ibi. Nam ut taceam illa quae in pace sepulta sunt, ferunt
nongentos simul una die a piratis occisos.
Erat quidem ingens illius loci possessio; sed Malachias,
solo contentus loco sancto, totas possessiones et terras
alteri cessit: siquidem a tempore quo destructum est
monasterium, non defuit qui illud teneret cum possessionibus
suis. Nam et constituebantur per electionem etiam,
et abbates appellabantur, servantes nomine, etsi non re,
quod olim exstiterat.
Cumque suaderent multi non alienare possessiones, sed
totum simul retinere sibi, non acquievit paupertatis
amator, sed fecit eligi iuxta morem qui eas teneret, loco, ut
praediximus, retento sibi et suis. Et fortassis consultius, ut
post apparuit, integrum retinuisset, si non magis suae
prospexisset humilitati quam paci.
14. Itaque ex mandato patris Imarii assumptis se cum
decem circiter fratribus, veniens ad locum, coepit aedificare.
Ubi die quadam, cum in securi ipse secaret, casu ex
operariis unus, illo vibrante in aera securim, locum incaute
occupavit, quo ictus destinabatur: et cecidit super spinam | |