![]() |
UNIVERSITÀ
DI MILANO UNIVERSITÀ DI NAPOLI FEDERICO II UNIVERSITÀ DI PALERMO UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA) UNIVERSITÀ DI VERONA |
![]() |
ALIM – Archivio della latinità italiana del medioevo
ALFANUS ARCHIEP. SALERNITANUS (attr.), Vita et passio sanctae Christinae virginis et martyris
PROLOGUS
col 1269
[1269A] In claro et exornato triumpho Christinae nobilissimae
virginis dicere existimavimus aliquid, et ex
admirandis ejus actibus posteritatis memoriae tradere,
atque id potissimum prosequi quod, adhuc in
tenero adolescentiae flore, cum pertinacissimis Christianae
professionis insectatoribus pro aeterni regis
amore certando perpessa est. Honor quippe Dei esse
perpenditur cum haec referuntur; laudes martyribus
exhibentur, et animae bellatorum ad festiva praelia
diligentius incitantur. Certissimum est enim in humanis
dimicationibus feroces animos militum subito
bellorum timore, vel fragore fortuito exterritos deficientes
mollescere, ut potius cogantur fugere quam
arma corripere: at ubi fortissimorum veteres victorias,
gloriam, decus, libertatem, praeterea sua quoque
[1269B] clarissima facta meminerint, ex ignavis strenuissimi
et ferociores subito alterati in confertissimorum
hostium cohortes insiliunt. Ita quidem in
col. 1270
[1270A] certaminis agone divini, cum libidinis tyrannidem
immanissimis cruciatibus et illecebrosis daemonum
immissionibus dimicaturi nutaverint, gloriosissimas
sibi martyrum passiones, et coronas perpetuas post
victoriam proponentes, maxima spe triumphi decertare
nituntur. Sic et ipsi post felices conflictus gaudii
quaesiti adipiscuntur aeterna. Dumque laborum suorum
meritis in aeterni cubiculi tribunal inthronizantur,
angelorum comites, amici Dei omnipotentis
effecti, per triclinia aurora radiantia, et amoenissimos
campos rosis vernantes, liliis albescentes, violis purpurizantes
pro distributionis quoque titulo indeficiente
aetate spatiantur, omnia sunt quieti staturae opportuna,
omnia delectabili viriditate recentia, quibus in
pace fruuntur optata. Haec sunt itaque [1270B] praemia, quae
timidos fieri fortes instigant, haecque instructissimos
milites divini praelii bellatores dextris suis victorias
portare [reportare] compellunt.
INCIPIT VITA ET PASSIO.
col. 1269
[1269B] Igitur Christina gloriosissima virgo, gente patricia
Aniciorum exorta, in puerilibus admodum annis veterum
philosophorum argumentis edocta, in ratione
dicendi exercitata, poetarum usa carminibus, posse
subtiliter disputare, civiliter agere, metro ludere
prae cunctis comitibus videbatur. Ast ubi talibus
disciplinis est plenius erudita, ineunte adolescentia,
in qua nimirum maxima exstat dubietas quibus
quisque velit vivendi studiis implicari, deliberatione
habita cum duas cerneret vias, unam voluptatis,
alteram vero virtutis, illam denique quae honestatis,
decoris ac pudicitiae est cura ferventi ingreditur.
Erat enim haec puella non solum generis ingeniique
nobilitate fortunata, sed et pretiosissimae pulchritudinis
[1269C] specie decorata, ob quam multi eam in matrimonium
juvenes petiere. Quibus tanquam semper
adversus taedas jugalis amoris, connubiique illecebras
perhorrebat. Pater vero ejus, Urbanus nomine, nolens
col. 1270
[1270B] deesse tam laudabili voto filiae, ratus eam vestali
instinctu perpetua velle virginitate frui, hortatur uti
cum duodecim ancillis diutina sibi familiaritate conjunctis
more majorum suorum, quorum beneficia
plurima in Romana republica essent, diis immortalibus
debita absque ulla procrastinatione persolvat. At visa
tametsi de exhibendis caeremoniis patris sanctione
concutitur, tamen quia penes eumdem si adversaretur,
cogendi potestas erat; ita sicut censuerat, simulato
animo promissionem facit. Erat autem turris mirae
altitudinis miraeque structurae.
His obsequiis destinata, clauditur hic Christina
cum collactaneis accuratissimis vestibus, et ornamentis
praecipuis decoratis, quibus Urbanus in
[1270C] mandatis dat uti sacrificorum ritum magnifice
doceant, simulque sacrorum numinum majestatem
accuratissimis dictis extollant; et minatur poenam
capitis nisi decretis suis paruerint. Stabant autem
col. 1271
[1271A] in ea pyramide, a parte occidentis, statuae Jovis et
Apollinis, utraeque ex auro purissimo fusiles. Cumque
famulae Dominici mandati memores statuunt ut
ex condicto sacrificent, prosternentes se ad pulvinaria,
offerre thura, hortantur dominam ut eadem
faciat; at illa recusat; rogant, et abnegat; affirmat
se palam Christi sponsam esse, et ideo manufactis
simulacris supplicare in perpetuum non debere; ad
hanc denique vocem comites obstrepunt, vestes
quibus induebantur repente discindunt, et sese
manibus lacerantes his in puellam clamoribus invehuntur:
"Dic age, sacrilega, cujus fiducia in hanc
declinas insaniam? unde tam reticendum nefas ore
polluto evomis peritura? Quae te res ad tantam
obscenitatem impulit? non forma, non genus, non
[1271B] divitiae deerant; huccine Urbani patris vitae peracta
studia evasere? Ergone eo miseriarum perducitur,
ut quam ipse primo ad honorem deorum immortalium,
inde senatus plebis populique Romani artium
liberalium disciplinis instrui voluit, per te potissimum
clarissimi generis sui infamiam et perniciem
sortiatur? Qui et si nihil saevi criminis alias videatur
in patria commisisse, tamen quod te talem
educaverit filiam, meritissime censebitur inter maximi
reos facinoris. Ad hoc itaque obstinato animo
dulcissima connubia exsecraris? et illustrissimorum
juvenum amplexus, quibus nihil ne conjicitur quidem
dulcius, reformidas, ut homini perdito virginitatis
tuae insignia perdas? et numina, quibus, si optares,
usui maximo fores, ad tui poenam exitii perhorrescas?
[1271C] An te latet quia ex quo tantae calamitatis
portentum urbem irrepsit, Romani imperii status
externarum gentium praeliis lacessitus imminuitur,
variisque calamitatibus mancipatur? Exhibe ergo,
dum vales, gratum diis obsequium, ne, ad iram
ulterius provocatis, Augustalis sententiae motu immaturam
mortem experiaris."
Ad haec cum alia maledicta adderent: "Quaeso,
inquit Christina, quorsum haec corruptionis evadit
temeritas? Bacchamini multum in dominam, resipiscite
in hoc; quippe, ut noscitis, Minerva nihil
docet. Servata disputantium consuetudine alternis
ad comprobandam rei veritatem obtemperando doctorum
testimonio procedamus." Et illae: "Si potes,
[1271D] inquiunt, tu prior quid censes agendum aggredere."
At puella, ut erat oratorum studiis accensa, ita sibi
eas affectare benevolentiae locis primo conata est.
"Meministis, sociae, quanta in prosperis et adversis
utrorumque communicatur erga vos exitium, quod
etiam neque animo, neque corpore a vobis abfuerim.
Saepius ego mecum proposueram uti, post patris
matrisque extrema, totius patrimonii summam,
famam tamen intelligere meam, caeterum usum et
procurationem ejus penes vos esse, avos mihi parentum,
vos affinium loco ducere. Praeterea haec,
quae prae manibus sunt, monilia, dextrocheria,
annulos praefulgentibus gemmis mirabiliter insignitos,
vestes purpureas, et auro purissimo redimitas,
omniaque, quibus regiae proles mirifice adornantur,
col. 1272
[1272A] eadem mihi et vobis fore imperavi. Spem, fortunam,
dominationem, consilii mei summam arbitratui vestro
commisi, atque ideo, quod fides vestra admodum
mihi opportuna jamdudum spectata fuerat.
Si quid horum forte inficiamini, reipsa in propatulo
constituta convincam." At comites plura dicere
cupientem, talibus aggressionibus appetunt. "Facilius
clavem de manu divellere valebis Herculea,
quam nos, a cunabulis devote numinibus sacra
solventes, tuis ferventibus in arte rhetorica studiis
Christianae sectae absque promissa disceptatione
adjungere Tantum si in deorum divinitate aliquo
modo haesitas, sit a Jove principium, quod si omnipotentem
non esse poetarum vel philosophorum
testimoniis comprobaveris, quandoquidem tum de
[1272B] caeteris reticendum est, tuis jam assertionibus nos
assentire amota dubitatione videbis; sin autem hoc
asserere forte nequiveris, aequitatis ratiocinatio
praestat ut pari modo deorum nostrorum una nobiscum
subdaris imperio." Sapientissima virgo
respondit: "Sit juxta vestram sententiam; rem,
quam modo dictura sum, puto, corde tenetis; sed
in auctoris sententiam pedibus ire ad praesens fastiditis.
In illo namque libello Apuleii, qui de Deo
sacratis titulatur, in quo propter incredibilem copiam
suavitatemque dicendi saepe et multum studere
solebamus, non solum de impotentia Jupiter, verum
etiam de commissis ad posse sceleribus apertius
inflammatur. Nam cum iste vester omnipotens
summae potestatis gloria Cretensium regno potiretur
[1272C] (sic enim ibi accepimus). Ascribatis filio magna vi,
multoque labore oppugnatus, dum resistere nequit,
solio expulsus abscedit. Et quia ludibrio a suis complicibus
habebatur, diu sua indagatione incertus
tamen habitis auspiciis sese empireum injecit, diis
sacrificia exhibuit, eosque postulat sibi opitulari,
quibus suffragantibus hostis devincitur, et ita Jupiter
exstitit laureatus. Plane, ut reor, mecum
acuminatis eum de impossibilitate satius posse
notari, qui regnum, quod suo juri vindicaverat,
bellis aperte convinctis, hosti reliquit, et qui eum
cum quo manus conferre solus erubuit, aut certe
timuit, auxiliis alienis, quem fletibus obtinuit
interficit." Et paulo post idem Apuleius de incestuosis
[1272D] ejus facinoribus ita orditur. "Expergiscimini
pulcherrimae matrum familias; Liberi quidem patris
feriae mense sequenti subintrant, certe vicissim
illius simulacrum per rura, per compita, imo per
urbem. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Marcus etiam
Varro quid de hac cui supplicatis, Vesta in digestis
suis affixerit, satis legentibus patet. Vesta, inquit,
quae nuperrime virginitatis privilegio gloriabatur,
Jovis adulterio incestata, cum de ejus corruptione
quaestio vereretur, corruptionis suae instinctu cribrum
de aqua implevit Tiberis, et quia non perfluit
facti abstulit controversiam. O delirum caput! o
hominem totius sceleris faece pollutum! o exsecrabile,
et omni oppletum deformitate monstrum! violentiam
col. 1273
[1273A] non sponte perpessus hujusmodi cessit; filiae
pudorem rapuit, Agenoream prolem tauri imagine
delusit, omne etiam, quod sibi collibuit, scelus
admisit, et divinitatis sibi majestatem opinione
impia usurpare non puduit. Ecce quali quantoque
Deo arcem etiam Capitolinam Romani observandam
se commendasse gaudebant; sed ubi invisarum gentium
potestati urbs tota nocte intempesta dedita
est; illud certe clarissimi imperii domicilium esset
cum eodem custode captum, nisi vigiles anseres
Jove incautius dormiente arcis custodes excitassent.
Unde mirum est tam cordatos homines in hujuscemodi
postmodun culturis decipi potuisse. Sed quia
jam de illustrium virorum testimoniis, de impotentia
ac turpitudine Jovis proposita ratio mihi
[1273B] videtur ad unguem perducta, vos, si quid ad haec
opponendum putatis, ut dicta confirmaturae objicite."
Et illae: "Evidentissime, inquiunt, rationis judicio a
divinitate temere affectata, noster tigrellus excluditur;
nos autem nihil opponimus; solum posthac
quid divinitatis de Christo autumas, nobis a te
poscimus luculentissime explanari." Christina dixit:
"Satis probe, superstitionis errore supploso,
omnipotentis Dei divinitatem exquiritis, ut quae a
fescenninis errorum tenebris mente obductae caecutitis,
veri luminis, qui Christus est, aeternaliter
resplendeatis. Exbibete itaque animos ad ea quae
flagitatis, et me simpliciter perorantem diligenter
attendite. Dominus Jesus Christus, de cujus divinitate
me famulam suam scienter inquiritis, verus
[1273C] Deus est ante mundi originem, ex Deo vero genitus,
per quem omnia facta sunt, non adoptivus, nec
phantasticus, sed consubstantialis, et coessentialis
Patri omnipotenti unigenitus Filius. Qui post multa
a condito mundo annorum curricula, non coactus,
sed sua et Patris voluntate ad liberandum genus
humanum, originali vinculo irretitum, quod primi
parentis culpa, diabolico instinctu contracta, ab illa
angelorum felicitate perpetua in barathrum aeternae
mortis inciderat, de coelis in uterum Virginis venit,
et quem coeli ambitus, orbisque totius capacitas
capere nequit, angusto utero Virgo pertulit. Ex qua
carne nostrae mortalitatis indutus, perfectus Deus
et homo periclitanti mundo se praebuit; ab hominibus
quidem visus, et cum hominibus conversatus,
[1273D] peccatorum et publicanorum amicus, et pauperum
piscatorum comes effectus, de quibus fecit apostolos,
quos constituit patriarchas, praecones veritatis,
judices saeculi. Et ut vobis quod praedico melius
innotescat, hunc ad cujus vestigia supplicandi gratia
ex toto orbe concurritur, piscatorem quondam
hamo parvoque reti contentum, principem mundi et
coeli clavigerum adornavit. Talibus utique ministris
majestatis suae secreta aperuit, et eosdem sua
praedicatione docuit humanitatem, daemonum exorbitatam
illecebris, in Creatoris sui gratiam revocare;
et, ut fides exhiberetur dictis, virtus que divinitatis
claresceret, leprosos mundavit, paralyticos curavit,
caecos illuminavit, mortuos suscitavit. Postremo ne
col. 1274
[1274A] solum hoc ad libertatis nostrae parvipenderetur
auxilium, spontaneum crucis assumpsit patibulum;
moritur vitae Dominus; mundi gloria tumulatur;
terra concutitur, sol obscuratur, legem non servant
elementa naturae, quorum Dominus est crucifixus.
Claudebatur in sepulcro caro, et divinitatis suae
potentia frangebat claustra inferni. Concurrunt ad
eum populi, tot saeculorum spatiis continua morte
damnati. Adest primus parens terrigenum, et primordii
sui agnoscit indicium; obsecrant unanimiter
Creatorem suum, atque ad se excusandos praevaricationis
ostendunt principium. Motus interea Dominus
aeternis vinculis humani generis alligat inimicum,
et eos quos voluit secum deducens, ad
corpus rediit, ac tertia jam die, sicut discipulis
[1274B] suis praedixerat, surrexit. Post quadraginta vero
dies ad coelos, unde venerat, cum corpore manifestissime
rediit. Comprobat hoc certissime intemerata
sanctorum apostolorum auctoritas qui veritatis
amore felici morte damnati sunt. Testantur id et
gloriosissimi martyres, qui, inter equuleos flammasque
victores, Creatorem omnium rerum praedicare
non metuunt. Hi autem dum haec astruunt,
animos audientium ad coelestia regna compellunt,
et hanc, quae tantum dicitur vita, penitus contemnentes,
aliam, ignaram mortis, et quae finiri non
novit, acquirunt. Ad quam procul dubio, si volueritis,
et vos, dulcissimae comites, ire poteritis." Et
illae: "Volumus modo; divinitatis potentiam omnes
valde miramur, sed maxime de tali tantoque
[1274C] pietatis genere obstupescimus; inenarrabilis, ut nobis
videtur, et exstat haec pietas, ac totius mundi
fabricae nostro quidem judicio incomparabilis. Age
ergo, et quod tibi ad tantum gaudium obtinendum
Christiana professio expetit, secura nobis sine mora
exsequere." At Christina, prudentissima virgo,
tanti tripudii hilaritate perfusa, ad simulacrorum
imagines citissimo se cursu proripuit, et virgula,
quam manu gestabat, Jovem primitus feriens.
"Experire in me, ait, si quas habes vires, teque si
potes ab illata tibi injuria consueto more ulciscere."
Cumque hoc alternando unicuique inferret
opprobrium, omnia simul arripiens in unum coacervavit,
seque cum illis proxima videlicet nocte
parvorum adminiculo resticulorum per fenestram
[1274D] dimisit, Christianis latentibus quidquid erat exhibuit,
atque per manus eorum egenis erogando distribuit.
His itaque peractis, gressus unde tulerat retulit,
et comitibus, quae gesserat, ordine intimavit. Interea
dum res taliter ageretur, magna militum stipante
caterva. eo quod urbis praefecturam agebat, Urbanus
advenit; festus enim apud eos dies tunc agebatur.
Dumque in Apollinis stipitem intenderet, ut ei, ad
quem venerat, thura incenderet, simulacrum nullum
videt; magnaque diu admiratione attonitus
primum decenter filiam, ubi essent, interrogat. Ad
quem Christina: "Pro culmine honoris tui unigenitum
Filium Dei semper colui, et pro valetudine
col. 1275
[1275A] totius reipublicae Christum, qui in coelis est, adoravi;
cujus instinctu, cujusque fiducia perniciosissimum
esse existimans sceleratissimis et miserrimis homuncionibus
divinitatis majestatem ascribere, atque
eorum supplicando simulacris, Creatorem omnium
rerum offendere, statui ea manibus meis confringere,
et quidquid inerat argenti vel auri pauperibus
erogare; idque nocte transacta peractum est."
Urbanus autem ad haec nullo modo assensum praebere
poterat, quod ostii obseratione, et excelsae
turris altitudine ad eam hominibus negabatur ingressus.
Cumque secum plurima volveret, et prae nimio
dolore obstinata per domum mente incederet, casu
fenestrae incumbens, videt repente resticulos, quibus
abinde hujusmodi facti conferebatur fides. Tunc
[1275B] immensa accensus ira, et ultra quam parentibus
conveniat in liberos saeviens, alapis et calcibus
mitissimam prolem aggreditur. Suggerebant autem
milites circumstantes, uti eam paterne afficeret, et
suasoriis insinuationibus, quid in re esset exquireret,
simulate addentes non esse verisimile feminam,
tam solertem, tamque in Romanis legibus eruditam
ejusmodi patri voluisse inferre injuriant, unde jure
civili testamento paterno exhaeres merito scriberetur,
sicque rebus privata haereditariis improvide
aut voluntarie sibi obesse videretur. Beata Christina
respondit: "Si hoc leges constituunt, hoc volunt,
ad hoc spectant, ut omnes, qui opprobria patribus
ingerunt, eorum possessione priventur, vestra
sententia jure plectemini, qui, a vestro Creatore
[1275C] divisi, qui ad similitudinem suam creavit, daemonibus
vos ultroneos exhibetis. Ego vero ejus haereditatem
jure obtineo, in qua mihi cohaeres Christus
est, concives angeli, consortes apostoli, consocii
martyres, amici confessores, affines virgines; ubi
nullus mihi subrogabitur haeres, nullus praetor poterit
bonorum possessionem adimere, nullus audebit
exactor pensitatione vexare fiscali." Urbanus dixit
ad haec: "Resipisce, temeraria, et ab intentione
nefaria animum averte; afferto deos, quos abscondisti,
et libato eis, alioquin in membris tuis tanta
poenarum genera experieris, quanta te in alienis
solum vidisse terreris." Beata Christina repondit:
"Deos tuos desine ulterius, Urbane, perquirere;
cum quid de eis laudabiliter gestum sit recognoveris,
[1275D] tam male animatus, atque immemor sui, ut in
pretiosissimo metallorum nitore daemonum imagines
caelatas patiatur, et non qua potest celeritate tam
nefanda monstra eliminet." Urbanus dixit: "Ergone
fortissimi Jovis imaginem auream delesti?" Beata
Christina respondit: "Ego totam massam tali pollutione
dedecoratam in frusta distribui, ne et ea
. . . . Jovis effigiem insensatam deleverim."
Mox Urbanus incredibili furore correptus: Extendite
eam pronam, inquit militibus, et atrociter
fustibus castigetur, ut animadvertatur quanto exitio
digna sit, quae deos immortales atroci injuria violaverit.
His jussis duodecim, qui vicissim parerent electi,
col. 1276
[1276A] illico divino examine retroactis vestigiis, quasi passibus
senis vicino parieti adhaeserunt, ut profecto
tyrannus agnosceret milites a puellari caede expulsos
viribus alienis cessisse. Tunc beata Christina
hac valde admiratione secura ait: "Agnoscis poenas
tuas inefficaces, Urbane; perpendis milites quanta
in me possunt uti credulitate; occurrant dii, et
quia pro se certantibus nequeunt suppeditare auxilium,
ipsi sibi opitulentur; experiantur in me si
quam habeant divinitatis potentiam; quia eis non
parvum intuli dedecus; quos dictis confutando
contempsi, contemnendo delusi, deludendo confregi;
quibus oculos erui, quibus ora nefanda obstruxi,
quibus pedes fugaces abscidi, brachia fregi,
sine actu membra comminui." Audiens hoc Urbanus,
[1276B] nimio moerore confusus, ferreis vinculis colla
delicata constringit, et in inferiori parte carceris
loco quodam subterraneo clausit, ac se inde domum
proripiens, ibique furibundus secum multa
revolvens, quod insperatae rei malus eventus incurrerat,
conjugi tristitiae causam poscenti rem aperit,
filiam Christianam effectam multis astantibus patefecit.
Fit amicorum repente conventus, et matronarum
maximus undique cursus; concrepat domus
diversis dolorum turbata generibus, virorum
ac mulierum, amicorum, et familiae repleta lamentis.
Dum haec apud eos geruntur, beatissima Christina
aliquantisper orationi incubuit, obsecrans uti ei Dominus
contra diabolicas acies impenetrabile scutum
[1276C] fidei conferat. Oratione autem facta, subito cum
exsiliret, ante oculos ejus juvenis splendidissimus
igneo splendore circumfusus apparuit; cui haec
dixit: "Misit me dominus Jesus Christus, cujus te
famulam toto corde confessa es, ut sim tibi aeternae
salutis galea, et impenetrabilior ab omni immissione
lorica:" et haec dicens, panem, quem secum detulerat
obtulit, eique ut comederet imperavit. Deinde,
brevi peracto spatio, ecce mater muliebri fragilitate
remissior, sparsis crinibus, veste discissa, luto coenoque
volutata, ad ejus quippe calamitatis locum
advenit, filiamque catenis innexam ferreis conspexit.
Hinc irremediabilis cruciatus, hinc incomparabilis
luctus, hinc dolor oritur inauditus; confluitur ex
urbe tota ad tam exitiale spectaculum; quid agat
[1276D] miserenda anus, quo se vertat incerta est. Appellare
filiam incipit, sed intercipit anhelitus vocem; quid
velit ignorat, quidquid factura videtur displicet.
Videt in gyro dispositas sedere matronas, et unamquamque
nominans appellat, rogat, obsecrat,
obtestatur uti materna pietate motae filiam sibi
unicam reddant. Adeunt itaque illae beatissimam
Christinam, et verbis eam suasoriis taliter occupant:
"Repugnant, Christina, virtuti scientiaeque
quam de te opinabamur, vincula quibus innecteris;
ut et cernimus, tuum exornatissimum studium nobilitate
tua indigna obscoenitate foedasti; videtur de
te congrue dici vulgare illud proverbium: Quanto
altior gloria post triumphum, tanto inferior ignominia
col. 1277
[1277A] post ruinam. Unde tibi tam ferreum pectus?
an te ferae genuere tigrides, Gorgonei aluere parentes?
solam namque hominis exterius indutam
figuram, intus portentosam deprehenderis gerere
feritatem, dum quae te genuit matrem tu magni
causa doloris facis esse ostentui. Placetne eam tantis
incitatam furiis circumspectantium oculis ludibrio
haberi? Quod si aliis, quae multae sunt causae, vel
blanditiis, quibus te pusiolam fovit, convenit, moveare.
Per caput hoc speciosiss. perque corpus omni
formitate decorum te deprecamur ab hac impietate
desistere, et matri jam periclitanti remedium consolationis
afferre." Quibus beata Christina paucis
respondit: "Breviter ac copiose de obsequiis parentibus
exhibendis perorastis, meque impietatis in
[1277B] matrem arguistis, quaeque dicenda verborum ac
sententiarum coloribus arte mihi non incognita
distinguentes. Caeterum divinae leges sanciunt quod
quicumque dilexerit patrem, aut matrem, aut fratres,
aut sorores, aut filios plusquam Deum, Deo
dignus non sit. Qua de re consequitur ut pietas
quam in matrem habendam suadetis, impiam in Dominum
facit famulam, atque ita hoc pietatis genus
vera intuentibus censetur impietas."
Postquam vero animum ejus mutare nullo modo
queunt, domum cum matre redeunt multiplicibus
aucta doloribus. Deinde ubi Urbanus ex iis qui
interfuerant filiam sibi non consensuram accepit,
reminiscitur Fulvii cujusdam senatoris filii, quem
retractum ex itinere qui cum Catilina conjuraverat
[1277C] pater necari jussit, et maximo praefecturae suae
monimento fore existimans si id consimiliter faceret,
jussit eam suis exhiberi conspectibus. Ducitur
autem Christina sanctissima ferreis nexibus
illigata ante oculos spectantium quid rei hujusmodi
statueret exitus: clamor undique grandis attollitur
contra salutem reipublicae innocentem videri absque
legali discussione damnari. At simul ut ventum ad
tyranni aspectum, tali eam ille allocutione aggressus
est: "Longe melius, Christina, ageres, si saluti
tuae, qua tibi nil debet videri utilius, meditando
consuleres. Non esse mibi videtur jure temerario
animo mortem appetere, bono et utili modis omnibus
repugnare." B. Christina respondit: "Non
omne quod tibi videtur, ita esse necesse est. Alioquin
[1277D] tuus, quem colis, Jupiter, deus esset, quem
nego, inque hac sententia mori honestum duco."
Urbanus dixit: "Duo sunt quae te velim mihi ostendere,
unum Jovem deum non esse, alterum, tibi
mori honestum, quae manifestissime peto ut doceas."
B. Christina respondit: "Quicunque sani capitis
esse perpenditur, nullum alium Deum esse intelligit,
nisi qui omnia fecit." Urbanus dixit: "Hoc nullus
vivens ignorat." B. Christina dixit: "Constat
ergo omnia fecisse Jovem, si deus est." Urbanus
dixit: "Liquido patet." B. Christina dixit: "Si
omnia fecit, aliquid absque eo nullatenus fieri potuit;
at Saturnus, qui illum genuit, fieri absque eo potuit;
non ergo Jupiter omnia fecit. Deum igitur non
col. 1278
[1278A] esse Jovem manifestissima ratione colligitur. Ecce
habes quod quaesisti; confitearis oportet quod sine
contradictione tua necessario conclusum est. Alterum
vero, quod similiter ostendi tibi postulasti evidentissima
ratione monstrabo, si quae refellere non
vales veracissime prolata iis praesentibus itaque
veris." Urbanus dixit: "Non est in post quaesita
facienda digressio, ubi prioris quaestionis argumenta
possit pars diversa reprehendere; prioribus itaque
insistens, paucorum commutatione verborum, quod
in me torsisti, in te retorquendo rationem tuam
redarguam. Dic ergo, Crucifixus tuus, quem unigenitum
Filium Dei esse praedicas, Deus est, omnia
fecit; si omnia fecit, nihil fieri absque eo potuit;
sed genitor suus, quem ipse non fecit, fieri absque
[1278B] eo potuerit, et ita omnia non fecisse, Deumque non
esse, pari demonstratione convinceris." B. Christina
respondit: "Deum creatorem esse intelligis, an
creaturam?" Urbanus respondit: creatorem B.
Christina respondit: "Creatorem omnium creaturarum,
an aliquarum?" Urbanus respondit: omnium.
B. Christina respondit: "Si cum Deus creatura
non est, creator est omnium creaturarum cum
Pater et Filius Deus sit, nec Pater creator est Filii,
nec Filius creator est Patris. Ita quidem unigenitum
Filium Dei omnia non fecisse, quod Patrem suum
non fecerit, atque ideo non esse Deum, videris,
omni semota ambiguitate, mentitus; liquet ergo
unigenitum Dei Patris omnipotentis Filium et Deum
esse, et cuncta creasse, licet Patrem suum non
[1278C] fecerit." Urbanus dixit: "Omnia haec convenientius
de Saturno et Jove dicta sumuntur, quibus omnia
quae facta sunt obediunt, quibus etiam disponentibus
cuncta a principio gubernantur." B. Christina
respondit: "Falleris, praefecte, erras, judex perite;
dicis eorum dispositione a principio omnia gubernari,
ante quos et multa millia hominum fuisse et
tempora plurima exstitisse compertum est, ut poetae
narrant, probantque philosophi. Disce eos homines
fuisse, non deos, incestuosos, homicidas: propterea
in tartara retrusi; te et alios cultores suos perpetuis
ignibus secum exspectant arsuros."
Tunc Urbanus impietatis furiis exagitatatus,
jussit afferri rotam, et gladios acutissimos superaptari,
et ignem copiosum subter accendi. Cumque
[1278D] ex tyranni decreto B. Christina tanto crudelitatis
generi incurvaretur, dum rota revolvitur, corpus
ejus. pretiosissimum scinditur et exuritur. Tunc
tyrannus cum fautoribus suis ei insultans ait: "Constans
esto, Christina, noli pertimescere pro Crucifixo
hoc sustinens, qui noluit, cum potuit, de cruce
descendere." B. Christina respondit: "Nunc miser
infelix ausculta: quanto sunt humiliora quae pro me
passus est, tanto illi plus debeo; et cum omnia in me
tormentorum genera consummaveris, Crucifixum
laudabo, mihi autem absit gloriari nisi in cruce D.
N. Jesu Christi! (Galat. VI, 14) in qua de hostibus
triumpho, quam adversantibus cunctis objicio."
Haec illa prosequente, rota eversa est, et contrivit
col. 1279
[1279A] circumstantium maximam infidelium partem. Praefectus
illico, ingenti terrore attonitus, dimisit conventum,
et carceralibus illam custodiis mancipari
praecepit. Ingressa autem B. Christina obscurissimum
carceris locum, angelus ei Domini quasi sol
meridianus apparuit, et dixit ad eam: "Misit me
Dominus Jesus Christus, pro cujus amore gravia
passa es, ut membris tuis conferam sanitatem." Et
cum haec diceret, ita solidata sunt omnia vulnera
ejus, ut nullum in eis signum incisionis remaneret.
Nocte autem subsequente Urbanus optimum factu
credens iterum illius animum dulci colloquio et
blanditiis ad deorum culturam revocare, fecit eam
suis obtutibus praesentare; cumque ab ea nullum
penitus potuisset extorquere responsum, immensis
[1279B] eam alligatam ponderibus pelagi fluctibus destinavit;
sed cum eam in medio mari nautae praecipitem darent,
angelicis adjuvata suffragiis, alacris ad littus delata
est. Urbanus interea arreptus a daemonio
exspiravit.
Post non multum vero temporis, cum iniquissimus
Idion Urbani loco praefectus eligeretur, B. Christina
a persecutoribus coarctatur, et Solis simulacro sacrificare
compellitur. Quibus cum consentire nollet,
perditissimo judici praesentatur, ad quam saeviens
praefectus dixit: "Tu ne es Christina quae omnipotentes
deos nostros saepius philosophando deludis?"
B. Christina respondit: "Justum est nec in nullo
obviat rationi ut quae merito contemnenda sunt deludantur,
et quae vana sunt pro nullis penitus habeantur.
[1279C] Vos vero non deos, sed daemones, non coelicolas,
sed homines impuros et flagitiorum immanitate
in inferno damnatos in mettallicis simulacris adoratis."
Praefectus his verbis commotus extemplo
jussit eam fustibus caedi, ac deinde vas aeneum ad
instar cunae figuratum sub magna celeritate afferri,
quod milites, ex praefecti imperio, oleo, pice, resina
et sulfure replevere, et ad ignem, ut calefacta liquescerent,
posuere, cunique ex nimio calore commista
fervescerent, praefectus dixit: "Unum tibi
e duobus, o puella, elige, aut deo colitura incende,
aut corpus tuum tam delectabili rore perfunde."
B. Christina signum sibi gloriosissimae crucis impressit,
et se in ollam ferventem citissimo cursu
projecit. Mox cuna disrumpitur, et quidquid in ea
[1279D] fuerat foras per scissuras deducitur, beata quidem
Christina incolumis perseverans erigitur. Praefectus
illico indignatus fecit eam nudam torqueri, et raso
capite ad templum Solis perduci.
Erat autem in medio templi tribunal argenteis parietibus
in sublime erectum, cujus fastigia ebore
nitidissimo tegebantur, in quo aurea solis imago
micantibus e caesarie radiis coruscabat, quae quasi
stellarum repetendo zodiacum cursu citissimo ferebatur.
Signa quippe sex a dextris, totidemque a sinistris
occidere et exsurgere alternatim bina quaeque
sibi ex adverso obsistentia videbantur: ibi horae, ibi
dies, ibi menses, ibi annus suis spatiis
circumibant;
col. 1280
[1280A] Aureus axis erat, radiorum argenteus ordo,
Per juge chrysolithi fulgebant ordine ducti.
Ad hoc spectaculum B. Christina adducitur, data
a praefecto sententia ut, si deo soli sacrificare renuisset,
statim gladio interiret. B. igitur Christina
illico poposcit silentium, et erectis ad sidera manibus,
oratione Dominum hujuscemodi deprecata est:
"Rex invictissime, Pater omnipotens, Deus immense,
qui rudem et indigestam materiem in quatuor
elementa conformans perfectis partibus perfectam
mundi constitutionem mirabiliter operatus es,
quique in ipsa mundi genitura angelum immoderatae
superbiae sedem sibi aquilonem, contra voluntatem
tuam, ipso tantummodo motu animi usurpantem
de summo coeli fastigio ejecisti, concede mihi famulae
[1280B] tuae ut ex hoc Solis simulacro, in quo idem pessimus
ludificator habitat . . . . . , et hoc opus mechanicum et
ipso artifice patratum comminuat, et ita cognoscat
omnis hic senatus cum populo tibi omnium creatori
universam ex debito obedire creaturam." Et cum
haec dixisset, ecce ignitus daemon apparuit, qui,
totum illud mechanicum magicumque opus confringens,
maximam metalli partem in praefectum projecit,
indeque ejus feriens colla illico infecit. His
ita peractis, Julianus judex jussit B. Christinam
teneri, et in camino aestuantis incendii concremari.
Milites vero iniqui crudelissimi principis iniqua
mandata sunt protinus exsecuti. Cumque sanctissima
virgo esset in fornace trium horarum spatio, existimans
tyrannus esse consumptam, ignem amovere
[1280C] fecit. Tunc vox dulcis psallentium de camino repente
insonuit, ac inter angelorum choros virginis Christinae
sacer vultus effulsit. Matronae quidem, quae illuc
spectatum venerant, attonitae super his quae viderant,
credidere. Julianus vero haec audiens, vehementi
indignatione commotus, jussit illam praesentiae
exhiberi, cui et dixit: "Taedet nos, o puella,
injuriarum quas nobis et diis nostris, nemine tibi
resistente, aut ulciscente, satis multas intulisti;
ergo nobis dabis poenas, adversus quas magicae artes
minime praevalebunt." Et statim, ut jussum fuerat,
unus de magorum collegio, qui ea tempestate in arte
detestabili Romae celeberrimus habebatur, duos
dracones in medium detulit, quos in famulam Christi,
ut ab eis absorberetur, immisit. Mox B. Christiana
[1280D] signum eis salutis opposuit; qui, divino examine
revoluti, magum arripuerunt, et sub momento
ante totius conventus faciem peremere.
Censore itaque cum omni comitatu suo obstupescente,
B. Christina ad locum ubi defunctus jacebat accessit,
et cunctis audientibus ait: "In nomine
Domini mei Jesu Christi, qui crucifixus est, surge,
miser, ut perpendat omnis haec turba quia ipse est
verus Deus vivens, et regnans in saecula saeculorum."
Ad hanc vocem cadaver, recepto spiritu, videntibus
cunctis, erigitur, asserens et praedicans quod non
sit alius Deus nisi quem Christina praedicat, Dominus
Jesus Christus. Dracones interea absque ulla
hominum laesione unde profecti sunt revertuntur.
col. 1281
[1281A] Julianus igitur, timens fieri in plebe tumultus, et
magis seditionis terrores effugiens, quam rationi
satisfaciens, jussit ei mammillas et linguam abscindi;
deinde fecit illam in hippodromum duci, et tam
diu sagittarum jaculationibus infigi, quousque spiritum
exhalavit. Est autem passio invictae martyris
Christinae, nono Kal. aug. Juliano terminata.
Cur insensate furis Urbane? Cur Idion aestuas
perditissime? Ad quid truculentissime niteris, Juliane?
excogitate nova et prioribus graviora supplicia,
multiplicate verbera, accumulate poenas. At
quid juvat saevire iu carnem quam ultronea obtulit
lacerandam, et animam quam voluit servare, non
delere? Discite tandem, miseri, discite illius gaudium,
et sic vestrum spectate interitum. Ecce jam
[1281B] speciosissima virgo post fustes et vincula: post
ignem et rotam, post torturas et verbera, post cunam
et tonsuras, post truncationes et jacula, ad aeterni
regis thalamum angelicis manibus asportatur. Vos
e contrario dum ad Elysios campos tenditis, arietem
Acheronti porrigitis, tamen malorum vestrorum
pondere pressam cymbam Stygialis palus absorbuit,
ingens Cerberus devoravit. Majore quam queat dici
poena plectemini, qui in Crucifixum credere contempsistis.
Sed tu, o devotissima sponsa Filii Dei,
amica Patris omnipotentis, jam habes quod voluisti,
jam obtines quod rogasti, jam frueris inenarrabili
lucis gaudio, intra ardua divinae majestatis secreta
versaris, ubi familiarius Deo gaudens, cubantem in
meridie sponsum juncta adolescentulae reperisti.
[1281C] Nunc per amoena convallium purpurei cespitis carpis
florentes violas, colligis immarcessibiles rosas metis
nardostacheas spicas. Tu modo secus aquarum decursus
et vitrei fontis marginem sedes, leni epithalamia
murmure concinis. Tu inter virgineos choros regio
diademate illustrata refulges. Tu solio Christi assides
facta regni aeterni particeps. Salve perenniter, puellare
decus, pudor virgineus, virtutis exemplum.
Salve perenniter, quae tuos speciosos artus perpetuae
pudicitiae devovisti. Salve perenniter, quae totius
col. 1282
[1282A] libidinis nescia templum te sancti Spiritus dedisti.
Salve perenniter, quae amplas porticus, et ingentia
fundorum spatia fugiens, suscipiens haereditatem
Dei, facta es cohaeres Christi. Salve perenniter, quae
tanta exaggerata suppliciis, patrias leges repudiasti,
et ad crucis vexillum toto desiderio evolasti. Salve
perenniter, quae principum jussa contemnens pro
veritatis testimonio crudeli morte damnata es. Salve
perenniter, quae coeli jam sublimata fastigio digna
es filio Dei sponso, et Domino. Et quia nos parendi
voto tibi fideles conspicis, audi quod petimus; attende
quod per te obtinere desideramus; impetra
nobis quoque promissae vitae supernae felicitatem,
ad quam ascendere sine tuo juvamine minime confidimus
peccatis nostris ita merentibus. Tu ergo apud
[1282B] Creatorem omnium delictorum nostrorum posce
veniam, ut cognitor pius commissis ignoscens nobis
famulis multa nostris digna meritis non infligat, et
dum in hujus vitae fragilis brevi tempore degimus,
nos ditioni tuae subjectos protege, conserva, benedic,
defende, guberna, ac tuis nostras fac mentes laudibus
aptas. Ecce, virgo beata, nos gloriosi triumphi
tui gesta narravimus, et magni laboris copiosam
mercedem paucis significavimus. Tu, si quid minus
quam decuit, si quid aliter ac oportuit, dictum est,
parce benigna; virgo, ignosce, pia. Igitur, fratres
beatissimi, quia beatae Christinae triumphalem diem
celebri solemnitate deferimus, nobis, quod possumus,
de ejus virtutibus vindicemus: ut tanto erga
nos ipsa se benevolentius habeat, quanto illam assequi
[1282C] studeat animositas nostra ferventius. Ad hoc
namque Dominus feminei nobis sexus exempla proposuit,
ut virilis animi robur, quod prave vivendo
amisimus, saltem mulierum virtute provocati recto
gradiendo tramite resumamus, et sic, beatorum
laboribus sociati, per Jacob scalam conscendere illuc
ubi dominus Jesus Christus residet valeamus, qui
cum Patre, et Spiritu sancto vivit, et regnat Deus in
saecula saeculorum. Amen.
Explicit passio S. Christinae.
home
|| autori per secolo: XI XII
XIII || el. alfabetico
|| per generi || testi in prosa
|| testi in poesia ||