2. Est vicus prope civitatem, in qua discebat puer, quo
magister eius frequenter pergere solitus erat, ipso solo
comite. Illo euntibus ambobus pariter, ipse, ut postea
referebat, retrahebat pedem, sistebat gradum, et stans a
tergo magistri, illo quidem non comperiente, expansis ad
caelum manibus, raptim quodammodo ac veluti iaculatam
emittebat orationem, et sic dissimulans, magistrum denuo
sequebatur. Istiusmodi pio furto puer saepius eludebat
comitem pariter et magistrum.
Non est dicere omnia, quae eius principia colore bonae
indolis decoravere: ad maiora atque utiliora currendum.
Unum tamen refero adhuc, quod hoc, meo quidem iudicio,
non modo bonae, sed et magnae in puero dederit insigne
spei. Excitus aliquando opinione cuiusdam magistri - erat
enim famosus in disciplinis quas dicunt liberales -, adivit
illum discendi cupiditate. Quippe extrema iam pueritiae
captans, ad eas litteras anhelabat. Intrans vero domum,
vidit virum ludentem subula crebrisque fulcantem tractibus,
nescio quo notabili modo, parietem. Et solo visu
offensus puer serius, quod levitatem redoleret, resilivit ab
eo, ac deinceps illum nec videre curavit. Ita cum esset
studiosissimus litterarum, prae honesto tamen sprevit eas
virtutis amator.
Tali quodam praeludio puer praeparabatur ad eum, qui | |