dorsi eius, tanto utique impetu, quanto ille impingere
valuit. Corruit ille; accurrere omnes, putantes aut percussum
ad mortem, aut mortuum. Et tunica quidem scissa a
summo usque deorsum; homo vero illaesus inventus est, tam
modice et summatim perstricta cute, ut vix in superficie
vestigium appareret. Stabat homo incolumis, quem securis
prostraverat, intuentibus et stupentibus qui circumstabant.
Unde et facti alacriores, promptiores exinde ad opus
inventi sunt. Et hoc initium signorum Malachiae.
Porro oratorium intra paucos dies consummatum est de
lignis quidem laevigatis, sed apte firmiterque contextum,
opus scoticum, pulchrum satis. Et exinde servitur Deo in
eo, sicut in diebus antiquis, simili quidem devotione, etsi
non pari numero.
Praefuit Malachias loco illi tempore aliquanto, patre
Imario ita constituente, ipse rector, ipse regula fratrum.
Legebant in vita eius quomodo conversarentur, et ipse
ante illos praeibat in iustitia et sanctitate coram Deo, nisi quod
praeter instituta communia, multa singulariter faciebat, in
quibus potius praeibat omnes, et aliorum nemo illum
poterat ad tam ardua sequi.
Eo temporis et eo loci quidam infirmabatur, cui assistens
diabolus et aperte loquens, suggerebat ne umquam crederet
monitis Malachiae, sed, si intraret ad se, cultello eum
peteret et occideret. Quo cognito, qui illi ministrabant, | |