Home |Precedente |Successivo |Visualizza Volume

Petrus Damiani: Opera poetica

Pag 89

Falsa tunc dulcendo carnis in amarum uertitur,
Quando beuem uoluptatem perpes poena sequitur.
Iam quod magnum credebatur, nil fuisse cernitur.
8. At quae mens in summae lucis gloriam sustollitur,
Aspernatur lutum carnis, quo mersa prouoluitur,
Et ut carcerali nexu laetabunda soluitur.
9. Sed egressa durum iter experitur anima,
Quam incursant furiosa dirae pestis agmina
Et diuersa suis locis instruunt certamina.
10. Nam hic incentores gulae, illic auaritiae,
Alibi fautores irae, alibi superbiae;
Vitii cuiusque globus suas parat acies.
11. Iam si cedat una turma, mox insurgit altera.
Omnis ars temptatur belli, omnis pugnae machina,
Ne ad hostium pudorem sic euadat anima.
12. O quam torua bellatorum monstra sunt feralium!
Taetri, truces, truculenti flammas efflant naribus,
Dracontea tument colla, uirus stilant faucibus.
13. Serpentinis armant spiris manus doctas proeliis;
His oppugnant aduentates telis uelut ferreis,
His quos attrahunt, aeternis mancipant incendiis.
14. Quaeso, Christe, rex inuicte, tu succurre misero
Sub extremae sortis hora, cum iussus obiero.
Nullum in me ius tyranno praebeatur impio.
15. Cadat princeps tenebrarum, cedat pars Tartarea.
Pastor, ouem iam redemptam tunc reduc ad patriam,
Vbi te uiuendi causa perfruar in saecula.
Amen.