Home |Precedente |Successivo |Visualizza Volume

Bernardus Claraevallensis abbas: Vita S. Malachiae episcopi

Pag 174

VITA SANCTI MALACHIAE EPISCOPI
Praefatio
Semper quidem operae pretium fuit illustres sanctorum
describere vitas, ut sint in speculum et exemplum, ac
quoddam veluti condimentum vitae hominum super terram.
Per hoc enim quodammodo apud nos etiam post mortem
vivunt, multosque ex his, qui viventes mortui sunt, ad veram
provocant et revocant vitam.
Verum nunc maxime id requirit raritas sanctitatis, et
nostra plane aetas inops virorum. Quam sane inopiam
super nos adeo invaluisse videmus, ut nulli sit dubium illa
sententia nos feriri: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet
caritas multorum. Et, ut suspicor ego, aut praesto, aut
prope est, de quo scriptum est: Faciem eius praecedet
egestas. Ni fallor, Antichristus est iste, quem fames ac
sterilitas totius boni et praeit, et comitatur. Sive igitur
nuntia iam praesentis, sive iamiamque adfuturi praenuntia,
egestas in evidenti est. Taceo vulgus, taceo vilem filiorum