Home |Precedente |Successivo |Visualizza Volume

Bernardus Claraevallensis abbas: Vita S. Malachiae episcopi

Pag 192

ab eo, qui vivum se tali damnaverat sepultura. Et vide
humilitatem: a primaeva aetate in sancta arte magistrum,
quod dubium non est, habuerat Deum; et ecce factus est
denuo discipulus hominis, homo mitis et humilis corde. Si
nesciebamus, hoc vel solo nobis ipse probavit. Legant
hoc, qui docere quae non didicere conantur, discipulos
sibi coacervantes, qui numquam discipuli exstitere, caeci
duces caecorum. Malachias doctus a Deo, doctorem
nihilominus quaesivit hominem, et quidem caute, et
sapienter. Quid simile, quaeso, afferre quibat, in quo aeque
daret caperetve experimentum profectus sui?
Si Malachiae exemplum eis pro minimo est, Pauli opus
attendant. Nonne evangelium suum, quod non ab homine
acceperat, sed a Christo, cum hominibus tamen censuit
conferendum, ne forte in vacuum curreret aut cucurrisset? Ubi ille
securus non est, nec ego. Si quis hoc sit, viderit ne non tam
securitas sit quam temeritas. Sed haec alterius temporis.
5. Nunc vero sonuit in civitate quod factum erat, et
commota est universa ad inopinatam novitatem. Stupebant
autem omnes et mirabantur virtutem, eoque amplius quo
minus usitatam in gente fera. Videres tunc revelari ex