pertinet ad huius temporis vitam, in ecclesia nemo
pontifice pocior et in hoc seculo christiano imperatore nemo invenitur celsior. Petrus
apostolus omnium hominum conditioni omnique gradui precipit dicens: Subiecti
estote
omni humanę creaturę propter Deum, sive
regi quasi precellenti. Et paulo post: Deum
timete, regem honorate. Et magister gentium Paulus: Omnis anima
potestatibus sublimioribus
subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo. Quę
autem sunt, a Deo ordinatę
sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Et
post pauca: Reddite
omnibus debita. Et quibusdam interpositis subintulit: Cui timorem,
timorem; cui honorem,
honorem. Simplicius papa: Privilegium meretur amittere, qui permissa sibi
abutitur
potestate. Leo papa: Propria perdit qui indebita concupiscit. Gregorius
ad
Mauricium inperatorem: Potestas super omnes homines pietati dominorum meorum
celitus
data est. Eugenius apostolicę sedis
reverendus pontifex: Episcopi extra trium ebdomadarum
spacium a propriis episcopiis non morentur, nisi iussu regis. Quod Gallicana
p. 614
episcopia ab antiquis temporibus a solis regibus dentur episcopis, Fortunatus
presbiter est testis veracissimus, qui in carminum suorum libro sic dicit:
Provida disponunt regis solatia plebi,
Pontificem dantis, quem probat alma fides.
Quis vero rex pontificii fuerit, appellatione innotuit subnectendo:
Floreat arce decens rex Hildebertus in orbe.
Item et de Gregorio, qui factor miraculorum in quibusdam martyrologiis vocatur,
ad cives Turonicos prefatur:
Iura sacerdotii merito reverenter adeptus
Nomine Gregorius pastor in urbe gregis.
Et paulo post:
Hic Sigebertus ovans prestanti donat honore.
Iudicio regis nobile culmen adest.
De eodem Bralius episcopus Ysidoro episcopo: Spirituali, inquit, gratia
fretus,
spirituali domino, in quo vires ecclesię
sanctę consistunt, suggerito, ut, quia Eusebius
metropolitanus noster vita decessit, habeas curam misericordię
et hoc filio tuo domino
nostro suggeras, ut talem illi loco preficiat, cuius doctrinę
sanctitas cęteris sit vite forma.
Ysydorus rescribens ait: De constituendo episcopo Tarracinensi non
eam, quam petis
sententiam regis sensi, sed tamen et ipse adhuc, ubi cercius convertat animum,
manet
incertum.
home || autori per secolo: XI XII XIII || el. alfabetico || per generi || testi in prosa || testi in poesia ||