Home |Precedente |Successivo |Visualizza Volume

Bernardus Claraevallensis abbas: Vita S. Malachiae episcopi

Pag 326

me ad tuam paternitatem appellaturum.» Subridens Malachias:
«Fiat», inquit.
Tunc episcopus, convocatis partibus, dictat formam
pacis: acquiescunt, reconciliantur ad invicem; fide hinc
inde data, stabilitur pax, et sic dimisit eos.
At pars una videns hostes factos securos, imparatos esse,
quippe qui pace facta mali nihil suspicarentur, loquebantur
mutuo, et dicebat homo ad proximum suum: «Quid
voluimus facere? Victoria prae manibus est, et ultio de
inimicis.» Et coepere insequi illos: innotuit episcopo
quod fiebat et accurrens convenit ducem eorum super
iniquitate et dolo, sed spretus ab illo est. Invocavit
nomen Malachiae adversus eum, et nihili pendit; irridensque
episcopum: «Putasne, inquit, propter te amittere
debeamus malefactores nostros, quos Deus tradidit in manus
nostras?» Et recordatus verbi sui episcopus, quod
habuerat cum Malachia, flens et eiulans, verso vultu ad
monasterium eius: «Ubi es, ait, homo Dei? Ubi es? Nonne
hoc est, pater mi, quod tibi dicebam? Heu, heu, veni, ut
facerem bonum et non malum, et ecce per me omnes, illi in
corpore, isti in anima pereunt!» Multa in hunc modum
loquebatur, lamentans et plangens, et quasi praesentem
sollicitans et compellans Malachiam adversus malignantes.
At interim impii, cum quibus fecerant pacem, insegui
non desistebant ad perdendum eos, et ecce spiritus mendax
in ore quorumdam virorum, qui eos deciperet. Et occurrerunt
illis in via viri, nuntiantes factam irruptionem in terras