Home |Precedente |Successivo |Visualizza Volume

Bernardus Claraevallensis abbas: Vita S. Malachiae episcopi

Pag 358

Erat autem epilepticus et cadebat frequenter, ita ut
interdum non semel, sed saepius pateretur in die. Hoc iam
per sex annos morbo horrido laborabat; sed ad verbum
Malachiae perfecte convaluit. Ab illa hora nil tale perpessus
est, nil tale, ut credimus, deinceps perpessurus, quia
Malachias deinceps rediturus non est.
68. In ipso ascensu navis accedunt duo ex his, qui illi
cariores erant, audentes et petentes aliquid ab eo. Quibus
ille: «Quid vultis? - Non dicimus, inquiunt, nisi spondeas
te daturum.» Spondet. Et illi: «Volumus nobis certo
promitti a tua dignatione, te in Hiberniam incolumem
reversurum.» Instare et ceteri omnes. Tum ille, parumper
deliberans, paenitere primo quod se alligasset, qua exiret
non inveniens. Angustiae undique, dum nil occurreret
ab alterutro tutum periculo, voti videlicet aut promissi.
Visum est tandem id potius eligendum, quod inpraesentiarum
plus urget, reliquum supernae committendum dispositioni.
Annuit, tristis quidem, sed magis illos noluit
contristare et, spondens eis, ut volunt, ascendit navem.
Et cum iam fere medium iter aequoreum peregissent,
subito contrarius ventus navem repellit, et reducit in terram
Hiberniae. Descendens de navi, in ipso portu in quadam
sua ecclesia pernoctavit. Et laetus gratias egit divinae