Home |Precedente |Successivo |Visualizza Volume

Bernardus Claraevallensis abbas: Vita S. Malachiae episcopi

Pag 204

pono exempli causa, ut omnibus innotescat, qualem in
scientia sanctorum Malachias habuerit praeceptorem.
Puerum mente captum ex his, quos lunaticos vocant,
inter confirmandum sacra unctione sanavit. Hoc ita notum
certumque fuit, ut illum mox constituerit ostiarium domus
suae, vixeritque idem puer incolumis in eo officii usque ad
virilem aetatem.
Surdo auditum restituit, in quo idem mirabile quiddam
confessus est, quod cum sanctus utrique auriculae hinc
inde digitos immisisset, duos quasi porcellos ex ipsis exire
senserit.
Pro his atque huiusmodi fama crebrescente, nomen
grande adeptus est, ita ut ad eum Scoti Hibernique
confluerent, et tamquam unus omnium pater ab omnibus
coleretur.
Ad hunc ergo Malachias, accepta benedictione patris
Imarii et ab episcopo missus, cum prospere pervenisset,
benigne a sene susceptus est. Qui annos aliquot cum eo
mansit, ut per hanc temporis moram hauriret plenius
de pectore veterano, sciens scriptum quia in antiquis est
sapientia.
Sed ne hoc quoque ad causam defuisse reor, quod
magnus ille Provisor universorum voluit servum suum
Malachiam in loco tam celebri notum fieri omnibus,
qui erat omnibus profuturus. Nec enim poterat non
esse gratus, quibus notus fuisset. Denique unum interim