![]() |
UNIVERSITÀ
DI MILANO UNIVERSITÀ DI NAPOLI FEDERICO II UNIVERSITÀ DI PALERMO UNIVERSITÀ CA' FOSCARI (VENEZIA) UNIVERSITÀ DI VERONA |
|
ALIM - Archivio della latinità italiana del Medioevo
ALBERICUS
CASINENSIS, Flores rhetorici
p. 33
INCIPIUNT RETHORICI FLORES
I
1. Hactenus quasi lacte doctrinae mentes infantium rigavimus,
superest ut viriles animos suo pane consolidemus. Hactenus verborum
proludio, auditores nostros exercuimus, post proludium ad pugnam
compositionum fiat transitus. Quod enim tum multiplici verborum permutationi,
tum sonoritati vacavimus, quid aliud quam lacte doctrinae
proludium puerile dixerimus? Illinc namque percipiuntur
rudimenta doctrinae, hinc in virile robur scientiae transitur. Illud pueris,
hoc debetur provectis. Ars enim quaelibet suis debet procedere
gradibus, debet inquam ab imis ad summa fieri transitus. Iam fidelis
huc se convertat, animus, hauriat, gustet, rapiat intrinsecus, absint
nugae, absint rimae, novum nectar nusquam effluat, radio Phebi tacta
flores mens pariat. Hic Albericus evolat, hic palmam sperat;
hic adversarius sileat, obmutescat, miretur, obstupeat; hic honestas, hic
viget utilitas. Verbis autem brevibus non breve, non obscurum
proficuum coartabimus. Qua colorum specie qua se iunxerint, tam
in obscuro quam in claro lucebit. Verum iam ad rem ipsam fiat
descensio, primum ordiamur de proemio.
II
1. Quisquis opus suum prologo parat decorare vel ut verius
dicam quasi pulchro capite cetera membra vendere, hos colores, has
observet proprietates. Primum quasi quibusdam matris de visceribus
p. 34
ex ipsa materia trahatur prologus. Verbi gratia, debes agere de
viciis vel virtutibus, aut praeliis, quiquid proponis, hinc congrue
traxeris. Augustinus sic incipit: Habemus loqui vestrae
fratres caritati, quid salutem vulneret, quid vitam generet, quid
sequens vivendo surgas, quid fugiens moriendo procumbas. Virgilius
sic incipit :
Arma virumque cano,
etcetera. Boetius:
Carmina qui quondam s<tudio> flo<rente> per <egi>
Fle<bilis> h<eu> m<aestos> c<ogor> i<nire> m<odos>.
Vides ut ex sequentibus praemissa pariantur, ut mentem praelibando
auctores historiae futurae premoneant. Si enim alienum
principium fuerit, idem est ac si lapidem porrigas cui aurum promiseris.
Notandum tamen quod in obiectionibus tacitis in ipso saepe
respondetur inicio, hoc quoque nec studio minori tenendum noveris
esse. Sic intentionem, proemii scriptor dirigat, ut attentum, benivolum,
docilem lectoris animum reddat. Quod sic lux et decor est
operis, ut oculus capitis. De quibus quidem coloribus, quia post
latius explicabitur, in praesenti negotio supprimatur. Superest ut sub
brevitate prologi seriem contexas. Stultum est enim in proemio
effluere, in historia succingi. Sed quia etiam de ipsa brevitate
postmodum dicturi sumus, ad praesens quidem cessemus. Nunc ad historiam
narrationis iter vertamus.
2. Principio totam historiam considerationis oculo percurras,
quid patens, quid obscurum quid leve, quid grave, quid honestum,
quid vile gerat in se respicias, examines, postremo tota ratione
inhereas iudices. Si patens fuerit, multis ambagibus non immoraberis,
effigies brevibus dictis, quod etiam te non dicente liquebit.
Quod si quid obscuri gerat immorari non pigeat, verborum lux
enucleat, si quid res latens obscuret; nam aliter silentio comprimenda
est. Sic et cetera secundum se sunt libranda, nec leve graviter,
p. 35
honestum viliter vel e converso proferas. Id ubi ratione, diligenti
iudicaveris, videas ubi vel quomodo, dicendi principium sumas.
Quid sit Historia. Est enim historia quae in principio sui se melius
suggerit, est quae medium convenientius ponit. Qui a mediis incipit,
rem laude dignam, rem venustam arte laboreque tractandam digerit.
Oportet enim in primis vehementi consideratione perpendere,
ut non inde scriptor incipiat unde obscuritatem suae materiae inferat,
immo unde quasi quandam lucem infundat. Necesse est ergo locum
eligere ubi auditorem ad intellectum cito possis applicare, ubi
quasi nihil desit historiae, primoque teneatur in capite, ubi inquam
media veluti principaliter prima lectores rapiant, omnia quasi quodam
in speculo praelucent.
3. Nec minorem cautelam expetit, ut ea quae ad praesens distuleris,
suo loco decenter aptaveris. Reservanda enim pleraque censeo,
non tamen ut omnino post comprimas, nec ut quovis modo ceu
quaedam semina male fidelibus sulcis inconsultius obruas. Summa
igitur est ut cautius quaedam incipias, cautius quaedam differas, dilata
cautius suo loco disponas. Net desint exempla, hac arte Virgilius
emicat, Terentius redundat.
4. Est aliud dicendi genus cum ipsi rei de qua sumus acturi
quaedam praemittimus. Occurrut enim aliqua ab intentione principali
quodammodo longinqua, sed ad eiusdem intentionis lucem necessaria.
Ne ergo stilus obscuritatis laboret vicio, neu ceptum opus post
interrumpat digressio, principio praemittitur unde lumen quoddam
sequentibus paratur. Hanc dicendi speciem Salustius tam in Catilinario
quam in Iugurtino exsequitur.
5. Principiis igitur omnibus generale praeceptum demus: in
primis uniformi pede currat historia tam primis quam extremis
concinant media, abruptum vitabis transitum, nil diversis panniculis
obgannies consutum. Deturpat enim historiam qui ab inceptis se
submovit, qui sinceritatem operis quasi quibusdam inficit maculis.
Quid enim aliud quam lepra dixeris, cum historiam simplicem
p. 36
desiderans ductum utpote corpus membrorum superfluis appositionibus
aspergitur, sordetur, viciatur. Currat ergo sententia suis
membris contenta, nec alienae copulationis foeditas laceret, quam
decor in se penitus illustrare sufficiet. In se namque historia
gerit, ut manente integritate sui sufficienter possis eam extendere.
Quare simplicitatem noli deserere. Primis igitur vel extremis consonent
media, nil dicatur ex abrupto, inutilium abiciatur consutio.
Nec minoris indiget considerationis, ut qualitatem notes operis. Nisi
enim qualitatem historiae iudices, proprietatem stili nescies. Scimus
autem tres species esse historiae, res enim aut grandes ut praelia vel
divina, vel mediocres ut florum arborum vel talium phisica, aut
humiles ut iuvenum ludus, amorum lascivia. Providebit ergo
cautela scriptoris quis gradus aut modus sit in singulis, ut modo
rei modum stili coaptet. Quod si rem in primis perspicaciter examinaveris,
verba postmodum affluent, verba inquam non invisa non
absona, set propria se quasi patefacto fonte refundent. Quid enim
provisionem historiae nisi quendam fontem patefactum dixerim, unde
pollens sermonis copia quasi iuges emanent rivuli? Num si modum
rei unde agis nescias, de qua et quomodo inde dicere possis
ignoras.
III
1. Videndum autem est sollerti studio quae est orationis totius
rethorica divisio. Habet enim exordium, narrationem, argumentationem,
conclusionem. Exordium autem idem dicimus quod superius
proemium nominavimus. De cuius coloribus quia supra quaedam
distulimus, dilata dicere promisimus, promissum solvere festinemus.
Colores autem eius dico quibus capitur benevolentia, docilitas,
attentio. Attentum ergo lectorem reddere si volueris, vera, honesta,
utilia pollicearis. Nam si falsa, turpia, non profutura proposueris socordem
p. 37
surdum auditorem vix etiam auditorem feceris, quinimmo contemptorem
vel improbum persecutorem creabis. Ut vero dicta confirmemus
exemplis, adducatur in medium auctoritas Salustii:
Quid enim humanum studium a brutis animalibus
seponit, quod bona tam animi quam corporis dividendo seiungit.
Quod haec vera, haec falsa, haec fluxa, haec manentia probare contendit,
ad quod aliud nititur nisi ut adtentionem rei de qua tractatur
precio vel dignitate mercetur? Subtiliter namque per hoc studium commendat,
commendando attentionem generat. Si benivolentiam parere
volueris, eadem illa quae attentioni conveniunt, observabis.
Addes aliquando meriti tui commemorationem, interdum exhortationis
colorem. Hinc se Terentius celebrat, opus suum decorat, simul
exhortans et meritum suum commemorans:
Facite, inquit, aequo animo assitis.
Si numquam avare statui precium arti meae
Eumque quaestum aestimavi maximum
. . . vestris servire commodis.
Docilitas restat a cuius tramite non deviat, si quis instructioni
vacat, brevitatem spondet, obscuritatem removet.
2. Narationi quoque convenit ut facundiae comatur
radiis, pede currat brevitatis, tramite dirigatur aptitudinis. Qualiter
autem facundia vel brevitas - videntur enim dissidere - conveniant, suo
loco post explicabimus.
3. Superest argumentatio, quae quidem recto graditur
tramite si primum parte nostram roboremus, post adversarii debilitemus.
Notandum tamen est hunc colorem ubique non currere, sed
cum est in manibus sententia cui vel fieri possunt obiecta.
4. Sequitur conclusio quae vires has expetit, ut ad ea quae
dixeris animum applicet audientis. Haec cum aliis conveniunt tum
praecipue brevibus novum ornatum, novum decus pariunt. Quam
quidem scientiam quia multi utpote necessariam, utilem, honestam
p. 38
desiderant, quibusvis detegamus indiciis, lectorum inserviamus commodis.
5. [Salutatio]. In primis pensetur persona mittentis, persona
cui mittitur, pensetur inquam vel sit sublimis, vel humilis,
vel amicus vel hostis, postremo ocuiuscumque modi vel fortunae sit.
Altera manet consideratio an iustam rem vel iniustam, an ingentem vel
modicam exigat. Tertium est ut qua intentione quaerat scriptor examinet,
dico superbe vel humiliter, dure vel leniter, minis, blandiciis, iusticia vel
amiciciae fidutia. Ubi personam, rem, intentionem examinaveris,
unumquodque secundum se librabis. Si sublimis sublimiter sonet, humilis
humiliter, amice amicus, hostis hostiliter prosequatur. Si
sapiens sapienti profunda sit locutio, dulcis et apta compositio,
severa, iusta, utilis exsecutio. Si sapiens idiotae vel mediocri, verba
secundum vires accipientis temperabis. Aliter praelatum, aliter induces
subiectum, aliter pacientem, aliter induces audacem, secundum se depinges
quemlibet tantum tam re compensata quam intentione. Si
iustam rem exigas, fidentius loquaris, appelles legem, obiicias iudicem,
deum temeritatis ultorem timere moneas. Et hoc secundum personam
et intentionem promoneas. Si iniustam partem habes, artificiosis
verbis opus est. Sic de ceteris. Si quis superbe, dure cogitet, alta
non moderata profundet. Levis iusta et amicabilis intentio, dulcia
non timida familiaria ponet in stilo. Nec hic respectum tum rei
tum personae deseres, hic autem in personis generaliter attribuas,
divitem altum confidentem inducas, pauperem humilem maestum semper
in prece disponas. Hic praesidio legis, ille confidat diviciis: hic
de deo, ille praesumat de homine. His igitur consideratis, primo
salutationem ex re, ex persona, ex intentione moderaberis, quae sic
erit oportunior, si ab his non discesserit longinquior.
6. Post salutationem exordium inibis, post exordium narrationem
promovebis quae sic erit honesta, si brevis fuerit et clara.
Hanc si necesse fuerit certa ratio quam argumentationem dixi confirmabit.
p. 39
Sequitur conclusio ad memoriam rem principalem reducens,
et eandem claudens. Neu exemplis vidua nutet ratio, res propositas
hic videndas propono. Nitamur tum nostris tum auctorum
exemplis. Proponatur historia cuius sit summa, alterum quidem sociorum
sese recuperationem amiciciae quaerere: << Amico quod optabile,
olim erat in re. I. M., quod frater fratri, quod Orestes
Pyladi >> . Et hoc multipliciter dicere potes taliter quicquid fides exigit,
honestas et salus expetit, vel quicquid saluti vitae convenit et
amiciciae, vel se ipsum et sua, vel quicquid sibi, vel quicquid utilitati,
quicquid honori vicimus. << Nichil est infirmius homine. Omnis enim
caecitas pene inest naturae humanae, nutat, labat, hebet, caligat
humani consilii ratio, quippe quae nec incommoda providenciae clipeo
repellere novit, nec commoda qua decet cautela pensat aut colit.
Quare, frater, nostro lapsui condescende, lapsum nostrum vicio inputa
naturae. Peccavi, fateor, peccasse erubesco, lesi fidem, vulneravi
caritatem, sed quod error infecit, penitenciae lamentum diluit.
Si enim ego solus peccarem, soli peccanti minime parci vel ipse
censerem. Humanum est peccare, extra hominem est peccata corrigendo
nequaquam dampnare. Si crimina non sequeretur venia, ut
aliquid quasi temere dicam, Petrum primum, Paulum non haberes
apostolum. Alter Christum negavit, alter ecclesiam Christi persequendo
depressit. Utrique tamen iudices praesident ecclesiae. Igitur
de venia carissime, cogita, nec apud te criminis maneat memoria,
quod apud me iamdudum punivit poenitencia. Habes ergo
exemplum a nobis quammodo supradictas particiones proponas vel
imiteris, auctorum etiam te confirmes e scriptis. Salustius
talem supradictorum servat ordinem sic dicens:
P<atres> c<onscrpti> Micipsa pater meus moriens mihi praecepit,
p. 40
uti regni Numidiae tantum modo procurationem existimarem meam,
ceterum ius et imperium eius penes vos esse, simul eniterer domi miliciaeque
quam maximo usui esse p<opulo> R<omano>, etcetera. Quae
cum praecepta parentis mei agitarem, Iugurtha, homo omnium quos
terra sustinet sceleratissimus, contempto imperio vestro Masinisse me
nepotem etiam ab stirpe socium atque amicum p<opuli> R<omani> regno
fortunisque omnibus expulit. Atque ego, p<atres> c<onscripti>, quoniam
eo
miseriarum venturus eram, vellem potius ob mea quam ob maiorum
meorum beneficia possum a vobis auxilium petere, . . . Sed quoniam
parum tuta per se ipsa probitas est . . . ad vos confugi, p<atres>
c<onscripti>, quibus quod miserrimum mihi est cogor prius oneri quam
usui esse. Ceteri reges aut bello victi in amiciciam a vobis sunt recepti
aut in suis dubiis rebus societatem vestram appetiverunt,
familia nostra cum p<opulo> R<omano> bello Cartaginensi amiciciam
instituit,
quo tempore magis fides eius per quam fortuna peteda erat.
P<atres> c<onscripti>, per vos, per liberos, atque parentes
vostros . . . subvenite mihi misero, ite obviam iniurio, nolite pati
regnum Numidiae, quod vostrum est, per scelus et sanguinem familiae
nostrae tabescere. Vide igitur qualiter proemium succinxit, narrationem
contexit, argumentationem aptavit, conclusionem subiecit.
Notandum tamen est ut supra diximus, ubique talia non occurrere
Aliquando enim vetat pesonarum qualitas, aliquando rei festiancia
vel vilitas. Et in supradictis quidem mixtum stilus nominamus,
in his vero simplicem appellamus, simplicem quia pura
meraque oratione cessante colorum diversitate perstringimus.
Hinc exempla subiciamus: Salustius in Iugurtino:
Iugurte, tui bello Numantino longe maxima virtus fuit, quam rem tibi
certo scio gaudio esse. Nobis ob merita sua carus est: ut idem senatui
et p<opulo> R<omano> sit, summa ope nitemur. Tibi quidem
pro nostra amicicia gratulor. En habes virum dignum te atqe avo
suo Masinissa. Idem auctor in Catilinario:
Quis sim ex eo quem ad te misi cogosces. Fac cogites,
p. 41
in quanta miseria sis, et memineris te virum esse: consideres quid
tuae rationes postulent: auxilium petas ab omnibus etiam ab infirmis.
Habes ergo stilum simplicem rem apertius enodantem, coloribus
se non implicantem, luce tamen pro coloribus utentem.
IV.
1. Hoc autem supradictis annectimus regulis, in componendis
brevibus servata ethimologia permaneas brevis. Datis igitur
praeceptis tum generalibus tum specialibus componendi tam mixtas
quam simplices litteras prout exigebat brevitas, ad sequentia stilum
dirigamus, promissam colorum multiplicitatem solvamus. In primis
perspicaci verborum sollercia proprietas est notanda. Si enim in
hoc gressu rationis titubaris, in exprimenda rerum natura minime
stabis. Cuius quidem proprietatis tramite pes animi nescit haerere,
nisi prius incurrentia vicia curaris resecare. Vicia dico quae quasi
quaedam maculae sordent in eloquio, ut barbarismus, soloecismus
vel talia. Barbarismum unius verbi corruptorem
fugias, soloecismum, viciatorem plurium nescias. Haec sequitur acyrologia
quam interpretari potes dictio inpropria, ut si << spera >>
pro << time >>, << floreum >> pro << floridum
>> velis dicere. Subest
cacenfaton, obscena compositio, cum similes sequentis in principio,
praecedentis in fine confligunt sillabae. Nec minori diligencia
pleonasmon vitaveris quem sufficientis sermonis superhabundantiam
dixeis. Quae quidem nunc invenitur in verbo, nunc sordet
in eloquio, ut << sidera celi >>, <<ore locuta est >>.
Virgilius:
Quem si fata virum servant, si vescitur aura
Aetherea, nec adhuc crudelibus accubat umbris.
p. 42
Tapinosin quoque notaveris quae dignitatem rei deprimit rusticitate
sermonis. Amphibologiae versuciam nullatenus ignores, quae
quasi ebrio sermone titubat, pedem sententiae non firmat. Fit autem
casu, ut:
Aio te, Acida, Romanos vincere posse;
distinctione, ut:
Bellum ingens geret Italia . .;
per verbum commune, ut << osculatur Cato, criminatur Cicero. >>
Haec
sunt quae proprietatem interimunt, splendorem orationis extinguunt.
Haec si vitare, fugere, abhorrere nescieris scriptoris nomen non
usurpaveris.
V
1. Transeamus igitur ad id quod proprietatem ornat, orationem
decorat. Transeamus inquam ad scemata quae figuras interpretatur
latinitas. Haec enim licet omnino nequaquam sint propria,
vice tamen propriorum dignitatis obtinent gradum, quippe
quae proprietatem celebrant, variant, extollunt, illuminant.
2. Primum autem ornatus huiusmodi scriptis apponitur
cum singulis sententiis suum ascitur. Quod tali sub
exemplo liquebit:
Regem adiit, regi memorat nomenque genusque.
3. Est etiam aliud unde splendor non tenuis accidat opusculis,
quod quidem non aliter fulget in opere quam Lucifer prae ceteris
fulget in aethere. Hoc autem scema repeticio dicitur, quam
multipliciter fieri non ambigitur. Fit enim aliquando per unam, aliquando
per multas dictiones, aliquando fini et principio convenit,
aliquando per multa principia se suggerit, aliquando in medio concurrit,
interdum in pluribus, interdum in uno versu reperitur.
De singulis exemplum subicitur. Fini et principio sic convenit:
Certent et cignis ululae, sit Tityrus Orpheus,
Orpheus in silvis, inter delphinas Orion.
p. 43
Per multa principia se suggerit:
Nimpha, precor. Peneia. mane! non insequor hostis:
Nimpha, mane . . .
In medio concurrit vel interposicione, vel continua geminatione.
Interposicione:
Nimpha, mane! sic agna lupum, sic cerva leonem,
Sic aquilam fugiunt penna trepidante columbae
Hostes quaeque suos . . .
Continua geminatione ut:
Certa quidem nostra, nostra tamen una sagitta certior
vel:
. . . sic sic iuvat ire sub umbras.
In pluribus ita:
. . . Tendebam brachia caelo:
Brachia ceperunt levibus nigrescere pennis.
Pandere nuda meis conabar pectora palmis;
Sed neque iam palmas, neque pectora nuda gerebam.
In uno versu ita:
Nec quid Hymen, quid Amor, quid sint conubia, curat.
Aliquando per unam, aliquando per multas dictiones. Per unam
autem patet in supradictis. Per multas hoc modo patebit:
Saepe pater dixit, generum mihi, filia, debes.
Saepe pater dixit, debes nihi, nata, nepotes.
Salmaci, vel iaculum, vel pictas sume pharetras,
Et tua cum duris, venatibus ocia misce.
Nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras.
Nec sua cum duris venatibus ocia miscet.
Quid vero plura? Omnes libri, libri inquam honesti, redundant
hac specie coloris. Quare diligentius hunc modum inspicias, inspectum
exerceas, exercitum freno moderationis regas, regas
p. 44
inquam ne frequentius scriptis incurrat ne similitudo mater sacietatis
suum ingerat taedium animis. Notandum autem est hunc modum
dicendi semper per se enitescere, tamen cum particula, inquam,
adiungitur praecipue. Utendum est etiam interdum indignatione
interdum ammiratione, modo gaudendo, modo dolendo, nunc
inculcando, nunc tantum ornando locutionis hunc modum fieri. Notandum
quoque non solum per supradictos modos, verum etiam per
casuum variationem fieri. Ut Persius:
Ex nichilo nichil, in nichilum nil posse reverti.
Idem:
. . . pape! Marco spondente, recusas?
Marcus dixit, ita est; asigna, Marce, tabellas.
Est et alia species, verba quidem sono similia, sensu vero gerens
diversa. Exemplo pateat: << obire an te convenit >>. Quae quidem
species raro scriptis incidit.
4. Reperitur vero huiusmodi color ut multa nomina sine coniunctione
copulentur,:
Nubila, nix, grando, fulmina, venti.
Vel, << Clarus ingenio, sublimis virtute, non humilis, eloquio profluens,
sapientia renitens, aptus amicus largus affabilis >>. Huic
simile reperimus cum multa verba cessante coniunctionem interpositione
connexa digerimus. Cicero:
Abiit, abscessit, evanuit; Terentius:
Venimus, vidimus, placuit. Idem effertur:
. . . imus, ad sepulchrum venimus,
In ignem posita est.
Quod tunc suggerit aptius cum multa quasi in unam congeriem
colligimus ipsaque multa succincte transcurrimus. Haec autem species
solutio dicitur.
p. 45
5. Nec vero minus notanda sunt antitheta, quippe quae
nec minus vigoris nec minus affert honestatis. Exemplum vide, Naso
sic:
Frigida pugnabant calidis, humencia siccis,
Mollia cum duris, sine pondere, habentia pondus.
De his hactenus.
VI
1. Metaphora vero tropus est quae et frequentissime
scriptis intervenit, quosdam quasi radios honestatis inserit. Suum
autem est metaphorae modum locutionis a proprietate sui quasi detorquere,
detorquendo quodammodo innovare, innovando quasi nuptiali
amictu tegere, tegendo quasi praecio dignitatis vendere.
Quid enim aliud nisi vendere dixerim, dum historiam in sui simplicitate
vilem, quadam altitudine variationis, celebras, semper novam
semper gratam repraesentas? Sic cena semper apposita sordet,
displicet, abicitur. Grata convivia productione moraberis,
si novis succedentibus ferculis cenam congrue variaveris. Vide tantum
ne grata quaerens novitate placere, papaver omasum pergas
apponere. Vide inquam ne dum ad voluptatem vocas,
taedium, vomitum ingeras. De his autem tractatum sufficienter
est. De metaphora vero tale subiciamus exemplum: << Pede rationis
incedas, viam veritatis tramitem iusticiae incurras, a fide non
devies. >> Sic quoque dicimus, << aligeros equos >>, sic
Pontum pinus arat, sulcum premit alta carina.
Sic << flos iuvenum >> sic etiam << unda volat, vel navis
>>. His ergo
quatuor exemplis quatuor metaphorae modo notabis.
p. 46
2. Subiungitur vero metaphorae color quem radium dicimus
et vere radium quippe qui quasi quadam luce, si qua sunt obscura
metaphorae penetrat, detegit, illustrat. Cuius quidem vim observabis
si non metaphoram quamlibet, sed ab ipsa rei proprietate
quodammodo longinquam quodammodo ab usu remotam expositionis
radio detexeris. Expositionis autem huiusmodi naturam exsequeris,
si per interrogativum nomen, id est << quod >> vel << quaecumque
>>
expositivam coniunctionem, vel << enim >> vel << nam >>
vel talia,
verborum obscuritati lucem infuderis. Fit enim aliquando praeter
interrogativum nomen, sed aptius et frequentius modo supradicto dirigitur.
Verbi gratia. Coenum vel volutabrum libidinis vitam foedat
hominis, infamis luxuriae sordes pulvere. Quid enim nisi coenum,
nisi pulverem nominaverim quod animum utpote sues
suis involvit viciis, quod prospectum mentis quasi quadam iunctione
sui impedit? Notandum autem summopere est ut in propria metaphorae
firmius moreris similitudine, nec e transverso sensum eiusdem
inconcinne compiles. Propria enim est sirnilitudo quae dicit, << coeno
foetoris luxuriae, tenebris caligas ignorantiae, sceleris mole gravaris >>.
Has si proprietates hoc modo transscribas: <<coeno caligas gravaris >>
vel << tenebris foetoris gravaris >> vel << mole caligas foetoris
>>,
absonum quidem et risu dignum protuleris. Haerendum est igitur
propriae similitudini.
3. Nec vero circumscriptionem praeterierim, cui est
virtus honestis immorando quibusdam ambagibus eloquentiae
splendorem apponere, inhonesta quasi aliud dicendo tegere. Quae
quidem species patet multipliciter, cui scemata subserviunt frequenter.
Alia cum sint perplura silencio supprimamus ut plebea.
Ad destinatam metam properemus operis.
p. 47
4. Consideratis superioribus hoc munimen diligentiae tuae appone
ut proprietatem inspicias, serves, teneas, tum in verbis tum in sententiis.
Hac enim cessante, operis intentio nutabit et racio, hac inquam
cessante non loqui videberis, immo gannire. Suum est verborum
ut eis utamur impositione vel usu. Impositione quidem si consentit
usui, usu etiam si ab impositione discedit. Arbitrium enim
mutat vocabula. Sententiarum vigor est aspere aspera, leniter
lenia, alte proferre alta, humiliter humilia, ex consideratione rei, loci,
temporis, personae, quae si promiscueris, vigor tum verborum tum sententiarum
peribit. Quae quia supra perstrinximus, superest ad reliquia
descendamus. Id tamen apponi censeo quo quidem proprietas
non parum indiget, ut oratio nec curtetur necessariis, nec
ebulliat superfluis. Alterum quorum ignorantiam, alterum confusionem
quandam generat. Vicia repellantur ne turpia, ne aliena,
ne acyrologia, cacenphaton subintrent, vel talia quaeque suis
officiis gaudeant. Quanta igitur vigilantia calcanda fugienda vel
abhorrenda sunt vicia, tanta sagacitate necessarios ornatus imitaberis.
Noveris ergo rem ex intentione metiri, noveris inquam rem
angustam elegantia sermonis erigere, novitate verborum
decorare.
5. Noveris quid possit emphasis. Suum est enim ut rem
ipsam extollat, exornet, celebrat, suum est, inquam, ut etiam re
maiorem intellectum asciscat. Nec desunt exempla, flores colorum parientia,
ut << vel ipse tam aurei quam melliflui sermonis Homerus
vix his sufficeret promissionibus. Ipse eius dictis totus influit Tullius,
Maro suam in te transfundit scientiam. >> Notandum vero est hunc
colorem saepe per prononima << ipse >>, << ille >> vel
talia, saepe per solum
digne nomen fieri personae. Quod superius in exemplis sublucet.
6. Nec vero lateat vis huic contraria, quae rem adversarii celsam
in natura sui, quadam verborum attenuatione deprimit,
p. 48
calcat, proterit. Quam quidem speciem ex suis effectibus dicimus attenuationem.
Servandum est hoc maxime cum diversas duorum
sententias facimus confligere, servandum est inquam ut quod alter
celebrat, alter si negare non potest, attenuando, depravando
supprimat. Virgilius sic:
Cantando tu illum? Numquam tibi fistula cera
Iuncta fuit? . . .
Ulixes in Aiace:
Tu tantum telis, tu vi impellente furoris,
Ast ope consilii semper tutissimus egi,
Aestima te viri ratio an vesania praelii.
VII
1. Nec vero trimodum stili genus silencio praeterirem nisi
in historiae digestione subvidendum praemisissem. Hoc tamen apponimus,
ut parvis decorem sufficiens verborum subtilitas pariat,
temperatis eloquentiae splendor attribuatur, grandibus sui magnificentia
conferatur. Tenendum etiam censemus esse summopere
ut non tantum pulchritudini vel sonoritati verum etiam tam verborum
quam sententiarum insudes dulcedini. Dulcedinem autem
esse dicimus, si lectoris animum secundum rem de qua agitur inpellimus.
Animum autem inpellere poteris, si rei proprietatem tum
verbis tum sententia metiaris. Notes ergo rem, personam, intentionem,
rem, si lasciva, si vera, si tristis aut laeta; personam
quae, cui, quando, quomodo, quid prosequitur. Debes
enim perpendere naturam, habitum, morem personae. Naturam sic metieris,
si senem a iuvene, infantem a puero, sicque reliquos
gradus aetatis discreveris, ut ergo quisque suas proprietates asciscat.
Infans iam gradiens ludo iam gaudeat, paribus haereat,
iram temere colligat, temere ponat, mutatibilitatem suam,
p. 49
aetatem nec deserat. At viridis ephebus, iamlibet canes, equos,
giros amet, sublimem, cupidum, cupide rei prodigum, inconstantem,
tardum, utilitatis provisorem, magistris acerbum inducas. Vir autem
viribus regatur, consilii opibus amicus honori inserviat, levitatem
dampnet, utilibus insudet. At senem lucri inficientem, parcum,
timidum, gelidum, difficilem, querulum, sui laudatorem, minorum
adhibeas iudicem. Hoc suum aetatis in his discrete moderaberis.
Neque vero nescias habitum, haeret enim quibuslibet rebus. Aliter matronam,
aliter ponas ancillam, aliter herum, aliter servum, aliter
agelli, aliter reponas cultorem mercimonii. Neque vero eodem modo
Grecum, eodem modo Gallum, eodem modo Italum depingas,
Grecum levam, Gallum fortem, Italum notabis versipellem, tamen
in his suis que[m]que proprietatibus discretum. Thebanum,
Micenensem non penitus iudices eundem, nec miles, imperator, parasitus,
philosophus eadem oratione consencient, fur pirata, hostis
tenax non convenient. Postremo notes quis, quid, ubi, quibus auxiliis,
quando, cur, quommodo dicat. Quae si diligencius examinaveris
sua quibusque reddere poteris. De re, persona, intentione, dum
de litterarum praecepto tractaretur egimus. Quare sufficienter quantum
ad ethopeian dictum censemus.
2. Nec minoris eget considerationis ut stilus his quasi quibusdam
depingatur flosculis, cum sic se quandoque sententia tulerit,
cum horum mencio facta fuerit, bonis scriptor faveat, bonos consilio
stabiliat, in adversis confirmet, in prosperis equanimitatem consolidet,
temerarios arguat, iratos comprimat, fortes commendet, timidos
exprobret, mediam parcitatem iusticiam gratam, pacem amet, sequatur,
comprobet, avariciae vel luxuriae tabem, iniusticiam vel ipsius
belli ferocitatem oderit, fugiat, condempnet, superbis occurrat, miseris
p. 50
condescendat. Postremo virtutem amet, extollat, celebret, vicia
nimis abhorreat, deprimat, reprobet. Hos colores maxime Lucanus
pingit. Quae ut magis luceant quaedam exempla subiciamus. De
Bruto sic:
O decus imperii, spes o suprema senatus
Extremum tanti generis per suecula nomen,
Ne rue per medios nimium temerarius hostes,
Nec tibi fatales admoveris ante Philippos
Thessalia periture tua. Nil proficis istic
Caesaris intentus iugulo: nondum attigit arcem
Iuris . . .
Idem sic arguit:
Non pudet, o, Caesar soli tibi bella placere
Iam manibus dampnata suis? hos ante pigebit
Sanguinis? his ferri grave ius erit? ipse per omne
Fasque nefasque rues, lassare et disce sine armis
Posse pati, liceat sceleris tibi ponere finem
Seve, quid insequeris? quid iam nolentibus instas?
Bellum te civile fugit . . .
Idem:
. . . O prodiga rerum
Luxuries nuper parvo contenta paratu
Et quaesitorum terra pelagoque ciborum
Ambiciosa fames et laute, gloria mensae,
Discite, quam parvo liceat producere vitam,
Et quantum natura petat . . .
. . . Nam gurgite puro
Vita redit; satis est populis fluviusque Ceresque.
Virgilius sic:
. . . Quid non mortalia pectora cogis
Auri sacra fames?. . .
Verum ne producta exempla generent taedium, ad reliqua dirigamus
p. 51
transitum. Exempla reliquorum si quaeras, copiose scriptorum suggeret
auctoritas.
3. Saepe quoque scriptis incidit suasio, dissuasio,
laus, vituperatio. Quibus quidem si decus ornamenti quaeris
apponere, si artificio, si modi subtilitate pergis decorare, hoc nullatenus
nescias, nullatenus praetereas. Quem persuadendo vis incitare,
honestatem rei ad quam vocas commendes, extollas. Mencio quidem
honestatis expetenti quidlibet suum desiderium inicit. Si utile memorans
asciscas, oleum camino addas. Desiderium enim iam ex honesto
conceptum, utilitas in ignem sublevat. Ipsa persuasio nullo carebit
robore, si duo tercium comitetur possibile.
Dissuasio suasioni contraria, contrariis modis perfictur. Mentis
esse astruam lapideae, quem si nec inhonestum nec inutile, vel si
non impediat impossibile. Hinc quaedam exempla subiciamus.
Virgilius:
Heu fuge, nate dea . . .
et hoc persuasio est. Subinfert utile
. . . teque his ait, eripe flammis
Subiungit honestum:
Sacra suosque tibi commendat Troia penates;
Hos cape fatorum comites, his menia quaere,
Succedit possibile:
Magna pererrato statues que denique ponto.
Idem sic:
Dissimulare etiam sperasti perfide tantum
Posse nefas tacitusque mea decedere terra?
Ecce inhonestum. Sequitur inutile:
Nec te noster amor nec te data dextera quondam
Nec moritura tenet crudeli funere Dido?
Impossibile:
Quin etian hiberno moliris sidere classem,
Et mediis properas aquilonibus ire per altum.
p. 52
Idem post:
Insequere Italiam ventis, pete regna per undas.
Et hic quidem honestus color est, cum quaedam coactus concedis,
concedendo ex inutili vetare videris. Notandum vero est quod
inhonesto vel inutili saepius, impossibili raro roboratur dissuasio.
4. Laus et vituperatio sequitur, quae decenter ornaveris
si diligencius servanda tenueris. Vis laudis tria sibimet expetit.
Expetit inquam ut ex praeteritis, ex praesentibus, ex futuris contexatur.
Quod tali sub exemplo pateat. Virgilius:
Quae te tam laeta tulerunt
Saecula?
Et hoc de praeteritis. De praesentibus vero sic:
O sola infandos Troiae miserata labores.
De futuris:
In freta dum fluvi, current, dum montibus umbrae
Lustrabunt . . .
Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.
Sed quia vituperatio similiter digeritur, in uno declarasse sufficiat
quod utrique congruat.
5. Neque vero collectionem praeterire censeo, qui quidem
color licet raro obveniat, tamen opus ipsum non parum illustrat.
Equidem quod est rarum solet esse praeciosum; aurum, purpuram,
gemmas sui commendat raritas, quos undique vides sordent lapides.
Qui raro percipitur cibus, palato respondet gracius; taedium generat
quod saepius iteras. Suum est ergo collectionis quaedam diversa
quaedam dissidentia coniungi. Verbi gratia. << quod poteras cum pietate,
operari non cessas cum scelere; quod negligis ex ratione, usurpas
ex furore. Quod honestati, virtuti, saluti consuleret, turpitudinem,
facinus, perditionem fovet. >> Sic quoque Tullius Pro:
Quem cum gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum
quaerela, quem iure, quem loco, quem tempore... non est ausus,
hunc iniuria... alieno tempore, cum periculo capitis non dubitavit occidere?
p. 53
Haec est ergo collectio, scriptis quidem incidens raro, sed
novum ponens decus, id est nitorem, vim cum stilo.
6. Neque vero silentio prosopopeiam, nec est enim
ignoranda, subprimam. Huius sunt vires aliena rebus accire, ea inquam
quae natura removet ascribere. Quae quidem species usum loquendi
tum variat tum ornat. Fit autem, cum inanimatis sermo, sensus attribuitur.
Sub hac specie dicimus << mons aures subrigit; >> << aures
fluvius
attribuit, >> << lupus obloquens resultat; >> << tygris
est mollita >>, << responsum
accomodat. >> Hinc etiam usus obtinet: << Si tociens haec iterasses
lapidi, lapis intelligeret, ad tenendum tam durum tam tardum cor non
gereret. >> Tullius in Catilinario: Si
mecum patria, quae vita mea mihi multo dulcior... loqueretur. Volunt autem
cum metaphora hanc eandem esse speciem, quae licet affinis videatur
differre tamen palam est. Metaphora multimode dicitur, haec simpliciter
effertur, ut sermo sensus attribuatur non habentibus.
7. Quoniam autem de brevitate tractandum supra promisimus,
promissum iam solvamus. De facundia vel de brevitate
contrariis non taceamus. Brevitas ergo tenenda, libranda, perpendenda
est summopere; brevitas inquam quae et vires sententiis
suggerit, et decus quoddam attribuit, quae attentionem lectori subministrat,
capacitatem generat, doctrinam celebrat. Dedecorat enim stilum
superfluitas, vires, decus operi, attentionem, capacitatem lectori derogat,
quin taedium et quandam quasi generat nauseam animis. Sed de
hac sufficienter dictum est. Brevitatis ergo summum assit in omnibus
studium, hanc mediteris, probes, exerceas, sequeris. Quid enim iuvat
ineptis distrahi, nugas sequi, extraneis immorari? Sic huius vires
non ignorabis, si haec omnino uti quandam vulnerum putredinem
recideris. Sed cavendum est summopere ne dum ferro morbum rimatur
destra, nimis ducatur ad vitalia; cavendum est inquam ne dum
inepta nugarum ornamenta extranea resecas, quaedam necessaria incaute
subtrahas. Sufficientiam enim brevitas exigit, extra quam si vagatur,
p. 54
brevitas esse desinit, quam obtinere non poterit, si curtetur necessariis.
Sunt ergo arte dirigenda tum sermo tum sententia, ne dum lupum
vitas, leonem incidas, dum in brevitatis studio peccare pavitas,
obscuritatis vicium incurras. Si enim arte cares, desipis; nam si
rem tuam viduaveris intellectu necessario, quid aliud eris mihi
quam obscurus Apollo? Fugienda est igitur obscuritas, sed non minus
ambiciosa proletatio vel multiplicitas. Saepe quidem quadam
elatione trahimur, quadam facundiae iactantia rapimur, ut verbis vel
sententiis nimio ductu coniunctis, licet minime superfluis rem protendamus.
Sicque fit ut quod illuminare paras, ex ipsa verborum multiplicitate
quibusdam tenebris involvas; quod clare sub brevitate
diceres, ambiguitate confundas. Tenenda est ergo brevitas, sed ut
fugiatur obscuritas; ponenda sunt necessaria, sed ut vitetur caeca multiplicitas.
Hanc autem dico multiplicitatem: << Amore totius patriae
dignum; pulcritudinis excellentia sublimatum heredem dignumque successorem
rerum paternarum maternarumque, fatorum et fortunae benignitate,
nimio gaudio tangor habere >>. Vides ut rem meam stulta
multiplicitate confudi? Vix ipse scio quid dixi. Ut autem de brevitate
finiamus, superfluitatem, multiplicitatem, obscuritatem fugiamus. De
facundia vero possum id quidem quod res habet dicere, si brevitatem
audet deserere, iam facundiam non esse. Si enim superfluis
ebullit, nugas sequitur, immorantem extraneis, non facundum, immo
verbosum, immo compilatorem esse dixerim. Necessariis igitur insistat,
insudet, haereat ita tamen, ut rem suam competenti productione non
timeat aliquando protendere, competentius variare, obscuram competenter
audeat illustrare.
8. Quid enim effexegesim [epexegesin], comparationem,
vel similitudinem dixerim? Quorum quidem
nitor opus variat opus illustrat, alterum obscura patefacit, alterum
ex collatione similium res aperit.:
p. 55
Quis furor, o cives, q<uae> t<anta> l<icentia> f<erri>.
Idem:
Ac velut expressum ventis per nubila fulmen.
In sua templa furit . . .
. . . magnamque cadens magnamque revertens.
Dat stragem sparsosque recolligit ignes.
Hoc quoque notandum est, in comparatione non semper omnibus
omnia congruere. Sed quoniam harum exempla longe patent et late,
sufficiat pauca dixisse. De epexegesi tamen hoc addimus, eo tantum
uti, ubi quaedam minoris claritatis inciderint, quae licet non
non hisdem verbis, tamen aequipollentibus verbis exponi desiderant.
Habet autem omnis expositio ut luceat clarius exposito; sed de his
hactenus.
9. Oportet autem non mediocriter perpendere ut coniunctionum
vim notes, rimeris, inspicias. Sciendum est enim quas illativas, quas
adversativas, quas probativas pones et expositorias, sine quarum
ordine totius operis structura disperiit. Quippe quae quasi diversa membra
unum corpus efficiunt, diversos orationis parietes angularis vice
lapidis ligant et uniunt. Sed quoniam haec doctrina puerilis esse videtur;
quoniam saepius teritur, de notis paucis dicere convenit. Quid autem
de lucida verborum serie prosequar? Quae quidem si caute sonore
competenter fuerit contexta, sententias ipsas vendicat, opus totum
quodammodo limat, iterare, memoria tenere verba iuvat bene currentia,
mulcetur auditus, arridet animus, at si dure, horride vel ut
ita dicam anserina voce strideant, laeditur auditus, laeditur animus.
Uterque quasi quodam taedio refugit affectus. Nonne si dulciter canora
sibi consonet cithara, totus impelleris, totus mulceris, et ut ita dicam
totus tibi faves, in ipsis melodiis tibi complaces? Licet enim iam
sit ex lege facta mortalium natura, tamen in quibusdam coherenter
p. 56
omnibus recognoscit, sequitur, diligit. Quare diligencius
ordini pes mentis est imprimendus. De quo quidem breviter praeceptum
damus. In primis ut ipsae dictiones sibi invicem consenciant, nil
absonum oblatrent, sibilent, expedite proferri possint, se invicem
amen. Neque enim austera, inusitata vel barbara diliges, mollibus,
usitatis, latinis utere vocabulis. Arcem tenet in serie quisquis ex
habili a iunctura, decus praecium verbis acquirit; verba quasi
nimio iam usu vilia bene serendo reddit nova, reddit preciosa. Ad
quod implendum fugias incursus vocalium, praecipue tamen earundem
quae quasi quandam litem gerunt ad invicem. Apcius enim consonantes
vocalibus applicaris, apcius consonantes consonantibus
innexeris. Cavendum est enim ne quaedam sibi invicem adversantes
frequenti copulatione cohereant, ne << r >>, << s >>,
<< x >>, inconcinne
confligant, quarum quidem congressus in ceteris raro tolerabilis
est; quodam modo verum << r >>, << s >>, vel <<
x >> cum << x >>, vel << s >>
cum << x >> intolerabile videtur omnimodo. Vide in his: <<
Rector
Xerxes, rex Xerxes bonus >>. Metiam licet minus dissonet,
fugit tamen vocales. Nequae parum hinc etiam series emicat, si ipsa
membra sibi invicem modo quolibet concinnant. Nec dico illam vel
tibi modo comodam concinnitudinem quae mediis dictionibus
tantum perpenditur, vel quae duabus extremis sillabis, vel una tantum,
vel accentu, ut << agimus, assumus, aspicimus >>, sed hanc dico
quae
sic fit: << quandoque mea res te nimis atteret >>; tamen hoc non
semper facies.
VIII
1. Ne igitur diutius immoremur, operis ad finem tendamus,
reliquos colores transcurramus. Conversionem quae et apostropha
p. 57
dicitur, scriptor nullatenus nesciat. Fit autem vel ut
prima persona transeat in secundam, vel ut de tertia convertaris in
secundam, qui modus et crebrior est et honestior. Virgilius:
Infelix Dido? Nunc te facta impia tangunt?
Tunc decuit, cum iura dabas . . .
Sallustius: Vigilando, agendo, omnia
prospere cedunt. Ubi te socordiae atque ignaviae, tradideris, nequicquam
deos implores: irati infestique sunt. Imago quoque non est
ignoranda, quae sic rem dicit quasi dictura non fit >> . Sallustius:
Quid ea narrem, que nemini sunt credibilia nisi his quae,
ea videre. a conpluribus privatis, montes subversos, maria contrata
esse?
2. Quis autem nesciat exaggerationem? Cuius est
pene eadem iterare servato tamen, prius, rei dignioris pondere? Cicero:
Abiit, abscessit, evanuit.
3. Sed nec est praetereunda disiunctionum diversitas.
Rem nunc agas constanter, nunc interrogando permutes,
nunc brevibus nunc cum modo productis curratur versiculis. Diversis
namque vicibus lectoris pascitur animus, onerant mentem quae crebram
gerere solent similitudinem. Neque vero haec sola servetur
varietas, assit etiam stilo laus, reprehensio, exclames mirando, stupeas,
doleas, gaudeas incitando, reprimendo consolando, execrando
competenter orationi subservias. Hoc ames, hoc oderis, sicque gratis
vicibus historiam decores, lectoris animum variando recrees.
4. Est etiam color qui dicitur executio, qui secundum habitum
fortunae solet habitum orationis in persona fingere. Imitatur
enim affectus, naturam consulit, quodque rei convenit, quod quilibet
in tali negotio diceret, exsequitur, e exprimit primit.
p. 58
5. Est et alius modus dicendi, a quibusdam postposicio,
a quibusdam postsuasio dictus. Iuris est huius quae facta sunt
quasi non facta sint dicere, et ad eas quasi per ammonicionem
apostrophae hunc de quo agitur exigere. Virgilius:
Incipe, parve puer risu cognoscerr matrem:
Matri longa dedit t<ulerunt> f<astidia> menses.
Incipe, parve puer . . .
Et hic stilus; et creber et honestus.
6. Neque minus immo magis in stilo nitet correctio.
Quod coloris genus vel ascendere solet in maius, vel alterum contempnit,
alterum sibimet eligit. Id patet exemplis: << Dilectionem amici,
immo filii prorsus in te trasfudi >> . Terentius:
. . . dictum puta
Nempe ut curentur haec recte? Simo. Immo aliud.
His ergo modis duobus correctio perficitur.
7. Neque vero moderationis immemor fueris, quippe quae
scriptis quasi quandam lucem infundit, nec rebus parcit, haec rerum
feritatem quasi lenit, aliena saepe vocabula reddit quodammodo propria.
Quaedam hinc subiciamus exempla. Horatius:
At nostri proavi Plautinos et numeros et
Laudavere soles nimium pacienter utrumque,
Ne dicam stulte, mirari. . .
8. Fit autem aliquando per << quasi >>, per << quommodo
>>; << ne
dicam >>, interdum apponas; vel << ut verius dicam >>, vel
<< ut ita dixerim >>. Modus coniugatus annumeretur superioribus,
annumeratus prae ceteris lectori placeat, placens exerceatur vel
exerceat, exercens opus illustret, vendat. Commendet hunc et
raritas. Fit autem << taliter >> vel << ut >> praecedens
verbum cum si coniuctione
repetatur, vel mutatum in participium transferatur.
p. 59
Verbi gratia: << Quid sit virtus, si scires amares virtutem; si amares
et sequeris. >> Competentius autem per participium plerumque facies.
9. Hii sunt flores, hii utillimi dictandi colores, quos si
quis notat, scriptoribus accedere praesumat; qui nescit, nomen non
usurpet scriptoris. Amen.
home || autori per secolo: XI XII XIII || el. alfabetico || per generi || testi in prosa || testi in poesia ||