|
p. 1104
Incipit prologus in vita Iohannis abbatis.
In libro Timei Platonis, quem sub nomine discipuli sui Plato cunctorum
phylosophorum
peritissimus de archetipo vel sensili edidit mundo, dicit idem phylosophus
esse humanae
naturae solitum, quod ea, quae in prima etate vidimus vel audivimus,
tenacius retinemus.
Idem confirmat Oratius dicens: ‘Quo semel est imbuta recens servabit
odorem Testa diu ‘.
Quod ita esse in memet ipso expertus sum. Contigit enim me in infantia
pueritiaque
sancti viri Iohannis abbatis Vallisymbrosae disciplina diligenter erudiri,
in quo et a quo
videlicet Dei homine vidi et audivi multa virtutum insignia magno digna
preconio. Quae,
in quantum fragilis patiebatur aetas, intellecta ita menti adheserunt, ut
nullo temporis
intervallo, nulla rerum varietate de mente potuerint avelli. Ex quibus, o
venerabilis
abbas, non tantum quia michi iubere dignatus es, verum etiam quia
delectabilis et utilis
tanti viri memoria est, pauca de multis quamvis imperitus et indignus
referre decrevi.
Explicit prologus. Incipit vita eiusdem.
1. Beatus igitur Iohannes ex nobili prosapia patre Gualberto genitus est,
sed nobilitatem
generis nobilioribus nichilominus adornavit moribus. Hic itaque cum ab
ineunte cepisset
p. 1105
aetate in Dei amore succrescere, verum se luce clarius eo probavit Dei
amorem habere,
quod non otiosus, sed nimis extitit fructuosus. Quod monachorum, qui
sanctis eius instructi
monitis, probis informati moribus, imitandis provocati sunt exemplis,
innumera
probant piorum agmina. Divini ergo amoris instinctu terrena despiciens,
celestia toto
corde diligens mundum cum suis, patre ignorante, fugit tempestatibus
portumque monasterii
petiit. Quem cum pater blandimentis multisque lacrimis non potuisset a
sancto
revocare proposito, monasticae religionis habitum in monasterio sancti
Miniatis prope
Florentinae civitatis constructo suscepit menia. Eo tempore huic
monasterio preerat abbas
nomine Ubertus, seculari quidem sapientia pollens, religioni vero non
admodum vacans.
Quem cum venerabilis Iohannes pro certo comperisset per pecuniam
prelationis arripuisse
dignitatem, detestabilem perhorrescens heresem meditari cepit, qualiter
hanc vitando posset
effugere. Per idem tempus erat in predicta civitate quidam religiosus vir
nomine Teuzo,
qui, quamvis in civitate maneret plena populo, tamen, quia nullus locus
est non remotus
compunctae menti, separatus erat a populo et ad Dei servitium solus
manebat in cella
ieiuniis, vigiliis et orationibus vacans. Ad hunc multi boni viri
veniebant et se suis commendantes
orationibus sepe ipsius consolabantur et confirmabantur exhortationibus.
Imperator
etiam H. eum venerabatur eiusque consiliis et amicitiis utebatur. Huic
ergo
cepit domnus Iohannes adherere, conferens cum eo de his, quae ad Deum
pertinent, et
quod sibi esset agendum de predicto abbate per symoniacam prelato. De qua
re tale
sibi dedit consilium, ut, siquidem valeret, monasterium ab invasore
liberaret; si autem hoc
nequiret fieri, se a symoniaco separaret. Quo responso accepto prius
temptavit, si posset
cenobium ab errore detraere. Cum vero vidisset id se non posse perficere,
cepit querendo
circuire, si posset aliquod cenobium invenire, ut secundum regulam sancti
Benedicti Christo
serviret. Quod cum secus, ac vellet, evenisset et videretur sibi nullum
fere per viam
regularis perfecte incedere tramitis, reversus est ad domnum Teuzonem. Cui
referens ea,
quae fecerat, aperuit ei cor suum dixitque se desiderare in aliqua congrua
solitudine
monasterium condere, ut secundum regulam sancti Benedicti vivere posset.
Quod ille
audiens laudavit eumque suo roboravit consilio.
2. Per idem tempus celebre nomen religionis et sapientiae habebat in
Tuscia domnus
Guarinus Septimensis cenobii abbas primus. Hic libere cepit loqui contra
symoniacos
et arguere clericos concubinatos. Nam cum quodam tempore pro quodam
negotio accessisset
ad Florentinum episcopum nomine Ildebrandum cumque perorasset rem, pro qua
venerat, et expectaret episcopi responsionem, coniux episcopi nomine
Alberga iuxta eum
sedens respondit: ‘Domne abbas de hac re, pro qua tu postulas, domnus
meus non est
adhuc consiliatus; ipse loquetur cum suis fidelibus et respondebit tibi,
quod sibi placuerit’.
Ad hanc vocem abbas zelo Dei accensus cepit vehementer contra eam
maledictionis verba
promere dicens: ‘Tu maledicta Zezabel, tanti conscia reatus, audes loqui
ante conventum
bonorum hominum vel clericorum, que deberes igne comburi, quia tale Dei
plasma Deique
sacerdotem deturpare presumsisti’? Hinc factum est dissidium inter
Florentinam et Septimensem
ecclesiam, confugitque Septimensis abbas ad arcem Romani pontificis et sub
tutela
beati Petri receptus hoc est consecutus, ut Septimensis ecclesia neque
Florentinae neque ulli
ecclesiae ulterius subiaceret nisi Romanae. Promeruit etiam, ut in
sollemnitatibus missarum
Septimensis monasterii abbas cum pastorali virga sandaliis et mitra utatur
et guantis.
3 Sed ut ad id redeam, unde digressus sum, erat quaedam solitudo, quae
vocatur
Vallisymbrosa, in qua supradicti domni Guarini abbatis duo erant monaci
Paulus et
Guntelmus heremiticam ducentes vitam. In eadem itaque domnus Iohannes
heremo
cum permissione abbatissae sancti Ylari, cuius erat possessio, parvo
constructo habitaculo
cepit in psalmis et hymnis celibem ducere vitam. Et sicut a discipulis
domni
Guarini audivi, per aliquantum tempus ipsius Guarini consilio et auxilio
sustentatus est.
p. 1106
Ibi ergo sanctus delitescens Iohannes, hominibus incognitus, Deo cognitus,
a mundo
separatus, angelis coniunctus, manebat quidem in terris, eius autem
conversatio erat in
celis. Manens autem in eadem solitudine in tantum se ieiuniis, vigiliis et
orationibus
afflixit, ut infirmato stomacho et toto debilitatus corpore
in sincopin incideret. Quam infirmitatem
usque ad diem mortis perpessus, quicquid rubiginis humanae
fragilitatis inhesit, totum, sicut
credimus, huiusmodi passionis cruciatus ademit. Sed quia non potest
abscondi civitas
supra virtutum montem constituta, ceperunt multi religiosi viri ad eum
concurrere, quatenus
eius magisterio instructi, conversatione conformati domno Iesu Christo
utpote vero
possent rite subdi magistro. Cum quibus non tantum secundum cenobialem
monasteriorum
consuetudinem, quantum iuxta sanctorum patrum, scilicet apostolorum
sanctique
Basilii maximeque sancti Benedicti, tam vestimentorum vilitate quam mentis
humilitate
morumque honestate constituit vivere normam. Ceperunt multi nobiles viri
filios suos
divino cultui mancipandos et res suas ad monasteria edificanda vel
restauranda et regulariter
ordinanda certatim tradere. In quibus videmus usque hodie divinam crescere
gratiam et per diversas ab his regiones usque ad insulas maris monasticam
religionem
propagari et infinita Christo lucra et diabolo fieri damna.
4. Per idem tempus invitatus est reverentissimus Iohannes a
Guilihelmo comite, qui et Bulgarellus
vocabatur, et a monachis Septimensis monasterii,
quatenus id sub regimine susciperet suo. Nam
dissidentibus inter se monachis, abbati etiam suo, domno scilicet Ugoni,
crimen obicientibus,
recesserat abbas ab eis, et ita sine rectore locus remanserat. Cui
petitioni dubitando
humanosque timendo casus noluit cito consentire. Sed cum hoc tempore
certamen monachorum
ceterorumque catholicorum cepisset contra symoniacos exurgere, cuius
pugnae
venerabilis Iohannes princeps videbatur existere, videns predictum locum
satis ad hanc
rem utilem fore, cepit flectere animum ad consentiendum postulationi
eorum. Suscepit
ergo monasterium gaudente comite cunctisque monachis
desideranter optantibus eius regimini
subdi votumque suum per breve subscribendo firmantibus, exceptis pueris,
qui adhuc in
scolis erant.
5. Exinde cepit patefieri et multis contentionibus discuti error
symoniacorum primum
a Florentino incipiendo episcopo. Cuius rei talis primum fuit occasio.
Contigit, ut
quidam nobilis vir nomine Teuzo Mediabarba, pater videlicet Florentini
episcopi, veniret
de Papia Florentiam causa visitandi filium. Cui Florentini insidiantes
tentando ceperunt
dicere: ‘Domne Teuzo, multum pretii pro filii tui dignitate regi
contulisti’? Quibus ille
utpote simplicissimus homo cepit iureiurando dicere: ‘Per corpus sancti
Syri, nec unum
molendinum potest homo in domo domni mei regis habere sine magno pretio,
nedum
talem consequi episcopatum’. At illi haec audientes alacres et avidi rem
scifari rursus
expostulant dicentes: ‘Dic ergo, si placet tuae nobilitati, quantum
summae potuit haec
res constare tibi’ ? At ille: ‘Per sanctum Syrum, sic tria milia
libras potestis bene scire
me propter hunc episcopatum acquirendum dedisse, sicut unum valetis
credere nummum’ .
His auditis certi redditi tali testimonio ceperunt haec ubique pandere
verba. Cepit etiam
haec res ante domnum Iohannem abbatem et per omnia eius monasteria et per
omnes
Florentini episcopatus ecclesias frequenter et diligenter ventilari. Unde
factum est, ut dirigeret
abbates et monachos suos cum Florentinis clericis Romam
ad proclamandum super Florentinum
episcopum coram domno Alexandro papa in Romana synodo . Quibus
videlicet monachis
in hoc itinere ac negotio preerat vice domni Iohannis Rodulfus vir sapiens
et religiosus
abbas Muscitanus. Postquam ergo ventum est ad concilium et accusatione
rite peracta
res agitari cepisset, ceperunt multi sibi timentes valde sevire contra
monachos. Tunc
Petrus Damianus episcopus Hostiensis, ut michi videtur compulsus et
rogatus ab emulis
adversae partis, obstitit nostrae parti, secundum quod audivi. Et surgens
locutus est ante
domnum papam dicens: ‘Domne pater, isti sunt locustae, quae depascuntur
viriditatem
p. 1107
sanctae ecclesiae; veniat auster et perferat eas in mare rubrum’. Domnus
vero papa,
contemperando se utrisque, benigne respondit dicens: ‘Isti homines non
omnino sunt
refellendi, quia boni homines sunt et ea, quae dicunt, simpliciter et bona
intentione locuntur’.
Inter omnes autem Rainaldus episcopus Cumanus vehementius restitit
nostris. Nam sicut
ipsum domnum Rodulfum abbatem referentem audivi, post multam verborum
contentionem
proposuit idem episcopus hanc questionem domno Rodulfo dicens: ‘Ecce
dicamus, quod
sint hic duo presbyteri, unus bonus et castus, alter vero preterita cum
sorore sua iacuit
nocte. Qui hodie ambo celebrant missam. Dic ergo, cuius horum
sacrificantium corpus
Domini videtur tibi esse melius?’ Respondit domnus Rodulfus: ‘Neutrum
dico esse melius
vel deterius, sed dico illud, quod tanti conscius reatus optulit, non esse
corpus Domini’.
At ille indignatus respondit: ‘Nunquam tecum amplius loqui volo’. Et
abbas illi: ‘Nec
ego tecum’. Cum itaque pene omnes furerent contra monachos et dignos
morte iudicarent
eos, qui temerarie contra prelatos ecclesiae armari auderent, ceperunt
nostri utpote agni
inter lupos vexari et turbari nimis et clamare ad Dominum. Interea
surrexit in concilio
quidam vir egregius et excellentissimus alter Gamaliel, scilicet
Ildebrandus monachus et
archidiaconus ecclesiae Romanae, qui non pedetemptim ratiocinando, sed
aperte atque
fortissime defendit monachos contra omnium opinionem. Et quia placuit
sibi, ut fieret
defensor Christi, factus est postea vicarius Christi, hoc est papa urbis
Romae. Nam quia
Christus est veritas, cum defendendo testatur veritatem, testis extitit
Christi.
6. Hac tempestate apparuit quoddam portentum in alpe, ut reor, Muscitana,
videlicet
vitulus cum duobus capitibus et, sicut a domno Rodulfo abbate audivi,
aliquandiu vixit et
crevit. Cum vero quadam die staret in medio armenti, veniens lupus rapuit
eum et asportavit.
Hinc animadversum est a sapientibus divisum fore sacerdotium. Quod ita
factum est.
Nam exinde simul duos presules in Roma, duos vel tres per civitates
episcopos vidimus. Quidam
etiam senex de villa sancti Martini ad Palmas retulit me audiente clericis,
qui propter
persecutionem symoniacorum proiecti de sedibus suis permanebant in eadem
ecclesia,
se vidisse in visu, quod sol vehementissimo cursu persequebatur lunam.
Illa vero fugiens
iactabat se in profundissimam aquam et sol ibi etiam insecutus est eam.
Quae visio
videtur significasse persecutionis estum, quo rex cum reliquis infidelibus
vehementer persequitur
ecclesiam. Ipsa vero confugiens ad auxilia populorum aliquo post Deum
eorum
defenditur adiutorio. Vel potius ad sanctarum fluenta scripturarum
confugiens Spiritus
sancti donis confirmatur et adiuvatur. Igitur quia longum est narrare,
quam constantissime
servi Dei contra symoniacorum vesaniam pugnaverint et quot depredationes
et combustiones
et sanguinis etiam effusionem equanimiter pertulerint, qualiter etiam per
ignis
examen hereticorum audacia confusa, catholicorum vero pars adepta fuerit
palmam, haec
obmittenda putavi. Nam haec omnia in alio sunt opere diligenter
demonstrata et per
diversas divulgata provincias. De miraculis etiam sancti patris nostri
Iohannis non hic
referendum fore decrevi, quia de his in alio eleganti opere scriptum
habetur, simul quia
non est michi nunc intentio proprias eius narrare virtutes, sed locis
communibus laudare
defunctum.
7. Nunc vero de sanctis eius moribus imitanda dicamus. Erat igitur
reverentissimus
Iohannes vultu placido, veneranda canitie, corpore procerus, animo magnus,
virtutibus
dives, secularibus rebus pauper, mente humilis, affectione integer, gratia
Dei plenus.
p. 1108
Fuit etiam mirae patientiae. Nam cum tanta continue affligeretur
infirmitate, ut per crebra
intervalla temporum funditus intercidi sibi vita videretur, nisi
frequenter alimentis reficeretur, tanta
inerat sibi letitia, ut nil mali pati videretur. Hinc factum est, ut sicut
dicitur de beato
Petro, quod ideo in terra et mare aliquantulum permissus est titubare,
quatinus futurus
pastor ecclesiae sciret melius utpote conscius propriae infirmitatis
compatiendo misereri
fragilioribus fratribus, ita venerabilis Iohannes propriae infirmitatis
conscius circa infirmos
fratres actum est, ut esset valde misericors. Nam cum quodam tempore
maneret in
Muscitano monasterio sancti Petri et vidisset ibi quosdam satis debiles
fratres, precepit
de quibusdam medicinalibus herbis cum melle fieri potionem et iussit dari
ad bibendum,
quibus opus esse videbat. Quod videns domnus Rodulfus ipsius monasterii
abbas, graviter
ferens cepit redarguere, dicens non debere fieri. Hoc audiens domnus
Iohannes
velud indignatus cepit conquerendo dicere: ‘Sancte Petre, tua volo ire
licentia. Nunquam
me amplius in hac domo videbitis. Salvator noster Christus propter
misericordiam descendit
de celis ad terras, et domnus Rodingus — ita enim aliquando eum solebat
ex amore benivolentiae
quasi ludendo nominare — ipse me reprehendit, quod ausus fui miserendo
fratribus
imitari benignitatem Dei’. Et haec dicens statim discessit. Domnus autem
Rodulfus
penitentia ductus secutus est eum et secundum regulam sancti Benedicti tam
diu se
ante pedes eius prosternendo satisfecit, quousque placaret animum eius.
Preterea domnus
Ugo Cluniacensis abbas direxit venerabili Iohanni quendam sui iuris
monachum, venerabiliter
rogans eum commendaticiis litteris, ut sub sua illum dignaretur suscipere
cura.
Siquidem monachus isdem audita fama eius desiderabat habitare cum eo. Sed
cum lectis
licteris temptans humilitatem cordis eius iussisset eum in cella manere
hospitum, rennuit
ille, honoratiori potius volens loco manere. Qua protervia mentis eius
perspecta remisit
eum ad Cluniacensem abbatem, rescribens ei se defectum etate simul et
infirmitate non
posse vacare custodiae fratrum sic diligenter, ut expediret, simul in
eisdem litteris insinuans,
quomodo deprehendisset eum inobedientem et contumacem.
8. Cum autem sicut aureum vas diversis insignitum gemmis, ita vir Dei
Iohannes omnibus
esset ornatus virtutibus, tamen specialiter tribus adherens virtutibus, in
omnibus eas
exprimebat frequenti ammonitione discipulis, caritatem videlicet,
humilitatem et obedientiam.
Quibus rite mentis fundamento locatis reliqua virtutum ac bonorum operum
firmiter superedificari
edificia posse dicebat. Quod hoc potest probari exemplo. Quidam namque vir
timens
Deum, relinquens mundi vanitates venit ad eum multis precibus rogans, ut
sancti Benedicti
habitum sibi tribueret, promittens in omnibus regulae se preceptis
obtemperaturum. Sed
homo Dei volens pro certo experiri, utrum vere humilis et obediens foret,
diu hoc facere
distulit. Cum vero, sicut supradictum est, nimia esset infirmitate
defectus, quadam die
hora comedendi apposita est ei avis ad refectionem. Vir autem ille, qui
postulabat monachatum,
stabat ante mensam serviens ei. Tunc abbas aliquam partem sumens avis
porrexit ei, precipiens ut comederet. At ille accipiens statim sine ulla
excusatione
comedit. Quod domnus abbas aspiciens et videns illum pure obedientem dixit
ei: ‘Non
opus est tibi, ut ulterius petas monachatum; modo es monachus, modo
securus esto,
quia sine dilatione dabitur tibi, quod postulas’. Ille vero vir
gratulabundus cepit dicens: ‘Si rursum dederis, idem faciam’. Et post
paucos dies tradidit ei habitum sancti Benedicti.
9. Caritate vero tanta pollebat, ut plerumque nichil sibi relinqueret,
quatinus indigentibus
subveniret. Dicebat enim: "Quousque tu retinueris ea, quae habes,
Deus non
dat tibi aliud. Sed expende pro amore Dei ea, quae habes, indigentibus, et
Deus tibi
dabit alia, quibus utaris et subvenias aliis". Quod opere comprobabat.
Nam quodam
tempore cum allata sibi fuissent C solidi missi a quodam nobili viro, ut
eos inter sua
divideret monasteria, secundum quod sibi placeret, nichil inde separans
omnes dedit
Septimensi monasterio, quod aliqua videbatur indigentia coartari pro eo,
quod plerique
clerici fugientes persecutionem symoniacorum illic habebant confugium.
p. 1109
10. Gloriam corporalis cultus totam converterat interius, videlicet in
anima, sicut psalmista
de sancta ecclesia vel de unaquaque fideli anima loquitur, dicens: ‘Omnis
gloria eius
filiae regis ab intus, in fimbriis aureis’. Exterius vero humilitatem
interiorem etiam exteriori
preferebat habitu. Quod hoc uno pateat exemplo. Quidam frater cum de ovina
pelle capitis
velamentum sibi composuisset, circumposuit ipsi extrinsecus causa ornatus
circulum de alba
pelle. Quod cum vidisset venerabilis Iohannes, cepit statim clamare
dicens: ‘Propter Deum,
tolle, tolle inde paraturam’. Et sic iubendo et quasi rogando non
quievit, donec dissutus
auferretur inde circulus albi. Qui ergo tantillum sic sprevit ornatum,
quid de maiori
faceret? Habebat etiam maximam curam subveniendi omnibus, quibus valebat,
pauperibus,
sed tamen unum sub sua precipue habebat cura nomine Vernalem, cui velut
suo propter
Deum obtemperabat domino. Ipse vero Vernalis, fere ubicumque audiebat eum
esse, pergebat
ad eum et, quicquid ab eo postulabat, propter Deum et amorem sanctae
Mariae
rogabat sibi semper fieri. Quadam namque die rogavit eum, immo iussit, ut
propter
amorem Dei et sanctae Mariae manu sua prepararet sibi olera cum carnibus
ad prandendum.
Et statim venerabilis senex baculo inbecillia membra sustentans assumpto
puero, ut potuit,
cuncta, quae rogaverat, rite peregit. Erat ei minister in Septimensi
monasterio quidam
clericus nomine Teuzo, idoneus quidem quantum ad suum servitium, alias
autem aliquantulum
vitiosus. Cuius, ut vitiorum detergeret rubiginem et assuesceret eum ad
humilitatem et patientiam, quandoque inpossibilia precipiebat ei. Denique
iussit ei aliquando,
ut de castaneis, quae apud Pistorium veneunt, sibi daret. Qui respondit:
"Ego
domne, hinc eas habere non possum, sed, si placet vobis, vel ego ibo
Pistorium vel mittam
pro eis’. Et ille: ‘Nec volo, ut vadas, nec volo, ut mittas, sed
tantum da michi’. Cumque
in hac sententia diu perseveraret, suspicatus est clericus, quod pro
aliqua re iratus
esset contra se. Ideo cepit cum lacrimis prosterni ante pedes eius et
diutissime veniam
petere. Cum ergo aliquandiu hoc igne purgasset scoriam vitiorum eius,
tandem precepit
ei, ut quiesceret. Postea eo mortuo bis in eodem monasterio pro eius anima
tricesimum iussit studiose fieri. Alio tempore invitavit quendam episcopum
ad consecrandam
quandam ecclesiam, qui videbatur sapiens et religiosus. Sed quia homo
videt in facie, Deus autem videt in corde, revelatum est sibi non debere
communicare
cum illo. Qua visione considerata revocatus est ab incepto. Cum autem hic
vir Dei
semper in omni virtutum honestate purus omnimodo esset, horrebat callidos
et simulatores
et detegebat et abiciebat eos. Quadam namque die venit ad eum quidam
presbyter nomine
Sorus et cepit se commendando eius orationibus pretendere formam
humilitatis et appellare
se furem, periurum, sacrilegum. Venerabilis autem senex intelligens eum
ficte loqui
et volens detegendo coram eo ponere fallaciam eius respondit ei: ‘Vere
audivi ego habitasse
te in quadam ecclesia et furatus es inde coopertorium’. Tunc ille pre
nimia ira
siluit et demum prorumpens in vocem dixit: ‘Ergo furem me appellas?
Nunquam te
amplius credam servum Dei neque bonum hominem esse’. Et abbas inquit:
‘Certe tu
appellasti te modo furem. Ergo quare irasceris, cum alius testatur te
veraciter loqui?
Patet te ficte locutum et non humiliter’. Et sic iratus recessit. Item
alio tempore congregati
sunt in Septimensi monasterio abbates et plures de fratribus monasteriorum
Vallisymbrose.
Quibus in unum collectis domnus Rodulfus abbas ita omnes allocutus est:
‘Solebant antiqui patres quando conveniebant in unum tractare de divinis
rebus, de
celestibus gaudiis et, quod non poterant adhuc in re, nitebantur spe,
desiderio et frequenti
meditatione ac collocutione tenere. Et nos ergo quamvis impares et multum
illis inferiores,
tamen pro modulo nostro idem facere conemur. Cuicunque nostrum Deus
inspirando
dederit, vel de patre nostro domno Iohanne vel de antiquis patribus et
scripturis proferat
verbum ad edificationem omnium’. Tunc aliis et aliis ad edificationem
diversa promentibus,
domnus Rodulfus hoc de domno Iohanne protulit verbum: ‘Evenit aliquando,
ut agentem
quippiam operis in quoquina quidam frater de foris vocaret me. Cumque de
intus ego
p. 1110
responderem, contigit inde habere transitum domnum Iohannem. Qui audiens
me in
coquina loquentem dixit ad me: "Certe frater neque in coquina dignus
es, nedum digniori
loco manere". Ego haec audiens cepi tristis cogitare, dicens:
"Si coquina sum indignus, ubi manere sum dignus?"’ Haec
dicente domno Rodulfo respondit venerabilis senex Teuzo
Vallisymbrose monachus: ‘Hoc verbum patris nostri Iohannis non cum
tristitia, sed cum
letitia et pro pretioso elactuario debuisti suscipere. Nam una sententia
et inordinate
loquentem redarguit et ad humilitatis et patientiae te munimenta vocavit’
11. Haec pauca de reverentissimo domino et patre nostro domno Iohanne
dixisse sufficiat.
Quae placuit describere, non quia fretus ingenio, sed ne tibi, venerande
pater,
essem inobediens et ne omnino mutus apparerem a laudibus eius, qui me
benignissimo
affectu enutrivit et multum dilexit.
Post multos itaque in Dei servitio labores multaque pro sanctae ecclesiae
libertate
certamina beatissimus Iohannes requievit in pace, hominibus flentibus,
angelis gaudentibus
et sanctis omnibus de ipsius societate congratulantibus in Christo, qui
vivit et regnat
Deus per immortalia secula seculorum. Amen.
|
30
35
40
5
10
15
20
25
30
35
40
45
5
10
15
20
25
30
35
40
45
5
10
15
20
25
30
35
40
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
5
10
15
|