Home |Precedente |Successivo |Visualizza Volume

Bernardus Claraevallensis abbas: Liber ad milites Templi de laude novae militiae

Pag 118

quod fatigatus est in itinere, et cetera quae passus est
voluntate, non necessitate, haec ergo ipsius quaedam
stultitia, nonne fuit nobis via prudentiae, iustitiae forma,
sanctitatis exemplum? Ob hoc item Apostolus: Quod
stultum est
, inquit, Dei sapientius est hominibus.
Mors igitur a morte, vita ab errore, a peccato gratia
liberavit. Et quidem mors per iustitiam suam peregit
victoriam, quia iustus, exsolvendo quae non rapuit, iure
omnino, quod amiserat, recepit. Vita vero, quod ad se
pertinuit, per sapientiam adimplevit, quae nobis vitae et
disciplinae documentum ac speculum exstitit. Porro gratia
ex illa, ut dictum est, potestate pecata remisit, qua omnia,
quaecumque voluit, fecit.
Mors itaque Christi, mors est meae mortis, quia ille
mortuus est, ut ego viverem. Quo pacto enim iam non
vivat, pro quo moritur Vita? Aut quis iam in via morum
seu rerum notitia errare timebit, duce Sapientia? Aut unde
iam reus tenebitur, quem absolvit Iustitia?
Vitam quidem se ipse perhibet in Evangelio: Ego sum,
inquiens, vita. Porro duo sequentia testatur Apostolus,
dicens: Qui factus est nobis iustitia et sapientia a Deo Patre.
28. Si ergo, lex spiritus vitae in Christo Iesu liberavit nos a
lege peccati et mortis
, ut quid adhuc morimur, et non statim